Inmolat deo patri
Pius, fidelis, innocens, pudicus
Dona conscientiae,
Quibus beata mens abundat intus.
5
Alter et pecuniam
Recidit, unde uictitent egeni.
Nos citos iambicos
Sacramus et rotatiles trochaeos
Sanctitatis indigi
10
Nec ad leuamen pauperum potentes.
Approbat tamen deus
Pedestre carmen et benignus audit.
Multa diuitis domo
Sita est per omnes angulos supellex:
15
Fulget aureus scyfus
Nec aere defit expolita peluis,
Est et olla fictilis
Grauisque et ampla argentea est parabsis,
Sunt eburna quaepiam,
20
Nonnulla quercu sunt cauata et ulmo.
Omne uas fit utile,
Quod est ad usum congruens herilem;
Instruunt enim domum
Vt empta magno, sic parata ligno.
25
Me paterno in atrio
Vt obsoletum uasculum caducis
Christus aptat usibus
Sinitque parte in anguli manere.
30
Inimus intra regiam salutis.
Attamen uel infimam
Deo obsequellam praestitisse prodest.
Quidquid illud accidit,
Iuuabit ore personasse Christum
35
[Quo regente uiuimus ].
This text comes from MusisqueDeoque.
Reference basis text: J. Bergman, 1926. Editing of the digital edition: G. Dalla Pietà, 2009