Postquam conspicuo Iesus decesserat actu
Reddideratque deus famulum post bella quieti,
Confestim Iudaea tumens sibi poscere regem
Incipit et dominum. quae sit sententia, poscit,
5
Vt Chanana manus, quae nondum subdita bello
Aemula pugnaci uersabat corda tumultu,
Suesceret imperiis excusso accedere ferro.
Inditur his Iudas, qui fratre cum Simeone
Inlata extinguit confestim pugna Chananos,
10
Cum quibus admixta sternuntur caede Pherezi:
Milia ferme decem fuso cecidere cruore.
Ipse caput belli, magnorum causa malorum.
Dux fuit et princeps Donibezecus: aberrans
Corripitur meritasque luit pro crimine poenas.
15
Nam manibus pedibusque simul sine more recisis
Vberibus maeret lacrimis. quos non habet, artus,
Quosue gerit, simili dum perfurit inprobus actu:
Septuaginta prius truncarat corpora regum.
Ergo dedit poenas. quas fecerat, et mala pendens
20
Congrua decessit Solymis regnumque reliquit.
Ipsa etiam Ieru capitur flammisque perusta
Concidit. ingenti propere conuulsa ruina:
Post Chebrona ruit et Chananaea iuuentus.
Quae iuga celsa tenet surgentis in aethera terrae.
25
Dabira post capitur trepido fecunda duello,
Praescia doctiloquae numeros euoluere linguae.
Quoque magis celeri lapsarent moenia casu,
Obtulit, ut thalamis natam coniungeret Ascham
Chalebus genitor illi, qui fortibus armis
30
Arduus obliquas uertisset funditus arces.
Ilicet incensus promissae ad coniugis usum
Gothoniezelus, proles laudata Genezae;
Atque ubi perfectis conpleuit gaudia uotis.
Accipit emeritam grandi cum dote parentis.
35
Nam praecelsa dedit et collibus ardua curuis
Iugera, et optatos lympharum praestitit usus.
................
Dimissi properant Phoenicum et moenia nota
Linquentes solas heremi scrutantur harenas.
40
Deueniunt celeres, ubi concitus explicat alas
Auster et umbrosis obducit sidera nimbis.
Fit domus ambobus, Aradam quam nomine dicunt.
Atque Amalec placitis adscita adiungitur aruis.
Inde petit Iudas Sephetam cultore Chanano
45
Et domitam tristi conpellat nomine terram,
Esset ut extorris et semper facta seorsa.
Solam non potuit sceptris subiungere Gazam,
Ascalon atque Accaron, nec fines subdere Azoti.
Ipse deo fidens dominoque adiunctus aeterno
50
Successus bello faciles capiebat in omni.
Possedit montem, curuam quia subdere uallem
Non ualuit, forti fuerat quae uota Chalebo.
His actis Iosepa cohors cum uindice Iuda
Bethelam properant pugnaci excidere ferro.
55
Luza prius fuerat, mutauit tempore nomen.
Hic cum terrifico uallassent moenia coetu,
Egressum casu quendam capiuntque rogantque,
Vt doceat urbis aditus, quibus agmine denso
Intrantes ualeant ferratas frangere portas.
60
Merces prima fuit iuueni deposcere uitam,
Quam meruit patrium gaudens conuellere uallum
Proditor, occulto penetrans sua moenia furto:
Dum redimit sese, cognatam uendidit urbem,
Ac post interitum sociorum ad iugera Cetae
65
Auolat et patriae de nomine construit aulam.
At parte ex alia Manasses praedia Bethsae
Non tenuit, Scythicis fuerant quae capta colonis,
Nec Tanacam natasque suas, nec culmina Dorae,
Nec Balaam nec quae sunt iuncta <his >arua Madogi;
70
His quoniam suerat Chananus sidere terris.
Qui solus cunctis Iudaea uindice captis
Emeruit medius patrias non perdere sedes,
Commoda perpetui solitus praestare tributi.
Is tantum, quem Midsa fouet, quem cultio Bethsae.
75
Inmunis nullum uectigal praestitit hosti.
Nec minus intrepidus, dum bellum temnit Amorras,
Exturbat subolem Danis ferroque cohercet.
Turgenti quoniam molitus degere colle
Non dederat faciles ad subdita plana recursus;
80
Incoluit montem, quo plurima turba ferarum
Pullulat et uario proterret murmure saltus.
Exim fusa manus redeuntem concipit iram
Vulneribusque accensa suis pugnacior exit.
Ac modo uictorem sublato nudat honore
85
Inpositumque iubet uectigal pendere Amorreum
Magnaque terrarum multatum parte cohercet.
Nam qua plana iacet grauidae telluris Ydomea,
Scrupea quaque tument pendentis saxa Crabinae,
Omnia uictor habet, subiectum seruitus urget.
90
Haec inter dominus contractas concutit iras
Et iubet aetheriis famulum descendere regnis.
Qui memor aeterna domini depromeret orsa.
Emicat ille uolans, Clauthmona ex Galgala uisens.
Bethelam ueniens, in qua Iudaea iuuentus
95
Dulcia sopitis adsumpserat otia bellis.
Gentiles uenerata deos, profanaque tura
Sculptilibus dederat iam dudum noxia saxis.
Ergo his adgreditur dictis terretque timentes:
"Inmemor imperii rerumque oblita tuarum
100
Quo, Iudaea. ruis? uel quae nunc numina fingis?
Quaeue superstitio est terram praeponere caelo
Fictilibusque deis uesano adsistere cultu?
Quo abiit, profana, deus, qui dura gementem
Niliacas inter gentes Pharaone tyranno
105
Per mare diuiduum, heremi per torrida saxa
Exhibuit tantasque dedit tibi cedere gentes,
Vt uictrix totisque simul perfuncta duellis
Difflueres, alios ritus et sacra dicares,
Quam quae sidereae dederat tibi regula legis.
110
Ecce tenes terram, uatibus iurata sacratis
Quae fuit atque datur lectae per saecula plebi.
Testamenta mei non sunt iam cognita uerbi,
Quo mixta populis gentilibus ac male suadis
Exoras mutos, fabrorum pignora, diuos.
115
Quin potius uestrae fuerat res congrua uitae
Omnia conterere fictosque auertere cultus.
Sed quia nulla meis data est fiducia iussis,
Victis regna dabo: uos rursum sub iuga mittam,
Vt similes sitis diuis, quos creditis esse."
120
Quae postquam Iudaea dei mandata recepit,
Vertitur ad gemitus et tristia pectora tundens
Vberibus lacrimis ueniam rogat; nec mora uotis
Vlla fuit, sanctaque dei per templa petentes
Prosequitur pietas, quae maestis laeta resignat.
125
Dispersus igitur populus ad nota recursat
Tecta libens locoque dedit plorabile nomen.
................
Rursus corda labant, redeunt ad crimina sueta
Bachalimque colunt; domino per talia laeso
130
Sustentant meritas mentita ob numina poenas.
Subduntur dominis, quos uicerat - heu dolor atrox! -
Nec miseris quoquam respondet conscia uirtus.
Lenitur mox ira dei proceresque creantur,
Qui male praecipiti populum rapuere periclo.
135
His quoque despectis rabies consueta resurgit,
Nec solos sociant ritus: consortia miscent
Intonsosque dicant lucos arasque reformant.
Nec tamen inlaesa procedunt facta: premuntur
Seruitio regemque tremunt Achusa Rathomum,
140
Qui tum iura dabat, geminos qua diuidit amnes
Insula ab Assyrio disiungens limite Persas.
Subiectos cohibens annis redeuntibus octo.
Tandem congemuit merito Iudaea reatu
Ac dominum prostrata rogat; qui fractus amico
145
Numine restituit trepidis solamina uitae;
Nam missus saluator adest populoque salutem
Exhibet ac maestas deterget pectore curas
Bellator, Ceneza satus, Gothozelus heros.
Chalebo cum fratre uigens, sed iunior aeuo.
150
Spiritus hunc domini uirtutis dote cluentem
Extulit et celsa sublimem sede locauit.
Hic ualidus fidusque deo discrimina uictis
Abstulit et regem pauidum seruire coegit.
Talibus in rebus multos Iudaea per annos
155
Eualuit nullique fuit obnoxia fraudi.
Sed postquam princeps decurso tramite uitae
Decubuit, ritus ueteres plebs laeta reformat:
Tempora mutantur bellumque et seruitus instant.
Concurrunt populi, quos rex Eglonus agebat.
160
Ammones Moabique simul fortesque Amalechi,
Hebraeamque aciem ferrata grandine fundunt,
Ipsaque Phoenicum uictores sceptra reuellunt.
Deduntur proceri, qui mortem euadere quaerunt,
Perpessique decem dominos ac messibus octo.
165
Bis inflexa malis natio, quae fecerat, horret
Deposcitque deum, qui solus crimina donat.
Ilicet adlegitur, qui sceptrum sumat, Aotus:
Hic utraque manu conitens robore dextrae
Degenerem nullo sensit sub pondere laeuam.
170
Is cum uictori sociorum munera ferret,
Ancipiti gladio furtim sub ueste recinctus
Admissusque, dehinc regem subnixus adorat
Inualidum; nam membra toris uacuata lababant
In tantum, ut modico posset procumbere culsu.
175
Adfirmat superesse sibi, quae dicere uellet
Confertamque rogat comitum discedere turbam.
Adnuitur, mediaque sedens dux barbarus aula
Surgit et admotus toto se corpore iungit;
Ac postquam longe fidorum abscesserat agmen,
180
Eripit a femine gladium, quem ueste tegebat,
Perque uterum regis capulo tenus abdidit omnem
Proripit hinc sese ferrumque in uulnere linquit,
Limina concludens proceris postesque superbos.
At famuli dominum, prodire ad munia suetum,
185
Mirantur tacita solum consistere cella,
Ventris onus forsan subducta effundere ab aluo
Secretum, sociae dum uitat lumina turbae.
................
Iamque memor facti socios in bella lacessit
190
Terribilesque tubae sonitus permiscet Aodus:
Raptim signa mouens Iordanis litora claudit,
Ne quisquam breuibus ualeat transire fluentis.
Cumque decem duro fudisset milia ferro,
Reddidit amissum sociis nomenque decusque.
195
Exin bella silent, nullum dant proelia motum
Bisque quater denos cessarunt tela per annos.
Post haec Semegras parili uirtute superbus
Iudaeos rexit populos clarosque reliquit.
Sed dum securis pascuntur gaudia rebus,
200
Fastidit gens torua deum cassoque precatu
Numinibus miseris. quas uicit, consecrat aras.
Ergo exercentur poenis et crimine digna
Supplicia expendunt. Iabinus regius heros
Chananaea manu ex Asuris pube coacta,
205
Sisara militiae ductore et principe pugnat
Ferratasque acies nongentis curribus implet.
Et licet inmensas fido trahat agmine turmas,
Plus terror quaesitus agit; namque axe uolanti
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
210
Vincuntur Solymi passim grassante Chanano
Bisque decem ducunt per tristia quaeque decembres.
Tempore non alio prophetis Debbora regnat,
Cui coniunx Lapidotha fuit. Metibile sedes,
Iura ferens populis adclinis caudice palmae,
215
Euocat haec procerem Baracum ex urbe Cadessa
Et monitis inbuta dei his milia quina
Sisareos mandat cuneos consistere contra.
Ille timet sociamque rogat in bella prophetin.
Nescius ingentis coepti sibi defore palmam.
220
Si pariter ad castra uocet, cui gloria prima est:
At mulier solo sexu noua munia sumit
Delectasque mouet per barbara culta cohortes
Cisonem ad fluuium, ueniens qui gurgite prono
Saxa rotat ripasque tumens euincere gaudet.
225
Iamque intra iactum teli uenere phalanges,
Cum dominus, cui uirtus inest, qua sidera mutat
Quaque tremunt terrae, qua fulmen nubibus ardet,
Qua mouet incertum refugo molimine pontum,
Terrore inmisso Sisaram fugat; is male praeceps
230
Dimittit currus et deuia quaeque capessens
Casuram medio liquit certamine pubem,
Conpulsusque siti, pedibus nam fugerat hostem,
Pocula Ioelam poscit: mox pellis opertus
Tegmine femineo festinat uiuere dono:
235
Sed laudem Ioela uolens fastidit inertem
Perrumpitque uiri properans caua tempora palo,
Qui gelido captus leto fluitante cerebro
Exspirat tenuem transfixo uertice uitam.
Tum psallunt proceres simili sermone tonanti:
240
"Quisque cluis regno, magnas qui temperas urbes,
Qui satrapes uel sceptra geris a rege secunda,
Procuruus uenerare deum, da digna perenni
Cantica; nam aliud dominus te cogere non uult,
Qui terras, qui saxa quatit, qui flamine pontum
245
Emouet et tonitru nigrantia nubila sulcat,
Exiguis qui celsa leuat, qui grandia mutat,
Dulcisoni cantate chori, collesque nemusque
Responsent laudesque nouet tinnitibus <aether >.
Protinus et uestrae concordent murmura uoci.
250
Respexit dominus, quos liquerat, et male fractis
Reddidit imperium medioque ex hoste recepit."
................
Ergo quater denos requies est mira per annos,
Dumque bonis fruitur, iterum redeunte reatu,
255
Quae fuerant damnata, placent; namque idola laeti
Instituunt nomenque dei numenque relinquunt.
Quos dominus laesus septem disperdidit annis
Ac pauidos regi iussit seruire Madiae.
Non ulli dare se campo, non obuia ferre
260
Pectora, sed solis gaudent se condere muris:
Castra modo celsaque metu munimina firmant,
Fornicibusque cauis absconsi sic quoque pallent.
Tum pecus omne capi, tum praedia cuncta cremari
Incipiunt saeptisque nihil nisi poena relinqui.
265
Ergo inopes famemque simul ferrumque timentes
Ad dominum rediere deum, qui supplice turba
Flectitur ac uatem mittit pia iussa ferentem.
Vt tandem memores rerum bellique recentis
Respiciant dominumque colant, qui numine dextro
270
Dilectum Pharia populum reuocauit ab urbe.
Ne rursus, uetitis adolent dum altaria flammis,
Non semper faciles incurrant numinis iras.
Nuntius inde dei sub quercu sedit amoena
Et Gedeum, dum farra terit, his uocibus urget:
275
"Heia age rumpe moras! dominus te sumere iussit
Sceptra, quibus ualeas populum subducere fraudi."
Ille docet dominum mordacibus undique dictis
Infensum tristes nimium librare ruinas;
Quin etiam populum, nullo iam milite, fessum
280
Seque parum fortem non posse insistere bello.
Vrgetur seruire deo, qui robore celso
Multimodas acies inuicto numine terret.
Adnuit imperiis sanctumque ad prandia poscit:
Haedulus eligitur, solo qui lacte refertus,
285
Mollior et cunctis, errabat nescius herbae;
Azyma mox niuea de polline facta locantur:
Haec iuuene admonito uicino infundere saxo
Ipse manum tendens summo de uertice uirgae
Contigit atque uirum medio sermone reliquit.
290
Ergo ubi dispexit Gedeon dominique ministrum
Ante oculos uolitasse suos pia mente reuoluit,
Continuo domino sacratum suscitat altar
Atque loco nomen posuit Pacemque uocauit.
Nocturnis monitus uisis gentilia templa
295
Subruit et lucos alta ab radice reuellit.
Ac ne profanus genitor contraria ferret
Iurgia, per noctem tacitus male condita uertit,
Constituens iuuenem subuersa ad templa iuuencum.
Quae postquam comperta patent subitaeque ruinae
300
Flammarunt animos auctor per moenia facti
Quaeritur et lucos Gedeon strauisse docetur.
Poscitur ut dedat Ioas pro crimine natum.
Qui renuens diuos memorat sibi uindices esse
Et debere sua, si sint uiuantque, tueri.
305
Spiritus hic domini Gedeonem ad proelia firmat,
Classica iamque sonant, dat cornea bucina signum.
Oratur dominus, canenti ut uellere lanae
Caelestes fluitent nocturno in tempore rores:
Nec mora, permaduit ac peluem pressa repleuit:
310
Inde aliud posuit rursus, terramque madentem
Sicca pruinosos nec sensit lana liquores.
Additur his aliud, bis dena ut milia plebis
Atque duo iubeat rursus remeare timentum,
Milibus inque decem certandi ut summa locetur.
315
Hanc etiam monitus minuit, ne turba coacta
Robore fida suo domini non cerneret arma.
Vt iuuenum princeps aciem deducit ad amnem,
................
Atque canum ritu fluitantes lambere lymphas
320
Praecipit, ut socios laetae uirtutis haberet.
Ter centum placuere uiri; nam cetera turba
Palma] monstratos non sumpsit languida gustus.
In sedes] reditura suas ceu nescia pugnae.
Hoc fretus] cuneo bellum tot milibus infert,
325
Quot numer]are uiri nequeunt, quibus arte magistra
Porrectis] mos est digitis concludere summas:
Hinc] acies equitum mixtis peditumque maniplis.
Illinc] innumeros torua cum mole camellos.
At Gedeo]n properans famulo Pharane sequaci
330
Hostica] castra petit ac nocte obtentus opaca
Degredi]tur, lustransque situm mentesque animosque
Audiu]it socio narrantem somnia quendam,
Quae m]ale sopitus sensu uigilante notarat.
Namque] uidebatur panem sibi uisere uolui
335
Hord]ea quem faciunt quotiens frumenta negantur,
Et ua]rios glomerare modos per castra, per agmen:
Donec] per media uenit munimina ualli
Et penitus] regis inuasit pondere sedes.
Haec] ostenta uiri cecinerunt sanguinis esse
340
Augurium] finemque ferunt uenisse Madiae.
Hinc] postquam dominum iuuenis ueneratus abiuit.
Somnia] tum conperta uiris sublimior infit
Soluere, ia]mque manum trino mox agmine ducit.
Cornea] tela tubas manibus et lampadas indit
345
Exemplumque suis sese iubet esse laborum
Pro]mentesque deo grates primordia pugnae
Ed]ere, ne desit dominus, quo principe uincant.
Iam] uigiles prima noctis mutauerat hora,
Cum] rapidi incurrunt portis clausasque reuellunt
350
Serras at]que tubas uentosis flatibus implent;
Hyd]rias inde rotant, magno quae pondere quassae
Dissiliunt, saltusque cient atque aere canoro
Dant sonitus fractasque leuant ad sidera uoces.
Agmina flammarum laeuis protenta coruscant
355
Et noctem multo radiantes lumine uincunt.
Quo fremitu concussi animi, mens territa cunctis:
Qua data porta, ruunt et territa castra relinquunt.
Mox omnis Iudaea coit sequiturque palantes;
Pars fontes riguos ac raucos occupat amnes,
360
Vt dispersa metu sitientibus arida uenis
Hostica turba ruens custodum incurrat in arma.
Nec tanti cecidere doli; namque agmine prono
Madiae proceres ueniunt Orebus et Axes
Inplacidi, ferrumque simul pro gurgite sumunt.
365
Et licet inuidia uirtutis torserit illos,
Qui procul afuerant communi et laude carebant.
Attamen eloquio Gedeon et supplice fatu
Leniuit, quod bina ducum momenta tenerent.
Soccodum post bella dapes dum poscit amice,
370
Spernitur ob reliquum medii certaminis actum,
Hostilesque etiam dicuntur uiuere reges;
Suspendit plectenda tamen minitansque recedit.
Inde opus inceptum peragit, fugientibus haeret.
Inuenit in Carris metantes castra Sabaeos;
375
Namque quater denis stipabant milibus agmen
Post cladem, centum ruerant qua milia ferro
Ac bis dena simul: numerus hic bella nouabat.
Sed meritis innexa suis gens concidit omnis.
Zebeus ductor post funera tanta suorum
380
Et Salmana fugit: nam mens euicta periclo
Haesit ad extremae ueniens ludibria sortis.
Nam captos pariter Gedeon per singula ducit
Ostentatque uiris, qui dudum murmure duro
Poscentem uictus stolidis risere cachinnis.
385
Nec mora, per sentes raptantur membra nocentes
Intonsique uirum rorantur sanguine dumi.
Quin et, nequa forent sceleris uestigia tanti,
Vrbs ferro subuersa ruit turresque minaces
Conuulsae penitus longam traxere ruinam.
390
Post reges iubet esse palam, quos undique turba
Mirantis claudit populi; tum dicere iussit,
Quos et quanta uiros strauissent caede superbi,
Qua Iudaea perit. tantos dixere fuisse,
Vt regum natos formarum proderet ardor.
395
Ille suos fratres germano in pectore uersat,
Caesorum speculans habitus, ceu corpore inhaeret.
Tum sic motus ait: "Testor te, sancte deorum
Omnipotens, et facta tuae sublimia dextrae.
................
400
Femineae meritum dare te memorabile laudi."
Hunc sequitur Tholamus, bis denis qui fuit annis
Atque tribus nulla uexatus peste duelli.
Iadirus inde uiget Galaditicus atque quiete
Aeq]ue multa potens [sceptrum bis denis possidet annis]...
405
Praediues, genitor deno ter pignore gaudens,
Nobilis, undenis regnum bis possidet annis.
Cuius post obitum raptim noua idola crescunt:
Nam praeter adsuetum daemonis Astaratis aras
Et deos Assyriae uel Sidonis atque Moabi
410
Nescios ante sibi ritus Iudaea parauit.
Quos propter duris Ammanum pressa duellis
Bis nonas hiemes traxit confecta periclis.
Ex alt]o tandem recolit tandemque reuoluit
Placandum] magis esse deum, qui numine summo
415
Possit uel] longum populi sedare reatum.
Et renouant] pia iura dei: nam protinus aras
Proiciunt] cunctosque deos et saxea frangunt
Idola, ma]nsuri memores per saecla tonantis.
Vertitur] interea distinctis cursibus ordo
420
Ductor]emque legit populus, qui milite firmo
Vel bello] uel pace queat moderarier urbes.
Iephthea] placuit quidam Galadite natus.
Cuius no]bilitas maculam de matre trahebat.
Quae pas]sim prostrata uiris sub fornice uixit.
425
Nunc] fratres pepulere domo, quia decolor heres,
Patre c]arens certo, rebus genetricis haerebat.
Quos fug]it metuens et colles inter opacos
Inue]nit scelerum comites raptoque potitur.
At pa]rte ex alia Ammonus bella regebat
430
Iebuseo]s urgens Solymos; Iudaea carebat
Nam]que duce facilesque dabat labefacta triumphos.
Mittu]ntur iuuenes, qui clarum Iephthea bello
Conueniant] blandoque uocent in proelia suasu.
Auxilium] primum renuit: mox agmina miscet
435
Arbit]riumque tenens Ammones summouet hostes.
Sed prius] adloquio restinguere bella paratus
Legatis] mandata dedit, qui deinde reuersi
Nil] actum referunt hostemque instare loquuntur.
Sic] ubi deposita est optatae gratia pacis,
440
In] ferrum Iephthea ruit dominumque precatus
Grandia uota uouet, multum dolitura parenti,
Ilicet ut, quisquis primus redeuntem adisset,
Victima perpetuo fieret condigna tonanti.
His actis procedit ouans ac milite lecto
445
Signa mouet hostesque fugat, quos caede cruenta
Conficiens propere bis denas subruit urbes:
Sed dum regreditur, dum laudis nuntius ipse est
Et sequitur longa ueniens uictoria pompa,
Filia, quae patrios seruabat sola labores,
450
Occurrit blandumque canit cum congrege turba
Et leuis erecta consurgit ad oscula planta:
Quam pater ut uidit, constrictos scindit amictus
Et mala cernentes in fletum concitat orbes.
"Heu fatis funesta meis uictoria! uotum
455
Hoc potius hostile fuit! quo filia curris,
Quo ruis? extremum nobis, quod te alloquor, hoc est.
Nam dum signa mouens dominum munimina posco,
Victima facta deo sanctas sisteris ad aras."
At uirgo, secura sui mortisque beatae,
460
Blandius exultat interque pericula ludit.
Quin etiam exorat, sua sit sententia certa
Neu dubitet haereatque parens. <et parca >precatur
Tempora, quis ualeat lacrimis lugere iuuentam.
Adnuitur mensesque duo praestantur ouanti.
465
Ergo aderat praescripta dies genitorque sacerdos
Virgineam domino mittebat in aethera mentem.
Haec inter rabies populi concurrit ad arma
Cognatasque acies urget furor, et liuor edax.
Dum carpit pia facta uiri, sese ipse peremit:
470
Nam triginta duo decumbunt milia ferro
Ex populis. Ephrema, tuis uictorque duello
Ciuiles etiam meruit Iephthea triumphos.
Conmutat Iudaea ducem uiduata priore.
Israhelita prius Esebon, dux postea dictus,
475
Accepit patriae lectus moderator habenas,
Multorum genitor: nam quadraginta fuere
Ex iustis thalamis nati. spes tanta nepotum,
Ter denas cohibens uno sub tempore nuptas.
Expletis septem, dum rector iudicat, annis
480
Occidit et tectus tumulo mundana reliquit
Insequitur sceptrumque tenet Zabulonius Helon.
Qui geminis rector lustris moderamina liquit.
Subditur huic propere princeps Abalenius Abdon,
Natarum triginta pater; nam mascula proles
485
Quaterdena fuit, multo cum ditior esset
Supposita de matre parens numeroque nothorum.
Iudicium populi bis quattuor obtinet annis.
Ac dum sola dei uiguit cultura, perennis
Pax laetis seruata fuit; namque idola rursus
490
Adorata uiris bellum mouere cruentum;
Namque omnes dominus bellantum subdidit armis
Et poenas fecit octono expendere lustro.
Illis temporibus iuuenis Manoea uigebat
Et nondum genitor: sterili nam coniuge iuncta
495
Optabat uotis titulis gaudere natorum.
Huius mulieri dominus super aethera lapsus
Adstitit, insueti promittens munera partus,
Imperitans, natus ne uina et sicera libet,
Neu maculosa sinat patulo decerpere morsu,
500
Idcirco quoniam cunctis felicior esset
Matribus et numeri damnum pensaret in uno.
"Nam uirtus generosa fiet, nullique licebit
Inuictum uiolare caput uel laedere ferro.
Adlectus domini fecundo ex uiscere fetae,
505
Vt populum] saluare queat bellumque retundens
Acer in] hostiles conuertat damna maniplos."
Venit et est] confessa uiro; nam flammea dixit
Ora uiri] uisumque dei fulgentis honorem,
Quaerenti]que dei nomen tacuisse tonantem,
510
"Nazaraeu]s erit, de te qui gignitur, "inquit.
Adiuuat] uxorem uotis Manoea iugatis,
Missus qui] fuerit sanctus pia dicta retexat
Accend]atque nouum lumen, quo noscere possit,
Quid pu]ero deceat, qui nondum natus ametur.
515
Ilicet] et caelo dimittitur et noua pandens
Adproper]at nuptamque uidens in gramine fusam,
Coniuge] seposito. confestim conminus adstat.
Haec sur]git cursimque uiro, quae uiderat, infit.
Hic sequi]tur pauitans sanctumque inuisere gaudens,
520
Et uidet] eximio fulgentem lumine uultum.
Adgr]editur poscitque uirum, si uera loquatur,
Expon]at, quae facta uelit, quibus ore sereno
Angel]us expromit paribus fas esse teneri
Omnibus], inmundis nec conmodet ora creandus.
525
Neu] uinum siceramue bibat, neu pocula sumat
Vlla], quibus ualeat mentem depellere sensu.
Exul]tans iuuenis haedum dat sumere sancto,
Mox ius]sus potius consueta offerre tonanti
Munera, quae] suscepta uelit pro munere uitae.
530
Quaerunt] quin etiam domini condiscere nomen.
Scrutari] quod nemo potest; mirabile namque est.
Tum iuuenis] mandata sibi libamina profert,
Cap]rigenam prolem sancta ad donaria sistens.
Mox] autem flammis ad candida sidera surgens
535
Aet]hera pulsabat uertex caelumque tenebat,
Per] quem conspicuus scandebat nubila sanctus.
Nec mora, promisso turgescunt uiscera fetu
Et proles optata datur, quam nomine certo
Samsonem dixere patres; hoc sedit utrique,
540
Ac dum prima puer titubans uestigia figit,
Incedit comitante deo; nam spiritus illi
Rector erat, quem terra tremit, cui sidera parent,
Quo fretus per castra <fuit >Danisque Thalique.
Inde pubescenti uenit iam corpore Thamnam,
545
In qua conspicuae capitur candore puellae,
Patribus eloquitur. uxorem postulat ille:
Dissimulant licitumque negant, quia femina non sit
Ex tribubus generata suis. hoc acrius instat
Confirmans iuransque sibi placuisse parentes,
550
Quos habeat; optatori quaesita iugatur,
Ac dum per uirides laeto cum palmite uites
Incedit tacitumque mouet per singula uultum.
Ecce leo quasi Maxillae per auia regnat:
Rugitu horrisono stimulans se uerbere caudae
555
Excutiensque toros, patulo uenit obuius ore.
Hunc ille exceptum. neque enim labor, inpete dextra
Disicit et lacero diuisum dissipat artu.
Dotatus tacitae uirtutis munere factum
Occulit atque animo contentus teste laetatur.
560
Post aliquot redit ipse dies praedamque requirit:
Hic uero, horrendum ac dictu mirabile monstrum,
Mella uidet mediis in faucibus esse leonis
Flauenti permixta fauo, quae protinus aufert
Et gustu temptata suo fidentior offert
565
Fratribus egregiis iuuenis. iamque esse timori
Coeperat eximio uirtutis nomine multis.
Ter denis igitur pariter comitantibus exit
Praestanti uirtute uiris; tunc quaestio cunctis
Ponitur et plectens ignaros multa iocatur,
570
Vt uestes niueo confestim stamine textas
Exhibeant, si uera queant non promere fatu,
Incipiens uaria conuoluit uerba figura:
"Ex mandente uiri communis prodiit esca
Dulcius atque fauo ualidi de corpore fluxit."
575
Id cum ueridico nullus depromeret ore
Et septem post poena dies remearet amicis,
Confusi struxere dolos sociumque perosi
Ad ciuem uenere suam, quam diximus ante
Conubio placuisse uiro, rogitantque minaces.
580
Samsone ut luso secretum nuntiet: ac ni
Id faciat. flammas testantur uindices esse.
Territa femineo permulcet pectora fletu
Dura uiri; nam clausa tegit, memoransque, parenti
Et matri non dicta suae cur garrula poscat?
585
Sed quid femineus non tendat cogere fletus?
Vincitur ac tacitae mentis secreta renudat,
Et docet illa uiros, septena in luce diei
Occiduus dubio pallebat lumine mundus:
Respondent socii: "Quid melle dulcius, aut quid
590
Fortius esse potest crines uibrante leone?"
Coniugis esse dolos confestim noscitat heros
Et simul: "O iuuenes, non haec sententia uestra est:
Nam nisi me blando lactasset femina suasu,
Cognita non fuerat permixtis quaestio causis."
595
Spiritus inde dei iuuenem dimittit in hostes;
Ter denos detruncat ouans et cuncta ruentum
Victor habet uestesque suis, quas dixerat, offert
Paulatimque uiro uirtutum semina crescunt;
Nam socer ambiguae ductus cupidine mentis
600
Denegat uxorem iuueni atque ipse negatam
Conloc]at externo. ne post accensus et acer
Restitu]at fortasse petat, natuque minorem
Promittit, si] forte uelit."Pro maximus ultor!"
Exclamat] toruisque [ex] oculis inmane minatur
605
Vlturus]que diu multum pro talibus ausis
Actut]um excidii. quo saeuiat, inuenit usum;
Ter cen]tum uulpes alacer capit hasque reuinctis
Inter se] caudis binasque ex ordine iunctas
Passim] perque oleas uinetaque collis amoeni
610
Mittit] agens caudisque ardentes lampadas indit.
Quae] uix dimissae campos petiere feraces,
Quocumque ad]celerant incendia lata trahentes.
Ilicet] ignis edax uentorum flatibus auctus
Voluitur:] exuperant flammae tractaeque secuntur.
615
Nec lat]uere doli. cultorum conflua turba
Tam] grauibus mactata malis se congregat atque
Vxorem] dudum iuuenis ipsumque parentem
Flammis] iniciunt tectaque ussere domorum.
Sic tum]ulus. quod poena, fuit; quod flamma, sepulchrum.
620
Illum] acuit uindicta grauis. nam multa minatur.
Hostibus at]que suis uasta dat strage ruinam.
Inter]ea iuuenes odio ter mille calescunt
De] Iuda tribu, Samsonem ut milite tanto
Inte]rimant unumque petant tot milia ferro
625
Sed] iuuenis mox arma capit sociosque precatur
In]stantes. ut bella sinant pro laude capessi,
Vt] uoluit. est facta fides: tum uincula promunt
Stup]pea. quae nouies conectunt bracchia nodis:
P]ellitur e saxo. Maxillae aduentat ad oram
630
Turba]que collecta gaudebat uisere captum.
Dumque auidi intentant dextras fremituque minantur
Horrisono. trahit ille manus et linea rumpit
Vincula, tum curuam - nam quid non ira ministret? -
Maxillam tardi conixus stringit aselli:
635
Hac mille (res mira) uiros pulsatque necatque.
Cumque sitis sicco iuuenem pulmone moneret
Auxilium sperare dei, qui semine nullo
Cuncta creat, cui, cum uoluit, res torrida fons est,
Qui iussu uel sicca ligat, uel flumina siccat.
640
Qui uastos inter scopulos heremumque calentem
Inriguos duris laxauit cotibus amnes:
Nec mora, cum leui maxillae in osse patescens
Rima fluit flumenque tremit fugiente meatu.
Expletur iuuenis caelesti e gurgite potus.
645
Mira facit et magna uidet, laudanda meretur,
Cuius imperio bis denis Iudaea pollens
Orbibus enituit, duce hoc et milite fidens.
Inde abiit Gazamque uenit, ubi femina uilis
Iuuenibus calidis uendebat saucia noctes.
650
Hanc adiit. quae prima fuit mox causa pericli.
Ecce uolat Gazaea manus atque obice duras
Emunit portas et ferrea uincula subdit:
Inclusum retinens ut capto ludere gestit.
Nocte fere media Samsonem somnia linquunt;
655
Excitus inmane furit: tum limina pulsans
Conuellit geminos stridenti a cardine postes
Succedensque oneri cursim super ardua defert
Eminus oppositi montis iuga, atque periclis
Fortior <hinc >Dalilae capitur bellator amore.
660
Hanc omnes adiere uiri, quos liuor agebat
Inuictum superare uirum, ut iuncta cubili
Dulcibus inlecebris lenitum mulceat et mox,
Quae uires fomenta nouent, quae semina tantum
Robur alant: natura fiat tam fortis an arte?
665
Quae si dicta canat, donandam munere firmant.
Oratus iuuenis: "Si septem uinciar una "
Vafer ait "neruis, quos nondum deserit umor,
Omne robur perdam cunctisque ignauior exstem."
Instruit illa suos fallentem femina fallens.
670
Artatur iuuenis neruorum robore duro,
Quos modico adtractu ceu mollia uellera rupit,
Consultusque dehinc restes fert esse timori
Intactos, qui nulla fiant uersura soluti.
Inligat illa uirum, cum iam defessa labore
675
Proflarent tenuem marcentia pectora somnum,
Vt primum sensit nodos, euerberat auras
Et risit similes ceu ducit aranea casses.
Bis uariis elusa modis tamen ausa precari
Rursus adumbrato temptat Samsona rogatu.
680
Respondit diuersa satis nec uera petenti:
"Tu crines dissolue meos rursusque retorquens
Texe memor, ulnam plectens non amplius unam;
Sic fiet, ut uirtus pereat spoliata uigore."
Quae fuerant praedicta, facit trepideque reuoluens
685
Suspensa nectit dextra palisque reflectens
Inligat et captum sociis Dalila resignat:
Exiliens reicit palos crinemque renodat.
Nil totiens periura timet totiensque repulsa
Denuo] adiurat lacrimis male sana paratis
690
Omnemque ad]sciuit. quo sit facilior, artem.
Nec iam fert] fictos mens emollita maerores
Et fraudem, sed dira sibi patefecit amatae.
"Nazaraeus] ego domini sum, crede, perennis,
Et uirtus] in crine mihi est nec lamna capillos
695
Ferrato] mucrone secat: qua si quis adacta
Cerui]cem faciat nudato uertice caluam,
Is cer]tus mihi finis erit uirtutis inemptae."
His dict]is manifesta fides: mox munere sumpto
Samsonem] mulier gremio fouet: eximit omnes
700
Vires at]que comas tonsor mercede locatus.
Excutit]ur Samsona toro. mutatus et idem
Prensatur], unaque deus cum robore linquit.
Confestim] gemino uiduatur lumine; namque
Orbibus] effossis uacuas liquere lacunas
705
Et ma]eret dura constrictus compede crura;
Attamen] haut nouit. quam caecus possidet, umbram
Carcere] conclusus molam rotat inpete dextra:
Pondere s]ic gemino laterum sibi subuenit usus.
Nec mora] longa die crinis redeuntis honore
710
Caesa]ries rediuiua fuit, quae tempore eodem
Restituit] secum pariter roburque decusque.
Ecce] die quodam proceres coiere frequentes
Fact]uri sollemne deo, quem uana colentes
Num]en habent, Dagona uocant et nomine pristim.
715
Hic] dum depositi Samsonis clade laetantur
Ads]tantis longe media testudine templi.
Acciri iussere uirum iam uincere promptum,
Is]que mori iussus trahitur risuque solutis
Praebet nequitiae caeco de lumine causas.
720
Forte domus tota gemina subeunte columna
Pendebat; has inter agens constringit utramque
Amplexuque tenet toto retroque residit.
Vt nisu maiore ruat, dominumque precatus
Vltricem traxit propria cum morte ruinam.
725
Quo pater orbatus fratresque et pignora <cuncta >
Conueniunt functumque dolent decorantque sepulchro.
[Hunc sequitur Semada ducem, qui fortibus ausis
Sescentos perimit et tempora laeta reducit.]
Haec inter Micia petit pergrande talentum
730
Argenti matrem, quod sanctum femina fidens
Esse docet uotumque deo, sed tempore certo
Reddendum: mox celsa facit donaria sancto
Et theraphin templumque deo, sinibusque repletis
Qui minor est natus, domino fert dona sacerdos.
735
Post Iudam Micia legit, sedemque quaerentem
Congesto secum donorum munere nectit
Adsumptusque dei meruit sacraria uotis.
Ecce tribus Dana subito noua regna requirens
Mittit oratores socio de corpore quinque,
740
Scrutantes, ut cuncta probent, quae portio terrae
Sit melior, qua deinde iuuet conponere sedes.
Hi dum circumeunt saltusque ac deuia lustrant.
Ad Iudam ueniunt socio sermone serentes,
Quid faciat, quae sacra nouet? poscentibus ille
745
Quae postquam exprompsit. conpulsus consulit, alti
Et domini mandata dei ueniamque supernam
Exhibuit, iussosque dehinc discedere laudat.
Haec reduces docuere suos: iamque agmine denso
Sescenti ueniunt, ephudem et sculptile portant
750
Et theraphin, secumque rogant consistere Iudam.
Quem cum Micias profugum reuocare pararet,
Pellitur; adscitus non uult remeare sacerdos.
Laisa bello petitur tectisque crematis
Amittit sedes et maestis denegat arces.
755
Vincentumque manus studio se conlocat illic
Et nomen tribale dedit; nam Dana uocatur.
Vir quidam Leuita fuit, qui coniuge nulla
Concubitum de serua petit. haec dedita cessit
Dissocians conmune iugum infensaque longe
760
Auolat et spreti refugit consortia lecti.
Quam cum sollicite uellet reuocare maritus.
Conmunem famulum secum et iumenta ducebat
Ad socerum ueniens natamque ex foedere poscit;
Promittit blandeque fouet sensimque tenendo
765
Inlicit, ut secum maneat. mox ille residens
Vescitur et placida securus sede quiescit.
................
This text comes from MusisqueDeoque.
Reference basis text: R. Peiper, 1891. Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2012