Per quinquennia iam decem,
Ni fallor, fuimus; septimus insuper
Annum cardo rotat, dum fruimur sole uolubili.
Instat terminus et diem
5
Vicinum senio iam deus applicat.
Quid nos utile tanti spatio temporis egimus?
Aetas prima crepantibus
Fleuit sub ferulis, mox docuit toga
Infectum uitiis falsa loqui non sine crimine.
10
Tum lasciua proteruitas
Et luxus petulans (heu pudet ac piget)
Foedauit iuuenem nequitiae sordibus et luto.
Exim iurgia turbidos
Armarunt animos et male pertinax
15
Vincendi studium subiacuit casibus asperis.
Frenos nobilium reximus urbium;
Ius ciuile bonis reddidimus, terruimus reos.
Tandem militiae gradu
20
Euectum pietas principis extulit
Adsumptum propius stare iubens ordine proximo.
Haec dum uita uolans agit,
Irrepsit subito canities seni,
Oblitum ueteris me Saliae consulis arguens.
25
Sub quo prima dies mihi
Quam multas hiemes uoluerit et rosas
Pratis post glaciem reddiderit, nix capitis probat.
Numquid talia proderunt
Carnis post obitum uel bona uel mala,
30
Cum iam quidquid id est quod fueram mors aboleuerit?
Dicendum mihi: "Quisquis es,
Mundum quem coluit mens tua perdidit;
Non sunt illa dei quae studuit, cuius habeberis."
Atqui fine sub ultimo
35
Peccatrix anima stultitiam exuat;
Saltem uoce deum concelebret, si meritis nequit.
Hymnis continuet dies
Nec nox ulla uacet quin dominum canat
Pugnet contra hereses, catholicam discutiat fidem,
40
Conculcet sacra gentium,
Labem, Roma, tuis inferat idolis,
Carmen martyribus deuoueat, laudet apostolos.
Haec dum scribo uel eloquor,
Vinclis o utinam corporis emicem
45
Liber quo tulerit lingua sono mobilis ultimo!
Est tria summa deus; trinum specimen, uigor unus.
Corde patris genita est sapientia, filius ipse est.
Sanctus ab aeterno subsistit spiritus ore.
Tempore nec senior pater est nec numine maior.
5
Nam sapiens retro semper deus edidit ex se
Per quod semper erat gignenda ad saecula uerbum.
Edere sed uerbum patris est, at cetera uerbi:
Assumptum gestare hominem, reparare peremptum
Conciliare patri dextraque in sede locare
10
Spiritus ista dei complet deus, ipse fideles
In populos charisma suum diffundere promptus
Et patris et Christi uirtutem in corpora transfert.
This text comes from MusisqueDeoque.
Reference basis text: J. Bergman, 1926. Editing of the digital edition: G. Dalla Pietà, 2010