Heptateuch poet, Leuiticus

Liber 1

Postquam conspicuo longinqua in deuia templo

Extrema est inposta manus. mox cura sacrorum

Vatibus incubuit, quo ritu quaeque litarent:

Hostia peccatum demeret quae. quaeue salutem

5

Caesa daret: quae dona potens, quae pauper ad aram

Poneret et geminus quae ferret commoda turtur:

Quaeue columba pari sociata et iuncta columbae

Sed mirum, pecudum caesarum uiscera raptim

Ignis edax celso rapiebat sidere missus.

10

Interea iuuenes uegeti iam fortibus annis.

Esse sibi licitum stolido dum pectore credunt,

Nabdus et Abiudus, Aronis nota prophetae

Pignora, sacrilegis accendunt ritibus ignem,

Haut multum dilata nece: nam fulgur ab axe

15

Emicuit supero atque inter uota necauit

Non sincera uiros. multum genitore maerente.

Frigentumque dehinc tumulantur membra sepulchro.

Mox tamen abstinuit genitor lugere sepultos

Germanique omnes, fletum prohibente propheta.

20

Qui populo permissus erat: namque igneus ardor,

Caelesti de sede uolans, concusserat omnes

Inserto terrore uiros palamque uidebant

Temnendum non esse deum. qui non foret absens.

Haec inter domini cognoscit uoce sacerdos

25

Vina negata sibi mellitaque sicera natis.

Ne, quando dominum positas uenerentur ad aras,

Halitus offendat uinoso ex pectore missus.

Communis populo distinguit regula uictus:

Et quid uel liceat uel fas adsumere non sit.

30

Eloquitur. quem nostra etiam conuiuia morem

Caelesti sub lege tenent: ne uultur in escis

Aut coruus picaue fiant, neu buteo furuus

Accipiterue sagax aut ore miluus unco.

Et quae difficile est metato edicere uersu:

35

Ne quae munda parum congesta in pectore sidunt.

Innocuas tactu faciant sordescere fibras.

Femina, quae licito uacuatur uiscera partu,

Si puerum generat, septeno in lumine sordet

Corpore cum toto; sed cum se uerterit axis

40

Octauus, quo sollemne est truncare pudenda,

Pelliculam demet ueretri. atque inde sedebit

Ter denis tribusque dehinc iam feta diebus.

Ne, quae sanctificis adolentur cultibus, audax

Polluat aut uisu aut foedo altaria tactu.

45

Quodsi concepta laxarit membra puellae,

Obseruans geminum tempus nil fraudis habebit.

Quo deinde expleto confestim dona uouebit

Turtures aut geminos, similes aut terga columbas,

Aut grege de molli candentis uelleris agnum,

50

Vt saniem precibus ualeat cohibere sacerdos.

Morborum quoque effigies et signa docentur,

Dumtaxat quos lepra creat, quae corpore toto

Lutea pallenti perfundit uiscera tabo

Albentemque cutem maculis feralibus implet,

55

Vt, quia per domini nonnumquam exaestuat iram,

Hoc medicante fugam capiat corpusque relinquat

Orantis pro noxa uiri munusque ferentis.

Paupertas quod praestat, ouans quae uincere dites

Saepe solet; dominus uotum quia simplicis haurit.

60

Nec grandis inpensa tamen praestanda medendi:

Nam pullos offerre duos agnosque gemellos.

Vt uitulo coniungat ouem, ius praecipit omne,

Polline cum tenui, quam sparsit riuus oliui.

Haec diues offerre potest: sed munera paruum

65

Parua manent; namque aut uitulum mactabit ad aram,

Qui uiget explicito bis senis mensibus anno,

Et quiddam de farre pio, quod miscet oliuo,

Turtures aut geminos, similes aut forte columbas.

Quin etiam somnos hominum quia saepe uoluptas

70

Per noctem deludit iners, si forte ueretro

Semina destillant, fit corpus turpe iacentum

Inmundumque manet, donec iam uesper ab aethra

Conspicuus laeto praecedat lumine noctem:

Nec solum foedo deturpant corpora naeuo,

75

Sed quidquid contingit agens, quem somnia fuscant:

Id propter fluuio fas est perfundere membra,

Puritas ut redeat propere cessante reatu.

Testea quin etiam ius est perfringere uasa

Contactu maculata uiri, at facta metallo

80

Diluere ac uitreo sordes deducere riuo.

Hac etiam liciti coitus sub lege piantur.

Ilicet exutis membrorum labe molesta

Antistes praestabit opem, cum sole reuerso

Septima puniceis aurora eluxerit astris,

85

Turture si gemino ueniat subnixus ad aram

Peccati uotique reus paribusque columbis.

Femina, decurso quae fit iam menstrua mense.

Foedatur sanie madida, quae promitur aluo.

Et quidquid tangit, maculat, dum septimus exit

90

Lucifero redeunte dies; sin auctius urget

Vnda nocens certique abscedit temporis ordo.

Indiscreta mali facies idemque reati

Finis erit. sanctam si promat munus ad aram

Ex his, quas domino constat placuisse uolucres.

95

Interea extinctis merito sub crimine natis

Aronis proceris dominus haec intimat ingens.

Vt, quia praetentis diuisa umbracula uelis

Altar habet sacraque simul praenubitur arca,

Temporibus certis sese referatque locetque

100

Sacerdos pia uota ferens, quia sanctus ibidem

Consistat dominus albenti in nube uidendus.

Sic tamen ut uitulum proprio pro crimine mactet,

Proque synagoga similes mox immolet hircos.

Sorte sub oblata, unus qua deuius erret,

105

Peccantum delicta ferens secumque recondens.

Ast alius placidam ut domino mactetur ad aram,

Optima siderei laturus commoda doni.

Bestia uel uolucris, nullo quae sanguine fuso

Functa fuit, nullis prandentum est congrua mensis:

110

Idcirco quoniam multorum in sanguine mens est.

Atque etiam si forte pecus mucrone peremptum

Laxarit croceam sectis de faucibus undam.

Debet terra tegi, ne sit non condita fraudi.

Instruit hinc dominus, quae sint consortia noxae

115

Quaeue iuuent parili concordia pectora nexu.

Quae certis digesta modis hic explicat ordo:

Inprimis genetrix cubili accommoda non est.

In quo nupta iacet, nullumque agnouerit usum

Excepta pietate sui mens sedula nati.

120

Vt quae paternis nonnumquam amplexibus haesit.

Hoc germana modo, eadem de matre creata,

Aut neptis suscepta tibi natoue nataeue:

Non amita affectu nec sit matertera foedo

Iunctior inue nurum noxalis luxus oberret,

125

Vel nuptam, quam frater habet; non nouerit usum

Filia, quem genetrix, lectoue incumbat eodem,

Vni mixta uiro, coniunctaque nomina turpet.

Si nouerca fiat carorum feta nepotum,

Vt quae priuigno coniungitur, et duas uno

130

Germanas cohibere sinu res absona iuri est,

Vel quam coniuncta uobis de plebe capessit

Proximus; haut natus detur seruire potenti,

Ne uetito nomen domini uioletur in actu.

Masculus obsceno ne sit permixtus amore,

135

Neu sexum deturpa tuum, nec quadrupes ulla

Nouerit informes coitus nuptaeue uiriue:

Crimina quae propter dominum laesere potentem

Gentes multimodae, terraque his omnibus iras

Exhibet et sordes, quibus est infecta, refutat.

140

At cum triticeas tondet iam messor aristas,

Vel cum flauentes resecat uindemitor uuas,

Nemo legat totum, ut pars linquatur egenti,

Quae suprema fuit. mendum ne dixerit ullus,

Neu furtis seruire uelit nec perdere fratrem

145

Nec super iniustum iurandi inponere iura,

Laedere ne libeat quemquam uel rapta tenere.

Neue operi pretium demat mercede locati

Vel una sub nocte uiri; neu dicere surdo

Surde uelis damnumue exprobres corporis ulli.

150

Iudicis arbitrium ne sit propensius umquam

In laeuum dextrumue latus, quia pauperis una

Eximiique uiri debet persona uideri

Illis, qui posita rectum discernere lance

Mente queunt docili. mox turgida pectora frena,

155

Inuisus ne forte fias. dum despicis omnes,

Oderis aut fratrem, tacita si cogeris ira,

Sed castiga magis coramque euolue locato,

Vt uitet commissa prius mentemque reformet.

Et cum iura tibi fuerint commissa nocendi,

160

Motus pone libens iramque emitiga totam,

Pectore quae tacito dudum contracta uigebat;

Ne dominus sis ipse tui uindexque doloris.

Vtque tuis cupies iucunda et commoda rebus,

Sic fratri deposce tuo, ne dissona mens sit,

165

Hoc seruate uiri sanctoque insistite iuri.

Sint iumenta tuis subnixa et subdita plaustris

Corpore consimili, nec taurum iunge caballo

Frena regens; uirides inter nec spargito uites

Farra serens; uestisque tibi nec discolor ulla

170

Diuerso sit texta modo filoue biformi.

Diligit ancillam si quis mercede seorsa,

Nondum iure dato, quod seruis missio praestat

Et data libertas, mortali crimine caret,

[Puella ]si non iuncta uiro sensum coniunxerit unum,

175

Si facilis nullo coitus luctamine praestat.

Lenitur per uota deus, si de grege molli

Votiuus aries domini mactetur ad aram.

Insita siluestri quotiens sunt germina trunco,

Carpite post ternos nequaquam poma decembres,

180

Sed summo sacrate deo; quia quintus edendi

Iura dabit uobis licitis cum uictibus annus.

Auguriis seruire nega atque auspicis orsa

Pro ueris audire fuge; rectumque capillum

Crispanti rutilare coma, uel carpere barbam,

185

Aut ferro signare cutem, uel stigmata membris

Indere corporeis haut umquam mitia membris.

Filia blandiloquis ne sit te mancipe moechis

Aut turpi transcripta toro; cantuque medentes

Euitate uiros; dignaque accersite noxa.

190

Si iuuenis uetulo non adsurrexerit, et si

Barbato cuicumque puer, quia grandior aeuo

Postulat officium, paternis quod datur annis.

Sit modio mensura tuo non debilis umquam:

Nec trutinam serues, cui sit semuncia fraudis.

195

Iustus iusta deus quocumque exquirit in actu.

Et qui uentriloquos poscunt responsa, refuta,

Defunctum propter nullus deponere barbam

Aut nudare caput studeat frontemue serenam

Polluat aut quidquam, quo sit deformior, optet.

200

Femina, noctiuagus si quam possedit adulter,

Coniugio est indigna uiri, quem postea sumat.

Et quae de sensu, quo sunt diuortia, missa est,

Nesciat alterius thalamos; purusque sacerdos

Omnibus in rebus nitidum praestabit oliuum.

205

Quo perfusa prius sacrati uerticis arx est.

Huic coniunx de gente sua conpertaque soli

Haereat et uiduam uitet luxuue nocentem.

Ne maculosa fiat uetita de matre propago,

Et si quis uitium quodcumque in corpore gestat,

210

<Ille >haud dignus erit, qui <munia >sancta capessat.

Corpora pura placent, maculis haut inlita foedis,

Femineus quae luxus habet, cum uota sacrantur,

Quae captu pro quisque suo deuouit ad altar.

Quin et uela simul nequaquam iungere fas est;

215

Nam maculis sordent, purus est rector in altis.

Filia sanctifici fuerit si tradita uatis

Externi sub iura uiri, libamina prima

Nequaquam contingat edens: si coniuge functo

Aedibus in patriis coepit consistere, sumat

220

Quem genitor, secura cibum panemque uicissim.

Quod si sancta manu quicumque admouerit ori

Nescius, ob culpam quintas deportet ad altar.

Pendeat ante tholum lychnus laquearibus altis,

Noctibus ut praestet flammatum lumen oliuum,

225

Ne decursa dies pallentes misceat umbras

Aedibus in domini sanctaque altaria condat.

Haec inter calido iuuenes duo felle mouentur:

Hic Hebraeus erat, alius generatus Aegypto.

Dumque alterna sibi dicunt maledicta frementes,

230

Inmensum domini nomen fuscare querella

Non timuit Iudaeus iners. dum ducitur ira,

Quod facinus propter castrorum ex aggere tractus

Et positus campi medio, mandante loquella

Sublimis domini, saxorum concidit ictu.

235

Percurrit pia iura deus atque omnia pandit.

Indigus alterius quotiens uult sumere nummos

Pignore deposito. si rus addixerit illi,

Cuius poscit opem, reddat sibi credita promptim,

Cum fuerit ditata manus, atque illa receptet,

240

Quae fuerant transcripta prius; in perpete uita

Indigus extiterit. illo fit liber in anno,

Quo cunctis est missa quies et dulce leuamen.

Quod si forte domum media quis mancipet urbe,

Restituat hic aera sibi commissa per annum,

245

Ne post emissum dimittat praedia tempus.

Sic tamen orantum danda est pecunia dextris,

Exigat inplicitum ne post usura lucellum.

Quisquis inops tenuem uitae non sustinet usum

Ac duros perferre dies, meliusque putabit

250

Subdere se domino iam libertate remota,

Non ferat ille iugum ueluti de serua creatus,

Sed uelut adscitus positae mercedis ad actum,

Donec decurso redeat iam tempore liber,

Quo cunctis concessa simul sunt otia rebus.

255

Ac si ceu domini imperio distractus abibit,

Proximus hunc redimat, aut, si non adfuit ille,

Contribulis quicumque sui commercia fratris

Iussus agat iugumque uiro seruile sequestret.

Nam si legitimo fuerit diuenditus aere,

260

Seruiet, optato ueniat dum tempus in anno,

Quo cuncti sua iura simul dimissa resumunt.

Aut, si parua fuit annorum summa, labore

Conpleat hanc proprio manuum quem praestitit actu.

Sic abeat, quocumque uolet, secumque reducat

265

Libera securos pariter cum coniuge natos.

Talia sincero condentem pectore iussa

Pax tranquilla manet, nullo quam bella tumultu

Proturbare queunt; longos sed missa per annos

Otia multimodo conplebunt horrea fructu.

270

Quin etiam si tela ferox destrinxerit hostis,

Exigua bellante manu detrusus abibit,

Quam libet inmensas acies in proelia ducat.

Ast illum, qui iussa dei sublimia uitat,

Mortis terror aget, ceu ferrum torqueat hostis,

275

Praecipitique fuga trepida condetur in urbe.

Hinc postrema fames morbis pallentibus illum

Ambiet et saturus quamuis ieiuna putabit

Ora sibi semperque metu redeunte timebit.

Ac si conlibitum portis bipatentibus ire,

280

Quo sensus duxere sui, hunc maesta per agros

Vndique desertos heremus confundet euntem,

Raptoresque lupos et quae sunt dente uel ungui

Terribiles per rura ferae, plus triste timebit:

Et quamuis pingui generetur caespite terrae

285

Verna seges, teneras culmis non promet aristas.

Natorum tum membra pater ceu dulcia morsu

Adpetet atque fame genetrix demittet ad aluum,

Quod genuit fecunda prius. tum uincula captis

Inponet iam uictor ouans flammaeque micantes

290

Adtollent rutilos per tecta ingentia crines,

Vrbibus in cinerem uersis, quae foeda gerentes

Ambierant ualido quondam tutamine muri.

Deficient tituli, uanarum insignia laudum;

Et quae pulchra prius fuerant, destructa peribunt,

295

Vt deus in celsis semper uenerandus ametur,

Idola quem nequeunt mentito adtingere cultu.

Quae deinde in uotis maneat taxatio dragmae,

Femina si fuerit seu mas donatus ad altar,

Perscripsit rubrica dei, seu grandior aeuo,

300

Seu puer aut uirgo nondum pubentibus annis,

Seu domus aut fundus, seu quidquid mente dicatur,

Cum secura deo gaudet mens credere summo,

Seu cum sollicitis agitur permota periclis,

In quibus inplicitus ne sese inuolueret error,

305

Pars expressa manet, pars est concredita uati,

Vt decimos etiam taxet sententia fructus.

Si libitum retinere pecus agrumue domumue,

Donantis sub iure fuit: mox pendat ad altar

Commoda quae pretiis indunt concordia nummi.

This text comes from MusisqueDeoque.

Reference basis text: R. Peiper, 1891. Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2010