Heptateuch poet, Deperditorum carminum reliquiae

Liber 1 (Regum I)

Denique quaesitos tetigit tamen ille penates.

Praecaue nunc miser nec te dum nescis et audes

Obrepit partemque secat de ueste fluenti.

Liber 2 (Regum II)

. . quasi uermiculus ligni tenerrimus. .

Hunc sequitur Semada ducem, qui fortibus ausis

Sescentos perimit et tempora laeta reducit.

Liber 3 (Regum III)

Hinc repetita sacri gradiens per moenia templi

Distento et plenam monstrantes uentre saginam.

Liber 4 (Regum IV)

Purpureis maior Persarum in sede tyrannis

Liber 5 (Paralipomenon I)

Partitusque meis iustos indico labores

Iussit ut obrizo non parui ponderis auro

Liber 6 (Iob)

Lanigerae pecudes et equorum bellica pubes

Liber 7 (Incertae sedis)

Omnibus attamen his sat perstat. quod uoluisti.

Angelico monitu repetunt sed regna Canopi.

Nec lupus insidians Christi deroderet agnos.

Captiuamque manum deformis seruitus urget.

5

Contulit atque seni suffragia sancta salutis.

This text comes from MusisqueDeoque.

Reference basis text: R. Peiper, 1891. Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2012