Sume igitur pastas dumoso in rure uolucres,
Quas latitans filicis sub tegmine callidus auceps,
Dum simili mentitur aues fallitque susurro,
Agmina uiscatis suspendit credula uirgis.
5
Tunc referens tenuem non paruo munere praedam
Digerit aucupium tabulis; et primus opimis
Ordo nitet sensim tenuatus ad ima tabellae.
Vt minus offendat macies, praelata saginae
Gratia praeuentos pingui iuuat alite uisus.
Pauperis ut placeat carum tibi munus amici,
Munera ne reputes quae mittis ditia nobis.
Nam tibi quid dignum referam pro piscibus illis,
Quos tibi uicinum locupleti gurgite litus
5
Suppeditat miros specie formaque diremptos.
At mihi uix alto uada per saxosa profundo
Rarus in obscura generatur sphondylus alga.
Hinc te participans bis quinque et bis tibi ternas
Transmisi aequoreo redolentes nectare testas,
10
Quas uiscus praedulce replet bicolore medulla.
Oro libens sumas nec uilia dedigneris,
Quae sunt parua modo magno metitus amore.
Europamque Asiamque, duo uel maxima terrae
Membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit
Europae adiunctam, possit cum tertia dici,
Regnatas multis, quos fama oblitterat et quos
5
Barbara Romanae non tradunt nomina linguae,
Illibanum Numidamque Auelim Parthumque Vononem
Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina regum,
Quique magos docuit mysteria uana Nechepsos,
Et qui regnauit sine nomine moxque Sesostris.
10
Audax Icario qui fecit nomina ponto,
Et qui Chalcidicas moderate enauit ad arces.
Omnipotens genitor rerum, cui summa potestas,
Exaudi si iusta precor: ne sit mihi tristis
Vlla dies, placidam nox rumpat nulla quietem.
Nec placeant aliena mihi, quin et mea prosint
5
Supplicibus nullusque habeat mihi uota nocendi
Aut habeat nocitura nihil. male uelle facultas
Nulla sit ac bene posse adsit tranquilla potestas.
Vincat corporeas casto bene conscia lecto
10
Illecebras, turpesque iocos obscenaque dicta
Oderit illa nocens et multum grata malignis
Auribus effuso semper rea lingua ueneno.
Non obitu affligar cuiusquam aut funere crescam.
Inuideam numquam cuiquam nec mentiar umquam.
15
Adsit laeta domus epulisque alludat inemptis
Verna satur fidusque comes nitidusque minister,
Moribus haec castis tribuit deus, hi sibi mores
Omnipotens, solo mentis mihi cognite cultu,
Ignorate malis et nulli ignote piorum,
Principio extremoque carens, antiquior aeuo
Quod fuit aut ueniet, cuius formamque modumque
5
Nec mens complecti poterit nec lingua profari,
Cernere quem solus coramque audire iubentem
Fas habet et patriam propter considere dextram
Ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis,
Ipse dei uerbum, uerbum deus, anticipator
10
Mundi quem facturus erat, generatus in illo
Tempore quo tempus nondum fuit, editus ante
Quam iubar et rutilus caelum illustraret Eous;
Quo sine nil actum, per quem facta omnia; cuius
In caelo solium, cui subdita terra sedenti
15
Et mare et obscurae chaos insuperabile noctis;
Irrequies, cuncta ipse mouens, uegetator inertum,
Non genito genitore deus, qui fraude superbi
Offensus populi gentes in regna uocauit,
Stirpis adoptiuae meliore propage colendus;
20
Cernere quem licuit proauis, quo numine uiso
Et patrem uidisse datum; contagia nostra
Qui tulit et diri passus ludibria leti
Esse iter aeternae docuit remeabile uitae,
Nec solam remeare animam, sed corpore toto
25
Caelestes intrare plagas et inane sepulchri
Arcanum uacuis adopertum linquere terris.
Nate patris summi nostroque salutifer aeuo,
Virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
Nil ex inuidia retinens plenusque datorum,
30
Pande uiam precibus patriasque haec perfer ad aures.
Da, pater, inuictam contra omnia crimina mentem
Vipereumque nefas nocituri auerte ueneni.
Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Euam
Deceptumque adiunxit Adam; nos sera nepotum
35
Semina, ueridicis aetas praedicta prophetis,
Vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis.
Pande uiam, quae me post uincula corporis aegri
In sublime ferat, puri qua lactea caeli
Semita uentosae superat uaga nubila lunae,
40
Qua proceres abiere pii quaque integer olim
Raptus quadriiugo penetrat super aera curru
Elias et solido cum corpore praeuius Enoch.
Da, pater, aeterni speratam luminis auram,
Si lapides non iuro deos unumque uerendi
45
Suspiciens altare sacri libamina uitae
Intemerata fero, si te dominique deique
Vnigenae cognosco patrem mixtumque duobus
Qui super aequoreas uolitabat spiritus undas.
Da, genitor, ueniam, cruciataque pectora purga,
50
Si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
Quaero nec arcanis numen coniecto sub extis,
Opto magis quam fido bonus purusque probari.
Confessam dignare animam, si membra caduca
55
Exsecror et tacitum si paenitet altaque sensus
Formido excruciat tormentaque sera gehennae
Anticipat patiturque suos mens saucia manes.
Da, pater, haec nostro fieri rata uota precatu.
Nil metuam cupiamque nihil; satis hoc rear esse,
60
Quod satis est. nil turpe uelim nec causa pudoris
Sim mihi. non faciam cuiquam, quae tempore eadem
Nolim facta mihi. nec uero crimine laedar
Nec maculer dubio; paulum distare uidetur
Suspectus uereque reus. male posse facultas
65
Nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
Et semper genitor sine uulnere nominis huius.
Non animo doleam, non corpore; cuncta quietis
Fungantur membra officiis; nec saucius ullis
70
Partibus amissum quicquam desideret usus.
Pace fruar, securus agam, miracula terrae
Nulla putem. suprema diei cum uenerit hora,
Nec timeat mortem bene conscia uita nec optet.
Purus ab occultis cum te indulgente uidebor,
75
Omnia despiciam, fuerit cum sola uoluptas
Iudicium sperare tuum; quod dum sua differt
Tempora cunctaturque dies, procul exige saeuum
Insidiatorem blandis erroribus anguem.
Haec pia, sed maesto trepidantia uota reatu,
80
Nate, apud aeternum placabilis assere patrem,
Saluator, deus ac dominus, mens, gloria, uerbum,
Filius ex uero uerus, de lumine lumen,
Consona quem celebrant modulati carmina Dauid,
85
Et responsuris ferit aera uocibus Amen.
Spiritus et patri pariter natoque cohaerens,
Qui mentes linguasque regis uiresque ministras,
5
Promeruit quas sola fides, cui plena potestas
Brutis ingenium uocemque infundere mutis,
Praesta euangelico ductum de fonte Iohannem
In nostra arenti decurrere carmina riuo.
Ille quidem tantus, quantum potuit dare mundo
10
Qui nasci talem noua per miracula iussit;
Sed licitum magnis tenues impendere curas,
Nec dedignantur uilem caelestia laudem.
Pars etiam meriti meritum celebrare piorum;
15
Cuncta prius sanctique uiri sermone soluto
Promissum exortum, uitam mortemque sacrarunt,
Si mors illa fuit, meruit quae sanguine caelum.
Nos tantum modulis euoluere dicta canoris
Vouimus et uersu mentes laxare legentum.
20
Sic (nam magna licet paruis, antiqua nouellis,
Perfecta indoctis conferre, aeterna caducis)
Inspirante deo quicquid dixere priores
Consona caelesti pangens modulamina plectro.
25
Nos quoque fas meminisse dei et quamquam obruta multis
Pectora criminibus caelestem admittere sensum.
Zacharias Syria quondam de gente sacerdos
Credita sollemni curabat templa paratu.
Vita uiri pietate fide grauitate pudore
30
Obsequio condigna dei, coniunx huic alma
Elisabeth prisca sanctorum stirpe uirorum
Progenita et tanto uirtutibus aequa marito.
Sed, quod in obprobrio matrum posuere priores,
Prole carens sterilem ducebat maesta senectam
35
Spemque omnem subolis transacta excluserat aetas.
Forte sacrum sollemne deo plebs cuncta ferebat,
Et pius antistes sacros adoleuerat ignes,
Intima diuinis decorans altaria flammis;
Ecce sacram propter caelestis nuntius aram
40
Astitit ac ueste insignis, uenerabilis ore
Se caelo missum uultuque habituque probauit,
Tum sancta in tales laxauit pectora uoces:
Accipe, caelesti domino dilecte sacerdos,
45
Perpetua est, iugis qui puro in pectore custos
Emeritum sanctis impendere sciuit amorem.
Ac primum genus hic extincto semine non uult
Interiisse tuum fecundaque uiscera fecit
Coniugis, effeto quae iam cessabat in aeuo.
50
Cur tamen addubitas, mortali tu quoque sensu,
Omnia posse deum? sed credes, ille probabit.
Nascetur dignus tanto sponsore beatus
Perpetuusque puer, qui primo protinus aeuo
Te maior sacras inuicto in pectore uires
55
Auctoris dono plus quam genitoris habebit.
Nec sane, nato quae prima uocabula ponas,
Arbitrii iurisque tui est; deus ipse profecto
Qui nasci iubet hunc idem iubet esse Iohannem.
Nominis hic titulus, meritorum immensa propago,
60
Quae necdum genito potuit praenoscere solus
Qui dabit et tanto tribuet tibi gaudia nato.
Nec uero tribuet tantum tibi, gloria parua est
Intra unam conclusa domum; sed quantus ab ortu
Tenditur in serae finita crepuscula lucis,
65
Totus prole tua tecum laetabitur orbis.
Quid mirum? cuncta uitiorum faece carebit,
Caelestem ducens sine labe et crimine uitam,
Vesano seruans abstemia pectora uino
Omniaque euitans malesuadi pocula suci,
70
Cumque hominum generi uel post errata salutem
Spondeat, ab sancta quisquis renouabitur unda,
Ipse in se nihilum quo purificetur habebit.
Ac ne plura tibi uariis ambagibus edam,
Eliae meritum doctus nescire sacerdos
Aeternam degit proprio cum corpore uitam,
Hunc tuus aequabit meritorum stemmate natus
80
Tantundem et laudis simul et uirtutis habebit.
Ergo ad condignas tanto pro munere grates
Ne dubiam suspende fidem, ne mota fauentis
Ira dei meritam statuat post praemia poenam.
85
Fragrantemque sacro procul aera fundit odore.
Ac dum promissum cunctantia corda uolutant,
Dum se diffidit tantum meruisse fauorem,
A domino mandata suo ludique ueretur,
Somniaque illa putat, mores dum parcius aequo
Aestimat ipse suos nec se meruisse fatetur,
Infidum facit ipsa fides; dum credere dignum
95
Se non uult, poenas incredulitate meretur.
Protinus astricta est dubitanti lingua palato,
Et motus oblita sui molitaque uocis
Articulare sonum pigro torpore cohaesit,
Dumque cupit narrare suae miracula plebi,
100
Conatus frustra defixo obmutuit ore.
Maestus abit uersatque inclusa mente dolorem
Et ueniam erratis arcano in corde precatur.
Quanta dei pietas quamque exorabile numen!
Paenituisse sat est. rata qui dat temporis ordo
105
Voluitur, et grauida (mirum) distenditur aluo
Elisabeth, sanctumque gerunt pia uiscera pondus
Sed mage lecta deo, mundi paritura salutem
Virgo illibatum seruabat casta pudorem.
Cui postquam insignis caelesti forma decore
Constitit ante oculos, uultus demissa pudicos
115
Tinxit suffuso rutilantes sanguine malas.
Ille ait: o toto quem solis circulus ambit,
Quaeque fuere prius, quae sunt, quae deinde sequentur
Virginibus cunctis felicior orbe puella,
Magno lecta deo, mater dicaris ut eius,
120
Cuius et ille pater! felix age concipe pondus,
Impolluta uiro coituque immunis ab omni,
Verbo feta dei; corpus tua uiscera praestent
Illi, qui caelum terras mare sidera fecit,
Qui semper fuit et nunc est et tempore in omni
125
Semper erit mundi dominus lucisque creator.
Et lux ipse poli per te mortalia membra
Induet atque oculos hominum coetusque subibit.
Imperturbatos tantarum in praemia laudum
Tolle animos, dabit ille tibi uiresque fidemque,
130
Qui uoluit (nam cuncta regit nutuque gubernat)
Filius esse tuus, domini cum filius esset.
Dixerat, et uisus pariter terrasque reliquit
Assuetumque sibi facili petit aethera nisu.
Implentur praecepta dei creditque puella
135
Protinus atque auget meritum uitamque priorem
Prompta fides. tacitis elementa latentia causis
Diuinum informant corpus sacrandaque crescit
Sarcina, caelestem dominum pia confouet aluus.
Interea grauidam suboles quamquam edita necdum
140
Instigat Mariam sanctam, ut progressa reuisat
Elisabeth, longo quae iam uenerabilis aeuo
Dilectum domino puerum paritura gerebat.
Auscultat nato genitrix, uis tanta fidei,
Et quo iussa uenit; mouit materna Iohannes
Iam uates necdum genitus conclusus in aluo
Iamque propheta prius gesta et uentura uidebat.
Illa ubi concepto fulgentem lumine longe
Conspexit Mariam, celeri procul incita gressu
150
Obuia progreditur uenerataque brachia tendens
Salue, o mater, ait, domini, salue, pia uirgo,
Immunis thalami coitusque ignara uirilis,
Sed paritura deum; tanti fuit esse pudicam,
Intactae ut ferres titulos et praemia nuptae.
155
Cur mihi non meritae nec tanto munere dignae
Sed mitis placidusque suis cultoribus adsit,
160
Praestet et hunc genitus quem praestitit ante fauorem.
Dixit et amplexus ulnis circumdata iunxit
Iamque deum uenerata pio dedit oscula uentri.
Dic age nunc, Iudaea nocens et sanguine regis
Commaculata tui, uerbis si nulla priorum
165
Est adhibenda fides, sacros si fallere uates
Creditis et Moysen ipsum, si fallere Dauid
Impia peruersae putat inclementia gentis,
Credite non genitis; materna clausus in aluo
Quid uideat, sancto matris docet ore Iohannes.
170
Quis, precor, hunc docuit quem casto uiscere uirgo
Contineat, quantus maneat noua saecula partus?
Sed sanctis abstrusa patent nec uisa profanis.
Verum egressa modum latos petit orbita campos
Atque oblita mei procurrere longius audet.
Hoc quoque per spatium fortes agitare quadrigas.
Nunc coeptum repetamus iter; mortalia dicat
Pagina mortalis, dominum diuina loquantur.
Et promissa dei magna non credita poena
Implet certa fides et natus comprobat infans.
Sed negat arbitrium cognatis esse relictum
190
Indicii quod lingua nequit, si littera signat.
Consulitur, sumit tabulas scribitque Iohannem.
Mirantur cuncti nullumque habuisse priorum
Praescriptum nomen recolunt de stirpe parentum.
Quantum sera fides ualuit! quia dextra notauit
195
Quod mens crediderat, peccati poena remissa est.
Soluuntur uinctae laxata repagula linguae
Respondet iam uoce senex proditque propinquis
Dum transacta probat. talem fore quis dubitaret,
Insolito exortu nasci potuisse uideret?
Exemplum cunctis celebrandum incredulitatis
Ante oculos cunctis posuit uel poena parentis
Vel uenia, atque animis instat simul hinc metus, hinc spes.
205
Labitur interea cunarum tempus; in ipsis
Extat diuini species manifesta uigoris.
Blanditiae risusque silent incertaque cessant
Murmura; serietas lasciui praeuia sensus
Iam tenera informat uenturis moribus ora.
210
Inde ubi prima puer stabili uestigia nisu
Fixerat et certam signarant uerba loquelam,
Mos erat aut sancti dicta auscultare parentis
Aut antiquorum praeclara ediscere facta
Vel quas ipse deus leges interprete Moyse
215
Condiderat, sacri quas seruat pagina saxi.
Tractabat recolens; neque enim ignorasse priora
Credendus, dederat dominus cui nosse futura.
At postquam robur membris accessit ab aeuo
Illa sibi iam tum statuit discenda, docere
Quae nequeunt homines, simul effugienda ciborum
Et potus sanctae contagia noxia uitae.
Tecta igitur sancti quamquam immaculata parentis
225
Deserit ac turbas hominum coetusque nocentes
Effugit ac solas loca tendit ad inuia terras,
In quis se tantum mens impolluta uideret
Liberaque a curis sacra ad praecepta uacaret.
230
Contra luxuriem molles duraret ut artus
Arceretque graues compuncto corpore somnos.
Hunc uilis rigidos ad lumbos zona ligabat.
Pomaque et incultis enatae cautibus herbae
235
Arentemque sitim decurrens unda leuabat.
Quis locus hic uitiis? aditum quem praua cupido
Quo peccet qui nil cupiat? quo tendat iniqui
In latebras sensus quisquis non indiget ullo?
240
Sic primi uixere homines, mundoque recenti
Hos auctor dederat uentura in saecula mores,
Inseruit donec sese malesuada uoluptas
Ac secum luxus et amorem inuexit habendi.
Hinc odia, hinc lites, hinc fraus, hinc liuor et irae,
245
Caedes arma cruor conflictus proelia mortes,
Hinc offensa dei, quam tartara saeua piabunt.
Verum ego cur nimium communes arguo culpas,
Immemor ipse mei, quem non commissa grauare,
Sed ueniam sperare decet? mirabimur immo
250
Rectius inuictum nullique imitabile prisci
Exemplum saecli transgressum humana labore
Semideumque uirum, qui labe immunis ab omni,
Cum sua tam saeuis cruciarit corpora poenis,
Praescripsit quid nos uel post peccata deceret.
Exegit largum tempus statuitque reperta
Quae fuerant quaerenda, sibi uox edita caelo est:
Iam satis impensum spatii, dilecte propheta,
Quo tibi prodesses; tempus tibi quae data sentis
260
Vt prosint aliis et quae iam perdita seruent.
Perge igitur sanctas puri Iordanis ad undas.
Paenitet et tandem sensu meliora uolutat,
Ablue confessum; quisquis tibi mente fideli
265
Crediderit delere pio commissa lauacro,
Ille renatus erit, talis modo uita sequatur
Quae probet ablutos uitam damnasse priorem.
Paruit auditis famulanti mente Iohannes
Protinus et ripas iussi descendit ad amnis.
270
Praedicat hic praecepta dei sermone uerendo
Diluit infusis credentum crimina lymphis
Absoluitque metus hominum poenasque remittit
Atque ignem restinguit aquis, obliuia suadet
275
Errorum praestatque nouae noua corpora uitae.
O pater, o hominum rerumque aeterne creator,
Quot gradibus parcit pietas tua! qui pater umquam
Sustinet erranti totiens ignoscere nato?
Das genti sensum, quo uel bona uel mala noscant.
280
Non satis, innectis seruandae uincula legis
Haec quoque quis spreuit, redeat quandoque libebit;
In promptu uenia est, sanctum patet ecce lauacrum,
Quod renouet uitam ueteresque oblitteret actus
285
Quodque nouos homines faciat. quid quaerimus ultra?
Et tamen ulterior uenia est, uiolauerit ullus
Hoc quoque polluto prolapsus corpore donum.
Quamquam iam nimius longe processerit error,
Desinat et redeat. cum se damnauerit ipse,
290
Absolui meruit; si paenitet, inrita culpa est.
O uere, quod ais, pondus leue quodque cohaeret
Suaue iugum, totiens homini cum ignoscitur uni;
Et tamen erramus, finis nec criminis ullus
Humano generi. sed crescit laus tua; nam quo
295
Maior culpa rei, parcentis gloria maior.
Grates ergo tibi referat mens omnis et omnis
Lingua canat, quantumque potest humana propago,
Si placuisse nequit, fieri uel grata laboret.
300
In laudes, pater alme, tuas; sed conscia tanti
Mens oneris trepidat propriasque haud inscia uires
Consulit et dignis potius dicenda relinquit.
Reddamur coeptis: opus hoc tibi, sancte Iohannes,
Quo renoues puras abluto corpore mentes.
305
Non haec prima dedit domini sententia, qua te
Admonuit claram mittens per nubila uocem,
Saecula multa prius sancti deus ore locutus
Mittam, ait, ante tuos oculos, o nate, ministrum,
310
Qui sentosarum purgans concreta uiarum
Gressibus ille tuis celsos subsidere montes,
Idem depressas faciet consurgere ualles;
Diriget hic quae praua et leniet aspera, dura
Molliet et totum coget planescere mundum.
315
Tune, precor, donum summi patris, alme Iohannes,
Cum Christo promisse, uenis teque imputat ille
Qui misit natum? tune, o praedicte prophetis,
Nominis angelici tu participatus honore?
Per te prima dei sese clementia profert;
320
Prima tibi dandae ueniae permissa potestas.
Te cum multa nouae peterent miracula plebis,
De te Christus ait: concessum est uisere talem,
Qualem nulla prius uiderunt saecla prophetam.
Dico ego, qui solus quae gesta gerendaque noui:
325
Inter mortales dederit quos femina partus
Quosque dabit sollemni hominum de more creatos,
Nullus erit possit qui se praeferre Iohanni.
Haec de te ille refert, qui quaelibet intima cordis
330
Peruidet, ut quae sunt oculis subiecta uidemus.
Beatus ille qui procul uitam suam
Ab impiorum segregarit coetibus
Et in uia peccantium non manserit
Nec in cathedra pestilenti sederit,
5
Sed corde toto fixus in legem dei
Praecepta uitae nocte uoluit et die,
Mentemque castis institutis excolit.
Erit ille ut arbor, quae propinqua flumini
Vmore ripae nutriente pascitur
10
Suoque fructum plena reddet tempore,
Et fronde numquam defluente peruirens
Stabit perenni uiuidum lignum coma.
Non haec iniquos prosequetur gloria;
Sed ut fauillam pulueris uentus rapit,
15
Sic ira iniquos uerret a uultu dei.
Idcirco tali diuidentur ordine
Hominum per orbem dissipatorum greges,
Vt iudicandi non resurgant impii,
Qui denegarunt debitum cultum deo,
20
Sed puniendi; namque crimen euidens
Non indigebit quaestione detegi,
Quoniam imminentem praeferent mortis notam
Signum salutis non gerentes frontibus.
Peccator autem, non et impius tamen,
25
Quae magna turba est, non resurget gloriae,
Verum resurget deputanda examini.
Nec enim sedere cum piis iudex potest
Causas suorum redditurus actuum
Varieque gestis aut probandus aut reus.
30
Sine lege passim legis ignari cadent,
In lege lapsus lege iudicabitur.
Opus per omne curret ignis arbiter;
Quod non cremarit Samma sed probauerit,
Illud perhenni praemio pensabitur.
35
Qui concremanda gesserit, damnum feret,
Sed ipse saluus euolabit ignibus;
Tamen subusti corporis signis miser
Vitam tenebit, non tenebit gloriam.
Quia carne uictus, mente non uersus tamen,
40
Etsi negarit debitam legi fidem,
Per multa saepe deuolutus crimina,
Tamen fidei nomen aeternum gerens,
Numquam salutis exulabit finibus.
Idcirco cuncti nunc in isto saeculo,
45
Dum currit aetas et dies aeui patet,
Rectas agamus semitas firmo pede
Nec deferamur lubrico latae uiae;
Praestat per artum dimicantes tramitem
Laboriosis introire nisibus.
50
Vias bonorum laetus agnoscit deus,
At impiorum pronum iter delebitur.
Cur gentes fremuere et inania cur meditati
Sunt populi? astiterunt proceres cum regibus acti
Aduersum dominum et Christum uesana frementes:
Vincula rumpamus, iuga discutiamus eorum.
5
Qui manet aeterno totis moderamine caelis,
Irridebit eos iustaque loquetur in ira
Terribilique minax uerbo turbabit iniquos:
Ast ego rex ab eo parili dicione creatus,
Praeceptum domini super almum praedico Sion.
10
Ipse ad me dominus, meus, inquit, filius es tu,
Teque hodie genui. pete; sis mihi gentibus heres,
Et tua fundatur totis possessio terris.
Ferrea uirga tibi est, ualido quia iure tumentes
Orbe regis toto populos, ceu uasa recocto
15
Ficta luto frangens corda, ut meliora reformes.
Et nunc ecce, omnes, stratis aduertite, reges,
Iudicio regitis rerumque tenetis habenas,
Deseruite deo trepidi mixtoque fideles
20
Exultate metu; fiat discordia concors
Dissimiles socians affectus pectore in uno,
Ne timor affligat mentes uel gaudia soluant,
Si careant laeto pauidi formidine leti.
Dicite iustitiam rectosque capessite mores
25
Et iusto trepidate deo, gaudete benigno,
Ne quando meritum deus irascatur in orbem
Amodo iam resilire uia properetis iniqua;
Ecce breui cum magna potentis inarserit ira,
30
Ventilet ut totum diuino examine mundum
Segreget et paleas igni, frumenta saluti,
Tunc omnes, quibus est in eo spes fida, beati.
Sedimus ignotos dirae Babylonis ad amnes
Captiui, Iudaea manus, miserabile flentes,
Cum patrium memori traheremus pectore Sion
Et meritum iusta suspiraremus ab ira
5
Exilium, lentis qua consita ripa salictis
Hospitibus populis umbras praebebat amicas.
Illic Assyriae mediis in moenibus urbis
Obliti laetas per maesta silentia uoces
De salicum ramis suspendimus organa nostra.
10
Namque dabat nobis durum grauis ira dolorem,
Quod solita in sancto depromi cantica templo
Haec ad delicias sibi nos cantare iubebat
Impius ille domo qui nox abduxerat hostis.
Ergone diuinas laudes et carmina castis
15
Apta choris inter sacra barbara foedaque busta
Inter et accensas funestis ignibus aras
Heu! male de nostro laetis maerore canemus
Deque pio ritu lusum faciemus iniquum,
Mystica ad hostilem modulantes cantica ludum
20
Quo miseri nunc ore sacros cantabimus hymnos?
Quoue loco Babylon poscit sibi cantica Sion?
Sed domini carmen tellus aliena mereri
Non capit, indignas sacra uos auertitur aures.
Si tamen ut captis dominus uiolentior instas,
25
Et si tantus amor Sion pia noscere uobis
Cantica, si pergis me cogere non tua fari
Et diuina tibi quaenam sint cantica Sion,
Accipe quid captae deus ultor spondeat urbi,
Ne longum speres isto gaudere triumpho,
30
Impie, quo sacrum prodi tibi praecipis hymnum;
Ecce quis est hymnus domini, quae cantica Sion:
Si fuero oblitus mea moenia, te, mea cura,
Vrbs Hierusalem, fiat mea non memor umquam
Dextra mei, mea lingua meis et adhaereat arens
35
Faucibus, aeterno nisi te complectar amore
Laetitiaeque meae primo reminiscar in anno,
Te cunctis, Hierusalem, praeponere terris.
Esto memor tum prolis Edom, ut uersa uice nostrum
40
Aspiciat confusa diem, quo plebs tua claram
Moenibus aeternis Hierusalem habitabit,
Cui nunc gens oblita tui crudele minatur
Excidium, dicens: inuisam funditus urbem
Diruite et uacuate manu, uestigia donec
45
Nulla relinquantur muris ad inane redactis.
Infelix miseras Babylonis filia, felix
Qui tibi pro nobis in nos tua gesta rependet.
Nec minus ille beatus erit, qui parua tenebit
Et simul elidet solidae tua pignora petrae.
50
Si cupis extincta Babylonis stirpe beari,
In te ipso primis gliscentia crimina flammis
Frange fide. iam propter adest petra Christus; in ipso
Nam Babylon nomen confusio, filia cuius
55
Est caro, peccatis mater, quae turba saluti
Noxia corporeis ducit mala semina fibris.
Haec uincenda tibi, si uis euincere mortem;
Namque tuis tales inclusos ossibus hostes,
Si permittantur crescendo assumere uires,
60
Difficili uinces luctamine; praecipe paruos,
Dum rudis ex utero cordis per pectora capta
Reptat adhuc teneris uitiorum infantia membris.
Quae nisi praecaueas, aucta uirtute necabit
Concordem uitiis animam terrena propago.
65
Ne parcas igitur talem mactare cateruam.
Non tibi crimen erit nocituram perdere gentem
Vltricemque malo perfundere sanguine petram;
Gaudet enim iustus si concidat impia proles;
Nam magis atque magis pius ista caede piatur,
70
Si perimat peccata suis dominantia membris
Et fracta in Christo uitiorum plebe triumphet.
Quarta redit duris haec iam messoribus aestas
Et totiens cano bruma gelu riguit,
Ex quo nulla tuo mihi littera uenit ab ore,
Nulla tua uidi scripta notata manu,
5
Ante salutifero felix quam charta libello
Dona negata diu multiplicata daret.
Trina etenim uario florebat epistola textu,
Sed numerosa triplex pagina carmen erat.
Dulcia multimodis quaedam sub amara querellis
10
Anxia censurae miscuerat pietas.
Sed mihi mite patris plus quam censoris acerbum
Sedit et e blandis aspera penso animo.
Ista suo regerenda loco tamen et grauiore
Vindicis heroi sunt agitanda sono.
15
Interea leuior paucis praecurret iambus
Discreto referens mutua uerba pede.
Nunc elegi saluere iubent dictaque salute,
Vt fecere aliis orsa gradumque, silent.
Quid abdicatas in meam curam, pater,
20
Redire Musas praecipis?
Negant Camenis nec patent Apollini
Dicata Christo pectora.
Fuit ista quondam non ope, sed studio pari
Tecum mihi concordia
25
Ciere surdum Delphica Phoebum specu,
Vocare Musas numina
Fandique munus munere indultum dei
Petere e nemoribus aut iugis.
Nunc alia mentem uis agit, maior deus,
30
Aliosque mores postulat,
Sibi reposcens ab homine munus suum,
Viuamus ut uitae patri.
Vacare uanis, otio aut negotio,
Et fabulosis litteris
35
Vetat, suis ut pareamus legibus
Lucemque cernamus suam,
Quam uis sophorum callida arsque rhetorum et
Figmenta uatum nubilant,
Qui corda falsis atque uanis imbuunt
40
Tantumque linguas instruunt,
Nihil ferentes, ut salutem conferant
Aut ueritate nos tegant.
Quod enim tenere uel bonum aut uerum queunt
Qui non tenent summae caput,
45
Veri bonique fomitem et fontem deum,
Quem nemo nisi in Christo uidet?
Hic ueritatis lumen est, uitae uia,
Vis mens manus uirtus patris,
Sol aequitatis, fons bonorum, flos dei,
50
Natus deo, mundi sator,
Mortalitatis uita nostrae et mors necis,
Magister hic uirtutium;
Deusque nobis atque pro nobis homo
Nos induendo se exuit,
55
Aeterna iungens homines inter et deum
In utroque se commercia.
Hic ergo nostris ut suum praecordiis
Vibrauerit caelo iubar,
Absterget aegrum corporis pigri situm
60
Habitumque mentis innouat;
Exhaurit omne quod iuuabat antea
Castae uoluptatis uice
Totusque nostra iure domini uindicat
Et corda et ora et tempora;
65
Se cogitari intellegi credi legi,
Se uult timeri et diligi.
Aestus inanes, quos mouet uitae labor
Praesentis aeui tramite,
Abolet futurae cum deo uitae fides.
70
Quae quas uidemur spernere
Non ut profanas abicit aut uiles opes,
Sed ut magis caras monet
Caelo reponi creditas Christo deo,
Qui plura promisit datis,
75
Contempta praesens uel mage deposita sibi
Multo ut rependat fenore.
Sine fraude custos aucta creditoribus
Bonus aera reddet debitor
Multaque spretam largior pecuniam
80
Restituet usura deus.
Huic uacantem uel studentem et deditum,
In hoc reponentem omnia
Ne, quaeso, segnem neue peruersum putes
Nec crimineris impium.
85
Pietas abesse christiano qui potest?
Namque argumentum mutuum est
Pietatis, esse christianum, et impii,
Non esse Christo subditum.
Hanc cum tenere discimus, possum tibi
90
Non exhibere id est patri,
Cui cuncta sancta iura, cara nomina
Debere me uoluit deus?
Tibi disciplinas dignitatem litteras,
Linguae togae famae decus
95
Prouectus altus institutus debeo,
Patrone praeceptor pater.
Sed cur remotus tamdiu degam arguis
Pioque motu irasceris?
Conducit istud aut necesse est aut placet,
100
Veniale quicquid horum inest.
Ignosce, amans, mi si geram quod expedit;
Gratare, si uiuam ut libet.
Defore me patriis tota trieteride terris
Atque alium legisse uagis erroribus orbem.
105
Culta prius uestrae oblitum consortia uitae,
Increpitas sanctis mota pietate querellis.
Amplector patrio uenerandos pectore motus
Et mihi gratandas saluis affectibus iras.
Sed reditum inde meum, genitor, te poscere mallem
110
Vnde dari posset. reuocandum me tibi credam,
Cum steriles fundas non ad diuina precatus,
Castalidis supplex auerso numine Musis?
Non his numinibus tibi me patriaeque reducis.
Surda uocas et nulla rogas (leuis hoc feret aura
115
Quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas.
Inrita uentosae rapiunt haec uota procellae,
Quae non missa deo uacuis in nubibus haerent
Nec penetrant superi stellantem regis in aulam.
Si tibi cura mei reditus, illum aspice et ora,
Qui trifido igne micat nec inania murmura miscet
Quique satis caelo soles largitur et imbres,
Qui super omne quod est uel in omni totus ubique
Omnibus infuso rebus regit omnia Christo,
125
Quo mentes tenet atque mouet, quo tempora nostra
Et loca disponit. quod si contraria uotis
Constituat nostri, prece deflectendus in illa est
Quae uolumus. quid me accusas? si displicet actus
Quem gero agente deo, prius est, si fas, reus auctor,
130
Cui placet aut formare meos aut uertere sensus.
Nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota,
Sponte fatebor eum modo me non esse sub illo
Tempore qui fuerim, quo non peruersus habebar
Et peruersus eram, falsi caligine cernens,
135
Stulta deo sapiens et mortis pabula uiuens
Quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc
Agnosci datur a summo genitore nouari
Quod non more meo geritur; non, arbitror, istic
Confessus dicar mutatae in praua notandum
140
Errorem mentis, quoniam sim sponte professus
Me non mente mea uitam mutasse priorem.
Mens noua mi, fateor, mens non mea, non mea quondam,
Sed mea nunc auctore deo, qui si quid in actu
Ingenioue meo sua dignum ad munia uidit,
145
Gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit,
Cuius praeceptis partum est quod Christus amaret.
Quare gratandum magis est tibi quam queritandum,
Quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,
Paulinus, cui te non infitiare parentem,
150
Nec modo, cum credis peruersum, sic mea uerti
Consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum
Ausonii; feret ille tuae sua praemia laudi
Deque tua primum tibi deferet arbore fructum.
Vnde precor meliora putes nec maxima perdas
155
Praemia detestando tuis bona fontibus orta:
Non etenim mihi mens demens neque participantum
Vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris
Pegaseum uixisse equitem, licet auia multi
Numine agente colant, clari uelut ante sophorum
160
Pro studiis musisque suis, ut nunc quoque castis
Qui Christum sumpsere animis agitare frequentant,
Non inopes animi neque de feritate legentes
Desertis habitare locis, sed in ardua uersi
Sidera spectantesque deum uerique profunda
165
Perspicere intenti, de uanis libera curis
Otia amant strepitumque fori rerumque tumultus
Cunctaque diuinis inimica negotia donis
Et Christi imperiis et amore salutis abhorrent
Speque fideque deum sponsa mercede sequuntur,
170
Quam referet certus non desperantibus auctor,
Si modo non uincant uacuis praesentia rebus,
Quaeque uidet spernat, quae non uidet ut mereatur
Secreta ignitus penetrans caelestia sensus.
Namque caduca patent nostris, aeterna negantur
175
Visibus, et nunc spe sequimur quod mente uidemus,
Spernentes uarias, rerum spectacula, formas
Et male corporeos bona sollicitantia uisus.
Attamen haec sedisse illis sententia uisa est,
Tota quibus iam lux patuit uerique bonique,
180
Venturi aeternum saecli et praesentis inane.
At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit
Fama? fides uoti par est, sed amoena colenti
Nunc etiam et blanda posito locupletis in acta
Litoris unde haec iam tam festinata locorum
185
Inuidia est? utinam iustus me carpere liuor
Incipiat, Christi sub nomine probra placebunt.
Non patitur tenerum mens numine firma pudorem,
Et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.
Ne me igitur, uenerande parens, his ut male uersum
190
Increpites studiis neque me uel coniuge carpas
Vel mentis uitio; non anxia Bellerophontis
Mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx.
Nec mihi nunc patrii uisa est obliuio caeli,
Qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum
195
Hic uere memor est caeli. crede ergo, pater, nos
Nec caeli immemores nec uiuere mentis egentes
Humanisque agitare locis; studia ipsa piorum
Testantur mores hominum; nec enim impia summum
Gens poterit nouisse deum. sint multa locorum,
200
Multa hominum studiis inculta, expertia legum,
Quae regio agresti ritu caret? aut quid in istis
Improbitas aliena nocet? quid tu mihi uastos
Vasconiae saltus et ninguida Pyrenaei
Obicis hospitia, in primo quasi limine fixus
205
Hispanae regionis agam nec sit locus usquam
Rure uel urbe mihi, summum qua diues in orbem
Vsque patet mersos spectans Hispania soles?
Sed fuerit fortuna iugis habitasse latronum,
Num lare barbarico rigui, mutatus in ipsos,
210
Inter quos habui socia feritate colonos?
Non recipit mens pura malum neque leuibus haerent
Inspersae fibris maculae; sic Vascone saltu
Quisquis agit purus sceleris uitam integer aequus,
Nulla ab inhumano morum contagia ducit
215
Hospite. sed mihi cur sit ab illo nomine crimen,
Qui diuersa colo, ut colui, loca iuncta superbis
Vrbibus et laetis hominum celeberrima cultis?
Ac si Vasconicis mihi uita fuisset in oris,
Cur non more meo potius formata ferinos
220
Poneret in nostros migrans gens barbara ritus?
Nam quod in euersis habitacula ponis Hibera
Vrbibus et deserta tuo legis oppida uersu
Montanamque mihi Calagurrim et Birbilim acutis
Pendentem scopulis collemque iacentis Hilerdae
225
Exprobras, uelut his habitem laris exul et urbis
Extra hominum tecta atque uias: an credis Hiberae
Has telluris opes, Hispani nescius orbis,
Quo grauis ille poli sub pondere constitit Atlans,
Vltima nunc eius mons portio metaque terrae,
230
Discludit bimarem celso qui uertice Calpen?
Birbilis huic tantum, Calagurris, Hilerda notantur,
Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena
Et capite insigni despectans Tarraco pontum.
Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,
235
Qua geminum felix Hispania tendit in aequor,
Qua Baeti Oceanum Tyrrhenumque auget Hibero
Lataque distantis pelagi diuortia complet,
Orbe suo finem ponens in limite mundi?
Anne tibi, o domine illustris, si scribere sit mens,
240
Qua regione habites, placeat reticere nitentem
Burdigalam et piceos malis describere Boios?
Cumque Maroialicis tua prodigis otia thermis
Inter et umbrosos donas tibi uiuere lucos,
Laeta locis et mira colens habitacula tectis:
245
Nigrantesne casas et texta mapalia culmo
Dignaque pellitis habitas deserta Bigerris?
Quique superba potens contemnis moenia Romae
Consul, harenosos non dedignare Vasatas?
Vel quia Pictonicis tibi fertile rus uiret aruis,
250
Raraunum Ausonias heu deuenisse curules
Conquerar et trabeam ueteri sordescere fano,
Quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini
Caesareas inter parili titulo palmatas
Fulget inattrito longum uenerabilis auro,
255
Florentem retinens meriti uiuacis honorem?
Aut cum Lucani retineris culmine fundi,
Aemula Romuleis habitans fastigia tectis,
Materiam praebente loco, qui proxima signat,
In Condatino diceris degere uico?
260
Multa iocis pateant; liceat quoque ludere fictis.
Sed lingua mulcente grauem interlidere dentem,
Ludere blanditiis urentibus et male dulces
Fermentare iocos satyrae mordacis aceto
Saepe poetarum, numquam decet esse parentum.
265
Namque fides pietasque petunt, ut quod mala nectens
Insinuat castis fama auribus hoc bona uoti
Mens patris affigi fixumque haerescere cordi
Non sinat. et uulgus scaeuo rumore malignum
Ante habitos mores, non semper flectere uitam
270
Crimen habet; namque est laudi bene uertere. cum me
Immutatum audis, studium officiumque require.
Si prauo rectum, si religiosa profanis,
Luxurie parcum, turpi mutatus honestum,
Segnis iners obscurus ago, miserere sodalis
275
In mala peruersi; blandum licet ira parentem
Excitet, ut lapsum rectis instauret amicum
Moribus et monitu reparet meliora seuero.
At si forte itidem quod legi et quod sequor audis,
Corda pio uouisse deo, uenerabile Christi
280
Imperium docili pro credulitate sequentem
Persuasumque dei monitis aeterna parari
Praemia mortali damnis praesentibus empta,
Non reor id sancto sic displicuisse parenti,
Mentis ut errorem credat sic uiuere Christo,
285
Vt Christus sanxit. iuuat hoc nec paenitet huius
Erroris. stultus diuersa sequentibus esse
Nil moror, aeterno mea dum sententia regi
Sit sapiens. breue, quicquid homo est, est corporis aegri,
Temporis occidui et sine Christo puluis et umbra;
290
Quod probat aut damnat, tanti est quanti arbiter ipse.
Ipse obit, atque illi suus est comitabilis error,
Cumque suo moriens sententia iudice transit.
At nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis
Cura sit ad domini praeceptum uiuere Christi,
295
Sera erit exutis homini querimonia membris,
Dum leuia humanae metuit conuicia linguae,
Non timuisse graues diuini iudicis iras,
Quem patris aeterni solio dextraque sedentem,
Omnibus impositum regem et labentibus annis
300
Venturum, ut cunctas aequato examine gentes
Iudicet et uariis referat sua praemia gestis,
Credo equidem et metuens studio properante laboro,
Si qua datur, ne morte prius quam crimine soluar.
Huius in aduentum trepidis mihi credula fibris
305
Corda tremunt gestitque anima id iam cauta futuri,
Praemetuens ne uincta aegris pro corpore curis
Ponderibusque grauis rerum, si forte recluso
Increpitet tuba uasta polo, non possit in auras
Regis ad occursum leuibus se tollere pinnis,
310
Inter honora uolans sanctorum milia caelo,
Qui per inane leues neque mundi compede uinctos
Ardua in astra pedes facili molimine tollent
Et teneris uecti per sidera nubibus ibunt,
Caelestem ut medio uenerentur in aere regem
315
Claraque adorato coniungant agmina Christo.
Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris
Sopitum tenebris sterili deprendat in actu,
Tempora sub uacuis ducentem perdita curis.
Nam quid agam, lentis si dum coniueo uotis,
320
Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet
Et subitis domini caelo uenientis aperto
Praestrictus radiis obscurae tristia noctis
Suffugia illato confusus lumine quaeram?
Quod mihi ne pareret uel diffidentia ueri
325
Vel praesentis amor uitae rerumque uoluptas
Curarumque labor, placuit praeuertere casus
Proposito et curas finire superstite uita
Communique deo uentura in saecula fretum
Expectare trucem securo pectore mortem.
330
Si placet hoc, gratare tui spe diuite amici;
Si contra est, Christo tantum me linque probari.
Continuata meae durare silentia linguae
Te numquam tacito memoras placitamque latebris
Desidiam exprobras neglectaeque insuper addis
Crimen amicitiae formidatamque iugalem
5
Obicis et durum iacis in mea uiscera uersum.
Parce, precor, lacerare tuum nec amara paternis
Admiscere uelis ceu melli absinthia uerbis.
Cura mihi semper fuit et manet officiis te
Omnibus excolere, adfectu obseruare fideli.
10
Non umquam tenui saltem tua gratia naeuo
Commaculata mihi est; ipso te laedere uultu
Semper et incauta timui uiolare figura.
Cumque tua accessi uenerans, mea cautius ora
Composui et laeto formaui lumine frontem,
15
Ne qua uel a tacito contractam pectore nubem
Duceret in sanctum suspicio falsa parentem.
Hoc mea te domus exemplo coluitque colitque,
Inque tuum tantus nobis consensus amorem,
Quantus et in Christum conexa mente colendum.
20
Quis tua, quaeso, tuis obduxit pectora liuor?
Quo rumore pium facilis sibi fama per aures
Irrupit pepulitque animum contraque uetustam
Experta pietate fidem noua uulnera mouit,
Laederet ut natis placidum malesuada parentem?
25
Sed mihi non fictae mens conscia simplicitatis,
Nec patris inculti pietas rea respuit omne
Immeritum et falso perstringi crimine non fert,
Immunis uero; grauius uiolatur iniquo
Vulnere tam tenera offensae quam libera culpae.
30
Discussisse iugum quereris me, quo tibi doctis
Iunctus eram studiis. hoc nec gestasse quidem me
Assero; namque pares subeunt iuga, nemo ualentes
Copulat infirmis, neque sunt concordia frena,
Si sit compulsis mensura iugalibus impar.
35
Si uitulum tauro uel equum committis onagro,
Si confers fulicas cygnis et aedona picae,
Castaneis corylos, aequas uiburna cupressis,
Me compone tibi; uix Tullius et Maro tecum
Sustineant aequale iugum. si iungar amore,
40
Hoc tantum tibi me iactare audebo iugalem,
Quo modicum sociis magno contendit habenis
Dulcis amicitia aeterno mihi foedere tecum
Et paribus semper redamandi legibus aequa.
Hoc nostra ceruice iugum non scaeua resoluit
45
Fabula, non terris absentia longa diremit
Nec perimet. toto licet abstrahar orbe uel aeuo,
Numquam animo diuisus agam; prius ipsa recedet
Corpore uita meo quam uester pectore uultus.
Ego te per omne quod datum mortalibus
50
Et destinatum saeculum est,
Claudente donec continebor corpore,
Discernar orbe quolibet,
Nec ab orbe longe nec remotum lumine
Tenebo fibris insitum,
55
Videbo corde, mente complectar pia
Vbique praesentem mihi.
Et cum solutus corporali carcere
Terraque prouolauero,
Quo me locarit axe communis pater,
60
Illic quoque animo te geram.
Neque finis idem qui meo me corpore
Et amore laxabit tuo.
Mens quippe, lapsis quae superstes artubus
De stirpe durat caeliti,
65
Sensus necesse est simul et affectus suos
Retineat ut uitam suam;
Et ut mori sic obliuisci non capit,
Perenne uiuax et memor.
Inclite confessor, meritis et nomine Felix,
Mens pietate potens, summi mens accola caeli
Nec minus in totis experta potentia terris,
Qui dominum Christum non uincta uoce professus
5
Contemnendo truces meruisti euadere poenas,
Deuotamque animam tormenta per omnia Christo
Sponte tua iussus laxatis reddere membris
Liquisti uacuos rabidis lictoribus artus,
Vectus in aetherium sine sanguine martyr honorem,
10
O pater, o domine, indignis licet, adnue seruis,
Vt tandem, hanc fragili trahimus dum corpore uitam,
Sedibus optatis et qua requiescis in aula
Hunc liceat celebrare diem, pia reddere coram
Vota et gaudentes inter gaudere tumultus.
15
Sit iam, quaeso, satis merita impietate tulisse
Hanc poenam, tot iam quod te sine uisimus annis,
Sede tua procul heu! quamuis non mente remoti.
Iam desideriis immenso tempore fessis
Consule, iam uel sero memor miserere tuorum
20
Perque orbem, magni qui nos tanto aequore ponti
Disparat, obtritis quae nos inimica retardant
Pande uias faciles et, si properantibus ad te
Inuidus hostis obest, obiecta repagula pelle
Fortior aduersis et amicos prouehe cursus.
25
Seu placeat telluris iter, comes aggere tuto
Esto tuis; seu magna tui fiducia longo
Suadeat ire mari, da currere mollibus undis,
Vt famulis famulos a puppi suggere uentos,
Vt Campana simul Christo duce litora uecti
30
Ad tua mox alacri rapiamur culmina cursu
Inque tuo placidus nobis sit limine portus.
Illic dulce iugum, leue onus blandumque feremus
Seruitium sub te domino; etsi iustus iniquis
Non egeas seruis, tamen et patiere et amabis
35
Qualescumque tibi Christo donante dicatos
Et foribus seruire tuis, tua limina mane
Munditiis curare sines et nocte uicissim
Excubiis seruare piis et munere in isto
Claudere promeritam defesso corpore uitam.
Felix, hoc merito quod nomine, nomine et idem
Qui merito, redit alma dies, qua te sibi summas
Adsciuit patriam confessum Christus in aulam,
Tempus adest plenis grates tibi fundere uotis.
5
O pater, o domine, indignis licet optime seruis,
Tandem exoratum est inter tua limina nobis
Natalem celebrare tuum. tria tempore longo
Lustra cucurrerunt, ex quo sollemnibus istis
Coram uota tibi, coram mea corda dicaui.
10
Ex illo qui me terraque marique labores
Distulerint a sede tua procul orbe remoto,
Nouisti; nam te mihi semper ubique propinquum
Inter dura uiae uitaeque incerta uocaui.
Et maria intraui duce te, quia cura pericli
15
Cessit amore tui, nec te sine; nam tua sensi
Praesidia in domino superans maris aspera Christo;
Semper eo et terris te propter tutus et undis.
Hunc, precor, aeterna pietate et pace serenum
Posce tuis, cuius magno stas nomine, Felix.
20
Nunc iuuat effusas in gaudia soluere mentes,
Cara dies tandem quoniam hic praesentibus orta est,
Semper et externum nobis celebrata per orbem,
Quae te sacrauit terris et contulit astris.
Ecce uias uario plebs discolor agmine pingit,
25
Vrbes innumeras una miramur in urbe.
O felix Felice tuo tibi praesule Nola,
Inclita ciue sacro, caelesti firma patrono
Postque ipsam titulos Romam sortita secundos,
Quae prius imperio tantum et uictricibus armis,
30
Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulchris!
Sis bonus o felixque tuis dominumque potentem
Exores, liceat placati munere Christi
Post pelagi fluctus mundi quoque fluctibus actis
In statione tua placido consistere portu.
35
Hoc bene subductam religaui litore classem,
In te compositae mihi fixa sit anchora uitae.
Venit festa dies caelo, celeberrima terris,
Natalem Felicis agens, qua corpore terris
Occidit et Christo superis est natus in astris,
Caelestem nanctus sine sanguine martyr honorem.
5
Nam confessor obit poenas non sponte lucratus
Acceptante deo fidam pro sanguine mentem,
Aequiperat passis, sat habens interna probasse
Supplicium carnis iusta pietate remittit;
10
Martyrium sine caede placet, si prompta ferendi
Mensque fidesque deo caleant; passura uoluntas
Sufficit, et summa est meriti testatio uoti.
Ergo dies, tanto quae munere condidit alto
Felicem caelo, sacris sollemnibus ista est,
15
Quae post solstitium, quo Christus corpore natus
Sole nouo gelidae mutauit tempora brumae
Atque salutiferum praestans mortalibus ortum
Procedente die secum decrescere noctes
Iussit, ab hoc quae lux oritur uicesima nobis,
20
Sidereum meriti signat Felicis honorem.
Denique nil impar his, qui fudere cruorem,
Testibus et titulo simul et uirtute recepti
Martyris ostendit meritum, cum iure potenti
Daemonas exercet deuinctaque corpora soluit.
25
Nam sibi Felicem caecis incumbere poenis
Pestiferi proceres tristi clamore fatentur
Occultasque cruces gemitu testantur aperto,
Velatumque oculis mortalibus, at manifestum
Auribus et multo praesentem numine produnt,
30
Cum captiua intra deprensi corpora Christum
In sancto fulgere suo clamantque probantque,
Membrorum incussu tremuli capitumque rotatu
Tormentisque suis. sed non sua corpora torquent,
Clamantes proprios aliena per ora dolores
35
Orantum ueniam; latet ultor, poena uidetur.
Tum si quos grauiore malo uiolentior hostis
Vinxerit, ista dies diuino numine soluit.
Cernere nunc passim est sacra purgata medella
Pectora liminibus sterni, iam mente refectos,
40
Gratantes iam uoce sua; concurrit hiantum
Turba tremens hominum, mixtae inter gaudia cunctis
Prosiliunt lacrimae, praesens deus omnibus illic
Creditur; immensi Felix est gloria Christi.
Alma dies magnis celebratur coetibus, omnes
45
Vota dicant sacris rata postibus; omnia gaudent
Terrarum et caeli, ridere uidetur apertis
Aethra polis, uernum spirare silentibus aurae
Flatibus et laetum plaga cingere lactea caelum.
Nec modus est populis coeuntibus agmine denso
50
Nec requies, properant in lucem a nocte diemque
Expectare piget, uotis auidis mora noctis
Rumpitur et noctem flammis funalia uincunt,
Stipatam multis unam iuuat urbibus urbem
Cernere totque uno compulsa examina uoto.
55
Lucani coeunt populi, coit Apula pubes
Et Calabri et cuncti quos adluit aestus uterque,
Qui laeua et dextra Latium circumsonat unda;
Et bis ter denas Campania laeta per urbes
Ceu propriis gaudet festis, quos moenibus amplis
60
Diues habet Capua et quos pulchra Neapolis aut quos
Gaurus alit, laeta exercent qui Massica quique
Vfentem Sarnumque bibunt, qui sicca Tanagri
Quique colunt rigui felicia culta Galaesi,
Quos Atina potens, quos mater Aricia mittit.
65
Ipsaque caelestum sacris procerum monumentis
Roma Petro Pauloque potens rarescere gaudet
Huius honore diei portaeque ex ore Capenae
Milia profundens ad amicae moenia Nolae
Dimittit duodena decem per milia denso
70
Agmine; confertis longe latet Appia turbis.
Nec minus ex alia populis regione profectis
Aspera montosae carpuntur strata Latinae,
Quos Praeneste altum, quos fertile pascit Aquinum,
Quosque suburbanis uetus Ardea mittit ab oris,
75
Quique urbem liquere Cales geminamque Teanum,
Quam grauis Auruncus uel quam colit Apulus asper;
Huc et oliuifera concurrit turba Venafro,
Oppida Samnites duri montana relinquunt.
Vicit iter durum pietas, amor omnia Christi
80
Vincit et alma fides animisque locisque rigentes
Suadet acerba pati, simul aspera ponere corda.
Vna dies cunctos uocat, una et Nola receptat,
Toto plena sui spatio spatiosaque cunctis,
Credas innumeris ut moenia dilatari
85
Hospitibus. sic, Nola, adsurgis imagine Romae,
[Tu quoque post urbem titulos sortita secundos;
Nam prius imperio tantum et uictricibus armis,
Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulchris].
Tu quoque perpetuas duplici sub honore coronas,
90
Ante sacerdotis, post martyris omne per aeuum
Felicis complexa tui, gemino bene caelum
Contingis merito diuini mater amici.
Te prius alma pio celebrans altaria cultu
Presbyter instituit placido et moderamine rexit.
95
Nunc quoque perpetuo decorat te nomine Felix.
Namque tuo meritum in gremio sacratus honorem
Ducit odorifero pia conditus ossa sepulchro.
Aurea nunc niueis ornantur limina uelis,
Clara coronantur densis altaria lychnis,
100
Lumina ceratis adolentur odora papyris,
Nocte dieque micant. sic nox splendore diei
Fulget et ipsa dies caelesti illustris honore
Plus nitet innumeris lucem geminata lucernis.
Nos quoque felices, quibus istum cernere coram
105
Et celebrare diem datur et spectare patroni
Praemia praestantique suis tam grandia Christo
Gratari et laetos inter gaudere tumultus.
Ferte deo, pueri, laudem, pia soluite uota
Et pariter castis date carmina festa choreis,
110
Spargite flore solum, praetexite limina sertis.
Purpureum uer spiret hiems, sit floreus annus
Ante diem, sancto cedat natura diei.
Martyris ad tumulum debes, et terra, coronas.
Ast illum superi sacra gloria liminis ambit
115
Florentem gemina belli pacisque corona.
Hunc, precor, aeterna nobis cum pace serenum
Posce diem, hoc iterum liceat gaudere reuerso
Annuaque hic et uota tuis et carmina festis
Reddere placati tranquillo numine Christi.
120
Hic amor, hic labor est nobis; haec uota tuorum
Suscipe commendaque deo, ut cum sedula cura
Seruitium nostrum longo tibi penderit aeuo,
Tunc demum placitos pietate laboris alumnos
Absoluas mittente manu, positasque tuorum
125
Ante tuos uultus animas uectare paterno
Ne renuas gremio domini fulgentis ad ora,
Quem bonitate pium sed maiestate tremendum
Exora, ut precibus lenis meritisque redonet
Debita nostra tuis. cum tu quoque, magna piorum
130
Portio, regnantem, Felix, comitaberis agnum,
Posce ouium grege nos statui, ut sententia summi
Iudicis hoc quoque nos iterum tibi munere donet,
Ne male gratatis laeuos adiudicet haedis
Et potius dextre positos in parte piorum
135
Munifico pecori laudatisque aggreget agnis.
Annua uota mihi remeant, simul annua linguae
Debita, natalis tuus, o clarissime Christo
Felix, natali proprio mihi carior, in quo
Quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis,
5
Est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus
Esse dedit, uiles caro largitus amico,
Non quia tu dignus famulis tam uilibus esses,
Aeternis dignante deo comes ire triumphis,
Sed quia nos inopes aequi indiguosque salutis
10
Sic uoluit ditare pater bonus, ut male dites
Criminibus uersa in melius uice diuitiarum
Pro cunctis opibus cunctisque affectibus et pro
Nobilibus titulis et honoribus omnia uanis
Felicem caperemus opes patriamque domumque.
15
Tu pater et patria et domus et substantia nobis,
In gremium translata tuum cunabula nostra,
Et tuus est nobis nido sinus, hoc bene foti
Crescimus inque aliam mutantes corpora formam
Terrena exuimur stirpe et subeuntibus alis
20
Vertimur in uolucres diuini semine uerbi.
Te releuante iugum Christi leue noscimus, in te
Blandus et indignis et dulcis Christus amaris.
Ista dies ergo et nobis sollemnis habenda,
Quae tibi natalis, quia te mala nostra abolente
25
Occidimus mundo, nascamur ut in bona Christo.
Surge igitur, cithara, et totis intendere fibris,
Excita uis animae; tacito mea uiscera cantu,
Non tacita cordis testudine dentibus ictis
Pulset amor, linguae plectro lyra personet oris.
30
Non ego Castalidas, uatum phantasmata, Musas
Nec surdum Aonia Phoebum de rupe ciebo;
Carminis incentor Christus mihi, munere Christi
Audeo peccator sanctum et caelestia fari.
Nec tibi difficile, omnipotens, mea soluere doctis
35
Ora modis, qui muta loqui, fluere arida, solui
Dura iubes tu namque asinam reboare loquendo
Perfectamque tibi lactantes condere laudem
Fecisti et solidam soluisti in flumina rupem
Et terram sine aqua subitis manare fluentis
40
Iussisti, deserta rigans in spem populorum,
In quorum arentes animas pia gratia fluxit,
Quos Christus uiuo manans petra fonte refecit.
Vnde ego, pars hominum minima, isto munere fretus
Roris, Christe, tui uiuos precor aridus haustus.
45
Da uerbum de fonte tuo, tua non queo fari
Te sine; namque tui laus martyris et tua laus est,
Qui facis omnipotens homines diuina ualere
Fortiaque infirmis superas de carne triumphans,
Aerios proceres uincens in corpore nostro.
50
Quare ades, ut duce te repetens ab origine pergam
Felicem narrare tuum, cui nobile ductum
Ex Oriente genus; nec enim magis altera tellus
Felicis patriam decuit quam quae patriarchas
Quaeque pios tulerat, Christi sacra uasa, prophetas,
55
Vnde et apostolicis fundens sua flumina linguis
Totum euangelii sonus emanauit in orbem.
Debitus inde deo Felix, genitore profecto
Italiam necdum genitus, tamen in patre uenit,
Ciuis ut affectu nostris oreretur in oris
60
Nec cuiquam natum nisi nobis se meminisset.
Sic pater Abraham domini praecepta secutus
Mutauit patrias externo cespite terras
Deposuitque sacrum Chananaeis semen in aruis;
Vnde peregrinas abeunte propagine terras
65
Mystica Felicem nobis transmisit origo,
Quem perfecta fides illa radice profectum
Prodidit, ut nobis esset pia uena fidei.
Felix nunc etiam posita cum carne quiescit,
Spiritus in Christo uiuens, operantibus altae
70
Virtutis meritis Abrahae semine mutat
Duritiam lapidum, quos suscitat in bona uitae.
Hac igitur genitore Syro generatus in urbe
Dilectam coluit patriae sub imagine Nolam
Sede beans placita multoque relictus in auro
75
Diues opum uiguit quamuis non unicus heres.
Hermia cum fratre sui cognomine patris
Terrenas diuisit opes, caelestia solus
Obtinuit Felix; geminos sententia discors
Diuisit fratres: Hermiam mundus abegit,
80
Felicem Christus sibi sustulit; ille caduca
Maluit, hic solida; praesentibus ille cohaesit,
Iste solum caelo uertit, patrimonia regnis;
Ille heres tantum proprii patris, iste coheres
Christi. sed quis tam uariam miretur ab uno
85
Sanguine progeniem, ueterum inter sancta parentum
Pignora qui relegat, populorum stirpe duorum
Fecundam pugnas uteri doluisse Rebeccam
Conquestamque deo grauidi luctamina uentris?
Cum iam tunc fremeret sanctae intra uiscera matris
90
Quae nunc intra uterum mundi discordia saeuit,
Hispida Iudaeis hirti sectantibus Esau
Perfidiae, addictis populo seruire minori,
At nobis leuem per lenia pacis Iacob,
Qua uia lucis agit, meliore sequentibus ortu.
95
Ergo pari dispar fratrum de sanguine sanguis
Hermias uelut asper Edom terrena secutus
Squaluit in uacua captiuus imagine mundi
Duraque Idumaei praelegit iura parentis,
In gladio uiuens proprio uanaeque laborem
100
Militiae sterilem tolerans, qua Caesaris armis
Succubuit, priuatus agens ad munia Christi.
At meus aeterni satus arma capessere regis
In patris Israel migrauit nomina Felix
Seseque a puero pia mens caelestibus edens
105
Instituit seruire deo; nec gratia pauper
Adfuit, et quantum sitiebat corde capaci
Lucis hians animus, tam largiter influa traxit
Dona dei. primis lector seruiuit in annis.
Inde gradum cepit, cui munus uoce fideli
110
Adiurare malos et sacris pellere uerbis.
Quod quia perspicua meriti uirtute gerebat,
Iure sacerdotis ueneranda insignia nanctus,
Mente loco digna meritum decorauit honorem.
Sed ne sola sacrum caput infula comeret illi,
115
Extitit et potior geminandae causa coronae,
Dira profanorum rabies exorta furorum,
Cum pia sacrilego quateretur eclesia bello
Praecipueque illos populo deposceret omni
Impietas, quorum pietas insignior esset.
120
Tunc senior sanctis Nolanam legibus urbem
Maximus et placido formabat episcopus ore,
Presbytero Felice potens, quem mente paterna
Complexus ueluti natum sedisque uouebat
Heredem; subita sed tempestate fugatus
125
Non cedente fide petiit deserta locorum.
Tunc magis atque magis quaesito antistite Felix
Claruit oppositus gladiis solusque fidei
Inuidia effectus, nec spectabatur honore;
Maior honore fides, quia tantum causa fidei.
130
Tunc petitur, sua cum draco liuidus excitat arma,
Proruere id cupiens quo surgimus et cadit ipse.
Ergo truces poenas fugiente antistite solus
Vel primus de plebe quasi de corpore uertex
Competitur Felix. hunc omnes uincere certant
135
Et quasi praecelsam obsessis in moenibus arcem
Facta mole petunt, cuius munimine uicto
Cetera iam facili cadat urbs prostrata ruina.
O digna infidis dementia! creditur uno
Extinguenda fides, totus quam credidit orbis.
140
Heu, misera impietas, infernis caeca tenebris
Quo ruis? in quem tela moues? an credis in uno
Mortali constare deum? et, si corpora soluas,
Vim simul et mentem diuinam posse aboleri?
Quae mundi per membra meat, qua nasceris ipse
145
Indignusque aleris, cuius de numine pendet
Vincere uel uinci, cuius uirtute uel unus
Fortior innumeris, pietate armatus inermi
Armatos ferro, sed inermes pectora Christo
Prosternit superante fide, quae conscia ueri
150
Caelestis uitam praesenti morte futuram
Comparat et uicto uictricem corpore mentem
Laeta deo referens gaudentibus inuehit astris.
Quid iuuat ergo pium tanta quod mole furoris
Felicem, uesane, petis? manet intus operto
155
Mens inuicta deo; nec iam tibi sola resistit
Terreni natura hominis; deus ipse repugnat
Quem petis, atque tuis, serpens antique, uenenis
Ipse offert se per famulorum corpora Christus
Teque tuis nectens laqueis in caede suorum
160
Sternit, per mortis speciem de morte triumphans.
Sed fera corda suus stimulis furialibus error
Sanguinea flagrare siti sanctumque cruorem
Vrgebat ueluti sceleris deposcere palmam.
Ergo ubi sacrilegos excepit Nola furores
165
Intentosque piis expauit ciuibus enses,
Quaeritur excussa Felix uenerandus in urbe.
Nec refugit celso iam spirans sidera flatu
Et tacitis acuens stimulis in proelia mentem,
Impauidus trepidum seruabat pastor ouile,
170
Exemplo domini promptus dare pro grege uitam.
Ergo alacer saeuos perstat quasi murus in hostes
Et canis florente fide reuirescit in annis,
Totus in astra animo, Christi memor, immemor aeui,
Corde deum gestans et plenus pectora Christo.
175
Nec iam se capit ipse, sacer maiorque uideri
Sidereumque oculis et honorem fulgere uultu.
Ilicet arripitur gaudens saeuisque furentum
Protrahitur manibus, sed, qui mos hostis iniqui,
Cui potior labor est animas quam corpora nostra
180
Perdere, dilatum gladio terroribus ante
Temptat et in mortem surgit gradibus poenarum.
Primus supplicii de carcere texitur ordo.
Ferrea iunguntur tenebrosis uincula claustris;
Stat manibus colloque chalybs neruoque rigescunt
185
Diducente pedes; sternuntur fragmina testae,
Arceat ut somnum poenalis acumine lectus.
Nec requie tamen est uacuus nec luminis expers
Confessor, cui iam sociatus in omnia Christus
Compatitur, uirides grauior cui poena coronas
190
Multiplicat, spatiante polum qui mente peragrat.
Seque ipsum, uincto quamuis in corpore, liber
Spiritus anteuolat summi in penetralia Christi
Praemeditante anima certis sua praemia uotis.
Ergo beata sacris Felicem passio poenis
195
Vrgebat grauibus uinclis et carcere caeco,
Quantasque ex homine induerat caro subdita poenas,
Tantas a Christo recipit patientia palmas.
Maximus interea solis in montibus aeger,
Contentus fugisse manus feraliaque ora
200
Carnificum, diuersa at non leuiore ferebat
Martyrium cruce, quam si ferro colla dedisset
Membraque tormentis aut ignibus; acrior illum
Cura sui gregis urit et afficit; uritur igne
Frigoris et gelido caeli de rore rigescit,
205
Panis inops tectique simul, noctemque diemque
Peruigil, intenta iungit prece tempus utrumque,
Dumosa prostratus humo compungitur artus
Sentibus et mentem curis, intusque forisque
Dimicat et ruris spinas in corpore perfert,
210
Tristitiae patitur spinas in pectore maesto.
Duris dura tegens cruciatu mentis acerbo
Membrorum tormenta leuat, sensumque doloris
Corporei excludit mentis dolor. attamen aegra
Materies terrae, licet inconcussa maneret
215
Vis animae spernente fide labentia carnis,
Victa hieme atque fame duroque attrita cubili
Deficiente suam linquebat corpore mentem,
Altius et uacuis fessi senis hausta medullis
Frigora pellebant glaciato sanguine uitam.
220
Mota patris summi pietas antistite tanto
Non tulit obscuro consumi funere corpus.
Quamquam et ut Elian istum quoque pascere posset,
Esciferas uolucres ieiuna per auia mittens,
Posset et ut Mosen secreta operire sepulchro;
225
Sed soli hoc dederat deus uni munus amico
Arcana tellure tegi, quia iure decebat
Tantus honos illud corpus, quod comminus ore
Fulserat et sermone dei, ut mortalia functus
Iura deo tantum frueretur teste sepulchri.
Non tulit ulterius mitis pater, et quia digno
Condignum comitem meritis sociare parabat,
Felicem numero de carceris eligit omni,
235
Cuius id adponat meritis opus, ut senis almi
Membra leuet reuocetque animam reuehatque refotum
Attonitisque ouibus cari solacia reddat
Pastoris. uenit ergo micans iam nocte silenti
Angelus et tota uinctorum in plebe reorum
240
Felicem solum, pietas cui sancta reatum
Voce simul sacri Felix et luce ministri
Excussus tremit et uerbum trahit aure fideli.
Ac primum, ueluti ludentis imagine somni
245
Accipiat mandata dei, stupet anxius et se
Causatur non posse sequi prohibente catena
Carceris obsessi. sed uox diuina morantem
Increpitans iubet excussis assurgere uinclis.
250
Et subito ut molles manibus fluxere catenae,
Sponte iugo ceruix ferrato exuta leuatur
Prosiliuntque pedes laxato caudice nerui.
Mira fides! saluis reserato carcere claustris
Sopito custode fores interritus exit,
255
Perque ipsos uia fit, per quos uia clauditur; ibat
Angelus et tacitae per amica silentia noctis
Lux et iter Felicis erat. nonne unus in omni
Christus adest sancto? sicut uiget omnibus idem
Spiritus in Christo genitis, sic ipsa piorum
260
Gratia concordat. ueterem remeare recenti
Historia uideo speciem, qua iussus abire
Bisseno sublimis in agmine discipulorum
Petrus sponte sua uinclis labentibus eque
Carcere processit clauso, qua praeuius illum
265
Angelus Herodi praedam furatus agebat.
Meus educente deo geminata per atra
Carceris et noctis reliquis obscura sed uni
Inlustrata sibi Felix impune per ipsos
Custodes constante premens uestigia passu
270
Callibus ignotis directus iussa petebat.
Et postquam emensus secretos auia saltus
Rura locum fessi senis inuenit, aegra trahentem
Iam tenui cernit maestus suspiria flatu.
Et primo ut cari cognouit membra parentis,
275
Fusus in amplexum dat uultibus oscula notis
Et temptat gelidis reuocare fouendo calorem
Artubus et crebris afflatibus oris anheli
Reddere uiuentes tepefacto corpore sensus.
Sed neque clamatu est neque pulsu mobile corpus
280
Iam simile exanimo, modicus tamen ultima uitae
Flatus et internae prodit trepidatio fibrae.
Anxius intuitu tali pia pectora Felix,
Distrahit exsangues artus et lurida cernens
Ora fame nec habens quicquam, quo rebus egenis
285
Ferret opem, non igne procul neque comminus esca,
Vt dape tabentem recrearet et igne rigentem.
Quaerenti et multa Christum prece conuenienti,
Quanam ope quaue uia iussum complere ualeret
290
Edidit et capiti iussit pendere propinquam,
Vt facile attiguo posset decerpere ramo
Natum sponte cibum. diuinitus ergo refectus
Mente pia oblato laetatur munere Felix
Demessumque manu morientis ad ora racemum
295
Admouet, et quoniam strictis iam dentibus ille
Et sentire negat dulces et sumere uictus,
Exprimit umentes acinos sucumque liquentem
Instillat, digito diducens arida labra,
Donec et aspirante deo conatibus aegris
300
Et luctante manu rigidos paulisper hiatus
Laxauit tenuemque aditum dedit oris aperti,
Quo rorem exiguum resoluta infunderet uua.
Hinc animae sensus, calor ossibus atque oculis lux
Vitaque tota redit, quaeque haeserat obsita siccis
305
Faucibus exercet solitas iam lingua loquellas,
Postquam uocis iter patefecit lubricus umor.
Ergo reuiuiscens notissima comminus ora,
Felicis uidet ora sui amplexusque uicissim
Conqueritur tardum: nam te promiserat, inquit,
310
Adfore iamdudum dominus mihi, pars mea Felix;
Praecipuum, Felix, pignus mihi, quae rogo tantae
Aut ubi te tenuere morae? si corpore cessi
Ad tempus fragili, solido tamen esse fidelis
Pectore duraui. docet et locus et status ipse,
315
In quo me cernis uitae istius ima trahentem,
Non mortis fugisse metu Christoque meam me
Praeposuisse animam; fugi non lucis amore,
Sed fragile hoc metuens infirmi corporis; atquin
Tecta petens alia uixissem tutus in urbe,
320
Si mihi uile fides et carum haec uita fuisset.
Ignotos montes desertaque nuda petiui,
In gremio domini dulcis mea colla reponens,
Ipso ut deficerem teste aut ut pascerer ipso.
Nec frustra, ecce uides, fuit haec fiducia nobis;
325
Adfuit omnipotens et te mihi mittere legit,
Per quem dona mihi sua redderet; utere, fili,
Praeceptis pietatis opus mandantibus et me
Suscipiens humeris commune ad ouile reporta.
Impiger optato gauisus munere Felix
330
Carum onus ut Christi pondus leue sumit et adfert
Tam uolucer cursu, tamquam magis ipse feratur
Nec ferat, et uere Christus fert ipse ferentem
Et pedibus pietate citis deus addidit alas.
Nocte eadem pariter tot munera percipit unus
335
Et simul exequitur Felix; sua rumpere iussus
Vincla sacerdotem reficit reuehitque refectum
Deponitque sui tutum sub culmine tecti,
Vnica quod seruabat anus; tam celsus et isto
Maximus extabat merito confessor, ut illi
340
Orba domus summa et census anus una maneret.
Pulsatis foribus Felix hanc excitat; illa
Ad primos stupefacta sonos, uix nota renoscit
Alloquia et dominum tectis assumit apertis,
Voce graduque tremens quatiente timore senectam.
345
Cui Felix: cape depositum hoc quod conscia mecum
Sidera noctis et angelicae sub principe Christo
Me tradente manus tradunt tibi; sume fideli
Hanc domini gemmam gremio, quam tempore summo
Incolumem nobis domino sub iudice reddas,
350
Quo nunc teste capis. subit istis Maximus orsis
Felicemque suum reuocans: cape tu quoque, dixit,
Muneris, o mi nate, uicem, quam me tibi iussit
Reddere compositum, qui te mihi iussit adesse
Deposito. tum deinde sacram Felicis amati
355
Imponit capiti dextram, simul omnia Christi
Dona petens, uelut ille patrum uenerabilis Isac
Rore poli natum et terrae benedixit opimo;
Felicem Christo sic Maximus ore paterno
Ore et apostolico benedicens et locupletans,
360
Immarcescibilis redimiuit honore coronae
Perpetuisque opibus, quas et modo cernimus, auxit.
Tempora temporibus subeunt, abit et uenit aetas;
Cuncta dies trudendo diem fugit et rotat orbem;
Omnia praetereunt, sanctorum gloria durat
In Christo, qui cuncta nouat, dum permanet ipse.
5
Tandem igitur, reuoluta dies, mihi nascere, toto
Exoptata dies anno, quae dulcia festa
Et mea uota nouas, quae me sollemnia poscis
Munera natalem referens, quo milia gaudent
Innumeri populi, quo me specialia tangunt
Felici libare meo, cui mente dicata
In domino Christo sum deditus; hunc etiam oris
Obsequio celebrare per annua carmina sanctum
Fas mihi. dicam igitur merita et causas meritorum,
15
E quibus obtinuit caelestum praemia laudum
Aeternosque dies et magni nomen honoris.
Iam prior hoc primos uobis liber edidit actus
Martyris, unde domum uel qui genus et quibus altus
In studiis, quo deinde gradu per sancta uocatus
20
Munia maluerit Christo seruire perenni
Quam patrias errare uias per deuia mundi;
Nam pater emeritis sub Caesare uixerat armis.
Diximus et taetro toleratas carcere poenas,
Quas confessor obit, mortem quoque ferre paratus,
25
Ni deus anticipans gladios soluisset iniquis
Emissum uinclis aliosque uocasset ad actus,
Vt prius ad sacram remearet episcopus aulam
Maximus, in solis qui saltibus ultima uitae
Aeger anhelabat grassante fugatus ab hoste,
30
Quem iussus proprio subuexit corpore Felix
Pauperis et tecti delatum in sede locauit;
Pensatisque sibi sancto senis ore beati
Officiis benedictus abit paucisque diebus
Delituit proprii tacitus sub culmine tecti,
35
Non tacita dominum caelestem mente fatigans,
Quem prece directa penetrans super astra propinquo
Pulsabat merito, pacem procedere poscens.
Interea fluxere dies, pax uisa reuerti.
Deseruit latebram Felix tandemque sereno
40
Confisus caelo laetis se reddere laetum
Fratribus et placidae committere coeperat urbi.
Gratabantur oues Christi pastore recepto.
Ille gregem pauidum de tempestate recenti
45
Anxia corda regens firmabat amore fidei,
Contemnenda docens et amara et dulcia mundo;
Nec concedendum terroribus obuiaque ipsis
Ignibus aut gladiis promptos inferre monebat
Pectora; et ipse suis addebat pondera uerbis,
50
Confessor passus quae perpetienda docebat,
Omnibus eloquio simul exemploque magister.
Non tulit haec malus ille diu; sed inhorruit atris
Crinibus et rabidis inflauit colla uenenis
Immisitque suum scelerata in pectora uirus,
55
Vreret ut nigras Felicis gratia mentes.
Inseruit stimulos, et mentibus arsit iniquis
Vipereae furor inuidiae; petit improba primum
Ira domum; cunctis amor impius in scelus ardet.
Felicem sitit impietas; sed ab aedibus absens
60
Forte suis media steterat securus in urbe,
Fraternis de more suo uallatus amicis
Et pia uerba serens populi credentis in aures.
Ecce et eum strictis quaerentes ensibus adsunt,
Cum subito aut illis corda hostibus aut huic ora
65
Vertuntur; notum non agnouere furentes
Felicemque rogant. Felix ubi cernitur, et non
Cernitur; ipse nec ipse uir est; cum sit prope, longe est.
Ignotus notusque suis fit ciuibus idem,
Discernente fide uultum credentibus ipse,
70
Hostibus alter erat. persensit et ipse fauentis
Consilium Christi ridensque rogantibus infit:
Nescio Felicem quem quaeritis. ilicet illi
Praetereunt ipsum; discedit at ille platea
Illudente canes domino frustratus hiantes.
75
Nec longum emensis spatium et scitantibus omnes,
Qua Felix regione foret, quidam increpat et dat
Indicium, ignarus causae credensque furore
Dementes, qui non uidissent comminus ipsum,
Ad quem contiguis fecissent uerba loquellis.
80
Perculsi nouitate doli grauiusque furentes
Mox redeunt perque ipsa uiri uestigia currunt.
Iamque propinquabant, sed praecurrente tumultu
Vrbis et attoniti clamoribus undique uulgi
Admonitus Felix instantia uulnera flexu
85
Declinat medioque procul se deuius aufert
E spatio nanctusque locum, qui forte pauenti
Panditur effugium, celebri seductus ab urbe
Sic quoque non longinquus erat sectoribus atris,
Qui prope conspicuo subductus ab ore sequentum
90
Infestos utcumque timens uitauerat enses;
Et capiendus erat, quia nullius obice claustri
Ille repellendis locus obsistebat iniquis.
Nam foribus nullis in publica rostra patebat
Semiruti paries male fidus fragmine muri.
95
Sed diuina manus sese sanctum inter et hostes
Opposuit miroque locum munimine saepsit,
Non strue saxorum, neque ferratis data ualuis
Claustra, per humanas quibus atria claudimus artes
Rudere sed subito concreuit sordidus agger,
100
Iussaque nutantes intendit aranea telas
Et sinibus tremulis intutum struxit apertum
Desertaeque dedit faciem sordere ruinae.
Quae simul occurrit minitantibus, obstipuerunt
Defixoque gradu sibimet dixere uicissim:
105
Nonne furor temptare aditus aut credere quemquam
Hac intrasse hominem, minimi qua signa dedissent
Vermiculi? modicae rumpunt haec retia muscae,
Nos penetrasse uirum per clausa putamus inepti
Et tenerum tanto non ruptum corpore textum?
110
Ille magis nostris manibus modo debitus index,
Qui nos in deserta doloso callidus astu
Induxit uersumque alio mentitus in isto
Felicem latitare situ, quo nostra maligno
Verteret arma dolo, capiti fugientis amicus.
115
Ergo recedamus, nam stare diutius istic
Risus erit uulgi demensque notabitur error
Scrutatum hac hominis latebras contendere gressum,
Qua uel mole putri uel araneolis obductis
Monstrat inaccessos humus incalcata recessus.
120
Nec mora, discedunt propere in diuersa frementes;
Sed deus, ut scriptura canit, uesana minantes
Irridebat eos caelesti Christus ab arce
Felicemque suum sacris uelauerat alis.
Qui domini tutus gremio candentia tela
125
Discutiebat ouans galea scutoque fidei
Et gladium uerbi confessor in ore gerebat.
Armatus pietate manus et pectora plenus
Casta deo insignis meriti thorace tegebat.
O multis diuina modis sapientia diues,
130
Semper ab infirmis confundens fortia mundi!
Vix populos altis defendunt moenia muris,
Et fretos ualido munimine saepius hostis
Opprimit euersaeque opponunt mortibus urbes.
Nunc et ab armatis protexit aranea sanctum
135
Defensante deo; teneris stetit hostis abactus
Cassibus; aerio cessit uis ferrea filo.
Vana salus hominum, uirtus mea non mihi uirtus,
Si caream uirtute dei. quo uasta gigantum
Robora? quo Pharii reges? ubi magna Hierico?
140
Omnibus exitii sua gloria, qua tumuerunt,
Causa fuit, neque herois uirtutibus ista,
Sed magis infirmis diuina potentia fregit.
Ille gigans pueri funda pastoris obiuit
Vt canis; illam urbem sonitus soluere tubarum;
145
Litorea iacuit rex ille superbus harena,
Diuitias regni pendens in funere nudo.
Sic ubi Christus adest nobis, et aranea muro est;
At cui Christus abest, et murus aranea fiet.
Digressis igitur cum facta silentia turbis
150
Secretoque fugae fidas nox alta tenebras
Praebuit, egreditur Felix mutatque latebras,
Ingrediar, mala non metuam, quoniam tua mecum
Dextra; per infernum non expers luminis ibo.
155
Ergo dei ductu capit in regione remota
Compluuium angusto breuia inter tecta cubili,
Quo uetus arebat tecto cisterna profundo.
Propter in attiguis habitabat femina tignis
Sancta deo mulier, quae confessoris operti
160
Nescia Felicem Christo quasi conscia pauit.
Mira canam, ingenium domini pascentis alumnum
Ignara pascente suum. nunc sedula panes,
Nunc alias de more, sibi quas coxerat escas,
Mentis in excessu diuino facta paratu
165
Importabat eo, Felix ubi teste latebat
Velatus domino; sed nec cum tenderet illo,
Nouerat ingressum nec cum discesserat inde,
Introitus erat illa sui memor; utque paratus
Intulerat satagens, propriis licet illa cibando
170
Seruiret manibus sancto, tamen inscia tanti
Muneris hoc de corde suo nouisse nequibat,
Quod non mente sua sed Christi numine agebat,
Proque loco latebrae et structae super ora lacunae
Appositos ingressa cibos linquebat, eosque
175
Se posuisse domi credens, ita semper abibat,
Ponendae memor et positae mox immemor escae.
O mulier benedicta deo, uelut una uolucrum,
Quae quondam mundo abductum pauere prophetam,
Tu quoque secreto pauisti martyra tecto,
180
Sicut auis domino parens, et nescia sancti
Conscia seruitii, quid gesseris et cui tandem
Seruieris, illo gaudens sub tempore nosces,
Cum deus ipse suo pro confessore coronam
Iustitiae Christus reddet tibi; tunc tua Felix
185
Ipse tibi referet sub iudice prandia Christo,
Quae deus ad dulces sacrati martyris usus
Transtulit, ut quondam coctas messoribus escas
Angelica per inane manu pendente propheta
Misit ieiuno rabida inter monstra prophetae;
190
Non fera iam feritas, saeuos quia praeda leones
Sanctaque frenabant auidos ieiunia rictus.
Sex illum totos perhibent ex ordine menses
Expertem coetus hominum uixisse sub illa
Culminis obscuri simul angustique latebra,
195
Nil opis humanae indiguum, solamine Christi
Semper abundantem; qui tempore fertur in illo
Saepe illum sermone suo dignatus adisse,
Saepe sua pauisse manu caeloque dedisse
Pocula non pluuialis aquae, quam nubila passim
200
Omnibus effundunt, sed quem specialiter uni
Gratia Felici defudit ab aethere rorem;
Nam nimiis, ut fit, tunc torrida solibus aestas
Et puteum quoque siccarat, qui parca latenti
Pocula praebuerat. sed ne sitis ureret illum
205
Carnea, qui Christum sitiendo ferebat et istam
Corporis afflicti poenam, delata sereno
Inque globum tenuem nubes collecta per artum
Compluuii dulcem sitientis in ora liquorem
Infudit quasi pressa manu, caeloque uocandum
210
Velleris aetherii suco lactante refecit.
Christus alat, positum quem in corpore sanctus alebat
Spiritus et cui panis erat uerbum deus ipse,
Caelestum panis, quo uescitur angelus omnis?
215
Tempus ut hoc abiit, pax reddita condidit enses,
Felicemque deus monuit prodire latebra,
Qui dudum placidas mundi clamoribus aures
Struxerat, humanis ducens obliuia rebus.
220
Et patria tamquam rediuiuus in urbe uidetur
Et multi dubitant agnoscere et ante rogantes,
Verane, te, facies? aiunt, tune ille beatus,
Redderis qui tanto nobis post tempore, Felix?
Qua regione uenis? caelo datus an paradiso
225
Redditus in terras habitacula nostra reuisis?
Ille fidem firmat coram se corpore adesse,
Seruatum uixisse deo; data gaudia cunctis,
Laudibus et meritis populo celebratur ab omni.
Functus erat longum perfunctus episcopus aeuum
230
Maximus, et pecudes ductu pastoris egebant.
Felicis nomen totum balabat ouile,
Quem confessoris redimibat adorea Christo
Quemque salutiferum spondebat lingua magistrum
Vitaque doctrinae concors; sed ut hoc quoque palmam
235
Iustitiae ferret, meritum sublime quieto
Corde premens uelut indignus non audet honore
Crescere testaturque seni mage debita Quinto,
Quod prior ille gradum socii meruisset honoris
Presbyter. haec septem distabat summa diebus.
240
Ergo sub hoc etiam Felix antistite uixit
Presbyter et creuit meritis, quia crescere sede
Noluit; ipse illum tamquam minor omnia Quintus
Obseruabat, et os linguam Felicis habebat.
Ille gregem officiis, Felix sermone regebat.
245
Multa aliis sanctum Christi uirtutibus auxit
Gratia Felicem, nec pace minora subegit
Proelia, quam ualidis confessor gesserat armis.
Corpoream tristi sub tempestate salutem
Spreuerat, idem et opum simul et contemptor honorum
250
Secura sub pace fuit. non ille tenendi
Securus meriti, sed cautior, ut bona uitae
Parta tueretur, postquam discrimina mortis
Vicerat, et scopulos inter tranquilla timebat.
Diximus ut mortem calcarit et ambitionem;
255
Nunc aliam confessoris cognoscite palmam.
Vicit auaritiam; nam praedia multa domusque
Diuitiis locuples patriis possederat heres.
Confessor proscriptus erat, sed pace reducta
Et sua, si uellet, deposcere iura licebat;
260
Maluit ille tamen uerbum curare magistri:
Cuncta licent, non cuncta iuuant. licito utile praefert
Et quasi terrenae contagia ducere labis
Horruit amissos in iura reposcere fundos.
Multi obtundebant, prae cunctis nomine prisco
265
Archelais, tam sancta fide quam nomine clara,
Diues opum uidua et sanctum pietate fideli
Felicem uenerans atque illi cara uicissim.
Haec illum iuxta meritum uenerata colebat,
Vtque ferunt, iunctum sibimet pro iure sodali
270
Vsurpans animum, crebris pia corda querellis
Saepe fatigabat, cur debita promptaque reddi
Iura recusaret, quae dispensare recepta
Mercedis magnae cum fenore posset egenis.
Plurima de propriis quoque rebus munera saepe
275
Obtulit. ille pio contentus ad omnia sensu
Femineam placido ridebat pectore curam,
Caelestum sibimet sat conscius ipse bonorum,
Quae pro terrenis sibi compensata tenebat.
Vnde potens caris instantibus haec referebat:
280
Cogitis ut repetam terrena, perennia perdam?
Praestat, opes saluo desint quam uita opulento;
Diues egebo deo, nam Christum pauper habebo.
Diuitiis inopem ditabit gratia Christi.
Hunc retinens animum modici tria iugera ruris
285
Nec proprio sub iure tenens conducta colonus
Ipse manu coluit famulo sine pauperis horti
Possessor; sed et has de cespite diues egeno
In dominum confudit opes, cum paupere semper
Collectum diuisit holus, cum paupere mensam.
290
Vna dies illi curam consumpsit habendi,
Vnica uestis eum, saepe et uix unica texit.
Si geminas habuit, nudum meliore refouit.
Saepe nouo miseros uertit uelamine pannos,
Felicisque habitu pauper mutatus ab atro
295
Enituit; contra mendici tegmine Felix
Sorduit, exornans inculto corpore mentem.
Hac uiuens pietate deo maturus et aeui
Et meriti plenis clausit sua saecla diebus
Mutauitque piae, non clausit saecula uitae.
Iamne abis et nos properans relinquis,
Quos tamen sola regione linquis
Semper adnexa sine fine tecum
Mente futuros?
5
Iamne discedis reuocante longe
Quam colis terra? sed et hic resistis,
Sancte Niceta, quoniam et profectum
Corde tenemus.
I memor nostri remaneque uadens
10
Spiritu praesens, animis uicissim
Insitus nostris, trahe ferque tecum
Quos geris in te.
O nimis terra et populi beati,
Quos modo a nobis remeans adibis,
15
Quos tuo accedens pede uisitabit
Christus et ore.
Ibis Arctoos procul usque Dacos,
Ibis Epiro gemina uidendus,
Et per Aegeos penetrabis aestus
20
Thessalonicen.
Apulis sed nunc uia prima terris
Te uehet longo spatiosa plano,
Qua Canusino medicata flagrant
Vellera fuco.
25
Ast ubi paulum uia proferetur,
Det, precor, mites tibi Christus aestus
Et leuis spiret sine nube siccis
Aura Calabris.
Sicut antiqui manibus prophetae
30
Per sacramentum crucis unda misso
Dulcuit ligno posuitque tristes
Merra liquores,
Sic tibi caelum modo temperetur,
Et leui sudo tenuatus aer
35
Flatibus puris placide salubres
Spiret in auras,
Qui solet flatu grauis e palustri
Anguium tetros referens odores
Soluere in morbos tumefacta crasso
40
Corpora uento,
Siue mutari iubeat suoque
Nunc sacerdoti bona sanitatis
Flabra ministret.
45
Sicut Aegypto pereunte quondam
Noctis et densae tenebris operta,
Qua dei uiui sacra gens agebat,
Lux erat orbi,
Quae modo in toto species probatur
50
Orbe, cum sanctae pia pars fidei
Fulgeat Christo, reliquos tenebris
Obruat error:
Sic meo, qua se feret actus ora,
Cuncta Nicetae dominus secundet,
55
Donec optato patriam uehatur
Laetus ad urbem.
Perge, Niceta, bene qua recurris
Prosperos Christo comitante cursus,
Quem tui dudum populi fatigant
60
Nocte dieque
Te reposcentes, ut ager leuandis
Cum satis imbrem sitit utque molles
Cum suas matres uituli represso
Lacte requirunt.
65
Vnde nos iustis precibus tuorum,
Qui suum recte repetunt parentem,
Cogimur uicto, licet irrepleti,
Cedere uoto.
Et quia spes iam rapitur tenendi,
70
Vrget affectus placitis fauere;
Iam uias illas licet oderimus
Quae rapiunt te,
Odimus quamuis, sed easdem amamus.
Odimus quod te retrahunt, amamus
75
Quod tuum nobis procul adtulerunt
Cernere uultum.
Quas peradstricti superante amore
Nunc tibi sterni faciles precamur
Praeuio terris pelagoque summi
80
Nomine Christi.
Qui tibi factis iter omne campis
Arduos montes reprimat cauasque
Impleat ualles, salebras adaequet,
Iungat hiatus.
85
Te per Hydruntum Lupiasque uectum
Innubae fratrum simul et sororum
Ambient uno dominum canentes
Ore cateruae.
Quis mihi pennas daret ut columbae,
90
Vt choris illis citus interessem,
Qui deum Christum duce te canentes
Sidera pulsant?
Sed licet pigro teneamur aegri
Corporis nexu, tamen euolamus
95
Mentibus post te dominoque tecum
Dicimus hymnos.
Nam tuis intus simul implicati
Sensibus, uel cum canis ac precaris,
Cum tua de te prece cumque uoce
100
Promimur et nos.
Inde iam terris subeunte ponto
Stratus Hadriae sinus obsequetur,
Vnda procumbet zephyroque leni
105
Ibis inlabens pelago iacenti
Et rate armata titulo salutis
Victor antemna crucis ibis, undis
Tutus et austris.
Nauitae laeti solitum celeuma
110
Concinent uersis modulis in hymnos
Et piis ducent comites in aequor
Vocibus auras.
Praecinet cunctis tuba ceu resultans
Lingua Nicetae modulata Christum,
115
Psallet aeternus citharista toto
Aequore Dauid.
Audient Amen tremefacta cete
Et sacerdotem domino canentem
Laeta lasciuo procul admeabunt
120
Monstra natatu.
Vndique adludent patulo uirentes
Ore delphines; sine uoce quamquam
Aemula humanis tamen eloquentur
Gaudia linguis.
125
Nam deo quid non sapit atque uiuit,
Cuius et uerbo sata cuncta rerum?
Hinc dei laudem maris ima noscunt
Mutaque clamant.
Testis est nobis ueteris prophetae
130
Belua ad nutum domini profundo
Excita, ut mersum caperet deinque
Redderet haustum.
Sed modo ad nostrum ferus ipse uatem
Auribus tantum pia deuorabit
135
Cantica; inpastam saturabit aluum
Carmine pastus.
Qua libet pergas iter, et per undas
Perque tellurem licet et per hostes,
Ibis armatus galea salutis,
140
Vertice Christo.
Aduolet missus Raphael; ut olim
Tobiae Medis, ita prosequendo
Ipse Nicetae comes usque Dacos
Angelus adsit.
145
Ducat hunc aeque famulum suum dux
Ille, qui quondam profugum superbi
Fratris a uultu deus in salutem
Duxit Iacob.
Namque Niceta fugitiuus aeque est;
150
Quod semel fecit patriarcha, semper
Hic facit, mundo fugiens ad alti
Moenia caeli;
Et gradus illos, quibus ille uidit
Angelos uersa uice commeantes,
155
Iste contendit superante nubes
Scandere uita,
Per crucis scalas properans in astra,
Qua deus nitens ad humum coruscis
E thronis spectat uarios labores
160
Bellaque mentis.
Tuque, Niceta, bene nominatus
Corporis uictor, uelut ille dictus
Israel, summum quia uidit alto
Corde satorem,
165
Vnde Nicetes meus adprobatur
Israelites sine fraude uerus,
Qui deum cernit solidae fidei
Lumine Christum.
Hic deus noster, uia nostra semper,
170
Sit comes nobis, sit et antecessor,
Semitis lumen pedibusque nostris
Sermo lucerna,
Qua per obscuri uada caeca saecli
Luminis ueri face dirigamur,
175
Donec optatos liceat salutis
Tangere portus,
Quos modo undosum petimus per aequor,
Dum uagae mentis fluitamus aestu,
Terreo tamquam fragili carina
180
Corpore uecti.
Sed gubernaclo crucis hanc regente
Nunc ratem in nobis pia uela cordis
Pandimus Christo referente laetos
Flamine dextro.
185
Ergo dux idem modo prosequatur
Te uia, qua nunc properas reuertens
Ire, Niceta, patrioque reddat
Limine tutum.
Sed freto emenso superest uiarum
190
Rursus in terra labor, ut ueharis
Vsque felices quibus es sacerdos
Praestitus oras.
Tu Philippeos Macetum per agros,
Per Tomitanam gradieris urbem,
195
Ibis et Scupos patriae propinquos
Dardanus hospes.
O quibus iam tunc resonabit illa
Gaudiis tellus, ubi tu rigentes
Edoces Christo fera colla miti
200
Subdere gentes!
Quaque Riphaeis Boreas in oris
Adligat densis fluuios pruinis,
Hic gelu mentes rigidas superno
Igne resoluis.
205
Nam simul terris animisque duri
Et sua Bessi niue duriores
Nunc oues facti duce te gregantur
Pacis in aulam.
Quasque ceruices dare seruituti
210
Semper a bello indomiti negarunt,
Nunc iugo ueri domini subactas
Sternere gaudent.
Nunc magis diues pretio laboris
Bessus exultat; quod humi manuque
215
Ante quaerebat, modo mente caelo
Conligit aurum.
O uices rerum! bene uersa forma!
Inuii montes prius et cruenti
Nunc tegunt uersos monachis latrones
220
Pacis alumnos.
Sanguinis quondam, modo terra uitae est,
Vertitur caelo pia uis latronum,
Et fauet Christus supera occupanti
Regna rapinae.
225
Mos ubi quondam fuerat ferarum,
Nunc ibi ritus uiget angelorum,
Et latet iustus quibus ipse latro
Vixit in antris.
Praeda fit sanctis uetus ille praedo,
230
Et gemit uersis homicida damnis,
Iure nudatus spoliante Christo
Criminis armis.
Interit casu satanae uicissim
Inuidus Cain, rediuiuus Abel
Euge, Niceta, bone serue Christi,
Qui tibi donat lapides in astra
Vertere et uiuis sacra templa saxis
240
Aedificare.
Auios saltus, iuga uasta lustras,
Dum uiam quaeris, sterilemque siluam
Mentis incultae superans in agros
Vertis opimos.
245
Te patrem dicit plaga tota Borrae,
Ad tuos fatus Scytha mitigatur
Et sui discors fera te magistro
Pectora ponit.
Et Getae currunt et uterque Dacus,
250
Qui colit terrae medio uel ille
Diuitis multo boue pilleatus
Accola ripae.
De lupis hoc est uitulos creare
Et boui iunctum palea leonem
255
Pascere et tutis caua uiperarum
Pandere paruis.
Namque mansueto pecori coire
Bestias pulsa feritate suades,
Qui feras mentes hominum polito
260
Inbuis ore.
Orbis in muta regione per te
Barbari discunt resonare Christum
Corde Romano placidamque casti
Viuere pacem.
265
Sic tuo mitis lupus est ouili,
Pascitur concors uitulus leoni,
Paruus extracto trucibus cauernis
Aspide ludit.
Callidos auri legulos in aurum
270
Vertis inque ipsis imitaris ipsos,
E quibus uiuum fodiente uerbo
Eruis aurum:
Has opes condens domino perenni,
His sacrum lucris cumulans talentum,
275
Audies: intra domini perennis
Gaudia laetus.
His, precor, cum te domus alma sancto
Ceperit fratrum numerosa coetu
In choris, et nos pietate cari
280
Pectoris adde.
Nam deo grates, quod amore tanto
Nos tibi adstrinxit per operta uincla,
Vis ut internam ualeat catenam
Rumpere nulla.
285
Vnde conplexi sine fine carum
Pectus haeremus laqueo fideli,
Quaque contendas comites erimus
Mente sequaci.
Caritas Christi bene fusa caelo
290
Cordibus nostris ita nectit intus,
Vt nec abiuncto procul auferamur
Orbe remoti.
Nulla nos aetas tibi, nulla labes
Orbis aut alter neque mors reuellet;
295
Corporis uita moriente uita
Viuet amoris.
Dum graues istos habitamus artus,
Mente te semper memori colemus;
Tu, petes, simus simul in perenni
300
Tempore tecum.
Namque te celsum meritis in altum
Culmen inponet pretiosa uirtus
Inque uiuentum super urbe magnis
Turribus addet.
305
Nos locis quantum meritis dirempti
Eminus celsis humiles patronis
Te procul sacris socium cateruis
Suspiciemus.
Quis die nobis dabit hoc in illa,
310
Vt tui stemus lateris sub umbra
Et tuae nobis requietis aura
Temperet ignem?
Tunc, precor, nostri nimium memento
Et patris sancti gremio recumbens
315
Roscido nobis digito furentem
Discute flammam.
Nunc abi felix, tamen et recedens
Semper huc ad nos animo recurre;
Esto nobiscum, licet ad paternam
320
Veneris urbem.
Non enim unius populi magistrum,
Sed nec unius dedit esse ciuem
Te deus terrae; patria ecce nostra
Te sibi sumit.
325
Nunc tuos aequa pietate utrisque
Diuide affectus et amore nobis,
Ciuibus uultu, gemina morare
Ciuis in ora.
Forsan et maior patria haec habenda,
330
Non manufactis ubi contineris
Pectorum tectis hominesque uiuam
Incolis urbem.
Sicut antistes, ita dignus almi
Hospes es Christi, quia Christianis
335
Mentibus consors habitas erile
Accola templum.
Iam uale nobis et in omne nostri
Diligens aeuum bonus usque finem
Duc bonum cursum positamque iustis
340
Sume coronam.
Lex mihi iure pio posita hunc celebrare quotannis
Eloquio famulante diem, sollemne reposcit
Munus ab ore meo, Felicem dicere uersu,
Laetitiamque meam modulari carmine uoto
5
Et magnum cari meritum cantare patroni,
Quod per iter durum, qua fert uia peruia paucis,
Alta per arta petens superas penetrauit ad arces.
Concordate meis, precor, et complaudite, fratres,
Carminibus castoque animos effundite luxu.
10
Gaudia sancta decent et carmina casta fideles;
Nam cui fas hominum, cui Christus amorque timorque est,
Non gaudere hodie et uacuum procedere uoti,
Qua quis possit ope ingenii linguaeque reique,
Caelicolas Christo quando adgaudere ministros
15
Ipsa etiam festo produnt elementa colores
Cernite laetitiam mundi in splendore diei
Elucere sacris insignibus; omnia laetus
Candor habet, siccus cineris a nubibus imber
Ponitur et niueo tellus uelatur amictu,
20
Quae niue tecta, solum niue siluas culmina colles
Compta senis sancti canos testatur honores;
Angelicaque docent et luce et pace potiri
Felicem placida clarum in regione piorum,
Lactea qua tacito labuntur uellera caelo.
25
Christe deus Felicis, ades, da nunc mihi uerbum,
Sermo deus, da perspicuam, sapientia, mentem.
Non opis humanae facundia dicere laudes
Posse tuas; tua namque tui sunt gloria sancti.
Cedo, alii pretiosa ferant donaria meque
30
Officii sumptu superent, qui pulchra tegendis
Vela ferant foribus, seu puro splendida lino
Siue coloratis textum fucata figuris.
Hi leues titulos lento poliant argento
Sanctaque praefixis obducant limina lamnis.
35
Ast alii pictis accendant lumina ceris
Multiforesque cauis lychnos laquearibus aptent,
Vt uibrent tremulas funalia pendula flammas.
Martyris hi tumulum studeant perfundere nardo,
Vt medicata pio referant unguenta sepulchro.
40
Cedo equidem et uacuo multis potioribus auro,
Quis grauis aere sinus releuatur egente repleto,
Qui locuplete manu promptaria ditia laxant
Et uariis animam sponsantes dotibus astant,
Mente pares, ope diuersi; nec segnius illi
45
Fercula opima cibis, ceras aulaea lucernas,
Nullus opum, famulor de me mea debita soluens
Meque ipsum pro me, uilis licet hostia, pendo.
Nec metuam sperni, quoniam non uilia Christo
50
Pauperis obsequii libamina, qui duo laetus
Aera, piae censum uiduae, laudata recepit.
Tunc quoque multa deo locupletes dona ferebant,
Implentes magnis aeraria sancta talentis;
Rem uictus, geminos, quod ei substantia, nummos
Miserat in sacram nil anxia corporis arcam.
Propterea ex ipso uenturi iudicis ore
Ante diem meruit facti praecerpere laudem
60
Praeferrique illis, quorum stipe uicerat aurum,
Munere pauper anus, sed prodiga corde fideli.
Ergo, boni fratres, quibus hic dignatio et istic
Concessa est, placidis aduertite mentibus aures,
Nec qui, sed de quo loquar, exaudite libenter.
65
Despicienda quidem, tamen et miranda profabor,
Despicienda meo ingenio, miranda beati
Felicis merito, quod dicere non sine Christi
Laude licet, quia quicquid in hoc miramur ab illo est
Vnde piis uirtus et per quem uita sepultis.
70
Praeteritis cecini patriam genus acta libellis
Et tota sanctum repetens ab origine dixi
Felicem, donec perfectae tempora uitae
Clauderet et posito desertis corpore terris
Tenderet aeterni merita ad consortia regni.
75
Sed quia non idem tumuli qui membra piorum
Et merita occultant, animarum uita superstes
Corporibus functis quaesitos corpore fructus
Et post corporeos obitus non mortua sentit
Laeta bonos, cruciata malos, quos rursus in ipsum
80
Tempore uenturo corpus reuocata remixto
Corpore communi metet indiscreta receptu.
Longa igitur mihi materies; quantumque erit aeui,
Tantum erit et uerbi super hoc, cui dicere gesta
Felicis pateat, si copia tanta sit oris, "
85
Quanta operum meritique manet. nam tempore ab illo,
Quo primum ista dies Felicem fine beato
Condidit et carnem terris, animam dedit astris,
Ex illo prope cuncta dies operante uidetur
Confessore dei, probat et sine corpore uiuum
90
Christus, ut ostendat maiorem in morte piorum
Virtutem quam uim in uita superesse malorum.
Ecce uides tumulum sacra martyris ossa tegentem
Et tacitum obtento seruari marmore corpus;
Nemo oculis hominum qua corpore cernimus extat,
95
Membra latent positi, placida caro morte quiescit,
In spem non uacuam rediuiuae condita uitae.
Vnde igitur tantus circumstat limina terror?
Quis tantos agit huc populos? quaenam manus urget
Daemonas inuitosque rapit frustraque rebelli
100
Voce reclamantes compellit adusque sepulchrum
Martyris et sancto quasi fixos limite sistit?
Respicio hanc aliquando diem, quam maesta relicto
Orbe fuit, quam laeta polo, cum Christus amicam
Assumens animam casto deus hausit ab ore.
105
Addidit ornatum caelis nec pignore terras
Orbauit; superi Felicis mente fruuntur,
Corpore nos; animaeque potentis spiritus illic
Viuit et hic meritum. sed totum funeris almi
Praesentare iuuat quem Nola impendit honorem.
110
Namque sacerdotem sacris annisque parentem
Perdiderat, sed eum caelis habitura patronum
Vrbs deuota pium; spe solabatur amorem.
Totis ergo quibus stipatur conflua turbis
Currit in obsequium populos effusa fideles.
115
Tunc dolor et pietas coeunt in pectora cunctis;
Admixta pietate fides gaudetque doletque.
Et licet accitum Christo super aethera tolli
Felicem credat, tanto tamen ipsa relinqui
Praeceptore dolet; quodque unum in funere sancto
120
Inter et exequias restat solamen amoris,
Postquam depositum tumulandi in sede feretrum,
Certatim populus pietatis circumfusus
Vndique denseto coetu sita membra coronat,
Religiosa pie pugna exercetur amantum.
Reliquiis corpusque manu contingere gaudet.
Nec satis est uidisse semel, iuuat usque morari
Luminaque expositis et qua datur oscula membris
Figere; dat meritam Christo plebs consona laudem
130
Moliturque sacrum solii Felicis honorem.
Qua muris regio et tectis longinqua uacabat,
Fusus ibi laeto ridebat caespite campus
Vberius florente loco, quasi praescia iam tunc
Semper honorandi mundo uenerante sepulchri
135
Gaudebat sacro benedici corpore seque
Veris amoena habitu, quo dignior esset humando
Martyre, graminibus tellus sternebat odoris.
Ast illum placido scandentem celsa uolatu
Et casto assumptum de corpore laeta piorum
140
Turba per aetherias susceperat obuia nubes;
Totis, qua caelum patet, occurrentia portis
Regis in aspectum summique parentis ad ora
Sidereo uolucrem laeti uexere triumpho.
145
Tum niuea sacrum caput ornauere corona
Sed tamen et roseam pater addidit iudice Christo
Purpureoque habitu niueos duplicauit amictus,
Quod meritis utrumque decus. nam lucida sumpsit
Serta quasi placido translatus in aethera leto,
150
Sed meruit pariter quasi caesi martyris ostrum
Qui confessor obit. tenet ergo et praemia passi,
Quod prompta uirtute fuit, nec pacis honore
Ornatuque caret, quia non congressus obiuit.
Facta igitur rata iusta, pium texere sepulchro
155
Funus; at in sanctis diuinitus insita membris
Gratia non potuit cum carne morique tegique,
Ilico sed positis ex ossibus emicuit lux,
Quae medicis opibus meriti dare signa potentis
Hactenus ex illo non umquam tempore parcit.
160
Et toto quo mundus erit fulgebit in aeuo
Lux eadem, sancti cineris per saecula custos.
Martyris haec functi uitam probat, et bona Christi
Ad tumulum Felicis agens diffundit in omnes
Felicis late terras mirabile nomen,
165
Dignatam et tanto prae cunctis urbibus unam
Hospite nobilitat Nolam, quam gratia Christi
Felicis meritis ita dilatauit, ut aucta
Ciuibus ecce nouis et moenibus hic etiam urbs sit,
Pauper ubi primum tumulus, quem tempore saeuo,
170
Religio quo crimen erat minitante profano,
Struxerat anguste gladios trepida inter et ignes
Plebs domini? ut seris antiqua minoribus aetas
Tradidit. ingentem paruo sub culmine lucem
Clauserat et tanti tantum sacer angelus olim
175
Depositi possessor erat, qui lucis opertae
Conscius ut quidam fons aedibus extitit amplis
Et manet in mediis quasi gemma intersita tectis,
Basilicas per quinque sacri spatiosa sepulchri
Atria diffundens, quarum fastigia longe
180
Aspectata instar magnae dant uisibus urbis.
Quae tamen, ampla licet, uincuntur culmina turbis,
Quod crescente fide superundat gratia Christi,
Quae populis medico Felicem munere praestat
Viuere. qui perstans etiam post corporis aeuum
185
Praesidet ipse suis sacer ossibus; ossaque sancti
Corporis e tumulo, non obsita puluere mortis,
Arcano aeternae sed praedita semine uitae,
Viuificum spirant animae uictricis odorem,
Quo medicina potens datur exorantibus aegris.
190
Quanta resurgentes uirtus et gloria cinget
Coniectare licet, cum gratia tanta sepultos
Quid nobis minimis horum praestare coronae
195
Sufficient, quorum et cineres dant commoda uiuis?
Cernere saepe iuuat uariis spectacula formis
Mira salutantum et sibi quaeque accommoda uotis
Poscentum; uideas etiam de rure colonos
Non solum gremio sua pignora ferre paterno,
200
Sed pecora aegra manu saepe introducere secum
Et sancto quasi conspicuo mandare licenter,
Moxque datam sua confisos ad uota medellam
Experto gaudere deo et iam credere sana
Et uere plerumque breui sanata sub ipso
205
Limine laeta suis iumenta reducere tectis.
Sed quia prolixum et uacuum percurrere cuncta,
Quanta gerit Felix miracula numine Christi,
Vnum de multis opus admirabile promam
Innumeris paribus, sed ab uno pende relicta,
210
Quae uirtus eadem gessit distantia causis.
Pandite corda, precor, breuis est iniuria uobis,
Dum paucis magnum exiguisque, opus eloquor orsis.
Et memores uiduae primo sermone relatae,
Quam deus e pretio mentis, non munere cernens,
215
Antetulit multum mittentibus, omnia dantem,
Me quoque ferte leui dicentem magna relatu.
Et mea namque illis sunt aemula uerba minutis,
Quis pretium pietas et uilibus aurea fecit.
Quidam homo re tenuis, plebeius origine, cultu
220
Rusticus, e geminis angustam bubus alebat
Pauperiem mercede iugi, nunc subdere plaustris
Suetus eos oneri pacta regione uehendo,
Nunc operae pretium sub aratra aliena locatis
Paupertatis habens reditum; spes anxia resque
225
Tota inopi par illud erat. non carior illi
Progenies aut ipse sibi; sed pignora et ipsos
Ducebat; neque cura minor saturare iuuencos
Quam dulces natos educere, parcior immo
Natis quam pecori caro; non gramine uili
230
Illos aut sterili palea, sed tegmine aprico
Algidus et de farre sibi natisque negato
Esuriens pascebat, egens sibi, diues in illis,
Quorum fecundus labor exsaturabat egentem.
Hos igitur, tam cara suae solamina uitae,
235
Nocte miser quadam somno grauiore sepultus,
Amisit taciti furto praedonis abactos;
Exurgensque die reduci de more iugandos
Infelix primo in uacuis praesepibus intus
Moxque foris frustra notis quaesiuit in agris;
240
Ilico sed fessus cassis erroribus ultro
Atque citro, postquam nullis uestigia signis
Certa uidet, spebus frustrata indage peremptis,
Humanam desperat opem et pietate repletus
Aspirante deo depressam in pectore fracto
245
Erigit in caelum mentem; et mox corde refecto
Praesumente fide spem uoti compotis haurit
Sanctaque Felicis rapido petit atria cursu
Ingressusque sacram magnis cum fletibus aulam
Sternitur ante fores et postibus oscula figit
250
Et lacrimis rigat omne solum, pro limine sancto
Fusus humi, et raptos nocturna fraude iuuencos
A Felice pio uelut a custode reposcit
Increpitans miscetque precantia uerba querellis:
Sancte deo Felix, inopum substantia, semper
255
Pro miseris felix et semper diues egenis,
Te requiem fessis deus afflictisque leuamen,
Te posuit maestis ad saucia corda medellam;
Propterea tamquam gremio confisa paterno
In te paupertas caput acclinata recumbit.
260
Felix sancte meos semper miserate labores,
Nunc oblite mei, cur me rogo uel cute nudum
Deseris? amisi caros, tua dona, iuuencos,
Saepe tibi supplex quos commendare solebam,
Quos tua perpetuo seruabat cura fauore
265
Pascebatque mihi. tua nam custodia saluos
Dextraque sufficiens illos praestabat opimos,
Quos misero mihi nox haec abstulit. heu quid agam nunc?
Quo deceptus eam? quem criminer? an tibi de te
Conquerar immemoremque mei accusabo patronum,
270
Qui mihi sopito tam densum irrepere somnum,
Ne mea sentirem perfringere claustra latrones,
Passus es et nullo fregisti dura pauore
Pectora nec lucem tenebris furtoque dedisti?
Aut ullis profugos curasti prodere signis?
275
Qua modo discurram? quo deferar? omnia caecis
Structa mihi latebris; nunc et mea tecta uidentur
Clausa mihi, abductis ubi desolatus alumnis
Nil habeo, quod habere uelim, quod dulce uidenti,
Dulce laboranti non irrita gratia praestet,
280
Oblectans inopem sensu fructuque peculi.
Hos ubi nunc quaeram miserandus ego? aut ubi quando
Inueniam tales aut unde parabo, repertos
Qui solos habui contentae rusticus illos
Paupertatis opes? ipsos igitur mihi redde,
285
Nolo alios. nec eos ulla regione requiram,
Hic mihi debentur; haec illos limina reddent,
In quibus ipsum te supplex astringo tibique
Haereo. cur quaeram aut ubi quos ignoro latrones?
Debitor hic meus est; ipsum pro fure tenebo
290
Custodem. tu, sancte, reus mihi, conscius illis.
Te teneo; tu scis ubi sint, qui lumine Christi
Cuncta et operta uides longeque absentia cernis
Et capis includente deo, quo cuncta tenentur.
Atque ideo occulti fures quacumque latebra
295
Non tibi celantur nec de te euadere possunt,
Quos licet et manus una tenet. deus unus ubique,
Christi blanda piis, sed iniquis dextera uindex.
Redde igitur mihi, redde boues et corripe furem.
Sed non quaero reos; abeant, non nescio mores,
Emendare malos uenia quam perdere poena.
Conueniat nobis igitur: sic diuide mecum
Quae tua, quae mea sunt; indemnis stet mea per te
Vtilitas iuxtaque tuas clementia partes
305
Vindicet aequatoque tuum libramine constet
Iudicium; tibi solue reos, mihi redde iuuencos.
Ecce tenes pactum, famuli iam nulla morandi
Causa tibi; accelera tantis me soluere curis.
Nam mihi certa manet sententia cedere nusquam,
310
Donec subuenias, nec ab isto poste refigi;
Ni properas, isto deponam in limine uitam,
Nec iam repperies cui reddas sero reductos.
Talia uoce quidem querula sed mente fideli
Plorantem totoque die sine fine precantem
315
Audiuit laetus non blando supplice martyr
Et sua cum domino ludens conuicia risit;
Poscentisque fide, non libertate dolentis
Motus opem properat; paucis mora ducitur horis.
Interea labente die iam uespere ducto
320
Nec precibus dabat ille modum nec fletibus; una
Vox erat affixi foribus: non eruar istinc;
Hic moriar, uitae nisi causam protinus istic
Accipiam. tandem tamen, ut iam plurima tutum
Nox secretum adytis fieri cogebat, et ille
325
Temporis oblitus, damni memor, ostia prono
Ore premens, toto prohibebat corpore claustra.
Sed multis frustra pulsantum uocibus aures
Aggreditur uiolenta manus tandemque reuellit
Turba reluctantem et sancta procul exigit aula.
330
Pulsus ab aedituis flet amarius et sua lugens
Tecta petit, resonant plangore silentia noctis
Questibus et magnis late loca sola resultant,
Donec et inuitus peruenit. et atra silentis
Ingrediens tuguri penetralia rursus ab ipso
335
Culminis introitu taciti, ut praesepia uidit
Nuda boum et nullos dare tintinnabula pulsus,
Excussa ut ceruice boum crepitare solebant
Mollius aut lentis caua linguis aera ferire,
Armentum reduces dum gutture ruminat escas:
340
His grauius tamquam rescisso uulnere planctum
Integrat, et quamquam neget aegro cura quietem,
Et uigili tamen haec dat solamenta dolori,
Vt bubus stabulata suis loca corpore fuso
Pressa superiaceat; nec duro fracta cubili
345
Membra dolent, iuuat ipsa iniuria; nec situs horret
Sordentis stabuli, quia notum reddit odorem
Dilecti pecoris, nec fetor fetet amanti.
Si qua illi extremo tulerant uestigia gressu
Aspicit et palpante manu calcata retractans
350
Ingemit et refricat totis iam frigida membris
Signa pedum; mentemque suam, licet eminus absit
Corpore, sacratam Felicis mittit ad aulam,
Felicem fletu, Felicem nomine clamans,
Nec desperat opem nec parcit fundere uota.
355
Nox medium iam uecta polum perfuderat orbem
Pace soporifera, reticebant omnia terris;
Solum illum sua peruigilem spes curaque habebat.
Ecce repente suis strepitum pro postibus audit
Et pulsas resonare fores, quo territus amens
360
Exclamat, rursum sibi fures adfore credens:
Quid uacua incassum crudeles ostia uultis
Frangere? iam nullus mihi bos; quid quaeritis ultra?
Praeuenere alii, mea tantum uita superstes,
Quae sociis uestris ut praedae cassa remansit.
365
Dixerat haec metuens; sed nullo fine manebat
Liminibus sonitus. quo crebrescente nec ulla
Respondente sibi pulsantum uoce propinquat
Suspensus cunctante gradu et dat postibus aurem
Sollicitam et rimis aciem per hiantia claustra,
370
Qua tenebris albus caeli color interlucet,
Inserit exploratque diu, nec adhuc sibi credit
Quid uideat; nec enim sublustri lumine noctis
Pura fides oculis, dubio tamen ipsa per umbras
Corpora pulsantum trepidos auferre pauores
375
Spemque boni coepere nouis promittere formis.
Non homines pulsare uidet; sed quod uidet esse
Verum, non audet sibi credere. magna profabor,
Quamquam parua deo miracula, cui sapit omne
Rerum animal sensu, quo iusserit ipse creator
380
Omnigenum pecus. ecce gerens duce numine mentem
Par insigne boum non nota per auia nocte
Venerat ad notas nullis rectoribus aedes,
Sponte quasi, non sponte tamen, quia numinis actu
Ereptos potiore manu praedonibus illos
385
Egerat occultis Felix moderatus habenis.
Et postquam attigerant assueti culmea tecti
Culmina gaudentes reditu expertasque timentes
Sat memori terrore manus, quasi pone timerent
Instantem sibi raptorem, quatere ostia iunctis
390
Frontibus et tamquam manibus sic cornibus uti,
Vt dominum excirent sonitu. sed territus ille
Rursus ut hostili circum sua claustra tumultu
Tuta etiam timuit; rursus sapientia bruto
Aspirat pecori causam sentire morantis
395
Atque intellectum domini reserare timentis.
Edere mugitum, de quo formidine pulsa
Panderet exclusis aditum securus alumnis.
Ille inopina uidens diuini insignia doni
Haeret adhuc, trepidumque etiam sua gaudia turbant.
400
Credere non audet, metuit non credere; cernit
Comminus et caligare putat; dum respicit ad se,
Diffidit tantum sese potuisse mereri;
Sed contra reputans a quo sperauerit, audet
Credere, cognoscens Felicis gesta patroni.
405
Iamque rubescebant rumpente crepuscula mane
Noctis et extremae fuga rarescentibus astris
Luce subobscura uel sublucentibus umbris
Coeperat ambiguos rerum reserare colores.
Tunc demum nota specie sibi bubus apertis,
410
Vt primum coepere oculis clarescere setae,
Certior exultat remouens et pessula claustris
Ostia laxato stridentia cardine soluit.
Dum facit hoc, iuncti simul irrupere iuuenci
Et reserantis adhuc molimina praeuenerunt.
415
Dimoto faciles cesserunt obice postes,
Oblatumque sibi mox ipso in limine regem
Cognoscunt hilares laetum lambuntque uicissim
Mulcentem labrisque manus palpantis inudant
Atque habitum totum spumosa per oscula foedant,
420
Dum complectentis domini iuga cara benignum
Molliter obnixi blanda uice pectus adulant.
Illum dilecti pecoris nec cornua laedunt
Et collata quasi molles ad pectora frontes
Admouet, et manibus non aspera lingua uidetur,
425
Quae lambens etiam siluestria pabula radit.
Sed tamen haec inter non uano corde fidelis
Rusticus officii meminit, neque curat anhelos
Ante boues stabulis inducere postque laborem
Atque famem recreare cibo, quam ducere secum
430
Illuc, unde suos meruit. uenit ergo reductos
Et referens densas trahit ad sua uerba cateruas
Ingrediturque sacras cunctis mirantibus aedes.
Quos miser hesterno amissos deflerat, eosdem
435
Praesentes hodie ducit sanctique triumphum
Martyris ostentat populis; ducuntur et ipsi
Per medios coetus, modo furum praeda, iuuenci,
Et modo Felicis spolium; dat euntibus ingens
Turba locum et muto celebratur gloria Christi
440
In pecore. ille autem, qui tanti muneris alto
Causa fuit domino mediis in milibus extans
Flensque iterum sed laetitia modo debita sancto
Vota refert, non aere graui nec munere surdo,
445
Voce pia largum testatur pauper amorem
Debitor et Christo satis isto pignore soluit,
Immaculata suae cui sufficit hostia laudis:
Captiuos en, sancte, tuos tibi plebe sub omni
Viator ago et uictos iterum tibi mando tuendos;
450
Conserua reduces dignatus reddere raptos.
Sed tamen in me nunc ipsum, bone, respice, martyr;
Namque uides quod agas tibi adhuc superesse, sed in me,
Qui prope caecatis oculis tua comminus asto
Limina; nam multo mersi mea lumina fletu,
455
Non solum damno sed et inter gaudia plorans.
Dempsisti causam lacrimarum, tolle modo orta
Vulnera de lacrimis; miseratus, sancte, meorum
Damna boum, miserare itidem modo damna oculorum.
Donasti reduces pecudes mihi, rursus et illis
460
Redde meos oculos. nam quid iuuat esse reductos,
Si languente acie praesens praesentibus absim?
Talia praesentes populi risere querentem.
Sed procul admotae secreti martyris aures
Suscepere pias ab inepto supplice uoces,
465
Moxque refecta sacram senserunt lumina dextram.
Laeta sequebatur gemini uictoria uoti.
Sidera si caelo possunt, si gramina terris
Defore, mella fauis, aqua fontibus, uberibus lac,
Sic poterunt linguis laudes cessare piorum,
In quibus et uitae uirtus et gloria mortis
5
Ipse deus, pro quo uitam uoluere pacisci
Et moriendo piam sancire fidem populorum
Sanguine quo totum spargentes martyres orbem
Gentibus innumeris semen caeleste fuerunt.
10
Horum de numero procerum confessor in ista
Vrbe datus Felix longe lateque per orbem
Nominis emicuit titulo. sed Nola sepulti
Facta domus tamquam proprio sibi sidere plaudit.
Omnis enim quacumque iacet mandatus in ora
15
Martyr stella loci simul et medicina colentum est.
Namque tenebrosum ueteri caligine mundum
Languentesque animas miseratus in orbe creator
Sic sacra disposuit terris monumenta piorum,
Sparsit ut astrorum nocturno lumina caelo.
20
Et licet una fides, par gratia et aemula uirtus
Martyribus cunctis maneat, tamen omnibus isdem
Dissimiles operum formas extare uidemus.
Atque alibi tacitis meritum sublime sepulchris
Excolimus memores, alibi clamantia signa,
25
Conspicuas miramur opes. ubi, credo, mali plus
Durior impietas retinet, maiorem ibi morbus
Poscit opem grauior, uel adhuc ubi caecior altam
Perfidiae noctem trahit error et aegra laborat
In populo titubante fides, ibi lumina prorsus
30
Accendi maiora decet mundique tenebras
Illustrante deo perimi mentesque retusis
Attonitas oculis trepidasque intendere ad ipsos
Diuini ueri radios, caligine taetra
Soluere collyrioque medentis inungere Christi.
35
Quod per apostolicas curandis sensibus artes
Cote pia teritur, quia lene iugum et leue Christi
Est onus ad Christum puro iam lumine uersis
Atque euangelico suffusis pectora suco,
Quo bene purgantur nebulae, quibus interiorem
40
Obducunt aciem mundi fallentis amores,
Qui magnum per inane uagos sine remige sensus
Circumagunt hebetantque graui caligine captos
Mollibus illecebris, ut frangant robora uitae
Sectenturque cauas per gaudia lubrica pompas.
45
Hos igitur nobis cupiens auertere morbos
Omnimedens dominus, sanctos mortalibus aegris
Per uarias gentes medicos pietate salubri
Edidit; utque suam diuina potentia curam
Clarius exereret, potioribus intulit illos
50
Vrbibus, et quosdam licet oppida parua retentent
Martyras, at proceres deus ipsos moenibus amplis
Intulit et paucas functos diuisit in oras,
Quos tamen ante obitum toto dedit orbe magistros.
Inde Petrum et Paulum Romana fixit in urbe,
55
Principibus quoniam medicis caput orbis egebat
Sed potiore deo nostram reparare salutem
Quam Satana captos etiam nunc fraude tenere
Rarescunt tenebrae mundi, et iam paene per omnes
60
Praeualuit pietas et mortem uita subegit.
Crebrescente fide uictus dilabitur error,
Et prope iam nullis sceleri mortique relictis
Tota pio Christi censetur nomine Roma,
Irridens figmenta Numae uel fata Sibyllae.
65
Cumque sacris pia turba refert pastoribus Amen
Per numerosa dei regnantis ouilia laetum.
Laudibus aeterni domini ferit aethera clamor
Sanctus et incusso Capitolia culmine nutant.
In uacuis simulacra tremunt squalentia templis
70
Vocibus icta piis impulsaque nomine Christi.
Diffugiunt trepidi desertas daemones aedes.
Liuidus incassum serpens fremit ore cruento
Lugens humanam ieiuna fauce salutem
Seque simul pecudum iam sanguine defraudatum;
75
Praedo gemens frustra siccas circumuolat aras.
Sic deus et reliquis tribuens pia munera terris
Sparsit ubique loci magnas sua membra per urbes.
Sic dedit Andream Patris Ephesoque Iohannem,
Vt simul Europam atque Asiam curaret in illis
80
Discuteretque graues per lumina tanta tenebras.
Parthia Matthaeum complectitur, India Thomam,
Lebbaeum Libyes, Phryges accepere Philippum,
Creta Titum sumpsit, medicum Boeotia Lucam.
Marcus, Alexandria, tibi datus, ut boue pulso
85
Cum Ioue nec pecudes Aegyptus in Apide demens
In Ioue nec ciuem coleret male Creta sepultum,
Nec Phryges exsectis agerent Cybeleia Gallis
Impuram foedo solantes uulnere matrem,
Et tandem castis fronderet montibus Ida
90
Intactas referens securo uertice pinus,
Vana nec ulterius mutos iam Graecia Delphos
Consuleret spernensque suum calcaret Olympum
Altius in Sion gradiens, ubi collis alumni
Lene iugum celso fastigat uertice Christus.
95
Fugit et ex Epheso trudente Diana Iohanne
Germanum comitata suum, quem nomine Christi
Imperitans Paulus pulso Pythone fugauit.
Fugit et Aegypto Satanas, ubi mille figuras,
Nomina mille sibi uariis accommoda monstris
100
Sumpserat, ut Serapi sanctum formaret Ioseph,
Nomine ferali abscondens uenerabile nomen,
Cum tamen ipsa fidem simulacri forma doceret,
Qua modius capiti superest, quia frugibus olim
Ante famem domino sic inspirante coactis
105
Innumeras gentes Aegypti ex ubere pauit
Et steriles annos annis saturauit opimis.
Sed ne ultra sanctus coleretur honore profano,
Immissis acuit stimulis cultumque nefandi
110
Daemonis euerso fractoque Serapide clausit.
Non Pelusiacis uaga saltibus Isis Osirim
Quaerit haruspicibus caluis, qui pectore tunso
Deplorant aliena suo lamenta dolore,
Moxque itidem insani sopito gaudia planctu
115
Vana gerunt eadem mentiti fraude repertum,
Qua non amissum sibi quaesiuere uagantes.
Heu quo stultitiae merguntur gurgite mentes
Luce dei uacuae! nam quid, rogo, caecius illis,
Qui non amissum quaerunt nusquamque manentem
120
Inueniunt, planguntque alii quod non dolet ipsis?
Elige quid facias, miser error. quid colis aut quid
Plangis? non coeunt quae iungis; luctus honorem
Non sequitur, lamenta colis lugendaque credis
Quae diuina putas. si di sunt, nec miseri sunt;
125
Aut si sunt miseri, di non sunt atque homines sunt
Et miseri. miserare igitur mortalia passos
Aut laetos uenerare deos; nam caecus aperte est
Hic furor aut miseros colere aut lugere beatos.
Ergo dea est Isis? mulier dea? si dea, corpus
130
Non habet, et sexus sine corpore uel sine sexu
Partus abest. unde ergo illi quem quaerit Osirim?
Atque ubi quaerat eum nescit dea? sed dea numquam
Esse potest mater nec femina. nam deus unus,
Virtus trina, deus pater unus et unus in ipso
135
Filius, ex ipso simul unus cum patre uerbi
Spiritus; haec tria sunt deus unus nomina semper.
Sola dei natura deus, quod filius et quod
Spiritus et pater est; sed filius ex patre natus,
Spiritus ex patre procedens. nihil hic habet ulla
140
Commune aut simile in rebus natura creatis.
At Carthago potens Cypriano martyre floret,
Cuius et ore simul profusi et sanguine fontes
Fecundauerunt Libyae sitientis harenas.
Nec procul inde Vticam collatis candida massa
145
Martyribus magno uenerandae caedis aceruo
Extulit; unus enim benedicti caespitis agger
Corpora multa tegens alte caput extulit aruis
Et meritis altos testatur monte sepulchri.
Inde deo dudum iam fertilis Africa Christo
150
Multiplicat largas tanto de semine fruges
Et parit egregios uerboque fideque magistros.
Nec minor occiduis effulsit gratia terris.
Ambrosius Latio, Vincentius extat Hiberis.
Gallia Martinum, Delphinum Aquitania sumpsit.
155
Multaque praeterea per easdem largiter oras
Semina sanctorum positis diffusa sepulchris
Illustrant totum superis uirtutibus orbem
Et toto antiquum detrudunt orbe draconem,
Qui genus humanum per nomina mille deorum,
160
Quae tamen ex obitis mortalibus et sibi sumpsit
Ipse suisque dedit coluber, quatit arte nocendi,
Princeps in uacuo taetrum gerit aere regnum
Daemonibusque caput nobis inimicus oberrat.
Sic itaque et nostra haec Christi miserantis amore
165
Felicis meruit muniri Nola sepulchro
Purgarique simul, quia caecis mixta ruinis
Orbis et ipsa etiam moriens in nocte iacebat
Saxicolis polluta diu cultoribus, in qua
Prostibulum Veneris simul et dementia Bacchi
170
Numina erant miseris, foedoque nefaria ritu
Sacra celebrabat sociata libido furori.
Et quis erat uitae locus hic, ubi nec pudor usquam
Nec metus ullus erat? quis enim peccare timeret
Hic, ubi sanguineus furor atque incesta libido
175
Religionis erant? et erat pro numine crimen
His, qui crediderant esse ullum in crimine numen,
Atque erat in toto quasi sanctior agmine cultor,
Qui Veneris sacris pollutius incaluisset,
Plenus ut ille deo reliquisque beatior esset,
180
Qui magis infuso sibi daemone saeuius in se
Desipiens propriisque litans furialia sacra
Vulneribus sanam meruisset perdere mentem.
O caecis mens digna animis et numina digna!
Auersis seruire deo Venus et nemus illis
185
Sint deus; ebrietas demens, amor impius illos
Sanctificent; abscisa colant miserumque pudorem
Erroris foedi matris mysteria dicant.
Digna fides illis, quibus almo in lumine ueri
Legibus et castis et magno nomine Christi
190
Nulla fides et nullus amor, ideoque nec ullum
Indignae pretium uitae est in sanguine Christi.
Sit deus his uenter uel cetera gaudia carnis,
Quis deus ipse deus non est, quibus in cruce Christi
Gloria nulla subest, quia non dignatur adire
195
Degeneres animos uirtus crucis. inde beatus
Felix, ut reliqui diuerso martyres orbe
Nolanis medicus fuit, estque perennis ope ista,
Nec modo Nolanis sed et omnibus, a quibus idem
Imploratus erit, dabit isto iure salutem,
200
Si crucis alma fides in pectore supplicis adsit.
Ista fides genus humanum curatque piatque;
Haec ubi defuerit medicina, morabitur illic
Omne mali regnum, nec in illo desinet umquam
Cypris adulteriis, furiis regnare Lyaeus,
205
In quo defuerit Christi pudor et crucis ardor.
Ignis enim diuinus inest, ubi uis crucis intus
Ardescente fide cruciat male conscia corda
Viuificatque animam uitiis in carne peremptis.
Hostibus his obtrita diu corruptaque tantis
210
Pestibus ingentem poscebat Nola medellam,
Atque ideo pensante deo discrimen opemque
Felicem accepit medicum, qui uinceret omnem
Quamlibet antiquam miserorum in cordibus atris
Perniciem et meriti uirtute potentior altis
215
Vulneribus ductum super ulcera putria callum
Scinderet, ut saniem suffusa labe coactam
Exprimeret sinibus ruptis ac deinde lacunam
Vulneris expleret plana cute ducta cicatrix.
Ergo ubi Nolanis Felix ut stella tenebris
220
Fulsit ab ore dei ueniens uerbumque medendi
Ore gerens, tamquam uenturo sole serenus
In matutino laetum iubar exserit ortu
Phosphorus occiduisque nouus praefulget in astris
Nuntius instantis cessura nocte diei:
225
Sic iam euangelio totum radiante per orbem
Et propiante deo cunctis mox iudice terris
Aduentus uexilla sui praetendit ubique
Perque suos Christus sua signa coruscat amicos.
Ex quibus hac uoluit sibi praelucere sub ora
230
Felicem, ut nostras isto decerperet umbras
Sidere et antiquos ista quoque pelleret urbe
Daemonas, ut pulsis hominum de corde colonis
Talibus intraret puras deus incola mentes,
Et uice mutata nobis pietate solutis
235
Nostra prius nostros premerent modo uincla leones
Frustra in oues Christi uincta feritate frementes.
Et manet haec nobis etiam nunc gratia, quae nos
Peccatis prece sanctorum exorante resoluit
Atque isdem sanctis ultoribus alligat illos
240
Discruciatque hostes, qui nos uincire solebant.
Hi modo ut illato deprensi lumine fures
Atque in uincla dati, nunc ignea flagra piorum,
Vt meruere, ferunt, aut iam infernis male trusi
Carceribus trepidant, uicinum instare fatentes
245
Iudicium domini solis sibi triste suisque
Omnibus, in Satanae partem quos scaeua uoluntas
Verterit et Satanae sociauerit aemula uita,
Istic nequitiae socios homines, ibi poenae.
Ecce dies accepta deo, modo uera salutis
250
Lux micat, omnia iam nobis bene uersa uidemus;
Diffugere doli, cecidit Bel, interit error,
Quique colebantur totis quasi numina templis
Daemones, hi per templa dei torquentur inermes,
Et qui diuinos audebant sumere honores,
255
Hi modo ab humana plectuntur lege subacti.
Namque isti, quos nunc celebri Felicis in aula
Torqueri clamare rapi per capta uidemus
Corpora, corporibus uincti retinentur in ipsis,
In quae se trusere ipsi, poenamque uolentes
260
Humanam inuenere suam. nunc ergo reorum
Personae exululant poenis, qui numine falso
Di fuerant, et qui mentito numine uiuos
Ante dei cultum sibi nil caeleste uidentes
Dediderant homines, hi nunc, ubi lumine Christi
265
Vera fides patuit, non possunt ferre sepultos.
Sed magis ut pateat quia nunc hi, qui cruciantur
Daemones ante fores aut ante sepulchra piorum,
Idem sint illi, quibus olim serua litabat
Gens hominum et sacros demens libabat honores,
270
Ipsa docet uocum species; nam saepius illa
Voce gemunt, solitum ut noscas clamore furorem.
Sic plerumque uelut resoluto laxius ore
Dente fremunt, spumant labris horrentque capillis,
Vtque manu prensante comam excutiuntur in altum
275
Et pede pendentes stant crinibus; interea illic
Sacrorum memores ueterum, quibus exta solebant
Lambere caesarum pecudum aut libamine pasci
Lasciuosque choros hederatis ducere pompis,
Nunc etiam sua testantes sacra illa fuisse,
280
In quibus insanos dabat ebria turba tumultus,
Euhoe, Bacchi sonum, fractis imitantur anheli
Vocibus et lento iactant sua colla rotatu.
Sed quia non poterat mortalis et unius aetas
Sufficere, ut longo contagia tempore tracta
285
Dilueret paucis quos corpore uiueret annis
Confessor Felix et presbyter, ore magister,
Elogio martyr, merito officioque sacerdos,
Omnipotens dominus finitum corporis aeuum
Felici potiore uia persistere fecit,
290
Continuans medicos operosi martyris actus,
Virtutes ut eas idem celebraret humatus,
Quas in carne manens Christi uirtute gerebat,
Atque ita susceptae nec mortuus aforet urbi
Corpore, cum tantum positi sanator adesset
295
Spiritus et desideriis latitaret amantum
Ad tempus cari facies subtracta patroni,
Prompta sed aegrorum semper medicina saluti
Adforet. inde perennis honos et gloria sanctum
Felicem meritis sine fine uirentibus ambit;
300
Et licet a ueteri tumulis absconditus aeuo,
Qua mortalis erat, lateat telluris operto,
Viua tamen uegetante deo membrisque superstes
Gratia diuinum spirantia martyris ossa
Clarificat populis merito uiuente sepulti,
305
Et magni solium breue confessoris adorat
Iugiter e uariis conferta frequentia terris.
Sed deus ut cunctorum hominum sator, omnibus istam
De sanctis indulsit opem procedere terris,
Vt iam de tumulis agerent pia dona beati
310
Martyres et uiuos possent curare sepulti.
Nec satis hoc donum domino fuit, ut sua tantum
Nomine siue opibus loca martyres illustrarent;
Ex isdem tumulis etiam monumenta piorum
Multiplicans multis tribuit miserator eosdem
315
Gentibus. et referam uarias ab origine causas,
Ex quibus haec orta est uariis benedictio terris.
Nam quia non totum pariter diffusa per orbem
Prima fides ierat, multis regionibus orbis
Martyres afuerant, et ob hoc, puto, munere magno
320
Id placitum Christo nunc inspirante potentes,
Vt Constantino primum sub Caesare factum est,
Nunc famulis retegente suis, ut sede priori
Martyras accitos transferrent in noua terrae
Hospitia; ut sancto non olim antistite factum
325
Nouimus Ambrosio, qui fultus munere tali,
Postquam ignoratos prius et tunc indice Christo
Detectos sibimet mutata transtulit aula,
Reginam prompta confudit luce furentem.
Nam Constantinus proprii cum conderet urbem
330
Nominis et primus Romano in nomine regum
Christicolam gereret, diuinum mente recepit
Consilium, ut quoniam Romanae moenibus urbis
Aemula magnificis strueret tunc moenia coeptis,
His quoque Romuleam sequeretur dotibus urbem,
335
Vt sua apostolicis muniret moenia laetus
Corporibus. tunc Andream deuexit Achiuis
Timotheumque Asia; geminis ita turribus extat
Constantinopolis, magnae caput aemula Romae,
Verius hoc similis Romanis culmine muris,
340
Quod Petrum Paulumque pari deus ambitione
Compensauit ei, meruit quae sumere Pauli
Discipulum cum fratre Petri. iam quanta per istam
Sanctorum per longa uiam diuortia terrae
Creuerit utilitas ad nostrae munia uitae,
345
Ipsa docent hodieque loca, in quibus illa beati
Raeda capax oneris posita statione resedit
Omnibus in spatiis, quacumque aut mansio sanctis
Corporibus requiesque fuit uectantibus illos
Sacratos cineres, miris clamantia signis.
350
Nam diuina manus medica uirtute per omnes
Est illic operosa uias, qua corpora sancta
Impressere sacro uestigia uiua meatu.
Inde igitur suadente fide data copia fidis
Tunc comitum studiis, quaedam ut sibi pignora uellent
355
Ossibus e sanctis merito decerpere fructu,
Vt quasi mercedem officii pretiumque laboris
Praesidia ad priuata domum sibi quisque referrent.
Ex illo sacri cineres quasi semina uitae
Diuersis sunt sparsa locis, quaque osse minuto
360
De modica sacri stipe corporis exiguus ros
Decidit in gentes, illic pia gratia fontes
Et fluuios uitae generauit gutta fauillae.
Inde in nos etiam stillauit copia Christi
Diues et in minimis; nam hoc quoque sumpsimus istic,
365
Carnis apostolicae sacra pignora puluere paruo,
Quae sanctus nostri dominusque paterque cubilis
Et custos animae nostrae et tutela salutis
Felix uicina sibi comminus aede recepit,
Quae reliquis eius aetate recentior aulis
370
Exiguos cineres et magnos seruat honores
Seruaturque magis custodibus ipsa patronis;
Absit enim, ut seruari umquam uideantur egere
Qui seruare solent tamen et curare suorum
Commoda alumnorum patrio dignantur amore
375
Atque dicatorum sibi tutamenta locorum
Diligere; hoc sanctis studium pietatis inesse
Spiritibus miranda fide documenta dederunt.
Vnde recens etiam paucis opus eloquar orsis;
Dignum etenim sancti Felicis munera in ipso
380
Natali eiusdem gratantibus edere uerbis.
Non peregrina locis neque tempore prisca profabor;
Finibus in nostris et in ista sede patratum
Nuper opus referam, quod forte renoscere uobis
Promptum erit, in medio quoniam res lumine gesta est.
385
Credo ex hoc numero uestrum prope nullus in isto
Sit nouus auditu, quia per longinqua remotis
Fama uolans ierit. certe adfueritis in ista
Vrbe aliqui per idem tempus, quo contigit, ut fur
Illicitis animo stimulis agitatus auaras
390
Mitteret in sacra dona manus et ab omnibus unam
Improbus et demens uenerandae insignibus aulae
Eligeret praedae speciem crucis, inscius illam
Indicio sibi, non spolio fore, quam uelut hamum
Piscis edax hausit capta capiendus ab esca.
395
Quis, rogo, latronem tam grandi spiritus auso
Impulit armauit caecauit praecipitauit,
Vt nec ad excubias uigilum nec ad ipsa, quod est plus,
Quae cineres reuerenda tegunt altaria sacros
Pulueris et sancti uirtutem halantia fragrant,
400
Corde repercusso fugeret neque numine tantum,
Sed specie simul et pretio praestantia ferret?
Multa etenim suberant alia, ut nouistis, in ipso
Ornamenta loco quae sumeret, ut crucis auro
Parceret; intus enim latitabant mystica uasa
405
Sumendis mandata sacris. sed praeter et aulae
Ipsius in spatio uariis insignia formis
Munera erant de more sita haec, quae cernitis illic
Omni prompta die uel circumfixa per omnes
Ordine dimenso quasi candelabra columnas,
410
Depictas exstante gerunt quae cuspide ceras,
Lumina ut inclusis reddantur odora papyris.
At medio in spatio fixi laquearibus altis
Pendebant per aena caui retinacula lychni,
Qui specie arborea lentis quasi uitea uirgis
415
Bracchia iactantes summoque cacumine rami
Vitreolos gestant tamquam sua poma caliclos
Et quasi uernantes accenso lumine florent
Densaque multicomis imitantur sidera flammis
Distinguntque graues numerosa luce tenebras
420
Et tenerum igniculis florentibus aethera pingunt,
Dumque tremunt liquidos crines crebrumque coruscant,
Assiduis facibus sparsa caligine noctis
Ambiguam faciem miscent lucem inter et umbras
Et dubium trepidis conspectibus aera turbant.
425
Ergo iste haec licet in patulo sibi prompta uideret
Tutius et furanda sibi, quoniam minus esset
Criminis et pretii suspensam altaris ab ora
Longius argentoque leuem amandare lucernam,
Sed miser ambitiosus et ipsa in fraude superbus
430
Tamquam uile nefas argentea sumere furto
Spreuit et audacem porrexit in aurea dextram,
Quae simul e uariis scite distincta lapillis
Viderat, et magnis inflarat pectora notis,
Vt pariter gemmis gauderet diues et auro.
435
Sed tantum sceleris magni cumulatus iniquo
Pondere peccato mansit grauis et leuis aere;
Sacrilegum sua poena manet, sua praeda latronem
Deseruit. spolio furti, non crimine nudus
Viuit inops fructu, sed uulnere fraudis abundans.
440
Quamquam illum non hoc magno sine numine Christi
Consilioque putem permissum crimen adisse,
Vt, quia uel quicquam de sacris tollere rebus
Mente recepisset, sineretur ad illa uenire,
In quibus admissi impietas insignior esset.
445
Ante dies paucos idem confugerat illuc
Militiam simulans fugere et susceptus amice
Hospes ab aedituis sacram curantibus aulam.
Toto paene latens ubi mense cubilia somnos
Tempora custodum simul explorauerat et cum
450
Cepisset placitas meditati criminis horas,
Nocte nefas tacita arripuit nulloque labore
Nec strepitu foribus clausis inclusus ut unus
Seruantum, quibus hospes erat, primos ubi somnos
Non uigiles uigiles coepere silentibus umbris
455
Carpere et oppressis obliuia ducere curis,
Ille locum sumens sceleri, qua nouerat usu
Appositam lychnis per noctem ex more parandis
Machinulam gradibus scalas praebere paratis
Et male securo sibi iam custode relictam,
460
Qua crucis instar erat, quod et est modo, perpete uirga
Directum geminos transuerso limite gestans
Cantharulos, unum de calce catenula pendens
Sustinet. in tribus his scyphulis inserta relucent
Lumina, cum fert festa dies; tunc uero sine usu
465
Luminis ad speciem tantum suspensa manebat.
Sed paulo crucis ante decus de limite eodem
Continuum scyphus est argenteus aptus ad usum.
Hunc importuno sibi lumine praedo micantem
Protinus extinguit; namque id quoque nouerat idem
470
Saepe solere mori, cum stuppa perarida longam
Conderet in noctem consumpto lumen oliuo,
Nec miraturum uigilem, si forte tenebras
Cerneret obducto subducere culmina lychno,
More putaturus noctem, non crimine factam.
475
Non igitur quasi fur, quod erat latro, sed quasi custos
Aufert illicitam securus praedo rapinam,
Nec fugit impauidusque manet. tegit una latentem
Cellula de multis, quae per latera undique magnis
Appositae tectis praebent secreta sepultis
480
Hospitia. harum una fur abditur; atque ubi mane
Claustra patere uidet, reserata prosilit aula
Et latebram linquens portat scelus; ire parabat
Romuleam, ut post iam captus narrabat, ad urbem,
Illic infandae acturus commercia fraudis.
485
Interea ignaris nostris nox illa diesque
Totus obit; sero solitum iam uespere munus
Curantes posuere gradus; ut scandere coepit
Facturus lychnum, nihil inuenit; orba manebat
Virga crucis solitae pulchro spoliata monili.
490
Pallescunt miseri neque damnum criminis audent
Prodere, noscentes etiam sibi iure reatum
Competere. abscedunt trepidi fugiuntque latronem
Sectantes profugum. nusquam uestigia lapsi
Vlla legunt. omnes adeunt diuersa uiarum
495
Scrutanturque sitos diuerso litore portus.
Effluxere dies frustra quaerentibus octo
Siue decem et cunctis uacua iam indage reuersis;
Vnus quaerentum puer irritus ipse laboris
In cassum fusi longa regione redibat,
500
Et prope iam Nolam ueniens subsistit in ipso
Aggere et ingenti gemitu fletuque profuso
Felicem clamans praesumit corde fideli
Non remeare domum nisi cum cruce; moxque peractum
Promptus iter relegit. fit et ilicet obuius illi
505
Quidam homo, qui furem non furem sed quasi ciuem
Norat. eum noster primus rogat unde uiator
Adforet; ille refert. rursus de fure rogatur,
Si uidisset eum; respondit at ille propinquis
Inde locis agere, et regio illa indicta prope ipsos,
510
Dum loquerentur, erat monti coniuncta Veseuo,
Quintus ab urbe lapis Nola. sed uesperis ortus
Consilium differt. placet ut lux crastina rursus
Iungat utrumque sibi. fit mane, reuertitur index;
Perducit nostros, capitur fur, praeda refertur.
515
Forte sacrata dies illuxerat illa beati
Natalem Prisci referens, quem et Nola celebrat
Quamuis ille alia Nucerinus episcopus urbe
Sederit. ecce ipsam sancti Felicis in aulam,
Quam tunc sollemni populus stipauit honore,
520
Post sacra iam soluente pios antistite coetus
Tempore prouiso diuinitus egredientis
Plebis in occursum subito introducitur ille
Furaces post terga manus nodata reuinctus.
Laetitia populus, formidine praedo repletur,
525
Vtque nouum ad monstrum tota concurritur urbe.
Turba furens odiis popularibus ibat in illum,
Laetitia incertos miscebat et ira tumultus.
Pertimui, fateor, ne forte diabolus illa
Qua solet inuidia uiolaret sanguine pompam
530
Et peiore prius curaret uulnere uulnus.
Eripitur populo cellaque includitur ipsa,
Quod sic forte reo capto tunc accidit, in qua
Delituit rapta cruce; qua post ipse reperta
Clauditur, ut uiuat. tunc ergo ut mente recepta
535
Ipse suum facinus reus atque obstacula coepit
Mirandis narrare modis, fassusque per illos
Octo decemue dies, quibus ire parauerat urbem
Romuleam, implicitis ita se pedibus retroactum,
Semper ut ire parans, semper retrahente rediret
540
Nescio quo rursusque illam remearet ad oram
Veseui, qua iussus erat quasi carcere claudi
Angelica nectente manu; tamen ille putabat
Arbitrii miser esse sui, quod corpore liber
Esse uidebatur, quem non extante catena
545
Fortior arcanis retinebat dextera uinclis.
Vltor eum digno Felix errore ligabat
Et tali amentem uertigine circum agitabat,
Semper ut abscedens nusquam discederet et cum
Prosiliente gradu coepisset abire, rediret.
550
Mira fides! ibat stando, remanebat eundo,
Nescius hoc ipso, pro quo fugitare parabat,
Ne fugeret fieri et secum sua uincla manere
Irruptamque sibi proprium scelus esse catenam.
Namque sinu clausae mandauerat insita praedae
555
Pondera, et hinc auidus quasi captus mente latebram
Quaerens, luce tamen campis errabat apertis
Seque latere putans extabat in aequore claro.
Conscia sic mentem impietas caecauerat, ut nec
Effugeret fugiens nec celaretur aberrans.
560
Sensibus aduersis metus hinc, stupor inde nocentem
Miscuerant animam; uitabat strata uiarum,
Secretos metuebat iners accedere saltus,
Ipsa etiam in siluis sibi forte silentia tantum
Clamatura nefas metuens aut tristia formis
565
Occursura putans ultricum monstra ferarum.
Inde miser celebri seductus ab aggere iuxta
Deuius in quodam spatiabatur sibi rure
Securum ignaris simulans, sed corde timorem
Vt facinus sub ueste premens; nam uestis in altum
570
Succinctae sinibus clausum mandauerat aurum.
Nam neque uel tacitae furtum committere terrae
Ausus erat specubusue cauis de more latronum,
Indicium metuens, credendae fraudis auarus.
575
Crediderat, qua restrictum nodarat amictum
Suspendens fluidam nudato poplite uestem.
Hanc sibi praedo penum sceleris tunc semet in ipso
Struxerat, et digne tali est formidine uinctus,
Crederet ut nullis miseri consortia furti,
580
Vt sceleris tanti contagia solus haberet
Et sinus illius fieret custodia furti,
Cuius sacrilegam fuerat manus ausa rapinam,
Ipse suum sibi ferret onus solumque grauaret
Pollueretque suae letalis sarcina praedae,
585
Vt nihil es illo uacuum impietate maneret,
Qui spolium sceleris sacris ex aedibus actum
Includens habitu cincto constringeret ipsum
Atque suis signum praetenderet ipse catenis.
Namque breui captus mutauit cingula uinclis,
590
Vtque aurum sinibus discincta ueste solutis
Decidit, es ipsa fuerat qua cinctus habena
Vinctus eas quas in sacra dona tetenderat audax
Praedo manus, proprii captus nodamine lori,
Rettulit et praedae uacuas et reste repletas.
595
Verum si penitus totam spectare uelimus
Ordinis exacti seriem magis ac magis omni
In specie, uel qua latuit scelus atque reclusum
Claruit, admiranda dei cernemus operta
Felicem gessisse manu. iam plurima retro
600
Diximus, ut fugiens non fugerit utque redactis
Passibus emensos sua per uestigia cursus
In cassum totiens uoluente relegerit orso
Longinquis exclusus et ad uicina recussus.
Nunc aliud Felicis opus, quod dextera Christi
605
Edidit, ut meritum cari monstraret alumni,
Commemorabo, pari specimen mirabile signo,
Quod reus ipse tremens confesso prodidit auso.
Ante tamen, quia res ita postulat, ipsius instar
Enarrabo crucis, qualem et pictura biformem
610
Fingere consueuit, baculo uel stante bicornem
Vel per quinque tribus dispensam cornua uirgis.
Forma crucis gemina specie componitur: et nunc
Antemnae speciem naualis imagine mali
Siue notam Graecis solitam signare trecentos
615
Explicat existens, cum stipite figitur uno,
Quaque cacumen habet, transuerso uecte iugatur;
Nunc eadem crus dissimili compacta paratu
Eloquitur dominum tamquam monogrammate Christum.
Nam nota, qua bis quinque notat numerante Latino
620
Calculus, haec Graecis chi scribitur, et mediat rho,
Cuius apex et sigma tenet, quod rursus ad ipsam
Curuatum uirgam facit o uelut orbe peracto.
Nam rigor obstipus facit, quod in Hellade iota est.
Tau inde breui stilus ipse retro aque cacumine ductus
625
Efficit, atque ita sex, quibus omni nomine nomen
Celsius exprimitur, coeunt elementa sub uno
Indice, et una tribus formatur littera uirgis.
Sex itaque una notas simul exprimit, ut tribus una
Significet uirgis dominum simul esse ter unum,
630
Et deus in Christo est, quem sumpto corpore nasci
Pro nobis uoluit trinae concordia mentis.
Idque sacramenti est, geminae quod in utraque uirgae
Vt diducta pari fastigia fine supinant,
Infra autem distante situ parili pede constant
635
Affixaeque sibi media compage cohaerent
Et paribus spectant discreta cacumina summis.
Has inter medio coeuntibus insita puncto
Virga quasi sceptrum regale superbius extat,
Significans regnare deum super omnia Christum,
640
Qui cruce dispensa per quattuor extima ligni
Quattuor attingit dimensum partibus orbem,
Vt trahat ad uitam populos es omnibus oris.
Et quia morte crucis cunctis deus omnia Christus
Extat in exortum uitae finemque malorum,
645
Alpha crucem circumstat et o tribus utraque uirgis
Littera diuersam trina ratione figuram
Perficiens, quia perfectum est mens una, triplex uis.
Alpha itidem mihi Christus et o, qui summa supremis
Finibus excelsi pariter complexus et imi
650
Victor et inferna et pariter caelestia cepit
Victricem referens superata morte salutem.
Vtque illum patriae iunxit uictoria dextrae,
Corporeum statuit caelesti in sede tropaeum
655
Vexillumque crucis super omnia sidera fixit.
Illa igitur species, quam fur agitatus auaris
In cassum furiis pendente refixerat unco
Pollutaque manu sancta amandauerat aula,
Hoc opere est perfecta, modis ut consita miris
660
Aeternae crucis effigiem designet utramque,
Vt modo, si libeat spectari comminus ipsam,
Prompta fides oculis; nam reddita fulget in ipso
Quo fuerat prius apta loco et uelamine clausi
Altaris faciem signo pietatis adornat.
665
Ergo eadem species formam crucis exerit illam,
Quae trutinam aequato libratam stamine signat
Surrectoque iugum concors temone figurat,
Siue superciliis a fronte iugantia uultum
Lumina transuersis imitatur cornibus arbor
670
Ardua, qua dominus mundo trepidante pependit
Innocuum fundens pro peccatore cruorem.
Huic autem, solido quam pondere regula duplex
Iungit, in extrema producti calce metalli
Parua corona subest uariis circumdata gemmis.
675
Hac quoque crux domini tamquam diademate cincta
Emicat aeterna uitalis imagine ligni.
Hanc fur ille sui toto de corpore furti
Intactam ferro, quo cetera fregerat, unam
Liquit, et ut capto tunc discinctoque refusis
680
Vestibus elapsae ceciderunt fragmina praedae,
Visa rei species tunc inuentoribus ipsis
Ancipiti motu confudit pectora. gaudent
Inuentis, sed fracta dolent; cum quaerere causam
Incipiunt, cautum simul audacemque latronem
685
Mirantes, caecum fractis cautumque relictis,
Tunc ille attonitis crimen numenque fatetur;
Mente etenim totum conciderat, hoc tamen unum
Numine seruarat, quo crux inclusa uetabat
Quamlibet audacem segni uirtute latronem.
690
Ipse fatebatur mentis scelus atque crucis uim
Contestans, quotiensque manus armasset in illam
In cruce consertam socia compage coronam,
Ceu fractas totiens ictu cecidisse recusso
Brachiaque aegra sibi neruis stupuisse solutis.
695
Hic libet in miserum paucis insurgere furem:
Infelix, quae tanta tuam dementia mentem
Verterat, ut tanto reprehensus lumine ueri
Non festinares omnem praeuertere cursu
Indagem reuolans, ut furtum sponte referres?
700
Tantane uis animum tenebris oppressit auarum,
Auderes illam ut gremio tibi condere partem,
Quam totiens arcente deo uiolare timebas?
Dic mihi, qua pauor ille tuus fugiebat et unde
Rursus, ut intrepidum praeceps audacia sensum
705
Tam male durabat, pauidus contemptor et idem
Eiusdem sceleris speciem diuersus abibas
Perfidiaeque fidem diuiso pectore miscens?
Virtutem crucis et signum inuiolabile Christi
Credebas metuendo idem contingere ferro
710
Et quod noscebas metuens portando negabas?
Sed tamen impietas tua nec tibi profuit, et nos,
Stultitiam confesse tuam diuinaque signa,
Fecisti magno crucis exultare triumpho.
Ergo relinquamus captum iam incessere furem,
715
Cui satis ad poenam est spoliatae fraudis egestas.
Nunc ad te, ueneranda dei crux, uerto loquellas
Gratantesque tua concludam laude profatus:
Crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis
720
Et uirtus iustis lumenque fidelibus. o crux,
Quae terris in carne deum seruire saluti
Inque deo caelis hominem regnare dedisti;
Per te lux patuit ueri, nox impia fugit.
Tu destruxisti credentibus eruta fana
725
Gentibus, humanae concors tu fibula pacis
Concilians hominem medii per foedera Christi.
Facta hominis gradus es, quo possit in aethera ferri.
Esto columna piis tu semper et anchora nobis,
Vt bene nostra domus maneat, bene classis agatur
730
In cruce nixa, fide et de cruce nancta coronam.
Saepe boni domini caris famulantur alumnis
Mente pia, patrio subiecta tuentur amore
Mancipia hisque fauent cura propiore fouendis,
Quos magis indiguos opis et uirtute carentes
5
Affectu rimante uident. et si quis eorum,
Moris ut humani sollemnis postulat usus,
Votum aliquod celebrare uelit neque possit egenis
Id patrare opibus, studio curatur erili
Seruus inops, cui diues opum, qua pauper egebat,
10
Contulerit dominus cumulandae impendia mensae.
Haec mihi condicio est data sub Felice patrono;
Nulla mihi ex me sint, ut sint mihi cuncta per illum;
Namque ad natalem nunc ipsius, ut quidem et ante
Praeteritis quibus ista dies mihi floruit annis,
15
Non erat unde epulum uotis sollemne pararem,
Instabatque dies, nec adhuc mihi prompta facultas
Ex aliquo suberat; subito ecce patronus abundans
Vnde dapem largam struerem geminos dedit una
Cum iunice sues, quorum de carne cibatis
20
Pauperibus nos materiam ex animalibus isdem
Sumpsimus, egregiis quoniam miracula signis
Per pecudes ipsas nuper deus edidit, alta
Destimulans ratione homines attendere Christo
Nec desiderium carnis praeferre fidei;
25
Namque ad auaritiae nostrae lacrimabile probrum
Per pecora humanae rationis egentia summum
Signa dedisse deum, series recitanda docebit.
Non afficta canam, licet arte poematis utar.
Historica narrabo fide sine fraude poetae;
30
Absit enim famulo Christi mentita profari.
Gentibus hae placeant ut falsa colentibus artes;
At nobis ars una fides et musica Christus,
Qui docuit miram sibimet concurrere pacem
Disparis harmoniae quondam, quam corpus in unum
35
Contulit assumens hominem, qui miscuit almum
Infusa uirtute deum, ut duo conderet in se
Distantesque procul naturas redderet unum;
Vt deus esset homo, deus est homo factus ab ipso
Qui deus est genitore deo, cui gratia non est,
40
Sed natura, quod est summi patris unicus heres,
Solus habens proprium, quod munere praestat habere
His, quibus alma fides dederit diuina mereri.
Ille Dauid uerus, citharam qui corporis huius
45
Restituit putri dudum compage iacentem,
Et tacitam ruptis antiquo crimine chordis
Assumendo suum dominus reparauit in usum,
Consertisque deo mortalibus omnia rerum
In speciem primae fecit reuirescere formae,
50
Vt noua cuncta forent, cunctis abeunte ueterno.
Hanc renouaturus citharam deus ipse magister
Ipse sui positam suspendit in arbore ligni
Et cruce peccatum carnis perimente nouauit.
Atque ita mortalem numeris caelestibus aptam
55
Composuit citharam uariis ex gentibus unam,
Omnigenas populos compingens corpus in unum.
Inde lacessitis fidibus de pectine uerbi
Vox euangelicae testudinis omnia complet
Laude dei, toto Christi chelys aurea mundo
60
Personat innumeris uno modulamine linguis,
Respondentque deo paribus noua carmina neruis.
Sed referam ad mea coepta pedem; nam tempus et hora est
Promissas offerre dapes, apponere uobis
Prandia sollicitas caste sumenda per aures.
65
Non ueteri repetam quae sum dicturus ab aeuo;
Ante dies paucos istic spectata profabor.
Venerat huc quidam placitum sibi soluere uotum
Vrbis Abellinae de finibus aduena nostris
Sedibus. hic porcum studio curante paratum
70
Dilatumque diu, ut simul annis atque sagina
Cresceret, huc illinc perduxerat; atque ubi uenit,
Pingue pecus uoti iugulat de more uouentum.
Fama suis magni per egentum accenderat acrem
Ora famem et cuncti magnae spe partis hiantem
75
Tendebant ad opima senes conuiuia faucem.
Interea largitor inops non partibus aequis.
Diuidit incisas carnes, medium suis aufert
Sinciput et tantum secti coquit intima uentris
Solaque pauperibus caesi uitalia porci
80
Diuidit ac totum sibi corpus habere relinquit,
Et uotum complesse putat laetusque redire
Incipit, ausus eas iumento imponere secum
Reliquias, et in his placiti se pignora uoti
Sancta referre domum male credulus, in quibus idem
85
Damnum animae nodumque uiae portabat auarus.
Denique mox nec mille uiam permissus abire
Passibus elucente die simul aggere plano,
Non tenebris pauitante nec offendente salebris,
Lapsus equo et quasi fixus humi se tollere rursus
90
Ad consistendum reparato robore surgens
Non potuit coepitque pedes clamare ligatos
Idque probare iacens plantis quasi compede iunctis.
Hic aliud mirum casu sociatur in ipso;
Nam dum illum tanta cum debilitate iacentem
Iumentum, cui sola oneri porcina manebat,
Ascensore sui uacuum et ductore relictum
Sponte sua sese nullo flectente refrenans,
Tamquam offendiculi causam cognosceret ultro
100
Aut aliquem prohibere uiam, qua coeperat ire,
Vidisset, sic fugit, iter cursumque retorsit,
Et properante gradu recucurrit ad hospita tecta
Omnibus anteuolans, quos lapsi attenta tenebat
Cura uiri, qua paulatim quasi corpore fracto
105
Nitentem et genibus rigidis prodire negantem
Illius et poenae lacrimosa uoce fatentem
Luce palam, manibus graue subuectantibus aegri
Corpus, fida cohors sanctas referebat in aulas,
110
Orantem medici Felicis ad ipsa reduci
Limina, mox illic certum reperire medellam.
Illum homines interque manus interque cateruas
In sacra uectatum mirantibus atria turbis,
Dispositi trino per longa sedilia coetu
Et socio canae residentes agmine matres.
Praeterea multi, sua quos deuotio sanctis
Aedibus attulerat diuersis eminus oris,
Viderunt insigne pium, cum tempore eodem,
120
Immo die, tam mira foret mutatio rerum.
Idem homo, qui paulo ante suo digressus ab isdem
Liminibus gressu, nunc ipse redux alienis
Infertur pedibus, subuecto corpore pendens.
Parte alia stratus nullo seruante sequentum
125
Hospitis ante fores etiam nunc carne suilla
Stabat onustus equus, neque quisquam notior illi
Astiterat, cui cura foret releuare grauatum
Fasce suo et notis reducem subducere tectis.
Ille tamen uelut humana ratione repletus
130
Quaerentique suos et protinus opperienti
Astiterat similis, certo uestigia seruans
Fixa loco, simul aure micans et naribus efflans
Assuetorum hominum notos quaerebat odores.
Mirum erat hospitibus, quaenam fuga, qui status ille
135
Esset equi, notumque animal faciebat amicis
Ambiguum noua forma rei, neque quisquam erat index
Accidui, cunctis illum stipantibus intus,
Qui fuerat manibus sanctam portatus in aulam
Martyris, aeger ubi sancto pro limine fusus,
140
Corpore proiecto et complexis postibus haerens,
Oscula figebat supplex fletuque lauabat
Seque recognoscens proprii caput esse doloris,
Tales sese ipsum dabat accusando querellas:
O mihi, qui talem merui desumere poenam
145
Hac in sede miser, qua, si miser adueniat quis,
Efficitur felix! sed iustum parque maligno
Me fateor merito exitium cepisse patique,
Vt reus ipsa inter modo limina puniar ardens
Exurente pedes simul et stringente dolore,
150
In quibus, heu demens! oblati munera uoti
Fraude fidem uiolans conuerti in damna salutis.
Est tamen, est aliquid, fateor, quod dicere possim
Iam mihi mutari grata uice tristia laetis
Atque ipsas animo iam prosperiora tuenti
155
Infractis coepisse malis dulcescere poenas,
Ex quibus haec nunc ipsa mihi bene gratia uenit,
Qua factum est mihi nunc, ut tam cito tangere rursus
Limina Felicis misero ueneranda liceret.
Nam mihi si nullus uel si leuis iste fuisset
Tunc magis infelix de prosperitate fuissem,
Mansisset quia culpa nocens neque uulnus adactum
Intus in ossa animae sensissem carne rebelli.
Occultasset enim meriti discrimen iniquo
165
Corporis illaesi uigor et uinxisset inertem
Mens durata reum, nisi lapsum poena ligasset.
Ergo potens medice in domini tu nomine Christi
Felix, iam satis hoc tibi sit dominoque potenti,
Quod non ira mihi, pietas sed amica saluti
170
Supplicium peperit, deuinctum ut corpore culpa
Solueret. ecce malum seruum refugamque uoracem
Iure retraxisti iniectis pro crimine uinclis.
Debitor infelix teneor constringor aduror,
Propositus cunctis diuini forma timoris.
175
Mentibus haec omnes trepidis attendite, quae nunc
Me miserum reliquis documento ferre uidetis.
Numquid enim hoc errore carent aliqui? sed in uno
Exemplum fieri placuit, quo sit mea poena
Et praeiudicium quibus emendatio non est.
180
Sed iam parce tuo misero, precor, optime Felix,
Parce libens, succurre fauens; dolor ultimus urget
Clamosas iterare preces; festinus adesto,
Ne mors praeueniat medicum festina morantem.
Sed scio quod domini manus haec, quae uerberat et quae
185
Parcet in ore tuo; mihi tantum tu modo fesso
Iamque fatiscenti propera laxare catenam,
Quam tu, sancte, uides, ego sentio; sicut operto
Clam tacitus uinclo fugitiui membra ligasti,
Sic inuisibili medicina solue reuersum.
190
Talia clamantem, dum postibus haeret in ipsis
Felicis sancti lambensque per oscula tergit,
Attonitis illum pia turba et cernit et audit
Coetibus; ipse iacens etiam nunc erigitur spe
Increpitatque moras omnes et tarda suorum
195
Obsequia afferri porcum totasque iubet mox
Pauperibus reddi partes, sibi uiuere tantum
Concedi petit atque inopum saturamine pasci.
Certatim socii cito iussa fidelia curant.
Itur ad hospitium notum, deponitur illic
200
Sarcina iumento, carnes in frustra secantur
Et diuisa coquit spumantibus ignis aenis.
Cocta importantur patulis numerosa catinis.
Exsaturata fames inopum gratantia reddit
Verba deo et ueniam petit ut placata datori.
205
Nec mora, confestim uoti ratione soluta
Debitor ille intus meritae compago catenae
Soluitur et pedibus domino miserante refectis
Tamquam liber equus uel ruptis cassibus ales
Euolat et cerui salientis imagine currit.
210
Mira fides oculis obtenditur. omnia gaudent
Tam facili pietate dei tantumque ualenti
Felicis merito, ut coram adsit Christus in illo,
Pro meritis hominum moderans in utroque potenter,
Vt resipiscenti medicus sit et ultor iniquo.
215
Cernite enim, quantae fuit illa iniuria fraudis,
Qua miser ille prius diuiserat inter egentes
Seque suem atque istic, ubi totum reddere uotum
Debuerat, solum caput intestinaque porci
Carpserat et reliquam toto sibi corpore partem
220
Fecerat imprudens atque improbus, et tamen ipsa,
Qua miser extiterat, factus mox fraude beatus
Commutante deo pietatis uerbere culpam.
Talis enim censura dei est, sic temperat alti
Pondera iudicii deus arbiter et pater et rex,
225
Omnibus ut placidam moderato examine libret
Iustitiam, et leuior mixta bonitate potestas
Ante reos moneat stimulo quam fulmine perdat,
Vt si profuerit praemissi uerberis ictus,
Salua salus homini redeat commissa pigenti.
230
At si quis sacri monitus terrore flagelli
Noluerit sentire plagam, incuratus abibit
Seruatusque neci perfectam sentiet iram.
Ille igitur miser ante, dehinc mox ipse beatus
Tali sanatus carnemque animamque medella.
235
Sed quia cognouit causam agnoscensque iacenter
Paenituit, meritum curae sibi semet in ipso
Repperit inque breui est expertus utrumque, quod omnes
Iusta lege manet diuinae pacis et irae
Ius et opus, maneat uindex ut iure superbos
240
Poena reos, pietas seruet miserata fatentes.
Ergo relaxatis alacer uestigia uinclis
Idem ex incolumi cito debilis et cito liber
Ex modo captiuo laeta cum uoce redibat,
Insultans uelut ille olim, quem matris ab aluo
245
Claudentem in uerbo domini Petrus atque Iohannes
Iusserunt ualidis in saltum exsurgere plantis.
Dignus et hic pauper speciosae limine portae,
Quem deus ipse, Petri deus et Felicis, eadem
Nunc uerbi uirtute sui sanauit apud nos
250
De casu claudum modo, qua sanauerat olim
Ex utero claudum, qua nunc ope laetus abibat;
Quique preces maestas in uulnere fuderat intus,
Ecce foris sano reddebat corpore grates:
Quidnam ego Felici possim redhibere patrono?
255
Quas illi referam tanto pro munere digne
Tam cito de tanto sanatus uulnere grates?
Non pretium statui medico aut fastidia lecti
Tristia sustinui, neque per scalpella uel ignes
Aut male mordaces uario de gramine sucos,
260
Saeuior et morbis et uulneribus medicina
In corpus grassata meum est, uelut accidit illis,
Quos humana manus suspecta uisitat arte
Semper et incerto trepidos solamine palpat.
En ego per breue nunc spatium perlatus ad ipsum
265
Felicis sancti solium et proiectus in ipso
Limine tam gelido quam duro in marmore fractus
Atque dolens iacui, et solus mihi sermo precandi,
Sola fides medicina fuit; nullum affore uidi
Et sensi medicum. quisnam hic medicus nisi Christus
270
Ipse uel a Christo Felix de nomine Christi
Et uirtute potens? neutrum illo in tempore sensi,
Et tamen ipse fuit praesens in utroque, uel ut me
Peccantem argueret cito sanaretque dolentem.
Par modus in specie uaria mihi castigantis
275
Parcentisque fuit domini. sanator et ultor
Luminibus latuit, poena atque medella refulsit.
Nunc ego iam pleno perfectis ordine uotis
Ibo domum gaudens medico tutusque patrono
Aeternum Felice mihi; non iam ulla uerebor
280
Occursura mihi uelut ante pericla uiarum;
Namque periclum aberit, quia causa soluta pericli est.
Non resoluta fides me uinxerat, et modo soluit
Rite soluta fides; tamen alliget, oro, tuus me
Semper amor, Felix. istam mihi necte catenam,
285
Qua tibi me numquam nec mors nec uita resoluat.
Verum omnes, quicumque meos uidere dolores
Inque tuo merito magnis insignibus altam
Conspexere manum Christi, cognoscere debent,
Quantum illis mea poena boni prouiderit, ut iam
290
Praecaueant de terrenis sibi parcere rebus
Et, lucra dum captant, adquirere damna salutis.
Nam si de uili pecudis mihi carne alimentum
Pauperibus fraudasse malo fuit, ecquid in illis,
Qui male diuitias uano amplectuntur amore
Quae proprio longe secreta tuentur ab usu?
Quid facient? quidnam pro se tibi, Christe, loquentur,
Tantorum qui partem inopum inuasere nec ullam
300
Apposuere sibi de re superante salutem?
Vnus abit missus. nunc mensae grata secundae
Fercula ponemus; sed quamuis rursus eandem
Diuerso carnem conditam iure feremus.
Namque aliud uobis iterum, quod de sue mirum
305
Lusit opus Felix, mira nouitate retexam.
Tempore res prior est; sed nostris ante libellis
Praeterita, in praesens tempus seruata canetur.
Nec refert, quod opus quo sit sub tempore gestum,
Vnus erit quoniam uariis operator in annis,
310
Qui diuersa facit sanctorum in laudo suorum
Omnibus in terris rerum miracula Christus.
Agricolae quidam de nostris longius oris
Apula trans urbem Beneuentum rura colentes
De grege saetigero multis a fetibus unum
315
Lactea adhuc tenero pulsantem sumina rostro
Excerpsere sibi et curatum tempore multo
Pauerunt in uota suem, et coepere paratum
Ducere sacratam sancti Felicis ad aulam,
Corpore de magno ut multos mactatus egenos
320
Pasceret et saturo gauderet paupere martyr.
Sed grauis aruina porcus superante pedum uim
Non potuit se ferre diu primoque uiarum
Limine succubuit sibimet neque deinde moueri
Voce manu stimulis potuit. liquere iacentem
325
Hospitibusque suis commendauere relictum
Maerentes domini. mens anxia nutat in anceps;
Nam uoti reuocare uiam pia pectora nolunt;
Rursum Felicis ueneratum limina longe
Ire pudet uacuos deuoti muneris. ergo
330
Ambiguis talis sententia mentibus haesit,
Vt totidem lectos eadem de gente minores
Ad sua uota legant, quot erat prouectus in annos
Ille, sua pressus qui mole manebat iners sus,
Quod deuota fides obstricti debita uoti
335
Maturare parans tali ratione putauit,
Pluribus ut modicis unum pensaret opimum.
Ergo sacrum huc uenere locum uotisque patratis
Hospitium rediere suum non comminus istinc.
Nam tum forte domos, quae circa martyris aulam,
340
Implerat solitis denseta frequentia turbis.
Propterea procul hinc secreto in rure remotam
Contenti subiere casam, qua mane parabant
Ad reditum proferre pedem, cum prima ruberet
Parturiens aurora diem. tuguri fore aperta
345
Hospes homo egreditur tecto notumque suem uir
Conspicit ante fores mirando astare paratu.
Tamquam se missum domino loqueretur adesso
Atque salutanti similis uestigia lambit
Gaudentis domini et gestu subgrunnit alumno
350
Blandus et olfaciens motando dat oscula rostro
Seque quasi uotum debere agnoscat erile,
Ingerit et tardos inuitat gutture cultros.
Quo duce, quaeso, uias ignotis finibus egit
Quosue pedes, tam longe ut posset currere, sumpsit,
355
Qui breuibus spatiis in primo fine uiarum
Defecit fluidae depressus mole saginae?
Certe nulla manus tantum pecus aggere longo
Nec sinus aduexit nec mens sua tam spatiosam
Ignota regione uiam penetrare subegit,
360
Quando homines etiam et mentis ratione uigentes
Perque ignota regi faciles interprete lingua,
Si tamen hi careant duce, quo uia luceat illis,
Caecus in externis regionibus implicat error.
Quisnam igitur direxit iter suis? unde uoluntas,
365
Qua dominos sequeretur, ei uel sensus, ut esset
Conscius ad uotum se longa aetate paratum?
Vnde haec cura fuit pecori, quae rara fideles
Excitat, ut, tamquam proprio culpabilis actu
Pigra remansisset, sancto sus icta timore
370
Contractam remanendo sibi ueniendo piare
Curaret culpam et uitium pensaret inertis
Desidiae, quamuis sero comitata profectos
Obsequio dominos? patet admirabile monstrum
Caelesti dicione datum tanto suis auso,
375
Solus ut iret iter longum, tantoque fuisse
Ingenio porcum, ignotis ut tramite recto
Dirigeret spatiis. quid et hoc quam grande, quod illum
Transbeneuentanis huc finibus aduenientem,
Publica seu medii se strata per aggeris audas
380
Miserit, occursus nusquam cepere frequentes,
Siue per occultos egit uestigia saltus,
Nulla manus ferro, fera uel fuit obuia morsu.
Quae solum duxit manus aut protexit euntem?
Nempe oculos aliqua celatus nube fefellit
385
Aere uel raptus uento mage quam pede uenit
Et subita hospitium domini delapsus ab aura
Constitit ignoto pro limine quadrupes hospes.
Dicam aliud prope uicini mirabile signi.
Nam genere abiunctam, pecus armentale, iuuencam
390
Quidam homines aeque longinqua huc sede profecti
Secretam primo lactantis ab ubere matris
Nutrierant nostris uotiuo munere pactam
Pauperibus, magna quos istic plebe coactos
Larga ope multorum Felicis gratia pascit.
395
Ergo ubi iam membris uitula exsultabat adultis,
Facta per excretum iam corpus idonea uoto,
Promouere domo; sed, qui mos esse uidetur
Persoluenda piis longe sua uota ferentum
Martyribus plaustro subiungere, quo ueherentur,
400
Aggressi hanc uoluere iugo subiungere, quamuis
Insuetam, tamen ut mitem iam mente subacta
Vsibus humanis, quibus illam e congrege coetu
Sustulerant domini paruam et tectisque cibisque
Miscuerant; hinc ut domita feritate putantes
405
Sub iuga se facilem docili ceruice daturam,
Sollicitant palpante manu et conantur in artum
Ducere; at illa sibi solitos alludere tactus
Credula consentit primum sequiturque uocantes.
Verum ubi iam propiata iugo conspexit habenas
410
Ceruicique suae persensit lora parari,
Indignata dolis et permutata repente
Fit fera, nec ceruice iugum nec uincula collo
Suscipit et uictis manibus lorisque recussis
Prosilit a coetu retinentum et deuia longe
415
Rura petit, fugiens dominos assuetaque tecta.
Nec procul ex oculis hominum de more ferino
Se rapit et caecis fugitiuam saltibus abdit;
Nam fugiens dominos abeuntes eminus astans
Sic fugit, ut non se patiatur rure relinqui.
420
Denique ubi iunctum gemino boue tendere plaustrum
Conspicit, humanum sapit et quasi conscia uoto
Deberi sese, comes incipit esse profectis.
Nec longe comes est, tardis comes orbibus ire
Spernit, et excursu uelut insultante gementes
425
Praeteruecta rotas lenti moliminis agmen
Respicit anteuolans nec iam timet ad iuga cogi,
Inuisoque prius fit amica et praeuia plaustro,
Donec sacratam uentum Felicis ad aulam.
Illic sponte gradum sistit seseque uacanti
430
Applicat et tamquam uoti rea gaudet in ipso
Stare loco, propriam cui debet uictima caedem.
Illa rebellis et humanis non subdita uinclis
Ducitur ad placidam nullo luctamine mortem;
Intemerata iugis summittens colla securi,
435
Pauperibus factura cibos de corpore caeso,
Laeta suum fundit dominorum in uota cruorem.
Quorsum istaec? numquid pecudum est, ut apostolus inquit,
Cura deo? sed qui propter nos omnia fecit,
Omnia pro nobis operatur in omnibus aucto
440
Atque per ignaras pecudes operantia nobis
Signa facit, brutas per clara insignia mentes
Sollicitans firmare fidem et confidere uero,
Vt dominum dociles linguis in uerba solutis
Non taceant homines, quem signis muta loquuntur.
Candida pax grata nobis uice temporis annum
Post hiemes actas tranquillo lumine ducit
Signatamque diem sancti Felicis honore
Securis aperit populis. gaudere serenis
5
Mentibus abstersa diri caligine belli
Suadet ouans Felix, quia pacis et ipse patronus
Cum patribus Paulo atque Petro et cum fratribus almis
Martyribus regem regum exorauit amico
Numine Romani producere tempora regni
10
Instantesque Getas ipsis iam faucibus urbis
Pellere et exitium seu uincula uertere in ipsos,
Qui minitabantur Romanis ultima regnis.
Nunc igitur pulsa formidine ut imbribus actis
Respicere expulsas nubes, praesentia rerum
15
Praeteritis conferre iuuat. quam taetra per istos,
Qui fluxere dies, elapso nox erat anno,
Cum furor accensus diuinae motibus irae
Immisso Latiis arderet in urbibus hoste!
Nunc itidem placidi spectate potentia Christi
20
Munera; mactatis pariter cum rege profano
Hostibus Augusti pueri uictoria pacem
Reddidit, atque annis tener idem fortis in armis
Praeualuit uirtute dei et mortalia fregit
Robora sacrilegum Christo superante tyrannum.
25
Sed quid ego hinc modo plura loquar, quod non speciale
Esse mei Felicis opus res publica monstrat?
Pluribus haec etenim causa est curata patronis,
Vt Romana salus et publica uita maneret
Hic Petrus, hic Paulus proceres, hic martyres omnes,
30
Quos simul innumeros magnae tenet ambitus urbis
Quosque per innumeras diffuso limite gentes
Intra Romuleos ueneratur eclesia fines,
Sollicitas simul impenso duxere precatu
Excubias. Felix meus his uelut unus eorum,
35
In precibus pars magna fuit; sed summa petiti
Muneris ad cunctos, nulli priuata refertur.
Ergo pedem referam; sat enim mihi pauca locuto,
Vnde nihil proprium meritis Felicis adesset;
Nec reticere tamen potui, quia portio laudis
40
Hinc quoque Felici suberat, quod summa potestas
Resque potens regum Christus deus omnibus una
Adnuerat sanctis, quibus in grege supplice mixtum
Felicem parili audiuit pietate benignus.
Parcam igitur propriis adiungere publica donis
45
Munera priuatosque canam Felicis honores,
Quaeque suis proprie gerit hic in sedibus, edam.
Vnde igitur faciam texendi carminis orsum?
Quae bona Felicis referam? quae multa per omnes
Passim agit, expediam magis, anne domestica dicam
50
Munera, quorum ego sum specialis debitor illi?
Haec potius repetam, mihi quae conlata meisque
Sat memini; et quia praeteritis magis illa libellis
Dicta mihi, quae partim aliis permixtaque nobis
Praestitit, ex his nunc opibus, quas largiter in nos
55
Contulit, hunc animo texam gratante libellum,
Et contra solitum uario modulamine morem,
Sicut et ipse mihi uarias parit omnibus annis
Materias, mutabo modos serieque sub una,
Non una sub lege dati pede carminis ibo.
60
Nam quasi fecundo sancti Felicis in agro
Emersere noui flores, duo germina Christi,
Turcius ore pio, florente Suerius aeuo,
Et pariter sanctae matres similesque puellae,
Alfia qualis erat soror illa Philemonis olim
65
Nobilis, in titulo quam signat epistula Pauli,
Et simul Eunomia aeternis iam pacta uirago
In caelo thalamis, quam matris ab ubere raptam
Festino placitam sibi Christus amore dicauit
70
Tincta comas animae et mentis caput uncta pudicum
Spirat eo sacros sponsi caelestis odores;
Haec Melani soror est simul et quasi filia, cuius
Haeret ouans lateri germanum nacta magistrum.
Quae simul astrictae diuinis dotibus ambae
75
Virtutum uarias ut uiua monilia gemmas
Mentibus excultis specioso pectore gestant.
Has procerum numerosa cohors et concolor uno
Vellere uirgineae sequitur sacra turba cateruae.
Eunomiam hinc Melani doctam sub principe uoce
80
Formantem modulis psalmorum uasa modestis
Auscultat gaudens dilecto Christus in agno,
Quod modulante deo benedictas paruula princeps,
Sanctorum comites, casto regat ore choreas.
Haec igitur mihimet meditanti congrua suasit
85
Gratia multimodis illuso carmine metris
Distinctum uariis imitari floribus hortum,
Sicut Felicis gremium florere repletum
Lumine diuerso quasi rus admiror opimum
Hospitibus multis in eum Christo duce missis
90
Felicique patri denso simul agmine natis
Pignoribus, subito ut totis habitacula cellis
Per fines creuisse suos et sobria castos
Tecta sonare modos tandem sibi uocibus aptis
Gaudeat hospitiisque suis et corpore et ore
95
Ipse sinu pleno dignos miretur alumnos
Et uirtute pares animas in dispare sexu;
Sicut oliuarum fecundo in colle nouellas
Laetatur senior diuino a semine Christi
Plantator cernens inter sua rura colonos.
100
Floreat ergo nouo mihi carminis area prato
Laudibus et domini, qui conditor oris et artis
Omnimodae est, uario famulans pede musica currat.
Iamque intertextis elegus succedat iambis,
Sit caput herous fundamentumque libello.
105
Castis agendus gaudiis et hostiis
Dies refulsit laude Felicis sacer.
Quod "laude "dixi, "morte "dictum discite,
Quia mors piorum iure laus uocabitur,
Pretiosa domino quae deo rependitur.
110
Vnde et propheta dicit in uerbo dei
Vitae probatae in exitu laudem dari,
Et ante mortem praedicandum neminem
Salomonis ore sermo diuinus docet,
Laudanda quamuis quidam in hac uita gerant
115
Nec possit alibi quam sub isto saeculo
Laus praeparari, quae canenda in exitu est.
Sed credo, quoniam tota res uitae istius
Fluitans et anceps lubrico pendet statu,
Breuique nostram uertit aetatem rota
120
Surgens cadensque per salebrosas uias,
Quibus huius aeui cursus explicandus est:
Idcirco nos magistra prouidentia
Monet ante finem nec sibi nec alteri
Debere quemquam plaudere et confidere;
125
Quamuis honesta rectus incedat uia,
Tamen timere semper offensam pedis,
Donec peractis usque metam cursibus
Palmam petitae comprehendat gloriae.
Quare beatos martyras, quos extulit
130
Perfecta uirtus in coronam caelitem,
Iustis honoris debiti praeconiis
Celebramus omnes nos eorum posteri
Confessione Christiani nominis,
Quibus profuso sanguine ob sanctam fidem
135
Proseminarunt frugis aeternae bonum,
Vt, si ambulemus martyrum uestigiis,
Paribus parentum perfruamur praemiis.
Hinc ergo sanctis siue confessoribus
Seu consecratis passione testibus
140
Dies sacratos, in quibus functi diem
Mortalis aeui morte uitali suum
De labe mundi transierunt ad deum,
Populi fideles gaudiis sollemnibus
Honore Christi gratulantes excolunt,
145
Vt iste sancti pace Felicis dies,
Quo clausit olim corporis uitam senex,
Confessionis ante functus proelia,
Sed incruento consecratus exitu,
Post bella uictor pacis assumptus die
150
Vocante Christo liquit exsultans humum
Et in supernas transitum fecit domos,
Non defraudatus a corona martyris,
Quia passionis mente uotum gesserat.
Nam saepe agonem miles intrauit potens
155
Victoque semper hoste confessor redit;
Sed praeparata mente contentus deus
Seruauit illum, non coronam martyris
Negans, sed addens et coronam antistitis,
Vt incruento palmam adeptus proelio
160
Et proeliati possideret praemium
Confessionis purpurante laurea,
Vittaque pacis in sacerdotis stola
Redimitus idem bis coronatus foret
Confessor atque presbyter Felix dei.
165
Hic ergo, uotis quem recolimus annuis,
Non est agonis, sed sepulturae dies,
Quo separata ab inuicem substantia
Animae uolauit ad deum, in terram caro
Reuersa tumulo conquieuit abdita.
170
Et merito sanctis iste natalis dies
Notatur. in quo lege functi carnea
Mortalitatis exuuntur uinculis
Et in superna regna nascuntur deo
Secumque factam spem resurgendi ferunt.
175
Ego semper istum sic honoraui diem,
Magis hunc putarem ut esse natalem mihi,
Quam quo fuissem natus in cassum die.
Lugendus etenim est ille dignius mihi
Dies, in istud quo creatus saeculum
180
Peccator utero peccatricis excidi
Conceptus atris ex iniquitatibus,
Vt iam nocentem pareret me mater mea.
Maledictus ergo sit dies, quo sum miser
Ad iniquitates ex iniquis editus.
185
Benedictus iste sit natalis et mihi,
Quo mihi patronus natus in caelestibus
Felix ad illam exortus est potentiam,
Qua me ualeret faece purgatum mea
Laxare uinclis et redemptum absoluere
190
De luctuosa morte natalis mei.
Eadem recurrit semper haec cunctis dies
Acto per orbem circulis anno suis;
Verum quotannis innouante gratia
Diuersitatem munerum, quae dat suo
195
Christus sodali, donet ut Felix mihi,
Mutatur et non ipsa quae cunctis uenit,
Varias meorum carminum causas ferens.
Videamus ergo, quid mihi hoc anno nouum
Attulerit, unde uocibus uernem nouis.
200
Non ibo longe, nec procul sumam mihi
Praeterita tempore aut locis absentia.
Adsunt, tenentur ipsa dona comminus;
Videtis omnes munera hoc anno data
Nobis in uno iuncta Felicis sinu,
205
Mancipia Christi, nobiles terrae prius,
Nunc uero caelo destinatos incolas,
Quos Christus ipse, qui crearat diuites,
Hoc pauperauit saeculo, in regnum ut suum
Terreni honoris arce deiectos uehat:
210
Apronianum Turciae gentis decus,
Aetate puerum, sensibus carnis senem,
Veteri togarum nobilem prosapia
Sed clariorem Christiano nomine,
Qui mixta ueteris et noui ortus gloria
215
Vetus est senator curiae, Christo nouus.
Huic propinquat socius aequali iugo
Aeuo minore Pinianus, par fide,
Et ipse prisco sanguine illustris puer,
In principe urbe consulis primi genus.
220
Valerius ille consulari stemmate
Primus Latinis nomen in fastis tenens,
Quem Roma pulsis regibus Bruto addidit,
Valeri modo huius Christiani consulis
Longe retrorsum generis auctor ultimus.
225
O uena felix! ille gentili licet
Errore functus hoc suae stirpis bouum
Non capiat atro mersus inferni lacu,
Sed nos fideli contuentes lumine
Retroacta uel praesentia humani status
230
Miramur opera conditoris ardui
Et praeparatos a uetustis saeculis
Successionum mysticarum lineis
Pios stupemus impiorum filios;
Tamen in tenebris impiarum mentium
235
Lucis uidemus emicasse semina
In tempore ipso noctis antiquae sitis,
Quibus probata quamlibet gentilibus
Mens et uoluntas lege naturae fuit.
Hinc in quibusdam nunc eorum posteris
240
Veterum subinde uena respondet patrum;
Vt ille quondam Piniani nunc mei
Auctor supremus in libertatem suis
Post regna dura uindicandis ciuibus
Lectus nepotis huius ortum praetulit,
245
Qui mente auita persequens superbiam
Potiore causa seruitutem depulit
A semet ipso, corporis uictor sui,
Pulsoque regno diaboli e membris suis
Iam spiritali pace peccati iugum
250
Fidelis animae casta libertas terit,
Et in hoc parentis aliquid illius refert
Puer iste Christi consulatum militans,
Quod liberandis consulens munus pium
Redemptionis opere dispensat deo,
255
Prisci parentis aemulator hactenus,
Quod seruitute liberat domesticos,
Vt ille ciues. sed quod ille gesserat
In urbe et una et paruula primis adhuc
Romae sub annis, hic modo in multis agit
260
Diuerso in orbe constitutis urbibus,
Passim benignus et suis et exteris.
Nam et liberorum plurimis ceruicibus
Seruile sanctis opibus expellit iugum,
265
Absoluit auro de catena fenoris.
Hos ergo Felix in suo sinu abditos
Mandante Christo condidit tectis suis
Mecumque sumpsit sempiternos hospites.
His nunc utrimque laetus adiutoribus
270
Trium sub una uoce uotum dedico,
Vno loquente spiritu affectu trium.
Magnificate deum mecum et sapienter honestis,
Vnanimes pueri, psallite carminibus.
Vt decachorda sonant pulsis psalteria neruis
275
Et paribus coeunt dissona fila modis,
Sic pia compagis nostrae testudo resultet,
Tamquam uno triplex lingua sonet labio.
Tres etenim numero sumus, idem mentibus unum,
Et plures coeunt in tribus his animae,
280
Quarum caelestis liber indita nomina seruat:
Prima chori Albina est cum pare Therasia;
Iungitur hoc germana iugo, ut sit tertia princeps
Agminis hymnisonis mater Auita choris.
Matribus his duo sunt tribus uno pignora sexu,
285
Flos geminus, Melani germen et Eunomia.
Haec eadem et nobis maribus sunt pignora; nam quos
Discernit sexus, consociat pietas.
Cum patre Paulino pater aeque Turcius iste est,
Sed me aetas, suboles hunc facit esse patrem.
290
Diuerso ex aeuo sociamur nomen in unum,
Et non ambo senes, sed tamen ambo patres.
Ergo cohors haec tota simul, tria nomina matres,
Quattuor in natis, in patribus duo sunt.
Nam puer hinc Melani coniunx in corpore Christi,
295
Cui deus a pinu nomen habere dedit,
Natus ut aeternae uitae puer arbore ab illa
Susciperet nomen, quae sine fine uiret.
Pinus enim semper florente cacumine perstans,
Semper amans celsis alta comare iugis,
300
Non mutat speciem cum tempore (namque sub aestu
Et niue par sibimet stat uiridante coma)
Fertilis et fructu ualidae nucis intus ad escam
Lac tenerum crispo tegmine mater habet,
Pinguis odoratum desudat taeda liquorem,
305
Vt nec in ipso arbor robore sit sterilis.
Haec igitur typus est aeterni corporis arbor,
Pulchra ferax uiuax ardua odora uirens.
Istius instar erit domino puer iste beatus
Arboris, ut maneat gratia perpes ei.
310
Iamque deo plantatus agit sanctoque profectu
Fructiferum attollit pinus ut alta caput.
Eminet hic proprio mihi filius in grege primus;
Ast aliud mihi par lumen in Asterio est,
Quem simul unanimes uera pietate parentes
315
Infantem Christo constituere sacrum,
Vt tamquam Samuel primis signatus ab annis
Cresceret in sanctis uotus alente deo.
Prima parens Christi sub nomine murmura soluit,
Et domini nomen prima loquella fuit,
320
Iamque parente deo regnis caelestibus ortus
Sidereo pariter nomine et ore micat.
Hunc puerum et fratrem fecit pia gratia patri;
Nam pariter sancto flumine sunt geniti.
Quos natura gradu diuiserat, hos deus almo
325
Munere germanos in sua regna uehet.
Ergo nouem cuncti socia cum prole parentes
Pectore concordi simus ut una chelys;
Omnes ex nobis citharam faciamus in unum
Carmen diuersis compositam fidibus.
330
Aemilius ueniat decimus. tunc denique pleno
Concinet in nobis mystica lex numero.
Hoc etenim numero capitum in testudine pacis
Viua salutiferum chorda loquetur opus.
Huic citharae plectrum Felix erit. hoc decachordam
335
Christus ouans citharam pectine percutiet.
Quae cithara in nobis Christo modulante sonabit
Plena perfectis sensibus harmonia,
Si pax nostra deo totis sit consona fibris,
Simus ut uniti corpore mente fide.
340
Talis enim citharam sanctis homo legibus implet,
Omnibus ad uitam compositus numeris,
Cuius uita sacrae concordat ad omnia legi;
Omnis enim irrupto stamine chorda canet.
Nunc ad te, uenerande parens, aeterne patrone,
345
Susceptor meus et Christo carissime Felix,
Gratificas uerso referam sermone loquellas.
Multa mihi uariis tribuisti munera donis;
Omnia, praesentis uitae rem spemque futurae
Quae pariunt, tibi me memini debere, cui me
350
Mancipium primis donauit Christus ab annis.
Si mihi flumineis facundia curreret undis
Oraque mille forent centenis persona linguis,
Forte nec his opibus collato fonte refertus
Omnia Felicis percurrere munera possem,
355
Quanta suo dominus donauit Christus amico
Et mihi confessor famulo transfudit alumno.
Quae quibus anteferam? donis diuersa, sed aequis
Grandia ponderibus concurrunt multa, nec ex his
Quid potius memorare legam, discernere possim;
360
Iudicii facilis discrimen copia turbat.
Si prima repetens ab origine cuncta reuoluam,
Quae pietate pari, uario mihi praestitit aeuo,
Ante queam capitis proprii numerare capillos
Quam tua circa me, Felix bone, dona referre.
365
Tu mihi caelestum, si possem attingere, rerum
Prima salutiferis iecisti semina causis.
Nam puer occiduis Gallorum aduectus ab oris,
Vt primum tetigi trepido tua limina gressu,
Admiranda uidens operum documenta sacrorum
370
Pro foribus feruere tuis, ubi corpore humato
Clauderis et meritis late diffunderis altis,
Inque tuo gaudens adamaui lumine Christum.
Te duce fascigerum gessi primaeuus honorem
375
Teque meam moderante manum, seruante salutem,
Purus ab humani sanguis discrimine mansi.
Tunc etiam primae puerus libamina barbae
Ante tuum solium quasi te carpente totondi;
Iam tunc praemisso per honorem pignore sedis
380
Campanis metanda locis habitacula fixi,
Te fundante tui uentura cubilia serui,
Cum tacita inspirans curam mihi mente iuberes
Muniri sternique uiam ad tua tecta ferentem
Attiguumque tuis longo consurgere tractu
385
Culminibus tegimen, sub quo prior usus egentum
Incoluit. post haec geminato tegmine creuit
Structa domus, nostris quae nunc manet hospita cellis;
Subdita pauperibus famulatur porticus aegris,
Quae nos impositis super addita tecta colentes
390
Sustinet hospitiis inopumque salubria praestat
Vulneribus nostris consortia sede sub una,
Commoda praestemus nobis ut amica uicissim,
Fundamenta illi confirment nostra precantes,
Nos fraterna inopum foueamus corpora tecto.
395
Ergo ubi bis terno dicionis fasce leuatus
Deposui nulla maculatam caede securim,
Te reuocante soli quondam genitalis ad oram
Sollicitae matri sum redditus. inde propinquos
Trans iuga Pyrenes adii peregrinus Hiberos.
400
Illic me thalamis humana lege iugari
Passus es, ut uitam commercarere duorum
Perque iugum carnis duplicata salus animarum
Dilatam unius posset pensare salutem.
Ex illo quamuis alio mihi tramite uita
405
Curreret atque alio colerem procul absitus orbe,
Qua maris Oceani circumsona tunditur aestu
Gallia: mente tamen numquam diuulsus ab ista
Sede fui semperque sinu Felicis inhaesi
Inque uicem sensi Felicem assistere nostris
410
Rebus in omne bonum per cuncta domique forisque
Conficienda. mihi res et defensio rerum
Vnus erat Felix placato numine Christi,
Semper et auertens aduersa et prospera praestans.
Tu Felix semper felix mihi, ne miser essem,
415
Perpetua pater et custos pietate fuisti.
Cumque laborarem germani sanguine caesi
Et consanguineum pareret fraterna periclum
Causa mihi censumque meum iam sector adisset,
Tu mea colla, pater, gladio, patrimonia fisco
420
Eximis et Christo domino mea meque reseruas.
Nam quo consilio rebus capitique meo tunc
Christus opem tulerit, Felicis cura potenter
Adfuerit, docuit rerum post exitus ingens,
Quo mutata meae sors et sententia uitae
425
Abiurante fide mundum patriamque domumque.
Prodita diuersis egit commercia terris
Portandamque crucem distractis omnibus emit.
Res igitur terrae regni caelestis emit spem;
Spes etenim fidei carnis re fortior. haec spes
430
Perpetuam, quae nixa deo est, rem parturit; at res
Carnea caelestem perimit spem, quae tamen et rem,
Si superet uincente fide, non protinus aufert,
Sed bene mutatam diuino iure reformat,
De fragili aeternam referens terrisque remotam
435
In caelis statuens, ubi fidus credita custos
Christus habet; neque tantum isto quo sumpserit istinc
Depositum numero seruat, sed multiplicato
His qui crediderint commissa talenta rependet
Fenore seque ipsum credentibus efficiet rem.
440
Et quae res hac re poterit pretiosior esse?
Si totus mundus mihi res priuata fuisset,
Num potior domino foret haec possessio Christo?
Et quis me tantae uel spe modo possessorem
Praestit esse rei? quis me rem compulit istam
445
Spernere pro Christo, ut Christum mihi uerteret in rem?
Quis nisi tu, semper mea magna potentia, Felix
Peccatis inimice meis et amice saluti?
Tu mihi mutasti patriam meliore paratu,
Te mihi pro patria reddens. tu carnea nobis
450
Vincula rupisti. tu nos de labe caduci
Sanguinis exemptos terrae genitalis ab ora
Ad genus emigrare tuum et caelestia magnis
Fecisti spirare animis. tu stemmata nostra
Mutans de proauis mortalibus inter amicos
455
Caelestis domini et libro signata perenni
Nomina translato mortalis originis ortu
Deleri facies morti, transcripta saluti.
Quid simile his habui, cum dicerer esse senator,
Qualia nunc istic habeo, cum dicor egenus?
460
Ecce mihi per tot benedicti martyris aulas
Et spatiis amplas et culminibus sublimes
Et recauis alte laquearibus ambitiosas
Irriguas et aquis et porticibus redimitas,
Vndique ubique simul, quodcumque per ista beati
465
Nomine Felicis colitur celebratur habetur,
Omnibus in spatiis domus est mea nec locus ullus
Aedibus illius coniunctus ex, insitus extat,
Qui mihi non quasi res pateat mea sed quid in isto
Munere me iactem, si rem Felicis amati
470
Visibili lapidum tecto uernaculus hospes
Possideam? quanto plus est mihi, quod mihi Felix
Ipse dei dono domus est, in quo mea uiuam
Vita domum nullis lapsuram possidet annis?
Nam quod Felicis domus et mea sit domus, ipso
475
Permittente sui licitas mihi iuris habenas,
His etiam probat officiis audacia nostra,
Hospita quod socios in tecta recepimus et nunc
Omnes iure pari Felicis iura tenemus
Felicisque patris gremio coniuncta fouemur
480
Pignora, quae nostis, quos cernitis et modo in ipsis
Felicis tectis mecum metata tuentes
Hospitia, oblitos ueterum praecelsa domorum
Culmina et angustis uicino martyre cellis
Tutius in paruo spreta ambitione manentes.
485
Christus enim iuxta est modicis, auertitur altis
Pauperis et tuguri magis arta tegilla frequentat
Quam praecelsa superbarum fastigia rerum.
Ergo ut componam quae nunc colo tecta relictis
Culminibus, quae nunc habeo aut habuisse recordor,
490
Si placet, arbitriis sibimet componite iustis.
Quae tam pulchra domus, quis ager fertilis umquam
In re mortali fuerit mihi, quam modo in ista
Pauperie tribuit Christus, per quem mihi abundat
Diues inexhausto reditu possessio Felix?
495
Vt uero ex ueteri relegam mea praedia censu,
Quicquid erat magnum quondam mihi qualibet in re,
Terra erat et uacuae species uentosa figurae;
Siue aurum gemmaeue forent, erat illa supellex
Vile bonis pretium, pretiosum uirus auaris.
500
At modo cassus opum, nec opum sed uerius expers
Damnatorum onerum, secura liber habendi
Paupertate fruor, nec habent inimica segmentum
Vincula quo teneant nudum. facili leuis exit
Corpore quem nullis suffocat amoribus illex
505
Per uarias species mundi fallentis imago.
O ueneranda mihi et toto pretiosior orbe
Pauperies Christi! thesauro caelite ditas
Quos spolias opibus, terrae quasi rudere purgas,
Destruis in nobis terrena, aeterna uicissim
510
Construis, in pretium uitae dispendia terrae
Vertis iure nouo, uersa uice detrimenti
Atque lucri, ut nobis seruata pecunia damnum,
Non seruata lucrum faciat; sed more sinistro
Fusa eadem damno est. nec enim nisi nomine Christi
515
Praeceptoque dei cuiquam sua fundere prodest;
Nam uere pereunt uitiis impensa profanis.
Luxus et ambitio in magno discrimine morbi
Crimen auaritiae pensant, quia par in utroque
Causa subest mortis, quam sic maculosa libido
520
Perficit ut rerum mundi malesuada cupido.
His me diuitiis inopem cupis, optime Felix,
Vt facias uitae locupletem et paupere cultu
Exortem reddas mortis sine fine luendae
Diuitibus mundi, quibus auri letifer usus
525
Parturit aeternos sociis cum uermibus ignes.
Non solis tibi nos iunctos uis degere tectis,
Quos et in aeternae tibimet consortia uitae
Enutrire paras et ad illam ducere formam,
Quam tu sub domini perfectus imagine Christi
530
Gessisti in terris, homo quondam ex diuite pauper.
Nam cui paupertas tua, quam pro nomine sancto
Proscriptis opibus gaudens confessor adisti,
Ignorata iacet, et qua praeditus usque senectam
Conducto, Felix, coluisti semper in hortos
535
Propterea similes tibi niteris efficere omnes
Paupertate pia, quos suscipis hospite tecto;
Dissimilis nec enim tibi posset forma coire.
Quantum etenim discors agno lupus et tenebris lux,
Tantum dispescunt uia diuitis et uia Christi.
540
Nam uia lata patet, quae prono lubrica cliuo
Vergit in infernum, quae dites urget auaros,
Molibus impulsos propriis in tartara ferri.
At uia, quae Christi est, quae confessoribus almis
Martyribusque patet, paucis iter ardua pandit.
545
Non capit ergo uia haec farsos, excludit onustos.
Propterea famulum sectatoremque beati
Martyris astringi decet exutumque molestis
Compedibus tenuem de paupertate salubri
Atque leuem fieri, ut portam penetrare per artam
550
Possit et excelsum domini conscendere montem.
Sed quid ego imprudens discernere pondera rerum
Pro magnis haec pono tuis, pater optime, donis?
Quamlibet haec quoque sint mihi grandia, parua tamen sunt,
Si potiora loquar. quota portio namque tuorum est
555
Erga nos operum reputatio muneris huius,
Quod terram hospitio dederis habitandaque tecta
Condere praestiteris, cum tu, pater, et tua nobis
Viscera praebueris? nam quid nisi uiscera nobis
Intima prompsisti, quibus interiora sepulchri,
560
Sancte, tui excitis ab operto puluere causis
Pandere dignatus, speciali nos tibi amore
Insertos tanto uoluisti prodere signo,
Vt tacitam et fixam per tot retro saecula sedem
Corporis, alme. tui subito existente fauilla
565
Pulueris in nostro reserari tempore uelles?
Ergo illas Felicis opes in laudibus eius
Transcursu properante legam quasi dona minora,
Multa suo nobis quae iam gremio susceptis
Sedulus attribuit, neque parcet prodigus in nos
570
Iugiter afluere innumeris ope diuite donis.
Quaeritur et post nos retinetur nomen honoris,
Addidit, ut tantis numquam retro conditus aeuis
575
Nostro opere extructas adcrescere uel renouari
Porticibus domibusque suas permitteret aulas.
Ille etiam proprii nobis secreta sepulchri
Sancta reuelauit. paucis uenerabile munus
Eloquar, ut magnae pietatis luceat instar,
580
Qua nos indignos tanto dignatus amore est,
Vt prope ad arcanum permittens nostra uerendum
Lumina ceu propriis sua proderet ossa medullis.
Ergo suam toto uobis loquar ordine causam,
Qua tribuit uicina suis nos cernere membris
585
Atque ipsam positi contingere corporis arcam.
Nota loci facies cunctis manet, ut super ipsum
Martyris abstrusi solium claudente sepulchri
Cancello latus in medio sit pagina quaedam
Marmoris, affixo argenti uestita metallo.
590
Ista superficies tabulae gemino patet ore
Praebens infuso subiecta foramina nardi.
Quae cineris sancti ueniens a sede reposta
Sanctificat medicans arcana spiritus aura,
Haec subito infusos solito sibi more liquores
595
Vascula de tumulo terra subeunte biberunt,
Quique loco dederant nardum, exhaurire parantes,
Vt sibi iam ferrent, mira nouitate repletis
Pro nardo uasclis cumulum erumpentis harenae
Inueniunt pauidique manus cum puluere multo
600
Faucibus a tumuli retrahunt. noua res mouet omnes
Et studium accendit subiti disquirere causam
Prodigii. placet ergo diem condicere certam
Scrutari et penitam summoto marmore sedem.
605
Ecquid forte pio de corpore puluis haberet,
Quem manus e tumulo per aperta foramina promptum
Hauserat et uaria concretum sorde ferebat
Cum ossiculis simul et testis cum rudere mixtis.
Inde metus hominum per mutua uerba putabant,
610
Ne fortasse sacram sancta de carne fauillam
Bestiola occultis aliqua interclusa cauernis
Altius expueret, sicut deserta per agros
Monstra solent terram rostris fodere intus acutis
Et foueas circum cumulos effundere nigros,
615
Sic et ab interno sancti Felicis operto.
Quo magis hoc mirum foret, interualla dierum
Fecit congestae miranda eruptio terrae.
Ergo die placita multis opus utile rebus
Arripitur. cunctos transmittit episcopus ad nos
620
Presbyteros. his fabra manus spectantibus instat
Iussa sacerdotum facere; et primus labor illis
Cancellos remouere loco curaque sequenti
Haerentes tabulas resolutis tollere clauis.
Verum ubi depressam sub tegmine marmoris arcam
625
Vidimus irrupta solii compage manentem,
Tunc secura fides dubio de corde periclum
Erroris pepulit, cum tactu oculoque probaret,
Incolumi solio nusquam rimante sepulchro,
Vndique uallatum ualido munimine corpus
630
Martyris emeriti nullis patuisse piaclis
Et dignum retinere suae pia carnis honorem
Ossa, quibus sanctus numquam desistit adesse
Spiritus, unde piis stat gratia uiua sepulchris,
Quae probat in Christo functos sine morte sepultos
635
Ad tempus placido sopiri corpora somno.
Ergo reformato Felicis honore sepulchri
Omnia sollicite munita relinquimus, ut iam
Vsque diem domini, quo debita principe Christo
Excitis pariter radiabit gloria sanctis,
640
Inconcussa suo requiescant ossa cubili,
Quaeque animam sanctam manet in regione superna
Pax, eadem in terra teneat uenerabile corpus.
Quid superest quod adhuc referam? quasi uero uel ipsa
Quae cecini digne ediderim uel cuncta profusi
645
Munera retulerim pleno sermone patroni.
Multa latent numero, memori tamen omnia nobis
Pectore fixa sedent, et plurima iam memorata,
Plura etiam memoranda manent. sed maxima multis
Excerpenda monet moderandi regula libri.
650
Omnibus extructis operum quae arte uidentur
Diuersis exstare modis, excelsa per aulas
Et per uestibula extentis circumdata late
Porticibus, solum simul omnia munus aquarum
Tecta uidebantur maestis orare colonis.
655
Ipsum etiam, fateor, querula iam uoce solebam
Felicem incusare meum, quasi segniter istis
Instaret uotis, quod aquae consortia nobis
Tam longum socia pateretur ab urbe negari.
Verum inconsulta properantes mente trahebat
660
Consilio potiore moras in tempora nectens
Congrua; sic etenim iusta ratione petebat
Ordo operum, prior esset ut his perfectio coeptis,
Quae circa sanctas uenerandi martyris aulas
Sedula multiiugo molimine cura parabat,
665
Cumque manum summam factis diuina dedisset
Gratia, tunc pleno finitis ordine uotis
Condita perductos riuaret in atria fontes.
Denique ut impleto stetit hic opus omne paratu,
Non est tracta diu nostri sitis arida uoti,
670
Moxque uolente deo populi prius aspera corda
Consensum facilem procliui corde dederunt.
Dicam igitur modo munus aquae. da nunc mihi, Felix,
A domino exorans uerbo mihi currere uerbum
Tam facili eloquio quam largo flumine fontes
675
In tua uestibula atque domos manare dedisti.
Omnia, quae nobis te suffragante benignus
Contribuit dominus, tali decorauit et auxit
Munere, quo fontes sitientibus intulit aruis.
Illa pio rursus petra Christus ab ubere fluxit,
680
Antiquae referens donum pietatis, ut omnem
Insolito siccam prius irroraret harenam
Et terram sine aqua subitis manare fluentis
Efficeret sanctasque sui Felicis in aulas
Hospitibus populis diuersa gente coactis
685
Per puteos simul atque lacus conchasque capaces
Largiter infusis noua currere pocula riuis.
Quis mea te, fons summe, daret deserta rigare
Pumiceumque mei cordis perrumpere saxum
Inque petra fundare domum et de te bibere undam,
690
Quae pareret uiuam mihi sicco in pectore uenam
Aeternum salientis aquae? sed et haec mihi gutta
Eloquii tenuis, quo te loquar, inde profecto
Ducitur, unde etiam fluuiis exundat origo.
Nam quis uel modico te, summa potentia summi
695
Christe patris, fari sine te queat? ipse tuus te
Spiritus inspirat dici, quo lumine lumen
Et patris et nati par cernimus, ut duce sancto
Aspirante deum fateamur cum patre Christum.
Sed quia, dum uiui fontis gero nomen in ore,
700
Gutta meum stillauit in os de flumine uerbi,
Forte aliquem referent ex hinc mea labra saporem,
Et nunc munus aquae non siccis faucibus arens
Lingua, sed uberius uelut umectata loquetur.
Omnibus instructis operum quae multa uidentur,
705
Postulat iste locus deuotae nomen Abellae
Indere uersiculis; nam digna uidetur honore
Nominis huius, ut in laudem Felicis et ipsa
Laudetur, quia pro Felicis honore laborem
Sponte sibi sumpsit, quo desudare sub aestu
710
Rupibus abruptis requiem pretiumque putauit.
Parua quidem haec muris, sed sancto magna feretur
Vrbs opere hoc. nostrae hinc sex milibus absita Nolae
Altiiugos montes inter iacet, ex quibus ortas
Comminus haurit aquas et in unam suscipit arcam,
715
Vnde per insertos calices sibi prima fluentum
Vindicat et reliquo Nolanam profluit urbem
Flumine, multa rigans et in agris praedia passim.
Sed redeam ad grates operis pro munere habendas;
Namque operas ad aquaeductum, quem longa uetustas
720
Ruperat, ad sua uasa iterum formasque uocandum
Praebuit ubertim gratis operis. locus altis
Insertus scopulis nullo neque calle uiarum
Iumentis etiam penetrabilis esse negabat,
Vnde etiam mercede manum reperire paratam
725
Difficile immensi faciebant ardua montis;
Quod prompte famulata sacro Felicis honori
Effusa pietate manus impendit inemptas.
Cernere erat trepidas tota de plebe cateruas
730
Ordinis et populi simul una mente coactas
Mane nouo excitos ad opus concurrere laetos
Certatimque alacres in summa cacumina ferri
Et sub fasce graui cophini ceruice subacta
Caementisque simul dumosa per ardua uectis
735
Sole sub ardenti crebros iterare recursus
Et totam, quam longa dies aestate moratur,
Tendere ab aurora seras in uesperis horas,
Peruigilesque animis modica uix nocte refectis
Corporibus rursum ante diem fabrilia ad arma
740
Surgere nec sentire deo uegetante laborem.
Denique sic operis processit gratia magni,
Vt tamquam ludo paucis opus omne diebus
Sumeret explicitum perfecto munere finem,
Formaque longinquis a montibus agmine farso,
745
Qua fuerat longo prius interrupta ueterno,
Vndique fonticulis diuersa ex rupe receptis
Collectam reuocaret aquam sitientibus olim
Vrbibus, et pleno per milia multa uiarum
Tramite formarum et nostri Felicis inundans
750
Tecta, nouum calicem fluuio superante repleret.
Et quod diuini documentum muneris egit,
Largior aestiuis huc mensibus unda cucurrit,
Quam prius hibernis es imbribus ire solebat.
Hic ego te modo iure ream, mea Nola, patrono
755
Communi statuam et blandae pietatis ab ira
Mente manens placida motum simulabo patronum,
Filiolam increpitans ueteris sub uoce querelae.
Nam mihi, Nola, tui consortia iusta petenti
Fontis, quo turbata metu quasi dura negabas
760
Hospitium communis aquae? diuinaque iura
Respicere oblita humanis mea uota putabas
Vsibus et mihi te, Felicem oblita, daturam
Credebas ac, si tribuisses, mos tibi siccam
Subducto patriam potu fore maesta gemebas
765
Idque etiam moto clamabas saepe tumultu,
Nescia diuinis opibus promptos fore fontes,
Sicut et experta es. nam mos deus ipse creator
Arguit ignauas Christo diffidere mentes,
Cum tibi post placitam pacem iam fluminis usum
770
Felici consorte pie partita teneres,
Quo magis exuperante tuam bonitate querellam
Argueret. non, ut metuebas, ille sitire
Diuisa te fecit aqua, sed ut auctor et altor
Rerum hominumque simul, qui condidit omnia uerbo,
775
Ostendit tibi rem esse suam, quam tu eius amico
Vt propriam, domino rerum diffisa, negabas;
Vidisti certe, nam te res ipsa fateri
Compulit, aeterni sublimia iura parentis
Felicisque potens meritum, cum larga sub aestu
780
Proflueret damnoque pio, quo martyris aulis
Tradideras partem, subitos creuisse meatus
Laxatoque suis in faucibus ubere fontis
Iussa fluenta tibi cum fenore reddita multo
Moenibus influxisse tuis; et tempore in ipso,
785
Quo totiens tuae aquae possessor egere solebas,
In multum referente deo quod sumpserat a te
Fluxit abunda tuis aqua potibus atque lauacris.
Quodnam igitur tanto pro munere munus, Abella
Pauper opum, referam tibi? saltem carmine nostro
790
Obsequium nomenque tuum dum praedico signans,
Felicis sancti scribaris ut addita semper
Laudibus et tanti memoreris alumna patroni,
Cuius donorum tibi maxima portio facta est.
795
Nunc tuus iste labor, quo te Felicis adegit
Spiritus, ut tota tibi plebe uel ordine concors
Adgredereris opus magno sudore parandum,
Tempore et aestiuo durum duplicante laborem,
Molis ut antiquae per iniqua cacumina formam
800
Praeteritis notam saeclis, iam uero sine usu
Deficientis aquae, superactis undique multa
Congerie siluis inter iuga uasta latentem
Exuis aggeribus densis oblitaque dudum
Munia restituis sparsasque per auia uenas,
805
Pumiceis alte quae sorbebantur harenis,
Colligis et sua quamque sequi uestigia rursus
Cogis aquam et reducem formae matricis in ora
Inuehis et dudum uacuos cessante meatu
Exundare facis fluctu remeante canales
810
Atque diu querulam subductis fontibus urbem
Iam desperato perfundis flumine Nolam,
Quae fruitur Felicis aquis, quia copia non est
Haec ipsi sua nunc urbi, quam nuper adepta est
Felicis studio, modicae pro munere guttae
815
Ex spe diuina largis ditata fluentis.
Ergo et tu mecum paruam quasi mater Abellam,
Nola, foue, quoniam, ut cognoscis, et ipsa tuarum,
Filia cum tua sit, tamen est tibi mater aquarum,
Cuius ab indigenis tibi montibus affluet omnis
820
Copia, qua fueras felicibus ante superba
Et qua post studio meliore ministra fuisti.
Gaude igitur, mea Nola, tibi et gratare, profusis
Viribus exsultans Christo, qui te per amicum
Dilectumque suum Felicem finxit, et auxit
825
Natura famulante tuum manus alta decorem.
Cerne tuam faciem, qua nunc noua praenituisti,
Vt noscas, dederisne aliquid Felicis honori
An magis a Felice dei cumulata colaris?
Asper ubi nudis arebat calculus aruis,
830
Nunc mutata uiret madefactis gratia glebis.
Non istos tantum fontes tibi, Nola, profudit
Felicis merito diues tibi gratia Christi;
Caelifluos etiam fontes huc ad tua duxit
Moenia Felicisque sinu gaudente locatos
835
Diffluere in multas effusis amnibus urbes
Vrbe tua iussit. famulos Christi loquor istos,
Par illustre deo, par nobile nomine Christi,
Albina cum matre tuis modo finibus ortos,
Pignora cunctorum sanctorum et gaudia caeli,
840
Piniadem Melani cum foedere par benedictum.
Hos deus et natos Felicis et ubera fecit,
Vbera diuinae bonitatis proflua lacte,
E quibus omnis inops alimenta fluentia sumit,
Omnis item diues documenta salubria sumit.
845
Hi sunt ecce pio Christi de flumine fontes,
Qui non uisibili per terram gurgite manant,
De uiua miserantis aqua pietatis abundant.
Hos tu, Christe, tibi praesta ubertate perenni
Scaturire tui Felicis in ubere fontes
850
Et numquam has ullo tenuari sidere uenas.
Influe pectoribus semper tibi, Christe, dicatis
Felicique tuo de peccatoribus ipsi
Mandatis tribue, ut numquam pietas tua nostris
Visceribus fontem huius opis subducat et ipse
855
Fons a fonte tuo Felix nos largus inundet,
Semper ut in nobis saliat, rex Christe, tuus fons,
Et nos de miseris et egenis sorte sui iam
Nominis obtineat felices uiuere Felix.
Iam mihi polliceor sacris tua carmina libris
Condere teque dei flammatum numine Christi
Ora soluturum summo facunda parenti.
Incipe diuinis tantum dare pectora rebus
5
Surrectosque deo sensus attollere terra.
Intrabitque sacer tacito per operta meatu
Spiritus et laeto quatiet tua uiscera flatu.
Heia age tende chelym, fecundum concute pectus,
10
Magna mouens; abeat solitis impensa facultas
Carminibus, maior rerum tibi nascitur ordo.
Non modo iudicium Paridis nec bella gigantum
Falsa canis. fuerit puerili ludus in aeuo
Iste tuus quondam; decuerunt ludicra paruum.
15
Nunc animis grauior, quantum prouectior annis,
Aspernare leues maturo corde Camenas,
Et qualem castis iam congrua moribus aetas
Atque tui specimen uenerabile postulat oris,
Suscipe materiam, diuinos concipe sensus.
20
Si decus e falsis aliquod nomenque tulisti
De uacuis magnum rebus, cum ficta uetustis
Carminibus caneres uel cum terrena referres
Gesta, triumphantum laudans insignia regum:
Non equidem ex illis tu laudem sumere dignus,
Quanto maior ab his cedet tibi gloria coeptis,
In quibus et linguam exercens mentem quoque sanctam
Erudies laudemque simul uitamque capesses?
Dumque leges catus et scribes miracula summi
30
Vera dei, propior disces et carior ipsi
Esse deo, quem dum credens miraris, amare
Incipies et amando deum redamabere Christo.
Hactenus illa tuae uanos tuba uocis in usus
Persona, diuinos modo celsius intonet actus.
35
Nosse moues causas rerum et primordia mundi:
Ne uagus innumeros, Epicuri somnia, mundos,
Quos atomis demens per inane parentibus edit,
Irritus in uacuum spatiato pectore quaeras.
Legifer antiquo uenerandus nomine Moyses,
40
Compositum prima referens ab origine mundum
Instituente deo, curas tibi soluet inanes,
Formatumque hominem limo et spiramine sacro
Afflatum referens, cuius sis munere cunctis
Celsior in terra spirantibus, ipse docebit.
45
Nec te ceu lapides Pyrrhae argillamue Promethei
Contemnas, quam summa manus uultuque animoque
Sublimem et propria dignatus imagine finxit.
Cognosces itidem, ne pergas tradere fatis
Arbitrium nostri, quae nos sententia leto
50
Vinxerit et cuius uitam sub lege trahamus.
Si mentem caelo iacis altius et super astra
Scire cupis quid sit uel quid fuerit prius aeuo,
Et mundo et saeclis docet ulteriora Iohannes.
Principio uerbum, inquit, erat; deus obside uerbo
55
Gaudebat uerbumque dei simul et deus idem
Verbum erat. hoc uerbum est, sine quo nihil, omnia per quod
Facta uigent quod cuncta regit, cui subdita parent
Omnia et aeterno natura omnis famulatu
Strata deo geniti nomen genitoris adorat.
60
Cunctaque per gentes in maiestate paterna
Regnantem dominum iam lingua fatetur Iesum,
Nomine quo fundata salus stat nostra fidesque
Nititur, aeternae tendens in saecula uitae.
Huius diuino mortales munere fulti
65
Assequimur fragilem castis euincere factis
Naturam et rigidae disrumpere uincula mortis
Et non corporeis in corpore legibus uti,
Sectantes diuina dei uestigia Christi,
Mente animam corpusque sacris moderante sub armis,
70
Mens quoniam subiecta deo capit arma salutis
Inque animam carnemque suam regnum obtinet, et fit
Iure potens homo quisque sui, qui deditus uni
Aeternum domino proprios regnator in artus
Efficitur, uitiis inuictus et osor iniqui,
75
Fortior aduersis uirtutibus, ordine iusto
Verus homo, quia mente potens, in qua rationis
Lumen habet, famulos nullo certamine sensus
Temperat et placidis sua pectora flectit habenis.
Tu, cui mens generosa superni seminis igne
80
Ardet, in aetherios animo conscende recessus
Et gremio domini caput insere; mox inhianti
Proflua lacte sacro largus dabit ubera Christus
Diuinoque tuam perfundet lumine mentem,
Vt uideas pulsa caligine magna tremendi
85
Iura dei, quibus omniparens sapientia Christus
In sese ipse manens semper nouat omnia rerum.
Atque ut uult, operum deus arbiter ipse suorum,
Continet et mutat species et tempora uitae
Porrigit aut retrahit, caelum mare sidera uentos
90
Qua fecit uirtute regens (docet exitus ingens
Aegypti mersusque mari refluente tyrannus,
Et prius ipse graues elementa per omnia motus
Expertus), quem cuncta tremant, cui cuncta ministrent.
Tempore namque uno tellus communis habebat
95
Iudaeos, quas sola deo tunc lecta fuit gens;
Et tamen illa dei grauis hostibus ira superbis
Permixtos inter populos discreta cucurrit.
Iam scio, non dicis, quod fors incerta procellis
Et mare casus agat, mare cum discedere iussum
100
Discessisse legas siccamque rigentibus undis
Inter aquas patuisse uiam rursusque solutum
Aequor ad imperium sancti uirgamque prophetae
In liquidos remeasse sinus. in utroque maris uis
Paruit, ut sanctis iter et uindicta daretur.
105
Quid profugus Tharsum uates, quem sorte pericli
In mare deiectum spatioso belua rictu
Cepit et innocuum uasta eructauit ab aluo?
Nonne docet dicione dei mare et astra moueri?
Namque deum frustra fugiens, quem cuncta tenentem
110
Nemo fugit, mouit caeli simul et maris iras.
Omnipotentis enim domini natura rebellem
Cognoscens timuit per se quasi conscia tutum
Ferre reum et uentis fugitiuum uinxit et undis.
Iste propheta deo lectus terrere minaci
115
Peccantes monitu populos, postquam graue dixit
Exitium fregitque reos auertit et iras
Numinis, impenso lauit sua crimina fletu,
Extremumque diem fugit bene uersa Niniue.
Num rex ille habuit fatum, qui morte propinqua
120
Orauit dominum, quem leges nouerat unum
Flectere posse suas, consumptum ut tenderet aeuum
Longius, et meruit tria ducere lustra, superstes
Annis ipse suis. et non sua uiuere saecla?
Nunc tria miremur texentem fata Platonem
125
Aut Arati numeros aut picta Manethonis astra?
Dicant, quaeso, ubi tunc rapidas nascentibus horas
Ponebant et quae quibus ibant sidera signis,
Cum pius Ezechias fidei uirtute precatus
Verteret astrorum cursus caelique meatus
130
Turbaret iussis retroacto lumine solis?
Vel ducis imperio sancti cum sisteret idem
Dilata sol nocte diem, ut uictoria sacri
Profligaretur populi, stetit orbe recurso
Libra poli, ut magnos caperet lux aucta triumphos.
135
Quid suboles uirtusque dei et sapientia Christus,
Nosque simul monitis et factis edocet unum
Cuncta deum regere, et nihil ut sine mente putemus
Principis esse dei, dicens non arbore frondem,
140
Aere non uolucrem sine iussu decidere? et cum
Omnipotens uerbo sternit mare uel pede calcat
Et uerbo morbos abigit uel daemonas urget
Aut reduces animas in corpora functa remittit
Iamque diu exanimos tumulis iubet ire reclusis
145
Integratque putres uita remeante sepultos,
Nonne potestatem propriam satis indicat auctor
Qui solus naturam omnem uitamque gubernat?
His, precor, his potius studiumque operamque legendis
Scribendisque uoue; cane grandia coepta tonantis,
150
Scribe creatarum uerbo primordia rerum
Et chaos ante diem primaeque crepuscula lucis,
Quaeque dehinc uariis elementa per omnia saeclis
Dicta uel acta deo per sancta uolumina disces,
Quae docuit tabulis legalibus indita Moyses
155
Aut euangelici quae lex noua testamenti
Signat, operta prius retegens mysteria Christi.
Tunc te diuinum uere memorabo poetam
Et quasi dulcis aquae potum tua carmina ducam,
Cum mihi nectareos summis a fontibus haustus
160
Praebebunt dominum rerum recinentia Christum
Atque tuam pollere deo testantia mentem,
Vt simul oris opes a te mentisque capessam
Et quem cognatum iunctum mihi foedere laetor
Gratuler et sancta sub religione propinquum,
165
Nec cum mortali soluendis corpore uinclis
Perpetuo sanctum complectar pignore fratrem.
Lege felix, Ioui, in Christo Iesu domino nostro.
Ver auibus uoces aperit, mea lingua suum uer
Natalem Felicis habet, quo lumine et ipsa
Floret hiems populis gaudentibus; et licet atro
Frigore tempus adhuc mediis hiberna pruinis
5
Ducat, concretum terris canentibus annum,
Ista luce tamen nobis pia gaudia laetum
Ver faciunt. cedit pulsis a pectore curis
Maeror, hiems animi; fugiunt a corde sereno
Nubila tristitiae. sicut cognoscit amicos
10
Mitis hirundo dies et pinnis candida nigris
Ales et illa piae turtur cognata columbae,
Nec nisi uere nouo resonant acalanthida dumi,
Quaeque sub hirsutis mutae modo saepibus errant
Mox reduci passim laetantur uere uolucres,
15
Tam uariae linguis quam uersicoloribus alis:
Sic et ego hunc agnosco diem, quem sancta quotannis
Festa nouant iusto magni Felicis honore.
Nunc placidum mihi uer gaudente renascitur anno,
Nunc libet ora modis et carmina soluere uotis
20
Vocibus et uernare nouis. deus, influe cordi,
Christe, meo et superis sitientem fontibus exple.
Sed de te uel gutta meis aspersa medullis
Flumen erit. quid enim mirum, si rore pusillo
Tu minimam repleas animam, qui corpore paruo
25
Factus homo aeterno complesti semine mundum
Et totum gutta seruasti sanguinis orbem?
Adnue, fons uerbi, uerbum deus, et uelut illam
Me modo ueris auem dulci fac uoce canorum,
Quae uiridi sub fronte latens solet auia rura
30
Multimodis mulcere modis linguamque per unam
Fundere non unas mutato carmine uoces,
Vnicolor plumis ales, sed picta loquellis.
Nunc teretes rotat illa modos, nunc sibila longis
Ducit acuta sonis, rursum quasi flebile carmen
35
Inchoat et subito praecidens fine querellam
Attonitas rupto modulamine decipit aures.
Sed mihi iuge fluat de te tua gratia, Christe.
Et tamen illius mihi deprecor alitis instar
Donetur uariare modis et pacta quotannis
40
Carmina mutatis uno licet ore loquellis
Promere, diuersas quia semper gratia diues
Materias miris domini uirtutibus addit,
Quas deus in caro Christus Felice frequentat,
Clara salutiferis edens miracula signis.
45
Cernimus illa diem spectari sueta per omnem,
Occultaque manu clamosos uerberat hostes;
Sed tamen hac ipsum mirum uirtute notatur,
Quod licet in toto cruciatos daemonas anno
50
Exagitet iubeatque hominum discedere membris,
Producat plerosque tamen, quo longior hostes
Poena malos agitet uel ut illi, qui meruere
Vasa malis fieri, ob meritum tardante medella
Plenius omne luant dilato tempore crimen,
55
Siue hoc natali studet indulgere diei,
Vt paucis alias det opem, quo plura benignus
Natali det dona suo. nam cum ista propinquat
Elabente dies anno, tunc crebrior instat
Et grauior. uideas tunc aegra examina cogi
60
Densius et certam repeti prope festa salutem.
Tunc solito grauius succensi daemones ardent
Flebiliusque ululant et ui maiore subacti
Vltima iam tormenta gemunt, nec abire sinuntur
Excessu facili, sed miris ante agitati
65
Et uariis male suppliciis tolluntur in altum,
Suspensi solito sublimius, et quatiuntur
Aeris in uacuo uinclisque latentibus haerent
Poenali per inane mora; per non sua quamuis
Corpora uexatos hostes sua poena fatigat.
70
Soluuntur poenis, cum poenas ferre uidentur
Corpore, et immunes animae spectant aliena
In membris tormenta suis; homo daemone capto
Liber agit, species poenarum in corpore tantum est;
Sensus abest, quia non hominis sed daemonis est crux.
75
Hostis amare, quid insultas, qua spe ruis in nos?
Ecce redemptoris nostri malus arte uicissim
Luderis illusor; dolus et tuus in tua cedit
Vincla tibi, capiens caperis nectensque ligaris.
Fit laqueus laqueatus homo, et sua praeda latronem
80
Decipit; et capti captiuus corporis escam
Dum petit illicitam, letalem deuorat hamum.
His etiam potiora, tamen spectata profabor,
Ante alios illum, cui membra uetustior hostis
Obsidet, ad sacri pia limina martyris aegra
85
Excussum de plebe rapi admotumque sacratis
Ante fores sancti cancellis corpore uerso
Suspendi pedibus spectantem tecta supinis,
Quodque magis mirum atque sacrum est, nec in ora relapsis
Vestibus ut rigidis aut ad uestigia sutis
90
Corporis omne sacrum casto uelatur operto,
Scilicet ut diuini operis reuerentia tectis
Corporibus maneat, nec poena daemon in ipsa
Qua cruciatur ouet, nudis prodendo pudorem
Artubus; illaeso grauius torquetur honesto,
95
Recta licet uersis sedeant cum tegmina membris.
Mira haec sunt et magna (quis abnegat?), et tamen usu
Nota magis, minus auditu miranda uidentur,
Quamlibet et uisu reuerenda et grandia facto.
Ergo minuta mei simul et noua facta patroni
100
Auscultate, precor, dominus quae Christus in illo
Multimoda uirtute gerit, quibus omnibus unam
Confirmare fidem nobis studet, ut per aperta
Arcanum documenta deum uideamus adesse
Resque hominum et mentes studio curare paterno
105
Caelestem dominum quo condidit omnia uerbo.
Det mihi prima meus narrandi exordia frater
Theridius; nam quod potiusue priusue canendum
Suscipiam Felicis opus, quam quod mihi tectis
Ipse meis quibus est idem dominaedius egit?
110
Ex illa modo nocte diem cadit annus in istam.
Nostis eum morem, quo ieiunare solemus
Ante diem et sero libatis uespere sacris
Coetibus a templo domini, postquam data fessis
115
Corporibus requies sumpta dape, coepimus hymnos
Exsultare deo et psalmis producere noctem.
Interea meus iste choro digressus amico,
Vt spirante foris aura depelleret aestum,
Quem fumosa dabat ceratis cella papyris,
120
Porticus angusti qua tenditur agmine tecti,
Nocte licet nullo uia lumine caeca lateret,
Hic tamen intrepido per cognita limina passu
Heu! iam uicini incautus discriminis ibat.
Comminus in medio tecti cameram inter humumque
125
Nutabat solitus lychnum suspendere funis,
Innectens triiugum supremo stamine ferrum,
Quo uitreae inseritur penetrabilis ansa lucernae
Auritusque calix tribus undique figitur uncis.
Funditus albet aqua, super undam flauet oliuo.
130
Stat liquor in liquido, subiecto lubricus umor
Fonte natat. neque iuncta coit mixtura fluoris.
Et mirum, quod pingue natat; neque densa solutum
Rumpit materies elementum, sed leue crassum
Sustinet, ut solido dilutior unda fluento,
135
Subsistensque oleo liquidis aqua fundamentum est.
Tantaque confusis intus discordia sucis
Lucet, ut admixtos uideas distare liquores,
Communique sinu calicis discrimine claro
Quaeque sui laticis seruat natura colorem.
140
Mergitur in medio plumbum tripes, et cauus illo
Extat apex uncti stipatus fomite lini.
Stuppa madens liquidum tenui face concipit ignem,
Et circumfusum spatio stagnantis oliui
In uitreis exile uadis funale coruscat
145
Et tremulo uibrans a uertice lumen acutum
Leniter umbrosam iacit in penetralia lucem
Et placido densas aperit splendore tenebras.
Hoc tamen emensa fuerat iam nocte remotum,
Productas quoniam pueris uigilantibus horas
150
Consumpto bibulum defecerat unguine lumen.
Sed puer, extincto abstulerat qui lumine lychnum,
Quem deponendo funem laxarat, eundem
Neglexit solito adductum restringere nodo.
Laxior hinc humili fluitabat linea tractu
155
Gratae lucis inops et caeci plena pericli.
Nam laquei summum dentata minantibus uncis
Armabatur, et his male tunc fuit obuia fratri,
Paene male aut nutu Christi bene, qui bene uertit
Feralem nobis memoranda in gaudia casum.
160
Ergo (uidete manum Christi) male pendulus ille
Per tenebras solito funis summissior infra
Aeris adsuetum spatium pendebat; et inde
E capitis regione pari libramine factus,
Vt status huius erat, securam heu! cuspide trina
165
Excepit faciem uenientis et induit unco
Occurrens oculum teneroque per intima lapsus
Mucro salit cilio, qua uix solet arte medendi
Cauta manus leuem trepido moderamine melen
Ducere palpebramque leui suffundere tractu.
170
Percussus subito tam duri uerberis ictu
Exclamat trepidasque manus turbatus ad ipsum
Fert oculum; et pariter clausum cum lumine ferrum
Continet, ut reprimat uel, si cadat, ut labentem
Excipiat globulum, qui luminis intima seruans
175
Intra folliculum teretem liquido interfuso
Sub uitrea nigri latet albus imagine pupi.
Hic ueluti radix oculum subeunte medulla
Fulcit et umecto uenarum fomite pascit,
Dum parili fontes oculorum sidere constant.
180
At si forte graui morbo disrupta uel ictu
Heu! male dissiliat membrana fluentis ocelli,
Prosilit iste globus sucoque relictus alente
Deserit arentem uacuata luce lacunam.
Interea puer excussus clamore dolentis
185
Accurrit stratum somno fugiente relinquens
Accensamque manu praetendit ad ora lucernam.
Clauserat hic manibus uultus et fronte supina
Contigero similis iuueni spectabat in altum,
Vt daret immotum librato corpore funem,
190
Vulneris arbitrio trepidantia membra gubernans,
Dum timet aduerso uulnus diducere motu,
Captiuique oculi ex uno, quo liber agebat,
Lumine discrimen sociali parte cauebat,
Nec tamen audebat ducendum attingere ferrum,
195
Ne simul haerentem ductu mucronis et orbem
Extraheret, neque iam poterat sub lumine fixi
Ferre moram teli. sed desperante medellam
Ex ope mortali diuina mox ope Felix
Imploratus adest, quem tanto in uulnere pendens
Ei mihi! quanta meos urgent peccata labores,
Qui tantam merui plagam Felice patrono
Vicinoque simul Felicis et insuper ipso
Natali miser excipere? heu! magno reus ingens
205
Crimine, quem tunc poena ferit, cum soluere sueuit.
Sancte, precor, succurre tuo; scio, proximus astas
Et de contigua missis huc auribus aede
Audisti, Felix, fletum infelicis alumni;
Siue modo excelso lateri coniunctus adhaeres
210
Ante thronum magni regis confessor amicus,
Pauperis hanc, uenerande, tui trans nubila uocem
Accipis aure dei neque temnis, sed petis illic
Quam mihi deportes Christo miserante salutem.
Ergo ueni, Felix animaeque perenne patronus,
215
Nunc pro corporeo medicus mihi curre periclo.
Curre, precor, sanctasque manus oppone minanti
Lapsum oculo et fixum quod conspicis erue ferrum,
Quod propria reuocare manu non audeo, ne me
Lumine despoliem, dum conor soluere telo.
220
Sic etenim penitus mihi sentio fulmen adactum
Inserto sub operta oculi penetralia clauo.
Tu tantum, diuina manus, quae condidit ipsos
In nobis oculos, quae te quoque dextra potentem
225
Excruciando domas, qua corporis omne caduci,
Pellere tormentum potes alto nomine Christi,
Omnipotente potens domino; quo praesule nunc me
Suscipe sanandum. nec te mea crimina uincant,
Sed magis a te uicta cadant. nam dignior isto
230
Vulnere sum, fateor, placidi quam munere Christi.
Sed domini ipsius uerbum factumque memento,
Qui peccatoris uitam ueniendo redemit.
Iustitiae si iure uelis decernere mecum,
Non sum uno tantum sed lumine dignus utroque
235
Multari, ut talis facie sim, qualis et intus
Corde tenebroso, de quo male uisibus utor
Corporeis, caecus iustis, oculatus iniquis,
Et peccatorem luscum fateor decet esse,
Si deceat talem esse tuum. quocumque ligatus
240
Crimine fit dignus uenia, iam si tuus esse
Coeperit, ut dudum coepi pars esse tuorum,
Quos ego non patriae telluris amore secutus
Sed desiderio, quo me tibi, sancte, dicaram,
Per maris et terrae contempta pericula ueni;
245
Exemploque boni cognatae uincula terrae,
Vt tibi seruirem, rupi, consortibus illis,
Cum quibus et me iacto tuum; quod in hac ope monstra,
Ne perdam tanto confisum uulnere lumen.
Da, precor, indigno famulo tam nobile munus
250
In laudem domini, praesta hoc insigne diei,
Sancte, tuo, ut, confessa tibi quem gloria Christi
Luminis aeterni natalem in saecula fecit,
Hunc habeam natalem oculi pariterque celebrem
Felicem et lumen mihi de Felice receptum.
255
Talia dum plorat simplex, manus ecce beati
Prospera mox Felicis adest dubiamque timentis
Aspirans tacite firmat mentemque manumque,
Ne timeat tuto ausurus producere ferrum.
Vix hoc conatus fuit, et quasi lubricus uncus
260
Ex oculo cadit absque oculo; tantum unda secuta
Euomuit lacrimis quem suppurauerat aestum.
Mox oculus tanti purgatus nocte pericli
Tam puro enituit speculo, quam nunc quoque sanus
Cernitur aeterni collucens munere Christi.
265
Et puto plus hodie solito niteat, quia lumen
Addit et ipse dies qui reddidit. ergo fideles
Cernite nunc animis tanti discriminis instar
Et pariter tanti perpendite muneris actum.
Vir iam maturo grauis aeuo et corpore celsus
270
Staminis uncino quasi piscis inhaeserat hamo;
Et uice suspensus lychni pendebat aperto
Sed non sponte oculo, quem diducebat inuncans
Suffixo clauus cilio neque uulnus agebat
Diuina prohibente manu, quae fecerat illic
275
Innocuamque aciem ferri simul et leue pondus;
Qua pituita grauis, pilus intolerabilis et qua
Nec minimae perferre atomum duramus harenae,
Hac graue et incuruo quis credat acumine ferrum
Insuper et lychno concretis sordibus uncto
280
Fixum, impune diu tenuem pressisse metallo
Pupillam et nullo temeratum uulnere uisum?
Quae tam subtilis digitis manus aut opis arte,
Quae se tam tenui potuit discrimine iunctis
Inserere et medio palpebrae oculique subactum
285
Inter utramque uiam fragili per utrumque meatu
Illaeso penetrans oculo suspendere ferrum,
Quod solidi crasso totum complebat operti
Orbem oculi, figens acie nec uulnere laedens?
Quae manus hoc potuit nisi quae manus omnia fecit?
290
Spiritus ille dei penetrator ubique per omnes
Naturas rerum, tenui subtilior omni,
Perdita caecatis qui lumina reddidit et qui
Ex utero et caecum noua lumina fecit habere,
Vultum imperfecti natura corporis implens
295
Arte creatoris, qua totum perficit orbem,
Filius ille dei, manus et sapientia patris,
Omniparens rerum fons et constantia, Christus.
Ipse illum quondam non plenae matris in aluo
Finxerat, ut posthac homo factus et ipse creator
300
Hoc quoque diuinis opus admirabile signis
Adderet, ut uacuos expleret uisibus orbes.
Denique humi sputans limum facit, unde negatos
Nascenti obtutus credenti reddit alumno,
Materiaque eadem defecta in parte perornat
305
Semiperactum hominem, qua toto corpore finxit,
Vt se ipsum nostra uenisse in carne probaret
Qui cum patre deo communis imaginis ore
Compositum limo et flatu formauerat Adam.
Ipse opifex, lux nostra, deus, Felicis amici
310
Natalem tanta uoluit decorare medella,
Vt confessoris meritum sublime potenti
Munere monstraret, non ut cumularet honorem
Martyris hoc opere, ingentes cui contulit olim
Nobilibus titulis benedicto nomine palmas,
315
Quas indefessis in eo uirtutibus omni
Tempore continuat domini clementia Christi.
Sed nobis uoluit specialem tempore in isto
Laetitiam donare deus propriique patroni
Tale aliquod propriis operans signum dare seruis,
320
Quo nos siderei proprios Felicis alumnos
Proderet et merito illius curaque doceret
Viuere, quo nostram seruans custode salutem
Saepius infestum nocturnis casibus hostem
A nostris pariter membris et mentibus arcet.
325
Denique iam nostri gaudemus honore pericli,
Cernentesque pari splendentem lumina uisu,
Quem paene amisso deformem uidimus uno,
Laetamur tactis hoc sospite fratre medullis,
Quem tanto nobis donauit munere Christus.
330
Iure oculis hunc aequo meis, in lumine cuius
Felicis manus in Christo, mea gloria, fulget.
O felix casus, bona uulnera, dulce periclum,
Per quod cognoui me curam martyris esse.
Tanti namque fuit lumen mihi paene perisse,
335
Vt modo Felicis de munere lumen haberem.
Martinianum spiritu fratrem mihi
Vnaque germanum fide,
Quem tu disertis prosecutus litteris,
Ad nos uenire miseras,
5
Nunc uix salutis compotem factum suae,
Scriptis inanem perditis
Sed caritatis indicem plenum tuae
Vt os tuum suscepimus,
Et ueriorem litteris epistulam
10
De corde signatam tuo,
Cum te referret spiritali littera,
Et mente et aure legimus.
Nunc ambo nexi ad inuicem dextras damus
In osculo pacis sacrae
15
Et immolamus hostiam laudis deo
Gratesque Christo reddimus,
Quo liberante nostra sospes e mari
Intraret hospes limina;
Nam dira passus et tamen miracula
20
Expertus in periculis.
Patria profectus cognita causa tibi
Iter pedestre legerat,
Sed longa secum spatia terrarum putans
Vertit uiae sententiam
25
Et otiosam fluctuandi nauseam
Pedum labori praetulit.
Narbone soluit per trucem ponti uiam
Fragili carinae credulus.
Hinc ille gressu uir piger uersa uice
30
Fit nauigandi paenitens.
Namque ut profectus continenti litorum
In alta processit freta,
Iam nocte densa, sed sereno lucida
Ridente tranquillo maris,
35
Cum sola cursus ordinarent sidera
Absente tunc luna polo,
Nauem repente temporis longo putrem
Vsus uehendi deserit,
Laterumque laxis soluitur compagibus
40
Vndasque rimis accipit.
Cunctis soporem suaserat tranquillitas,
Tantum gubernator uigil
Labente blandis classe securus uadis
Iter secabat spumeum
45
Et fortiores prouehendis cursibus
Auras uocabat sibilo.
Interea nauis altius decrescere
Crescente pletura sui,
Tabulisque sese latius laxantibus
50
Incurrit unda largior;
Quibusque nulli de salo fluctus erant
In naue fluctus nascitur
Et dormientum membra iam subterluens
Vdo rigore suscitat.
55
Vt sensit unus, mos et alter, omnibus
Formido somnum discutit.
Timent pauore mortis et causas adhuc
Timoris ignorant sui.
Qua miseri fugiant pelagus infestus uia?
60
Merguntur in naui sua.
Si concitata feruerent uentis freta,
Naui teneretur salus;
Intra carinae uiscera infuso mari
Quo uita capietur loco?
65
Quis portus illis, quis et in naui mare est,
Quod intus oppressos necat?
Sed adusque portus et salus cunctis deus
Manum paternam porrigit
Et inter alta medii dorsa gurgitis
70
Pietatis expandit sinum,
Quo abrupta mortis incidentes excipit
Et in uado uitae locat.
Scapham sequacem quadriremis machinae
Ad hanc opem parauerat,
75
Vt quos ab illa plebe nauigantium
Seruare legisset deus,
Susciperet illa, quae ad dehiscentem mari
Classem adnatabat comminus.
Hanc ipse nauis rector et cum litore
80
In alta primo solueret,
Nouatianus ille, discissam fidem
In corde portans naufrago,
Homo mortis itaque et apta morti cogitans,
De more noluit suo,
85
Vt esset onerum portio. in nauem suam
Properat statim conscendere,
Et cum periclo stringeretur ultimo,
Molitus est expellere,
Vt fune rupto, quo cohaerebat rati,
90
Dimitteretur aequori.
Sed plurimorum uoce uictus obuia
Ab utroque mansit irritus,
Quia praeualebat omnium sententia
Auctore Christo fortior,
95
Vt mox salubri barca perfugio foret
Puppi superstes obrutae.
Inusitata naufragi facies erat,
Mors nauitis pax aequoris.
Foris silebat in freto tranquillitas,
100
In naue tempestas erat.
Non saxa classem, non procella fregerat;
Sed his uetustas fortior
Clauante ferro firma ligni robora
Aeuo terente soluerat.
105
Caelum serenis enitebat nubibus,
Astris renidebat mare.
Verum quid illis laeta uentorum simul
Pelagique praestabat quies,
Quos deserebat in profundo marmoris
110
Vectura dilapsae ratis?
Bibit unda nauem, nauis undam combibit,
Sorbentur et sorbent aquae.
Inebriati nauitae potu salis
Tristi necantur crapula.
115
Ridebat aliis mitis unda nauibus,
Vnique saeuibat rati.
Sed in periclo plurimorum cernere est
Caelestis actum examinis.
Commune cunctos una quos nauis uehit
120
Periculum mortis manet;
Et ecce uariis diuiduntur casibus,
Ad mortem et ad uitam dati.
Quod ne putetur forte permixte bonis
Simul tributum uel malis,
125
Constat perisse Christianum nemine
Et interisse perfidos.
Namque aut maligno corde Iudaeus perit
Reus aut superbi schismatis.
Quemcumque Christi recta signauit fides,
130
Hunc uita cognouit suum.
Tamen fuerunt Christianis additi
Necdum hoc sacrati nomine,
Quos de profundo iuncta seruauit fuga,
Quia Christianis haeserant.
135
Nam cum infideli plebe nauigantium
Nullus fidelis mersus est,
Vt clara magni ueritas mysterii.
Ostendit in paucis deus,
Quod fine mundi diuidendis gentibus
140
Discrimen in cunctis erit,
Cum praenotatos ora uexillo crucis
Transibit ultor angelus.
Sic naue in illa nemo morti traditus,
Qui ueritate praeditus.
145
Vixere iuncti Christianis impii
Vincente noctem lumine.
Nam Christianos adgregare mortuis
Mors cassa uirtutis fuit,
Quia fronte signum Christianis emicat,
150
Quo mors subacta conruit.
Nauarchus ipse, perditae princeps ratis,
Pereuntibus primus fuit.
Namque ante pelago quam periret naufragus,
Iam mente naufragauerat,
155
Bis mersus ille, quem carina fluctibus
Demersit, error inferis.
Potuisset ille se periclo abrumpere,
Sed debitum morti caput
Captiua dignis mens auari uinculis
160
Astrinxit in finem ligans.
Nam ne superstes nauis et mercis foret,
Necem saluti praetulit.
Martinianum iam supremo stamine
Mergentibus mixtum uiris
165
Tumultuantis excitat turbae sonus
Somnoque mortis excitat.
Qui tunc remoto fessus in prorae sinu et
Securus innocentia,
Ionas ut olim uentre nauis abditus,
170
Somnos anhelabat graues.
Sed excitatus luctuosis undique
Pereuntium clamoribus
Pedibusque turbae membra quassus omnia,
Duro cubili prosilit.
175
Plerisque mersis intus in nauis utero
Laterum per oras, qua solent,
Vt uela tollant siue contis subrigant
Nautae expediti currere,
Tabulis adhuc supernatabat extimis
180
Operta nauis gurgite;
Viam salutis hac uia rimantibus
Martinianus iungitur
Et agente Christo de globo mortis fugax
Comes fit euadentibus
185
Seseque saltu mittit in cumbam procul,
Quae plurimis portus fuit.
Et paene morti derelictus haeserat
Cum classe mergendus mari,
Nisi Christus illum ceu manu prensum sua
190
Rapuisset e mortis lacu.
Sicut recussis fugit olim uestibus
Ioseph furentem feminam.
Sic hic relictis omnibus nudus fuga
Euasit infidam ratem.
195
Et sicut olim iussa Ionan obuio
Excepit ore belua
Et hiulca late lubricum per guttura
Transmisit in uentrem suum,
Incolume corpus dente suspenso uorans
200
Et quem uorabat non edens:
Sic hunc ab alta naue in undas cernuum
Suscepit occurrens scapha
Tutoque uexit fida per noctem sinu,
Donec referret portui.
205
Sed mentione magni uatis edita,
In quo pii mysterii
Imago mortem triduani funeris
Reduci salute praetulit,
Paucis reflexo carminis uestigio
210
Recurrere ad Ionan libet.
Commenta domini mira; mersus aequore
Intactus undis fluctuat.
Viuit uoratus, quique glutiuit manet
Viuente ieiunus cibo,
215
Et praeda cum sit, esca non est beluae
Domoque uentris utitur.
O digna sancto claustra fugitiuo dei!
Capitur mari, quo fugerat,
Altumque uastae missus in uentrem ferae
220
Viuo tenetur carcere.
De naue iactus perit et undis nauigat,
Exul soli, hospes sali;
Spatiatur antro beluini corporis
Captiuus et liber reus.
225
Nam liber undis, intra mare et exter maris,
Natat in natante belua,
Claususque quamquam corpore exit ad deum
Volans propheta spiritu.
Corpus tenetur corpore, at mentis fugam
230
Terrena uincla non tenent.
Inclusus aluo carcerem rumpit prece
Auresque pertingit dei;
Orationi liber et uinctus fugae
Fide sua sese arguit.
235
Nam qui putarat per mare euadi deum
Et naue celari deo,
Nunc iste et intra beluam mersam mali
Adesse credat arbitrum.
Iam me referre flexilis uerbi pedem
240
Oportet ad Ionan meum,
Quem more coeti cumba suscepit capax
Vteroque conclusum suo
Vexit trementem frigore et formidine
Saluumque terrae reddidit.
245
Mirum renarrat se per illud temporis,
Cum puppe praeceps ardua
Saliens in illam decidisset nauculam
Eoque uenisset loci,
Quo cumba multam duxerat rimis aquam
250
Olente sentinae lacu,
Statim fouente frigidos artus deo
Quiete sopitum sacra
Nudumque et udum, fugere quae somnus solet,
Dormisse lecto mollius,
255
Spatioque toto, quo relatus litori est,
Somno fuisse deditum,
Nec aqua excitatum qua madebat nec gelu,
Quod nuditate traxerat;
Licet esset anni tempus autumnus tepens,
260
Sed naufragis hiems erat,
Quos perditorum dura damna tegminum
Gelidusque quassabat tremor.
Aliud stupendum, quo fidelem gratiam
Martiniani colligas,
265
Dilecte frater, accipe et lauda deum
Sanctumque fratrem amplectere:
Vt allabentem portui sensit ratem
Stridente harena litoris,
Abeunte somno fit sui tandem memor
270
Recipitque sese, expergitur
Et adiacentes pectori tangit suo
Epistolas apostoli.
Hunc in pauore codicem sed nesciens
Rebus relictis sumpserat,
275
Vel ille codex spiritu uiuens sacro
Non sentienti adhaeserat.
Metire, quaeso, quis nisi Christus suo
Dedit hunc ministro praesulem?
Testatur iste cogitatum nec sibi
280
Illo pericli tempore,
Vt implicatam sarcinis membranulam
Meminisset illinc tollere.
Quod si subisset in metu mentem suam,
Non et uacasset quaerere.
285
Sed in suarum litterarum corpore
Paulus magister adfuit
De mortis abduxit manu;
Iterum eximendos e maris fundo uiros
290
Largitus est Paulo deus.
Quae quondam in ipso nauigante apostolo
Fuit potestas gratiae,
Haec nunc per eius suffragata litteras
Martiniano et ceteris,
295
Qui Christianis tunc cohaeserunt fuga,
Discrimen a discrimine
Tutum parauit, ut fideles impiis
Discriminarat naufragos.
Ergo ut biremis adplicata litori
300
Exposuit umentes uiros,
Vitam tenentes et requirentes simul,
Opem saluti flagitant,
Ne saeuiori fluctibus terrae dati
Algu perirent et fame.
305
Sed propter inde posita Gallorum solo
Massilia Graium filia,
Alumna sanctae ciuitas ecclesiae,
Pandebat humanos sinus.
Vrbem hanc petentes naufragi casum indicant,
310
Ali togique postulant.
Martinianum suscipit fraternitas
Tectoque apricat et cibo.
Sed copiosa caritate pauperes
Stipem pusillam commodant.
315
Exigua largus pensat affectus data,
Orando ditant hospitem
Et spiritali diuitem uiatico
Cum pace dimittunt sua.
Tamen iste caligis uilibus donatus est,
320
Ne nautico erraret pede,
Qui maluisset confoueri excalcius
Quam calciari frigidus.
Sed ire terra quamlibet passus mare
Nudi pudore respuit,
325
Reputans et illud, ne putaretur lucri
Amore nudum fingere,
Si ueste Teucer pannea peruaderet
Castella uicos oppida,
Quali uagari per mare et terras solent
330
Auara mendicabula,
Qui deierando monachos se uel naufragos
Nomen casumque uenditant.
Verum iste noster Christianus quamlibet
Et naufragus uere foret,
335
Similis putari praecauens fallentibus
Aliosque se falli negans,
Non uult uiator esse, ne nomen nouum
Acquirat impostor sibi,
Mauultque uitae ferre iactum nauigans
340
Quam frontis aestum inambulans.
Panno ergo sordens, calciamento nitens,
Fluitare rursus eligit
Repetitque portum et terreae tuto uiae
Praeuertit intutum maris,
345
Vt naue tectus usque uoti litora
Velut expeditus nauita
De nuditatis nauticae consortio
Nudi pudorem euaderet.
Fauens fideli rex deus constantiae
350
Prosequitur audacem fidem
Vicesque mutans dura succedentibus
Aduersa pensat prosperis
Solidoque nauem paginatam robore
Ad peruehendum praeparat;
355
Pacem procellis imperat, nubes fugat
Cursumque in aura dirigit,
Tali quiete temperans caelum et mare,
Ne pace cursus haereat,
Periculosa nec ratem flatu graui
360
Perurgeat uelocitas.
Sic iste Christo blandiente molliter
Emensus asperum mare
Longinquiorem portum ab urbe adlabitur,
Cui Centum Cellas nomen est,
365
Abinde nauis promouenda longius
Intraret ut portum phari.
Vix iste credens se potitum litore
Telluris optatae sibi,
Naui relicta laetus insultat solum
370
Romamque festinat pedes;
Illic amica tecta fratrum ciuium
Optatus hospes inuenit
Respirat animo, conquiescit corpore,
Dat accipitque gaudia,
375
Patriam fruentes inuicem reddunt sibi,
Deo fatentur gratias.
Martinianus maesta gaudens indicat,
Tolerata narrans fratribus.
Lacrimas in ipsis gratulationibus
380
Miscent profuso pectore.
Theridius aberat inde tunc mecum meus
Vir, munus a Christo mihi,
Vir pacis et uir legis et uir gratiae,
Requies uoluptas mens mea;
385
Huius cohospes mente Paulinus pia
In urbe seruabat domum.
Martinianum hic ueste nudat naufraga
Et ueste coperit sua
Donumque tunicae, qua sodalem ornauerat,
390
Geminat cucullae munere.
Largitor ipse tunc uicissim ut naufragus
In ueste mansit unica.
Post haec et ad nos pergere inceptat uiam,
Qua sternit aggerem silex,
395
Cui munitor Appius nomen dedit.
Terit terentem tramitem;
Qui ueste trita nauigator uenerat
Pedes uiator et terit.
Sed ne uel ista penitus immunis uia
400
Solitis uacaret casibus,
Impune pigram non tulit sententiam,
Qua tendere ingressum piget.
Ab urbe Capua, quae loco sedis meae
Bis dena distat milia,
405
Nanctus uacantem sarcina mulum, ut solent
Iumenta reuocari domum,
Paruo per iter breue aere conductum sedet;
Medioque mos spatio uiae
Muli pauore sessor excussus procul
410
Vectore subducto cadit.
In ora lapsus ora non laedit sua,
In saxa fusus et rubos,
Nec sente uultum nec lapide artus contudit,
Felicis exceptus manu;
415
Qui iam propinquantem aedibus fratrem suis
Non passus occursu mali
Suis periclum in finibus capessere
Hostem remouit inuidum,
Et hunc fidelis compotem uoti suis
420
Confessor induxit locis
Nostrisque iuxta sedibus gratum intulit
Felix patronus hospitem.
Patriam hic rogatus indicat, casus refert,
De te beata nuntiat.
425
Referensque paucos de tuis scriptis logos,
Quasi labra melle asperserit,
Sic de fauorum mihi tuorum guttulis
Dulcissimum gustum offerens,
Magis coegit quas auenti non dabat
430
Desiderari litteras;
Sed cum ipse causa litterarum uenerit,
Et litteras uidi tuas,
Non atramento calami sed mentis stilo
In fratre praescriptas bono.
435
Ignotus ante mox ut esse cognitus
Coepit, fit et carissimus.
Ab intus eius emicabat gratia
Sermone mentis nuntio.
Bonus, inquit, omnis de bono profert bona,
440
Et arborem fructu uides;
Sic iste uerbo suauis et castus fide
Et fronte honesta lucidus,
Dulci benignae caritatis flumine
In nostra fluxit uiscera.
445
Super haec amicum merito se iactans tuum,
Quo plus amaretur, dabat.
Nec enim ulla nocti et lumini concordia est,
Lupus nec agno congruit.
Hinc et propheta, sicut, inquit, alites
450
Pares in unum conuolant,
Sic semper apta qualitate moribus
Iustitia concurrit bonis.
Martinianum sic tibi longe parem
Germana mens contexuit,
455
Speculumque mentis et fidei instar tuae
Est talium dilectio.
Benedictus auctor fonsque sanctorum deus
Non stulta iam tantum neque
Infirma mundi defluentis eligit,
460
Vt alta mundi destruat;
Sed, ut ipse dixit, cuncta iam sursum trahens
Et alta mundi uindicat.
Quoniam ipse fecit et pusillum et maximum,
Vtrosque iungit gratia,
465
Et quos creator opere in uno condidit,
Hos recreat uno munere.
Communis omnes clausit infidelitas,
Mediatur ut cunctis fides,
Vt fiat omnis subditus mundus deo
470
Omnisque lingua et dignitas
Super omne Iesum nomen unum in gloria
Regnare fateatur patris.
Huic iam et potentes saeculi curuant genu
Deduntque ceruices deo,
475
Regemque Christum confitentur principes
Et sceptra submittunt cruci.
Coeunt in unum purpurae et panni gregem
Pastore concordes deo.
Commune regnum, sanguis unus omnibus,
480
Summis et imis, Christus est,
Qui te decorum gloriosis saeculi,
Honore litteris domo,
Ditauit humili corde, ut aeternam tibi
Conferret altitudinem
485
Et ut coheres diuitum caeli fores,
Istic amator pauperum.
Beatus es nunc mente pauper sed spei
Diues, qua gaudent pauperes,
Qui defrudati lubricis mundi bonis,
490
Caeli fruentur gaudiis.
Hos inter alto in Abrahae patris sinu
Secretum ab igne diuitum et
Refrigerantem roribus uitae locum
Deus uiuorum praeparat.
495
Insigne tantae iam spei certum tibi
Magno coruscat pignore,
Plantata domino in atriis Hierusales
Tui propage germinis.
Namque ut fideli te patri componeret,
500
A te poposcit filium,
In semine Isac semen adscribens tuum
Ipsumque ut Isac expetens.
Quem tu Abramiae caritatis aemulus
Viuam dedisti uictimam
505
Deoque tradens iam peremisti tibi,
Vt saluum haberes firmius.
Nunc iste uobis exter et uester manet,
Terrestris exsors saeculi.
De matris aluo promptus, antequam patrem
510
Matremque cognosset suam
Bonumue saperet aut malum discerneret,
Beatus elegit bonum.
Et nunc in aula paruulus ludit dei
Et ore lactanti canit:
515
De uentre matris et die prima mihi
Tu, Christe, protector meus.
Audistis et uos, quod beatis dicitur:
Potens erit semen tuum.
Habes et illud: uentris a fructu tui
520
In sedibus ponam meis.
Qui sermo Dauid quamlibet Christum sonet,
In Christo et illis concinit,
Qui Christiani corporis collegio
In sede ponentur dei.
525
Vobis et Annae sternitur consortium
Infantis exemplo sacri.
Samuel et iste creuit in templo dei,
Nunc agnus et pastor dehinc.
Contexat illi sedulae matris manus
530
Ephod statulae congruum,
Quem spiritalis in dei uerbo sacris
Doctrina texat liciis.
Sitque in superna ueste reginae aureis
Intextus ipse fimbriis,
535
Sanctumque Christo Nazarenus uerticem
Pastis adornet crinibus,
Animaeque pulchrum crine uirtutis caput
Armetur operosa fide.
Nec huius umquam desecans nouacula
540
Ascendat in damnum comae.
Et ut ille Samso ui capillorum potens,
Virtute crinitus sacra,
Sternat leonem strangulatum fortibus
Orationum brachiis
545
Dulcemque fructum nobilis uictoriae
Decerpat ore mortui.
Sed ab hoc triumpho caueat exemplo sibi
Aliena adire foedera.
Allophyla mulier est mihi lex carnea
550
Blandis dolosa retibus.
Si lege mentis ista sit lex fortior,
In iura peccati trahet;
Malesuada uerbis fraudis arte dulcibus
Animum uirilem effeminat;
555
Excaecat oculos mentis et radit caput,
Spolians et exarmans fidem.
Hac parte Samso nolo sit noster puer,
Ne misceatur copulae,
Quam consequatur protinus captiuitas
560
Infirmitas et caecitas,
Licet ille fortis postea receperit
Robur recretis crinibus
Manuque ductus de mola ad ludibrium
Hostilis exultantiae
565
In caecitate corporis mente intuens
Vocarit ultorem deum.
Et restituto mox capillis robore
Prostrauit hostilem domum;
Cuius columnas fortior saxis manus
570
Vt clausit amplexu graui,
Conlapsa fulcris tecta subductis humo
Cecidere in ipsum; sed tamen
Et morte in ipsa praepotens heros dei
Hostes ruinae miscuit
575
Et gloriosa morte pensauit sibi
Vitae subactae dedecus.
Qui seruus hoste gloriante uixerat,
Hoste obruto uictor cadit
Et plura moriens interemit milia,
580
Quam uiuus interfecerat.
Imitetur istam filius noster uolo
Sic morte mortem, ut permanens
In carne carnem uincat et uiuat deo,
Peccata carnis opprimens.
585
Sed nolo carnis gaudiis ut noxiae
Dolis subactus feminae
Addicat animum, postea fiat hostium,
Virtute nudus gratiae.
Samuel in ista parte sit, qua iugiter
590
Sanctus neque accisus comam
Per tota uitae tempora irrupto sacrum
Pertexat aeuum stamine
Et inchoatam seruitute infantiam
Vsque ad senectam pensitet.
595
Occidat Amalech et pie saeuus deo
Peccata carnis immolet,
Quibus peremptis interierit zabulus,
Inuisus aeternum deo.
Saul in hoc deficiat et regnet Dauid:
600
Pusillus altum destruat,
Vt non sit altus spiritu superbiae
Nec liuidus zeli malo,
Sed corde in humili celsa uirtutum gerens
Ascendat in regni thronum,
605
Et illa Samso gesta, quae priora sunt,
Sequatur, ut restes nouas
Ceu fila rumpat, nec fidem prodat suam,
Ne perdat ignauus comam.
Crinitus operum uiribus caelestium,
610
Praetenta rumpet uincula,
Palos refiget, mille prosternet uiros
Vna subactos dextera,
Quia nostra uirtus et caput Christus deus,
Qui dextera et uirtus dei est;
615
Eius potentes mille serpentem dolis
Nos adpetentem uincimus.
Sit fortis anima mortificans asinum suum,
Pigri iumentum corporis.
Decoctus umor sobriis laboribus
620
Pallore uultum liuidet,
Et tribulata carne uictrix castitas
Consumat ignes criminum.
Exterior etenim noster ut corrumpitur
Terente continentia,
625
Tunc innouatur qui intus est uicti potens
Infirmitate corporis.
Tunc mille a latere, dena a dextris milia
Arente maxilla cadent,
Si mala nostra salua fiat otio,
630
Quae est usu edendi mobilis,
Quia suculenti corporis licentia
Retunditur ieiuniis.
Et tunc triumphus fonsque nobis nascitur
In arefactis ossibus.
635
Maxilla telum proelianti quae dedit
Dat aestuanti poculum
Ieiuna suci carnis ossa mortuae
Sancto rigante spiritu.
Sed quae ante sanctis in figuram gesta sunt,
640
Nobis in actum scripta sunt,
Vt quod parentes gestitarunt corpore
Nos actitemus spiritu.
Fluxere uetera, cuncta facta sunt noua,
Vacuauit umbram ueritas.
645
Adest salutis iam dies, hiems abit
Et terra uernat floribus.
Audita iam uos turturis tempus canit
Incisionis adfore.
Epulemur ergo uetere fermento sine
650
In ueritatis azymis,
Quia Pascha nostrum Christus immolatus est
Intraque nos regnum dei est.
Quare uetustis absoluti legibus
Iam non in umbra degimus,
655
Quos nube legis et statutorum iugo
Quasi comarum sarcina
Christus leuauit ipse, filius dei,
Factus redemptis in caput.
Quo capite liberi super taetrum caput
660
Dracone uicto incedimus.
Illos decebat impedimentum comae
Vmbraculumque uerticis,
Quibus tegebat corda uelamen sacra
Obnubilans mysteria.
665
At nos remoto litterae uelamine
In luce corporis sui
Enubilatam ueritatem cernimus,
Faciem reuelati fide.
Puer ergo noster legis atque gratiae
670
Alumnus ex utroque sit
In spiritalem comparatus gloriam,
Vt uetera promat et noua.
Fortis pudicis actibus crines agat
Ferrumque damni nesciat,
675
Vt a machaera noxiorum dogmatum
Conseruet intactam fidem.
Sed rursus idem et euangelico desuper
Mentem retectus lumine,
Ponat capillos oneris et uelaminis
680
Seruus fidei et liber fide.
Hunc lacte primo per prophetarum
Lex paedagoga nutriat,
Hunc angelorum pane dulcis gratia
Et melle de petra cibet.
685
Inebrietur sobriante poculo
De fonte sancti spiritus.
Et ipse tu mos copulatus filiis
Vt palma florescas deo.
Et ecce coniux in iugo Christi tua
690
Vt uitis exundat bona,
Domi deoque costa fortis haec tibi
Lateribus in domus tuae,
Curas mariti sustinens, curans fidem,
Sancti corona coniugis,
695
In castitate liberos enutriens
Vitam nouellantes deo.
Hunc namque uestra uite fusum palmitem
Sic credo firmandum deo,
Radicis ipse ramus ut radix suae
700
Secum suam stirpem trahat.
Vt ille quondam prouidentia dei
Distractus in seruum puer
Ad arua frugum missus est, ut et patrem
Praeiret et fratres suos,
705
Qui mox per orbem consecutura fame
Patris altor et fratrum foret,
Sic iste forsitan in sacram panis domum
Vos antecessit filius,
Vt et parentes pascat et fratres suos
710
In istius mundi fame,
Vbi terra tribulos parere nobis largior
Eget bonorum frugibus.
Et hic spadoni uenditus dici potest,
Quia castitatis seruus est,
715
Et qui in Seueri ius manumque est traditus
Spadonis ob regnum dei,
Quo nutriente roboratus in fidem
Et castitatem masculam,
Irretientis saeculi pompam illice
720
Vt impudentem feminam
Casto superbus respuet fastidio
Nudaque uitabit fuga
Et anteuertet gaudiis letalibus
Poenas salutares pati.
725
Vt ille quondam, sic modo iste carcerem
Pro castitate perferat,
Vt a iuuenta singulariter sedens
Tacitaque seclusus domo
Amet quietae tecta solitudinis,
730
Spinis et aures sepiat.
Domibus ciborum praeferat luctus domum,
Vt gaudium fletu serat
Seseque duris sponte nectat legibus,
Culpae ut resoluat uinculis
735
Patientiaeque compedem imponat sibi,
Nec sede nec sensu uagus.
Et tunc ab humili celsa promerebitur,
Quia qui superbos deprimit
Humiles inaltat dansque paruis gratiam
740
Resistit adrogantibus.
Sic ille Ioseph ante paruus factus est,
Vt magnus esset, et nisi
Seruus fuisset, non fuisset in sui
Tellure seruitii potens.
745
Vbi sustinuerat seruitutem et carcerem,
Ibi regnum opesque nactus est,
Et sustinendo iniquitatis uincula
Iustitia cepit praemia.
Sit et hic probatus corporis custos sui,
Si uitia carnis strinxerit Christi metu,
Quasi uinculatis praeerit,
Aliisque mundi carcere inclusis adhuc
Et adligatis saeculo,
755
Vt liber ipse iamque commissus sibi
Magister et custos erit.
Namque ille iure qui suam seruauerit
Aliorum habet custodiam,
760
Seu liberos uinctos uelit,
Sed ut receptos doceat exemplo suo
Mundi catenis exui.
Et facile propriis absolutus uinculis
Solui docebit crimine,
765
Bonusque mentis uir gubernator suae
Et eclesiae nauem reget.
Nam quomodo ille praesidebit proximis
Praeesse qui nescit sibi?
Sed sermo lapsus decucurrit longius,
770
Reuertar ad Ioseph meum.
Castus beatae flore uernet gratiae
Vt paradisi lilium
Et corde puro caelitis prudentiae
Potum pudicus hauriat;
775
Responsa dubiis exerat mortalibus
Arcanus interpres dei
Et emicante gloria famae bonae
Notescat in regis domo,
Placitusque regi spiritu prudentiae,
780
Sumatur in regni ducem.
Possessionis regiae princeps eat
Praefectus in magna domo,
Stolam sed iste byssinam et torquem aureum
Gerat, apta Christo insignia;
785
Textam supernae gratiae uestem induat,
Stolatus innocentia.
Contexta bysso uestis irruptam fidem
Signat ualenti stamine;
Nam fila byssi fortiora et sparteis
790
Feruntur esse funibus.
Pro torque collo caritatis aureae
Praedulce circumdet iugum,
Quod suaue Christo nec molestum pondero
Adstringit colla, non premit.
795
Haec inter idem dona sumat, regii
Insigne iuris, anulum,
Curru uehatur regio.
Regalis etenim currus est Christi caro
800
Colpusque sanctum ecclesia,
Quo uehitur ipse milibus laetantium
Agitator Israel deus.
Imitare Christum; fac bonum, uita malum,
Caeli uitam in terris age.
805
Et ipse te rex ponet in currum suum
Regnique consortem dabit.
Et summa regni iura committet sui
Pandetque thesauros suos.
Sed ante digna largietur pignora,
810
Vt regiis insignibus
Ornatus altum regis ascendas thronum
Reseresque regales penus,
Sapientiae monile, gloriae stolam
Fideique gestans anulum.
815
Sed ut ille totam uir per Aegyptum potens
Fuit exter Aegypti solo,
Et iste mundi uiribus potentior
Sit fortis Aegyptum super,
Aegyptiorum sed peregrinus domo
820
Sic mixtus, ut non mixtus sit,
Distetque sanctum, sede communi licet,
De gente non sancta genus;
Nam nunc in isto tamquam in Aegypto situs
Sic demoretur saeculo,
825
Alienus ut sit saeculi negotiis
Caelestis urbis incola.
In carne uiuens uita carnis exulet
In lege mentis ambulans
Totamque regni crediti terram sibi
830
Peragret in libris sacris.
Et sicut ille uir dei Ioseph pius
Memphiticos fines obit
Et ampliatis horreis laetas opes
Fecunditatis congerens,
835
Exuberantum diues annorum bonis
Ieiuna pauit tempora:
Sic iste noster in sacratis litteris
Perambulet regnum dei.
Scriptura namque sancto flata spiritu
840
Regni perennis mater est,
Et iste cura spiritali prouidens
Struat ampla mentis horrea,
Alimenta condat pectore;
845
Et cum uitali diuitem substantia
Perfecerit terram suam,
Tunc tu, ut fruaris filii potentia,
Tamquam Israel ibis senex
Et introibis laetus accito simul
850
Cognationis agmine.
Pascetque natus in domo regis tuam
Partis senectam panibus,
Vt pullus aquilae dicitur repascere
Cura parentes mutua,
855
Quos uis senectae rursus implumes facit
Nidoque pascendos refert,
Donec replumi uestiantur corpore
Pennisque florescant nouis.
Versi uicissim more naturae nouo
860
Sunt filiis pulli senes.
At cum ueterno defaecata fecerit
Nouos iuuenta praepetes,
Desueta pennarum remigia denuo
Natis magistris inchoant
865
Mixtique pullis conuolant altoribus
Leni per auras impetu;
Liquidum sereno tractibus lentis iter
Secare sublimi iuuat,
Placideque sudum uentilantes aerem,
870
Ala pares immobili
Dum se sequuntur et uicissim praeeunt,
Serto coronant circulo.
Vltroque regni caelitis mysteria
Mutae loquuntur alites:
875
Sacrum potentis explicant instar crucis
Suspensa pennis corpora;
Volatus autem circumactus ambitu
Spondet laboris praemium.
Sic iste pullus gratiarum filius,
880
Vestrae salutis praeuius,
Auium per alta commeantum nubila
Sit spiritalis aemulus,
Cornibus et alis arduae fultus crucis
Volet in coronam gloriae,
885
Qui fonte proprio est deriuatus, ut suam
Fons totus in uenam fluat;
Vestrumque proni riuulum sequamini,
Vt flumen e cunctis eat,
Benedicta prolis sanctae radix, ut bonae
890
Rami feraces arboris.
Deo dedistis nutriendum filium,
Et ille sic uobis alit,
Vti uicissim nutriat canos puer,
Senibus magister paruulus,
895
Pietatis admirabili mysterio
Factus parens parentibus.
Deinde cuncti, tota sanctorum cohors,
Ad corpus illud uerticis,
Quo sicut aquilae congregabuntur pii,
900
Et uos uolantes ibitis,
Quod non ualebunt, quos humo tolli uetant
Patrimoniorum pondera.
Cum prima signum suscitandis mortuis
Caelo tuba intonauerit,
905
Hi nunc obesi spiritu superbiae
Et opibus inflati cauis,
Humi manebunt compediti nec suis
Sese explicabunt uinculis,
Quibus infideles nunc ligantur, ut uolunt,
910
Tunc adtinendi, ne uolent,
Quia sarcinatos et graues rebus suis
Mundi caduci diuites
Portare tenera non ualebunt nubila
Ad regis occursum dei;
915
Sed haesitantes in luto faecis suae
Opumque pressos molibus
Meridiano incendio mundi repens
Ruina mortis opprimet.
Ne quaeso dominus talium uirgam deus
920
Admittat in sortem suam,
Neque nos in horum diuitum fructus sinat
Manus iniquas tendere.
Vos ergo, magna cura pectoris mei,
Paramini Christo leues
925
Iamque expediti sarcinis angentibus
Vt copiosa luce uestiamini,
Estote nudi saeculo,
Veniens ut huius saeculi princeps nihil
930
Inueniat in uobis suum.
Et uos prementum mole rerum liberos
Et labe puros criminum
Facile adleuantes perferant tenui sinu
Nubes piorum baiulae,
935
Sponsique regis obuiam uectos deus
Fulgore perfundat suo,
Mortale uestrum sorbeat,
Et ad supernam restituti imaginem,
940
Erile conformes decus,
Aeuum perenne perpetes ut angeli
Cum rege uiuatis deo.
Concordes animae casto sociantur amore,
Virgo puer Christi, uirgo puella dei.
Christe deus, pariles duc ad tua frena columbas
Et moderare leui subdita colla iugo.
5
Namque tuum leue, Christe, iugum est, quod prompta uoluntas
Suscipit et facili fert amor obsequio.
Inuitis grauis est castae pia sarcina legis,
Dulce piis onus est uincere carnis opus.
Absit ab his thalamis uani lasciuia uulgi,
10
Iuno Cupido Venus, nomina luxuriae.
Sancta sacerdotis uenerando pignora pacto
Iunguntur; coeant pax pudor et pietas.
Nam pietatis amor simul est et amoris honestas
Paxque deo concors copula coniugii.
15
Foederis huius opus proprio deus ore sacrauit
Diuinaque manu par hominum statuit.
Quoque indiuiduum magis assignaret amorem,
Ex una fecit carne manere duos.
Nam sopitus Adam costa priuatus adempta est
20
Moxque suo factam sumpsit ab osse parem,
Nec lateris damnum suppleta carne uicissim
Sensit et agnouit quod geminatus erat;
Seque alium ex sese sociali in corpore cernens
Ipse propheta sui mox fuit ore nouo.
25
Haec, inquit, caro carne mea est, os ab ossibus istud
Nosco meis, haec est costa mei lateris.
Nunc igitur, prisca quoniam sub imagine sanctum
Foedus Aaroneis pignoribus geritur,
Sobria tranquillis agitentur gaudia uotis,
30
Christus ubique pii uoce sonet populi.
Nulla per ornatas insultet turba plateas;
Nemo solum foliis, limina fronde tegat,
Nec sit Christicolam fanatica pompa per urbem:
Nolo profana pios polluat ambitio.
35
Nulla peregrinis fragret nidoribus aura;
Cuncta pudicitiae munditias oleant.
Vnguentum sanctis unum est, quod nomine Christi
Diffusum casto spirat odore deum.
Nulla superuacuis ornentur fercula donis;
40
Moribus ornatur, non opibus probitas.
Sancta sacerdotis nurus et matrona sacrati
Iam pueri dotem luminis accipiat.
Horreat illusas auro uel murice uestes;
Aurea uestis huic gratia pura dei est.
45
Respuat et uariis distincta monilia gemmis,
Nobilis ut domino gemma sit ipsa deo.
Ceruicem Christi domini iuga ferre dicatam
Non premat inuisae pondus auaritiae.
Interiore magis mundo placitura colatur
50
Compta salutiferis dotibus ingenium.
Non cupiat lapidum pretium neque uellera Serum
In cassum reditus dilapidare suos;
Ornetur castis animam uirtutibus, ut sit
Non damnosa suo, sed pretiosa uiro.
55
Namque ubi corporeae curatur gloria pompae,
Vilescit uitio depretiatus homo,
Et male mens praui caecata libidine uoti
Sordescit nitidis corporis exuuiis,
Nec sentit quam turpe decus gerat improbus, ut sit
60
Veste sua leuior qui sibi ueste placet.
Absit ut idolici uideatur filia templi,
Gentis apostolicae filia facta domo,
Non fucis male ficta cutem neque lumina nigro
Puluere nec flauo tincta colore comam.
65
Purum naturae decus aspernata superbo
Crimine diuinum in se sibi damnat opus.
Frustra haec se mulier iactauerit esse pudicam,
Quae se tam uariis ornat adulteriis.
Vos autem, iuuenes Christi, fugite omnia, quorum
70
In damno pretium est, usus in interitu.
Credite diuinis uerbis de cultibus istis
Poenalem cupidis surgere materiam;
Esaias rigida cingendas reste minatur,
Quae modo purpureis Serica mixta gerunt,
75
Quae tunicas ostro rutilas auroque crepantes
Fluxis talari fine trahunt sinibus;
Funibus accinctae saccos sine fine gerentes
Grandia pistrini carcere saxa molent.
Quaeque caput pastis cumulatum crinibus augent,
80
Turpe gerent nudo uertice caluitium.
Talibus ornari fuge dotibus, o noua sancti
Nupta uiri; uacuis sensibus ista placent.
Tu neque odoratis uaga uestibus atque capillis
Naribus agnosci, qua gradiare, uelis,
85
Aut implexarum strue tormentoque comarum
Turritum sedeas aedificata caput.
Ne multis splendore tuo male sollicitatis
Pestiferae nequam sis caput illecebrae.
Sed neque uel proprio per corporis incrementum
90
Tu cupias mentem foeda placere uiro.
Tu quoque, sancte puer libris deuote sacratis,
Corporei curam sperne decoris amans.
Compensauit enim Christus tibi largiter ornans
Perpetuis pulchram diuitiis animam,
95
Vosque simul castis ornauit dotibus ambos
Spe pietate fide pace pudicitia.
Sermo dei argentum est, et sanctus spiritus aurum,
Mentibus et gemmae clara bonorum operum.
Si tenuis cultus mentes offendit honestas
100
Et pretio ambiri corda superba iuuat,
Submoueant istum sanctorum exempla pudorem
Castaque primorum simplicitas hominum.
Aspicite antiquos paradisi in sede parentes,
Quorum totus erat mundus et unus ager.
105
Attamen his ouium pelles tegumenta fuerunt;
Nunc uti neto uellere texta pudet?
Pulchra Rebecca sacrum cum sponsa ueniret ad Isac,
Simpliciter uelo tecta pudoris erat.
Non legitur uariis uenisse ornata lapillis,
110
Sed superobducto praedita palliolo,
Quo pudibunda suum texit uelamine uultum,
Oblatam sponsi uirgo pauens faciem.
An magis Herodias saltatrix uirgo placebit,
Baptistae mortem nancta pedum pretio?
115
Impia maternae sic ulta libidinis iram,
Vt caput acciperet luxuriae pretium,
Illud nempe caput, de quo clamauerat index
Vox populis agnum propter adesse dei.
Vnde nefas tantum meruit nisi ab illice cultu
120
Impia saltatrix, filia digna patre?
Quem tamen hoc uicit scelere inuitumque coegit
In facinus placiti corporis illecebris.
Conuiuas etenim dignos dape regis iniqui
Duxit in assensum mobilis arte pedum.
125
Nam nisi fulua leues texisset bractea plantas,
Calcibus ut pictis luderet improbius,
Et fluidam crispo duxisset syrmate uestem,
Fronte micans gemmis, pone refusa comam:
Non ita corruptis spectantum mentibus intrans
130
Callida ad infandum praeualuisset opus.
Ipse quoque Herodes regali ueste superbus
Sacrilegis demens flatibus intumuit
Elatusque habitu diuinum oblitus honorem
Vulnere uermifluo foetidus interiit,
135
Digna luens meritis, ut sordidus ulcere obiret
Qui se crediderat uestis honore deum.
Sed, cedo ut insani deceant regalia flatus
Pectora, quae nobis cum Pharaone manus?
Dissidet a nostris caua mundi gloria regnis,
140
Nec coit aduersis lux pia cum tenebris.
Clericus uxorem Christo comente decoram
Diligat et pulchram lumine cordis amet
Lector caelesti discat ab historia;
145
Inque uicem mulier, sancto sit ut aequa marito,
Mente humili Christum in coniuge suscipiat,
Crescat ut in sanctum texta compagine corpus,
Vt sit ei uertes uir, cui Christus apes.
Tali coniugio cessauit seruitus Euae,
150
Aequauitque pium libera Sara uirum.
Tali lege suis nubentibus astat Iesus
Pronubus et uini nectare mutat aquam.
His Mariam sponsis domini decet adfore matrem,
Quae genuit salua uirginitate deum.
155
Namque deus placitum sacrata in uirgine templum
Ipse sibi arcano condidit impluuio,
Descendens tacito adlapsu, uelut imber ab alta
Nube super uellus rore silente cadit.
Nam nemo arcani fuit huius conscius umquam,
160
Quo deus assumpsit uirgine matre hominem.
O noua ad humanam domini commenta salutem!
Fit sine concubitu femina feta uterum.
Sponsa uiro tantum non est subiecta marito,
Et genitrix partu nec mulier coitu.
165
Foedere erat coniunx, sed corpore non erat uxor,
Intemerata uiro, mater erat puero.
Grande sacramentum, quo nubit eclesia Christo
Et simul est domini sponsa sororque sui.
Sponsa quasi coniunx, soror est, quia subdita non est.
170
Inde manet mater aeterni semine uerbi
Concipiens populos et pariter pariens.
Hinc soror et coniunx, quoniam sine corporis usu
Mente coit cui uir non homo sed deus est.
175
Hac genitrice senex aeque generatur ut infans;
Aetatem et sexum non habet haec suboles.
Haec etenim est benedicta dei generatio, quae non
Seminis humani sed generis superi est.
Inde magister ait, quia iam nec femina nec mas
180
In Christo, sed idem corpus et una fides.
Namque omnes unum corpus sumus, omnia Christo
Membra quibus Christus corporis in caput est.
Et quia iam Christum induti deponimus Adam,
Protinus in speciem tendimus angelicam.
185
Propterea hoc opus est cunctis baptismate natis,
Perfectum ut capiat sexus uterque uirum,
Et commune caput stet in omnibus omnia Christus,
Tradens in regnum rex sua membra patri.
Nubere uel nubi fragilis iam deserit aetas
190
Omnibus aeterno corpore compositis.
Ergo mei memores par inuiolabile semper
Viuite; sit uobis crux ueneranda iugum.
Illius ut matris nati, quae sponsa sororque est,
Sumite digna piis pectora nominibus,
195
Et uobis fratres sponso concurrite Christo,
Sitis ut aeterni corporis una caro.
Hic uos nectat amor, quo stringit eclesia Christum
Quoque uicissim illam Christus amore fouet.
Ipse pater uobis benedicat episcopus, ipse
200
Praecinat hymnisonis cantica sancta choris.
Duc, Memor alme, tuos domino ante altaria natos
Commendaque precans sanctificante manu.
Sed quis odor nares adlabitur aethere manans?
Vnde meos stringit lux inopina oculos?
205
Quis procul ille hominum placidis se passibus adfert,
Plurima quem Christi gratia prosequitur?
Quem benedicta cohors superis circumdat alumnis
Angelici referens agminis effigiem?
Nosco uirum, quem diuini comitantur odores
210
Et cui sidereum splendet in ore decus.
Hic uir hic est, domini numeroso munere Christi
Diues, uir superi luminis, Aemilius.
Surge, Memor, uenerare patrem, complectere fratrem,
Vno utrumque tibi nomen in Aemilio est.
215
Iunior et senior Memor est. mirabile magni
Munus opusque dei! qui minor, hic pater est
Posterius natus senior, quia sede sacerdos
Gestat apostolicam pectore canitiem.
Filius est fraterque Memor; laetatur adesse
220
Communem sibimet pignoribusque patrem.
Iustitia et pax se gemina uice complectuntur,
Cum Memor Aemilio iungitur unanimo.
Infula pontifices diuino iungit honore;
Humano pietas iungit amore pares.
225
Hinc Memor, officii non immemor, ordine recto
Tradit ad Aemilii pignora cara manus.
Ille iugans capita amborum sub pace iugali
Velat eos dextra, quos prece sanctificat.
Christe, sacerdotes exaudi, Christe, precantes
230
Et pia uota sacris annue supplicibus.
Imbue, Christe, nouos de sancto antistite nuptos
Perque manus castas corda pudica iuua,
Vt sit in ambobus concordia uirginitatis
Aut sint ambo sacris semina uirginibus.
235
Votorum prior hic gradus est, ut nescia carnis
Membra gerant; quod si corpore congruerint,
Casta sacerdotale genus uentura propago,
Et domus Aron sit tota domus Memoris
Christorumque domus sit domus haec Memoris.
240
Esto et Paulini Therasiaeque memor,
Et memor aeternum Christus erit Memoris.
Ecce dies nobis anno reuoluta peracto
Illustrem reuehit Felicis nomine lucem.
Tempus erat laetis modo promere gaudia uerbis,
Anxia si laetas paterentur tempora uoces.
5
Sed tamen ista dies licet inter proelia nobis
Laetitiae pacisque dies erit; horrida longe
Bella fremant, nostris pax libera mentibus adsit.
Laetitiae dulcem non obliuiscitur usum
Mens assueta piis sua soluere pectora uotis
10
Et domino festis caste gaudere diebus.
Quare importunam quamuis sub tempore maesto
Pellite tristitiam; bona gaudia, dulcia uerba,
Omne pium laetumque die Felicis amemus,
Natali sine fine die, quia natus in ista est
15
Perpetuis Felix saeclis, qua corporis aeuum
Functus ad aeternam migrauit in aethera uitam.
Ergo metus abeant tristes redeantque refectis
Gaudia pectoribus; fugiant decet omnia sanctum
Maesta diem, tanti quem gloria confessoris
20
Insignem cunctis per tempora tota diebus
Elucere facit populisque frequentibus ornat.
Hunc ego, si Geticis agerem male subditus armis,
Inter et inmites celebrarem laetus Alanos,
Et si multiiugae premerent mea colla catenae,
25
Captiuis animum membris non iungeret hostis,
Pectore non uincto calcaret triste superba
Seruitium pietas. licet inter barbara uincla
Liber amor placitis caneret mea uota loquellis.
Nunc igitur quamuis uarias uaga fama per oras
30
Terrificis pauidas feriat rumoribus aures,
Nos tamen in domino stabilis fiducia Christo
Roboret et recto fixis pede mentibus armet,
Nec pauor ater in hanc obducat nubila lucem,
Quam deus aetherio Felicis honore serenat.
35
Legifer ut quondam Pharii tellure tyranni
Pascha sacrum Moyses prima sub lege dicauit
Sanctaque tunc Iudaea, domo licet impius illos
Maturare fugam ualida ui cogeret hostis,
40
Nec turbante metu iussum sollemne reliquit,
Sed trepidans fugiensque licet diuina peregit
Festa, salutifero laetis epulatus in agno
Coetibus et ficto Christi iam sanguine uictor,
Duxit ouans laetas uicto Pharaone choreas
45
(Inde fugae memores etiam nunc azyma sumunt
Iudaei solo retinentes nomine gentem,
Infermentatis pulsi quia panibus olim
Aegypto fecere fugam; paribus modo signis
Per patrios, sed iam per inania sabbata, ritus
50
Antiqui recolunt uestigia grata timoris;
Nam frustra ueterem uacua sub imagine legem
Exercent, uerum nobis quia pascha repleuit
Vnus pro cunctis patri datus hostia Christus,
Et quia corpus adest uitae, perit umbra figurae):
55
Sic igitur modo nos turbato in tempore laeti,
Mente pia festum dilecti martyris omnes
Collatis hilarae studiis pietatis agamus.
Forte magis pietas nobis dabit ista salutem,
Si nostras ideo libeat deponere curas,
60
Vt confessori laetantia corda feramus,
Cuius honore deus gaudet, quia martyr honorem
Contempsit proprium domini pro nomine Christi,
Vilior ipse sibi, ut Christo pretiosior esset.
Propterea tali placeat gaudere patrono
65
Natalemque diem sopiti pace beata
Martyris expositis laetantes ducere curis.
Hoc quoque deuotis aderit, si fortior extet
Nunc ad laetitiam affectus quam causa timoris
Ad consternandas obducto pectore mentes.
70
Credite non armis neque uiribus esse timendos
Allophylum populos, quos propter crimina nostra
Offensi mouet ira dei, ut formidine mortis
Excitet ad curam uitae torpentia corda
Ergo deum mitem saeuo timeamus in hoste,
75
Absit ut hoste metus, quem formidare meremur
Non metuendo deum; placida quem pace remissi
Neglegimus saltem ui compellente tremamus,
Placemus maerore humiles quem laeta ferentem
Spernimus ex ipsa mox prosperitate superbi.
80
Prisca retractemus sanctorum exempla parentum,
Qui merita immissis tolerantes uerbera bellis,
Non armis sibi nec muris capienda putabant
Praesidia. humanis opibus sperare salutem
Nulla salus. nec enim mortem mortalia pellent.
85
Ergo quibus curae tempus sit cura precandi
Caelestem dominum, quo maesta aut laeta parantur,
Qui solus praestare potest dicione superna,
Rursus ut exactis renouentur gaudia curis.
Hoc etenim regit et uariat deus arbiter usu
90
Res hominum, ut semper succedant nubila sudis
Atque iterum fugiant imbres redeunte sereno.
Quanta precum uirtus, quae sit medicina parenti
Flere deo, doceat luctu seruata Nineue
Et senis impensa Moysi prece uictus Amalec
95
Et maledictus Aman sanctae prece perditus Esther,
Qui bene poenarum uersa uice quae mala sanctis
Miscuerat solus bibit impius et cruce iusta,
Quam famulo domini praefixerat, ipse pependit.
Praesumat confisa deo, quia non metuendi
Causa timere deum, quem quisquis non timet unum
Omnia iure timet. fidant legionibus illi
Perfugioque parent reparatis moenia muris,
105
Nulla salutiferi quibus est fiducia Christi;
Nos crucis inuictae signum et confessio munit,
Armatique deo mentem non quaerimus arma
Corporis; et quamquam membris uideamur inermes,
Arma tamen gerimus, quibus et sub pace serena
110
Contra incorporeos animis decernimus hostes.
Nunc opus adiutore deo, solusque timendus,
Quo sine et arma cadunt, per quem firmantur et arma;
Ipse intra muros turris tibi, qui sine muris
Murus erit. recolamus abhinc signata sacratis
115
Gesta patrum libris, et perspice qui potiore
Praesidio fuerint, quos urbs circumdata magnis
Absque deo muris an quos sine moenibus urbis
Vallabat socio uirtus diuina fauore.
Illam dico urbem quam perdidit acer Iesus,
120
Mutatus proprium uirtutis nomine nomen,
Quam non militiae solito de more subegit,
Vt solitum est, longa dux obsidione laborans;
Verum ope diuina sacra per mysteria uibrans
Tela nec exercens tacitis exercitus armis
125
Lustrauit cessante manu septemque diebus
Septenos iterans sibi circa moenia gyros.
Obtinuit captos numeri uirtute potentis
Atque sacerdotum lituis clangore tremendo
Fulmineos superae tonitrus imitantibus irae.
130
Tunc qui diuitiis populus fidebat et urbe,
Interiit mixtis inter sua tecta sepulchris.
Sola Rahab meretrix, castam quae gessit iniqua
Gente fidem, non freta suis euadere muris,
Sed pietate dei meritum pietatis adepta est,
135
Qua famulis domini tuto fuit hospita tecto
Celatisque pie ciues illusit iniquos,
Fraude bona fallas, animo mentita fideli.
Hospitibus quia fida piis, infida profanis
Ciuibus extiterat, uitam patriamque domumque
140
Praelato contempta deo mos cuncta benigno
Repperit in domino; quae si posuisset in urbe
Praesidium, patriis cecidisset mixta ruinis
Indefensa deo; meretrix sed mystica Christum
Prouida pollutas empturum sanguine gentes,
145
Puniceo proprium signauit uellere tectum
Excepitque suam patria pereunte salutem,
Significans illos mundo labente tegendos,
Quos crucis inuictae signat cruor. hinc cape quantum
Ipse cruor ualeat, cuius saluabat imago.
150
Semper in omne bonum ualuit confidere Christo,
Credere cuncta deo uirtutum, ponere solum
Omnia summa deum; talis super omnia semper
Arma fides ualuit; tali puer ille pusillus
Robore grandis erat, qui spretis fortior armis
155
Perculit armatum silicis uirtute gigantem.
Arma fide semper, numquam cognouimus armis
Indiguisse fidem. rupit mare uirga fidelis,
Quod uacua arma fide cum principe mersit iniquo.
Femineas quoque personas uirtute uirili
160
Induit alma fides, mulier qua sancta peremit
Terribilem Sisaram transfixum tempora palo;
Terrentem magnos late populos Holofernem
Arte pudicitiae deceptum callida Iudith
Risit, in impuro quae non polluta cubili
165
Barbara truncato uictrix duce castra fugauit.
Nuda fides armata deo est; uirtute fidei
Fortior Ezechias paucis quam milibus ille
Sennacherib, cuius Babylon et opima Nineue
Regnum erat. Assyrias uires et Medica regna
170
Mouerat et magnis legionibus omnia circum
Regna terens sacram domini tendebat ad urbem
Atque unam tota bellorum mole petebat.
Dum parat hoc bellis retinentibus impia uota
Impediente deo, praemisit scripta superbis
175
Dura minis, quae sumpta dolens altaria coram
Dum recitat fera uerba lauans prostratus et orans
Atrata cum plebe, deum permouit, et una
Tam grauis exitii uictor prece perculit absens
180
Assyrios pugnante deo, compendia tanta
Promeritus, ne nosset eum quem uinceret hostem.
Nam post Ezechiae querulos trans sidera fletus
Et de corde humili missas super astra querellas
Voce pia impulsis summi patris auribus, altae
185
Vt patuere fores caeli, delabitur ales
Angelus halantem qua labitur aera ducens,
Armatus uerbi gladio ferit impia castra
Et sopitorum taciturna strage triumphans
Centum octoginta dedit uno milia leto,
190
Et nox una fuit tam magni conscia belli.
Mane minax rex surgit adhuc, et mox miser armis
Milite deleto uacuis fugit agmine raro,
Ezechiam fugiens alio procul orbe diremptum,
Cui modo praesenti fuerat sua uincla minatus.
195
Tunc uelut Ezechiae fuit interuentor Esaias,
Ad dominum nobis isto sit tempore Felix.
Iactemus nostras et transfundamus in istum
Curas atque metus. leuis illi sarcina nostrum
Pondus erit, quia quod paruis onus hoc leue magnis.
200
Sic deus ipse hominum gessit peccata nec hausit,
Et mortem passus non pertulit in cruce culpam.
Ille reus factus, ne sim reus; inter iniquos
Condemnatus obit, nos ut discernat iniquis.
205
Morte pia dominus mihi mortuus, ut sibi uiuam
Et merear semper uiuentis uiuere uitam.
Sic potiora eius uenerando in corpore membra
Martyres, e quibus est insigni robore Felix
Inter diuini capitis sacra lumina fulgens,
210
Iure deo ualidi, quia Christo proxima passi.
Concurramus ad hunc spe conspirante patronum;
Suscipiet nostras placida pietate querellas,
Et dum natalem ipsius celebramus ouantes,
Ille preces nostras meritis pius adseret altis
215
Inque uicem flebit nobis, quia mente dicata
Nos laetamur ei. non est cura haec noua sanctis
Exorare deum pro peccatoribus aegris
Vique boni meriti meritum superare sinistrum.
Si legimus Moysen populo peccante precatum
220
Extinxisse graues aeterni uindicis iras,
Et cum Pentapolim perfunderet igneus imber,
Exiguam Segor Sodomis discernit iniquis
Lot fugiens castaque potens prece liberat urbem
Electamque domo sumit, quia sede pudica
225
Integer incestae permanserat incola terrae,
Permixtus Sodomae tectis sed moribus exter.
Quid loquar Eliae precibus clusum atque reclusum
Caelum et sanctiloquo sublimis in ore prophetae
Terrarum mansisse famem, rediisse salutem?
230
Vt quondam hos habuit uetus aetas, sic modo nostra
Felicem sortita salus petat omne quod audet
Quodque cupit tali speret confisa patrono.
Sancte deo dilecte, dei tu dextera, Felix,
Esto, precor, nobis tu munitissima turris.
235
Nam deus Abraham deus est tuus et deus Isac
Et deus Israel tuus est deus; ille Rubentis
Diuisor pelagi et dulcator fontis amari,
Ille dator mannae caelo, dator ortygis austro
Et sitientis humi percussa rupe rigator,
240
Ipse tuus deus est, qui per deserta sequentem
Praecessit populum et praetentam nocte dieque
Temporis alterna mutauit lege columnam
Quique quater denos inter deserta per annos,
Angelico plebem de caelis pane cibauit
245
Et rupta in fluuios sitientem cote refecit.
Posce, precor, placidum nostris accedere Christum
Partibus; ipse tuus deus est, quo fortis Iesus
Stare suis iussit solem lunamque triumphis,
Et tibi cum dominus Romani prospera regni
250
Adnuerit, famulis elementis praecipe, Felix,
Ad nostrum seruire bonum; procedat et astris
Stantibus aucta dies; stet sol tibi lunaque concors
Haereat obfixo suspendens sidera cursu,
Dum Romana suum capiat uictoria finem.
255
Sicut in Assyria Daniel Babylone leones
Effusa domuit uictor prece, sic tibi, Felix,
Effera barbaries Christo frangente dometur
Et tua captiui iaceant uestigia circum.
Sic aliquando ferae circum iacuere prophetam
260
Orantisque pedes linguis mulsere benignis,
Naturam mutante deo, ut damnaret acerba
Mente feros homines humana pace ferarum.
Sic et crudelem confudit flamma tyrannum
Sanctis spectantem pueris seruire caminos
265
Atque suos cantare reos, ardere ministros.
Quonam se miseri poterunt defendere reges,
Qui tam degeneres humanae mentis in illos
Saeuierint, quibus et feritas et flamma pepercit?
Sed uelut aeternos pueris recinentibus hymnos
270
Roscidus accensos discussit spiritus ignes,
Sic nobis placido Felicis gratia flatu
Aspirante deo bellorum temperet ignes
Ortaque Romuleis reprimens incendia terris
Sollicitos placida iam pace refrigeret aestus
275
Fessaque restinctis absoluat pectora curis.
Sed cur insipiens, tamquam tibi sim rudis hospes
Oblitusque tui, ueterum te posco parentum
Exemplis, ut opem tribuas in rebus egenis,
Quam tibi dante deo facies tu cedere nobis?
280
Sat mihi sunt, Felix, uirtutum exempla tuarum,
Nec tibi pauperior Christus caelestia fundit
Munera quam patribus, quorum generosa propago es.
Nam patriarcharum, Felix, et filius aeque
Stirpis apostolicae es, tanti non degener heres
285
Seminis; ut sanctae legis simul atque fidei
Confessor patriis uirtutibus aemula sanctus
Signa geris, nec, si species operum tibi dispar,
Non similis uirtus; diuersa est gratia uobis,
Gloria par, quoniam sanctis fons omnibus unus
290
Et regnum commune dei; non una prophetis
Martyribusque sacris opera, ut diuersa fuerunt
Tempora, nec coeunt signis distantia causis
Gesta; dei per dona sibi caelestia distant
Aequales meritis. si non eadem omnia Felix
295
Quae Daniel gessit uel pertulit et lacus istum
Non habuit nec terribiles cinxere leones:
Nec Daniel eadem pro nomine passus erili est,
Quae Felix horrenda tulit. qui rostra ferarum
300
Clausit adoranti faciens mansueta prophetae,
Qui fecit gelidos pueris orantibus ignes
Vmidaque in mediis dedit indumenta caminis,
Ipse dedit celso Felicem iure potentem
Pestiferis Satanae legionibus imperitare,
305
In quibus iste feras omnes compescit et ignes.
Nam quae non serpens, quae non hac belua turba est?
Denique de multis unum loquar, ut sit ab uno
Discere daemoniis sensus constare ferinos.
Quidam homo, non longum tempus, tam prodigiali
310
Daemone distentus fuit, ut iam non modo notos
Ille cibos hominum, uel si congesta daretur
Multa mensa dape, in facili consumeret haustu,
Verum et gallinas habitantum limine raptas,
Mox ut sustulerat, rabido discerperet ore
315
Et pluma incoctas non suffocante uoraret.
Quin et funeream saniem sitiebat et ossa
Lambebat, pecudum proiecta cadauera mandens,
Obscenus conuiua canum. hic modo daemone tanto
Sobrius ecce procul conductum exercet agellum
320
Et curante deo sancta Felicis in aula
Redditus ipse sibi claro satis indice monstrat
Felicem meritis et Christi nomine fortem
Immanes domitare feras et uincere flammas.
Dicite qui testes operum Felicis adestis,
325
Nonne feras ignesque domat, cum daemonas urget,
Qui uitiis animas et morbis corpora frangunt,
Qui desideriis hominem flammantibus urunt
Peccatisque uorant? istos cruciansque fugansque
Nonne feras ignesque domat? fremit igneus ultor
330
Agminis igniferi Felix flammamque nocentem
Opprimit igne dei; tenebrarum uincitur ignis
Luminis igne pio; daemon fugit, et deus intrat;
Et fit homo bene uersa domus, felicior aula,
Possessore deo taetrum infitiata colonum.
335
Candidus et medicans ignis deus; hoc meus igne
Feruet, ut incensum restinguat daemona, Felix
Laxatumque hominem flagrante refrigeret hoste.
Mira manus et uirga potens et celsa potestas
Intra unum mixtis inimico foedere corpus
340
Spiritibus Felix interuenit inter operta
Pectoris et tenues dirimit subtilior auras,
Daemone discernens animam, quo libera pulso
Mens hominem recipit. par hoc operi est opus illi,
Quo merram tristem sacri dulcedine ligni
345
In populi potus crucis immutauit imago.
Sic Felix pietate potens, quia nobilis altae
Confessor crucis est, ipsum quasi tristia merrae
Pocla hominem mutat. qui nunc inflatus acerbo
Daemone uipereum per spumea labra saporem,
350
Concussu laterum et singultu gutturis ampli
Saepius assiliens flatus ructabat amaros,
Iam totus uel solus homo in sua iura reuersus
Dulce sapit, sanum spirat placidumque profatur.
Ergo et Felicem uirtutis dextera cingit.
355
Inde potens uarias tenebrosi principis artes
Deuorat ut magicos Moseia uirga dracones.
Cernimus ecce pares domini caelestis adesse
Ad meritum Felicis opes, operum quoque formas
Congruere et quaecumque patres in corpore sancti
360
Ediderint documenta dei sine corpore uiuum
In Christo Felicem agere insignique potentem
Mente animam, positi dum corporis ossa quiescunt,
Ante diem reditus claris praetendere signis,
Qualem pro meritis sit gestatura coronam,
Omnes quisque suo radiabunt lumine sancti
Dissimili fulgore pares nec iudice Christo
Alter in alterius meriti dispendia crescent;
Christus erit cunctis regnum lux uita corona.
370
Cernite distinctos actu sed honore iugatos
Testamentorum ueterisque nouique magistros,
In quibus una dedit geminas sapientia leges.
Atque ita uirtutes uarias par gloria pensat.
Non Petrus irrupit uirga mare, sed neque Moyses
375
Aequoris incessit liquido; tamen unus utrique
Fulget honos, unus quoniam fuit auctor utrique
Scindere aquas uirga, pedibus calcare fluenta,
Qui deus est ueterum in sanctis, deus ipse nouorum;
Quo data lex domino est, ex ipso gratia uenit;
380
Ille deus Danielis et ille trium puerorum
Felicis deus ipse deus nec se minor ipse est
In sancto Felice deus, per quem bona dona
Et medicas exercet opes terraque marique.
Omni namque die testes sumus undique crebris
385
Coetibus aut sanos gratantia reddere uota
Aut aegros uarias petere ac sentire medellas.
Cernimus et multos peregrino a litore uectos
Ante sacram sancti prostratos martyris aulam,
Dum referunt grates, tolerata referre pericla,
390
Testantes ualidis collisa naue procellis
Se raptos miserante deo Felicis et ipsa
Educente manu maris emersisse profundo
Et desperatam placidos cepisse salutem,
Felicis meritis et aquas et cedere flammas.
395
Praeterita ut taceam meriti documenta potentis,
Nouimus experti, pauor e terrore recenti
Vibrat adhuc memores animos, recolentibus illa
Quae tulimus paene absumptis incendia tectis;
Quamlibet extinctae recalent uestigia flammae
400
Mentibus et magni cumulant Felicis amorem,
Quem prope corporeo praesentem uidimus actu
Obiectare manus flammis et nostra tueri
Limina iuncta suis, quae tamquam territa sancti
Obstantis facie prope tangens flamma pauebat
405
Pulsaque de nostri rapiendo culmine tecti,
Comminus in tuguri uicina strage perarsit.
Mira loquar, stetit immotus sine flatibus aether
Nec nemorum foliis ullum dedit aura tremorem,
Ne posset rapidus procedere longius ignis
410
Per contexta uolans sociarum tigna domorum,
Sed uentis deserta cadentibus ire negaret
Flamma et consumpto moreretur languida pastu.
Consimili modo nos, Felix, ope solue periclis,
Nec domibus nostris propient mala, pulsaque per te
415
Horrida sanguineo longe sonet ira flagello.
Illam etiam uirtutem arcendis indue bellis,
Qua male labentem uicinis montibus amnem,
Qui subitis aucto pluuiis torrente redundans,
Sic tua praecipitans in limina saepe ruebat,
420
Vt tectis coniuncta tuis habitacula uastis
Quassaret uiolentus aquis, ita flumine uerso
Fecisti mutare uias, ut nunc nouus illum
Alueus insolita ducat regione furentem
Nostraque longinquo uitantem tecta meatu:
425
Sic modo bellisono uenientes flumine pugnas
De nostris auerte locis. manus impia sacris
Finibus absistat, quibus est tua gratia uallum,
Atque tuam timeant hostes quasi daemones aulam,
Nec cruor haec uiolet quae flamma uel unda refugit.
Nascere, quae tardo semper mihi redderis ortu
Mox et in occasum properans fugis, aegra redire,
Ales abire, dies. nam te per longa morantem
Tempora, dum tardi nitens rota uertitur anni,
5
Sustineo intentis affecto pectore uotis.
Quam cuperem totis mihi te lucere diebus,
Vel si quando uenis, ita compensare moras, ut
Aestiuis posses spatiis producere lucem
Aut illum pensare diem, qui sistere iussis
10
Sideribus longo lassauit lumine mundum,
Humanos duplicans dilata nocte labores.
Nunc te, cara dies, rapido nimis aere nobis
Temporis hiberni lex subtrahit et breuiatas
Cogit hiems horas cita lumine, pigra tenebris.
15
Sed bene quod tibi sol, Felix, cui gratia perpes,
Illustrante micat Christo propriumque coruscat
Natali iubar ipse suo neque conditur umquam
Casibus occiduis aeterni splendor honoris.
I, fugitiua dies, elabere, non reuocabo,
20
Nec te iam querar esse breuem, quia te sine Felix
Semper inextincto praesens mihi lumine fulget.
Si natalis abest, plus est quod iugiter ipse
Lux huius natalis adest. nec enim ille die fit
Sanctus, cuius honor celebrandi causa diei est.
25
Quod si natalem reliquis praestare diebus
Turba facit, solito quae densius ad sacra currit
Limina, conferta prope semper plebe uidemus
Natalem Felicis agi. nam quae, rogo, uotis
Cassa dies oritur uel magnis rara cateruis?
30
Sed tamen hanc speciale decus retinere fatebor
Iure diem, expleto quondam qua contigit aeuo
Ponere terrenos habitus et ad alta uocari
Sidera Felicem retinendum sede beata.
Firmat enim ratio ista fidem, quae tempora certis
35
Distinguit titulis sacrosque per annua signat
Festa dies, quibus ad domini miracula quondam
Antiqui tremuere patres, horrenda sinistris
Et semper celebranda piis, quia commoda sanctis,
Dura fuere malis. testis Memphitica tellus
40
Et mare tunc factum sanctis humus, aequor iniquis,
Ceteraque his paria Aegypto multasque per oras
Gesta deo memori nobis recoluntur amore.
Sic aeque diuina feruntur munera Christi:
Vt ueneranda dies cunctis, qua uirgine natus
45
Pro cunctis hominem sumpsit deus, utque deinde,
Qua puerum stella duce mystica dona ferentes
Suppliciter uidere magi, seu qua magis illum
Iordanis trepidans lauit tinguente Iohanne
Sacrantem cunctas recreandis gentibus undas,
50
Siue dies eadem magis illo sit sacra signo,
Quo primum deus egit opus, cum flumine uerso
Permutauit aquas praedulcis nectare uini.
Quid paschale epulum? nam certe iugiter omni
Pascha die cunctis ecclesia praedicat oris,
55
Contestans domini mortem cruce, de cruce uitam
Cunctorum; tamen hoc magnae pietatis in omnes
Grande sacramentum praescripto mense quotannis
Totus ubique pari famulatu mundus adorat,
Aeternum celebrans rediuiuo corpore regem.
60
Hoc sollemne dies sequitur (septem numeramus
Hebdomadas, et lux populis festiua recurris),
Qua sanctus quondam caelo demissus ab alto
Spiritus ignito diuisit lumine linguas,
Vnus et ipse deus diuersa per ora cucurrit
65
Omnigenasque uno sonuit tunc ore loquellas,
Omnibus ignotas tribuens expromere uoces,
Quisque suam ut gentem peregrino agnosceret ore
Externamque suo nesciret in ore loquellam.
Barbarus ipse sibi non notis nota canebat
70
Verba, suis aliena loquens; sed in omnibus unum
Voce deum uaria laudabat spiritus unus.
Vt citharis modulans unius uerbere plectri
Dissona fila mouet uel qui perflantia textis
Labra terit calamis, licet. unum carmen ab uno
75
Ore ferat, non una sonat uariosque magistra
Temperat arte sonos, arguta foramina flatu
Mobilibusque regit digitis clauditque aperitque,
Vt rapida uice dulcis eat redeatque cauernis
Currens aerio modulabilis aura meatu,
80
Explicet irruptos animata ut tibia cantus:
Sic deus omnisonae modulator et arbiter unus
Harmoniae, per cuncta mouet quam corpora rerum,
Et naturae opifex deus omnis et artis, in omni
Fons opere et finis, faciens bona factaque seruans,
85
Ipse manens in se media pietate uicissim,
Qua pater in uerbo, qua filius in patre regnat,
Quo sine nil factum, per quem sata cuncta in eodem
Consistunt, idem nouat omnia principe uerbo,
Qui cruce purpurea pretiosi sanguinis ostro
90
Arduus ascensu uolucri penetrauit in alta
Nube super Cherubin uolitans seditque parenti
Dexter et inde suis caelestia dona profudit,
Spiritum ab unigena sanctum et patre procedentem,
Qui deus ipse deo ueniens licet adsit ubique,
95
Conspicuo tamen adlapsu ruit igneus illic,
Pubis apostolicae concors ubi coetus agebat,
Moxque nouo sonitu multis ex urbe coactis
Omni ex gente uiris sedit quasi flamma per omnes
Et simul in cunctis spiramine dissonus uno,
100
Vt lyricas facili modulatus pectine chordas,
Diuiduis eadem cecinit praeconia linguis,
Incutiens uarias humana per organa uoces.
Talis ubi lectas impleuit crapula mentes,
Ructauere sacras ieiuno gutture laudes
105
Ebria corda deo; quis me miseratus ab isto
Flumine potabit, quod sobriat ebrietate?
Ergo uelut caelum stellis et floribus arua
Temporibusque annos dominus, sic ipsa diebus
Tempora distinxit festis, ut pigra diurnis
110
Ingenia obsequiis saltem discrimine facto
Post interuallum reduci sollemnia uoto
Sancta libenter agant residesque per annua mentes
Festa parent domino, quia iugiter intemeratos
Iustitiae seruire piget, delinquere suetis
115
Parcere peccato labor est. decurritur omni
Valle, per ascensum non est euadere cursu.
Hinc uia labendi procliuior et uia uitae
Durior; illa capax multis, haec ardua paucis.
Inde bonus dominus cunctos pietatis ut alis
120
Contegat, inualidis niti uirtutis ad arcem
Congrua sanctorum dedit interualla dierum,
Vt saltem officiis mediocribus ultima Christi
Vestimenta legant, et eos uel fimbria sanet,
Qui non extorres penitus regione salutis
125
Intra perpetuae stabulant praesepia uitae,
Longinqui primis, non longo fine secundis.
Primus enim uitae gradus est pertexere cunctos
Continua bonitate dies et tempore toto
Pascha sacrum Christi cultu celebrare pudico.
130
Quod si mixta seges tribulis mihi germinat et cor
Incultum stimulat terreni spina laboris,
Vel festis domino studeam me offerre diebus,
Corpore ne toto trahar in consortia mortis.
135
Quamquam igitur iugi nos, qui statione propinqua
Accolimus, sancti potiamur honore patroni,
Quem et sine natali deuota frequentia semper
Concelebrat, tamen ut proprii per erilia uernae
Festa relaxemur curis et uota canamus,
140
Huius laetitiae princeps psallentibus ibo
Fratribus et socium ducam quasi signifer agmen.
Nam licet e uaria populi regione frequentes
Comparibus uotis hodie pia gaudia fundant,
Me tamen uberius decet atque insignius isto
145
Exultare die, quia nemo obstrictior est me
Debitor huic, cui priuato specialius astro
Ista dies tantum peperit sine fine patronum.
Salue, cara dies, salue, mihi lux mea, salue,
Semper festa mihi; sed in hoc mihi clarior anno
150
Orta refulsisti, quia cum Felicis honore
Nicetam reuehis, sanctorum ut amore duorum
Binum habeam natalem hodie, quo corpore sumpti
Martyris excessum celebrans et corpore prompti
Ecce sacerdotis reditum satiatus adoro,
155
Suscipiens humili metantem in pectore Christum.
Exsultet mea nunc anima edicatque quod olim
Sponsa canebat amans domino uocalis amanti:
Imber abit, discessit hiems, uos turturis altae
In nostra tellure sonat, dat uitis odorem,
160
Florida et in terris miramur lilia caeli.
Vnde repente, precor, uersa uice temporis annus
Ver agit et gelidis flores uisuntur in agris?
Iunctus adest domini Christi comitatus amicis
Nicetes; hinc uernat hiems, hinc undique nobis
165
Spirat odoratos uegetabilis aura uapores;
Hoc de corde uenit benedicti spiritus agri.
Vita pudicitiae et liquido mens candida uero
Nicetam faciunt, flores et aromata Christi.
Munere quid tanto dignum uel corde uel ore
170
Pauper et insipiens et paruulus edere possim?
Ipso nunc Felice opus est et in hoc mihi munus,
Sumat ut a Christo, mihi quas impertiat ipse,
Vt digne sibi grater, opes. et nunc mihi uellem
Viua perennis aquae manarent flumina uentre,
175
Vt non ore meo sed Christi munere possem
Laetitiam enarrare meam, quae munere Christi
Vberius solito placidum mihi pectus inundat
Natalemque mihi duplicat Felicis amore
Multiplici. uideo praesenti lumine coram
180
Niceten ridere mihi, uisoque parente,
Cuius prae cunctis amor in me regnat, et ipse
Nicetes fio, benedicti nominis instar
Mente gerens, quae nunc uoto uictore triumphat.
Hunc ego conspiciens longo post tempore longe
185
Natali uenisse tuo, clarissime Felix,
Nonne tua ducente manu aduentasse fatebor?
Nam quis tam claro poterit non cernere signo
Hoc prece mi uenisse tua, ut, quod sumere uotis
Vis poteram aut ipso saltem mihi fingere somno,
190
Nicetam rursus coram Felicis in ipso
Natali uisu simul amplexuque tenerem
Atque iterum sub eo canerem mea debita, Felix,
Auditore tibi. sed quid faciam rogo pauper
Diuitis assideo mensae et miser audeo magnis
195
Insertare manum dapibus; neque cogito quod me
Talia consimili uice, qualia sumo, parare
Conueniat dignumque isto dare iudice uerbum.
Quare inopi da, sancte, tuo, ut te digna patrono
Et pariter condigna tuo loquar ausus amico.
200
Posco tuos, Felix, tecum ad tua uota parentes.
Quae tua uota loquor, mea sunt et uerius haec sunt
Vota mea; at tibi celsus honor terrena recusat
Gaudia. sed quia nostra tuae sunt gaudia palmae
Et tua dignaris tibi ducere uota tuorum,
205
Ergo tuos etiam, Felix, imploro parentes;
Hic quoque ades, mihi nunc poscas ut adesse uocatos.
Qui colitis laetos paradisi caelitus hortos
Quique sub excelsa domini requiescitis ara,
Pulcher apostolici chorus agminis et patriarchae,
210
Gens prior, ambo chori procerum, quos agmine bino
Per duodena deus signauit nomina patres
Gentibus et populis regnum ad caeleste uocandis,
Vos etiam, sancti, supplex deposco, prophetae,
In nostra qui carne deum fore praececinistis,
215
Vos quoque corporibus caesis et sanguine fuso
Occisum et uiuum testati martyres agnum,
Omnes diuinis a fontibus una propago,
Quos pius Abraham sacer Isac lenis Iacob
Progenuere deo per inenumerabile semen
220
Et bifidum meritis caelestibus atque caducis,
Aequantes his astra poli, his telluris harenam.
Credo equidem uos officio pietatis ad istum
Vndique conuenisse diem Felicis amore,
Vt confessoris socii celebretis honorem.
225
Non autem tanti mihi sum praesumptor honoris,
Vt sanctos idcirco meis modo protinus omnes
Sensibus aspirare precer quasi munere tanto
Dignus, ut illa meo resonet uox turturis ore,
Quam totum tellus audiuit laeta per orbem,
230
Sed quia uox diuina decet Felicis honorem
Et quia Nicetes, domini puer atque sacerdos,
Longinqua tellure mihi modo missus ad istum
Ecce diem uenit, uir tam bonus ore magistro
Quam sacer est uictore animo uel corpore uicto.
235
O mihi fulminea Cherubin si forcipe sumptum
Carbonem ex ipsa domini procul efferat ara
Et peccatoris male pinguia labra perurat,
Vt defaecato concretis sordibus ore,
Non ut ab ore meo, sed ut auditoris ab ore,
240
Ipsius hausta meo depromam dignius ore,
Ne peccatoris stolidi sermo asper et aeger
Et uiolet castas et doctas uerberet aures!
Sed quoniam lateri meus assidet ipse magister,
Comminus e regione situm uenerante frequenter
245
Lumine conspiciam; forsan sapientis ab ore,
Vt quondam effetae pecudes pastoris Iacob,
Concipiam sterili fecundos pectore sensus.
Namque et Nicetes domino benedictus ut ille
Mitis, ut Israel ouibus quoque pastor et haedis
250
Ante lacum uiuentis aquae sedet; hic etiam tres
Corde pari trina sibi legit ab arbore uirgas,
Quis in aqua positis pecus aduocat et coeuntes
Ingrauidat uirgisque tribus concepta colorat,
Vt de interrasa uariatis cortice uirgis
255
Insignita gregis sancti fetura probetur.
At pecori Laban non est nota. sed nota uitae;
Nam nota mortis erit Christo non esse notatos.
Sic animas steriles in nomine gratia trino
Innouat, et uerbi coitu uir spiritus implet
260
Conceptosque deo notat intus eclesia fetus
Virgineo fecunda utero materque salutis,
Dum uirgis intenta tribus bibit uuida uerbi
Semina et aeterni signatur lumine uultus.
Hinc sterilis peperit septem et defecit abundans
265
Dilatante deo tenues, tenuante superbos.
Sic ego Niceta uiso quasi fonte reperto
Sicut ouis sitiens ad uiua fluenta cucurri
Aridus et sensi mea protinus ubera tendi,
Attentusque diu pascentis in ora magistri
270
Inspexi docto uarias in pectore uirgas
Conspectumque bibi per lumina fixa colorem,
Et me diuinis sparsit mens roscida guttis.
Sed tamen in tribus his, quia uenit mentio, uirgis,
Si placet, inspiciamus adhuc mysteria regni.
275
Tres patriarcha sibi trina legit arbore uirgas,
Spirantem storacis, leuem platano, nuce firmam.
Spiritus in platano est, uirgo in storace, in nuce Christus.
Nam patulos platanus ramos expandit in umbras;
Sanctus inumbrata formauit uirgine Christum
280
Spiritus, et storacis puto uirga sit arbore Dauid
Prompsit odoratum quae uirgo puerpera florem.
Virga nucis Christus, quoniam in nucibus cibus intus,
Testa foris et amara super uiridi cute cortex.
Cerne deum nostro uelatum corpore Christum,
285
Qui fragilis carne est, uerbo cibus et cruce amarus;
Dura superficies, uerbum crucis et crucis esca est,
Caelestem Christi claudens in carne medullam.
Sed cruce dulcis item, quia protulit arbore uitam
Vita deus noster; ligno mea uita pependit,
290
Vt staret mea uita deo. quid, uita, rependam
Pro uita tibi, Christe, mea? nisi forte salutis
Accipiam calicem, quo me tua dextra propinet,
Vt sacro mortis pretiosae proluar haustu.
Sed quid agam? neque si proprium dem corpus in ignes
295
Vilescamque mihi, nec sanguine debita fuso
Iusta tibi soluam, quia me reddam tibi pro me,
Et quicquid simili uice fecero, semper ero impar,
Christe, tibi, quia tu pro me mea, non tua, Christe,
Debita soluisti, pro seruis passus iniquis.
300
Quis tibi penset amor? dominus mea forma fuisti,
Vt seruus tua forma forem; et res magna putatur.
Mercari propriam de re pereunte salutem?
Perpetuis mutare caduca et uendere terram,
Caelum emere? ecce deus quanto me carius emit
305
Morte crucis? passus, deiectus imagine serui,
Sed quid agam? intuto temerarius euehor alto,
Ausus in excelsum fragili me credere pinna;
Martyris egregii natalem, qui meus est mos,
310
Materia leuiore canens, in summa repente
Emicui, super astra uolans mentemque procacem
Ad rerum fontem misso sermone tetendi.
Vnde mihi hos animos? quae me leuat aura superbum?
Non agnosco tumens mea pectora; maior agit mens.
315
Sentio Nicetam, dum proximus assidet et me
Tangit et adiuncto lateri uicinus anhelat.
Acer anhelantis iuxta me spiritus intrat
Insolitumque potens meditanti suscitat ignem,
Frigentes animans admoto fomite fibras.
320
Sed reprimam tumidos flatus nec magna super me
Exiguus spirabo loqui referarque relicta
Paruus humo et plano modici pede carminis ibo.
Quamuis Felicis meritum sublime profari
Non possim sine laude dei, tu, sancte, paterno
325
Suscipe me, Niceta, sinu, et dum pectore docto
Sustineor caput in blando mihi corde reclinans,
Sal tuus insulsum me condiat et sitientes
Diues uena riget riuo mihi perpete sensus.
Dicam iterum gaudens et adhuc uix muneris huius
330
Credulus ingeminabo rogans: dic, quaeso, redisti
Teque ipsum teneo Nicetam, in quo hactenus aeger
Noctes atque dies anima tabente pependi?
Venisti tandem quarto mihi redditus anno?
Sed grates Christo, quia te uel sero reuexit.
335
Quam metui ne te mediis regionibus hostis
Disclusum opposita bellorum nube teneret!
Sed desideriis superantibus obuia nobis
Vincula rupisti, nec te mare nec labor ullus
Nec Gothici tenuere metus nec frigora longis
340
Dura uiis; uere in tantis, Niceta, fuisti
Casibus affectu uictus uictorque benigno,
Fortis et infirmus pariter, sed utrumque potenter.
Victus amicitia, uictus Felicis amore,
Vicisti duros tenera pietate labores.
345
Nunc age, sancte parens, aurem mihi dede manumque;
Nodemus socias in uincula mutua palmas
Inque uicem nexis alterno foedere dextris
Sermones uarios gressu spatiante seramus.
Enarrare libet simul et monstrare parenti
350
Sollicito nostros toto quo defuit actus
Tempore. nam cui iure magis mea gesta retexam
Felicisque manu nobis operata reuoluam,
Quam cui cura sumus? gemino qui iure magistri
Et patris ut bene gesta probet, sic improba damnet,
355
Corrigat errata et placidus disponat agenda;
Imperfecta iuuet precibus, perfecta sacerdos
Dedicet, atque ita se Felicis in aedibus ultro
Atque citro referat, tamquam ipsum pectore toto
Felicem gerat et patria se iactet in aula.
360
Ergo ueni, pater, et socio mihi iungere passu,
Dum te circumagens operum per singula duco.
Ecce uides istam, qua ianua prima receptat,
Porticus obscuro fuerat prius obruta tecto;
Nunc eadem noua pigmentis et culmine creuit.
365
Ast ubi consaeptum quadrato tegmine circa
Vestibulum medio reseratur in aethera campo,
Hortulus ante fuit male culto caespite, rarum
Area uilis holus nullos praebebat ad usus.
Interea nobis amor incidit hoc opus isto
370
Aedificare loco; namque hunc res poscere cultum
Ipsa uidebatur, uenerandam ut martyris aulam
Eminus aduersa foribus de fronte reclusis
Laetior illustraret honos et aperta per arcus
Lucida frons bifores perfunderet intima largo
375
Lumine, conspicui ad faciem conuersa sepulchri,
Quo tegitur posito sopitus corpore martyr,
Qui sua fulgentis solii pro limine Felix
Atria bis gemino patefactis lumine ualuis
Spectat ouans gaudetque piis sua moenia uinci
380
Coetibus atque amplas populis gaudentibus aulas,
Laxari densas numerosa per ostia turbas.
Ipsaque, qua tumulus sacrati martyris extat,
Aula nouos habitus senio purgata resumpsit.
Trina manus uariis operata decoribus illam
385
Excoluit, biiuges laqueari et marmore fabri,
Pictor imaginibus diuina ferentibus ora.
Ecce uides quantus splendor uelut aede renata
Rideat insculptum camera crispante lacunar.
In ligno mentitur ebur, tectoque superne
390
Pendentes lychni spiris retinentur aenis
Et medio in uacuo laxis uaga lumina nutant
Funibus, undantes flammas leuis aura fatigat.
Quaeque prius pilis stetit, haec modo fulta columnis,
Vilia mutato spreuit caementa metallo.
395
Sed rursum redeamus in atria. conspice sursum
Impositas longis duplicato tegmine cellas
Porticibus, metanda bonis habitacula digne,
Quos huc ad sancti iustum Felicis honorem
Duxerit orandi studium, non cura bibendi.
400
Nam quasi contignata sacris cenacula tectis
Spectant de superis altaria tuta fenestris,
Sub quibus intus habent sanctorum corpora sede
Namque et apostolici cineres sub caelite mensa
Depositi placitum Christo spirantis odorem
405
Pulueris inter sancta sacri libamina reddunt.
Hic pater Andreas, hic qui piscator ad Argos
Missus uaniloquas docuit mutescere linguas;
Qui postquam populos ruptis erroris iniqui
Retibus explicuit traxitque ad retia Christi,
410
Thessalicas fuso damnauit sanguine Patras.
Hic et praecursor domini et baptista Iohannes,
Idem euangelii sacra ianua metaque legis,
Hospes et ipse mei ueniens Felicis ad aulas,
Parte sui cineris fraternum funus honorat.
415
Hic dubius gemino Didymus cognomine Thomas
Pro nostra dubitare fide permisit, ut et nos
Viuere post mortem uero fateamur Iesum
420
Corpore, uiua suae monstrantem uulnera carnis,
Agnoscant trepidi quem confixere rebelles.
Hic medicus Lucas prius arte, deinde loquella,
425
Bis medicus Lucas; ut quondam corporis aegros
Terrena curabat ope, et nunc mentibus aegris
Composuit gemino uitae medicamina libro.
His socii pietate fide uirtute corona
Martyres Agricola et Proculo Vitalis adhaerens
430
Et quae Chalcidicis Euphemia martyr in oris
Signat uirgineo sacratum sanguine litus.
Vitalem Agricolam Proculumque Bononia condit,
Quos iurata fides pietatis in arma uocauit
Parque salutiferis texit uictoria palmis
435
Corpora transfixos trabalibus inclita clauis.
Hic et Nazarius martyr, quem munere fido
Nobilis Ambrosii substrata mente recepi;
Culmina Felicis dignatur et ipse cohospes
Fraternasque domos priuatis sedibus addit.
440
Quamuis sancti omnes toto simul orbe per unum
Sint ubicumque deum, quo praesentantur ubique
Corporis ut sua membra deo, sed didita sanctis
Sunt loca corporibus, neque tantum, qua iacet ora
Totum corpus, ibi positorum gratia uiuit;
445
Sed quacumque pii est pars corporis, et manus extat
Contestante deo moriti documenta beati,
Magna et in exiguo sanctorum puluere uirtus
Clamat apostolici uim corporis indice uerbo.
His igitur uicinus erit quicumque supernis
Percitus affectu sanctas properarit ad aedes;
Cum uelit oratum Christo secretus adire,
Siue die seu nocte uelit sua promere uota,
Impiger attiguo de limine prodeat hospes.
455
Hoc etiam mirare, domus quod martyris alta
Lege sacramenti per limina trina patescit
(Fassus enim est unum trino sub nomine regnum).
Et quod contextae iunctis sibi molibus aedes
Iure pio signant, quoniam, etsi culmina plura
460
Sint domibus structis, sanctae tamen unica pacis
Est domus et multis unum concordia membris
Corpus agit, cui compago stat uertice Christi.
Forsitan haec inter cupidus spectacula quaeras,
Vnde replenda sit haec tot fontibus area diues,
465
Cum procul urbs et ductus aquae prope nullus ab urbe
Exiguam huc tenui dimittat limite guttam.
Respondebo, nihil propria nos fidere dextra,
Nil ope terrena confidere, cuncta potenti
Deposuisse deo et fontes praesumere caelo.
470
Denique cisternas astruximus undique tectis,
Capturi fundente deo de nubibus amnes,
Vnde fluant pariter plenis caua marmora labris.
Quod si etiam interdum obueniat defectus aquarum,
Ordine disposito uarias distincta figuras
475
Concharumque modis et pictis florida metis
Forte erit et siccis spectabilis area uasis.
Namque tenes etiam magna Salomonis in aede
Quam fuerit decori siccum mare, quod sapiens rex
Aere dedit solido et tauris suspendit aenis.
480
Aspice nunc aliud latus: ut sit porticus una,
Et paries mediis spatio bipatente columnis
Culmine discretas aditu sibi copulat aulas.
Tempus in hanc transire oculis peragrantibus aedem,
Quae longum reserata latus, cum lumine caeli
485
Acquirit spatium tecti, quod in atria iuncta
Panditur, insertos socians disiuncta per arcus
Et populis rigui praebet spectacula campi,
Quem tamen includunt structo circumdata saepto
Moenia, ne pateant oculis sacra tecta profanis
490
Vestibulumque patens aurae defendant operta.
Nec mirere sacras spatiis accrescere caulas;
Crescit ubique potens aeterni gloria Christi,
Sanctorum cumulatur honor, deus omnibus unus
Noscitur, illustrat quia sanctus spiritus orbem,
495
Cumque coaeterno regnat patre filius heres,
Inde propagato pia gratia lumine ueri
Multiplicat populis aeternae semina uitae.
Et quia pastor oues auget bonus, ampla redemptis
Crescere cum gregibus fauet altus ouilia Christus.
500
Ingredere haec psalmis recinens, antistes, et hymnis
Et mea uota refer domino et tua gaudia uotis
Iunge meis, celebrans communis festa patroni.
Tempore oportuno pro peccatore rogabis
Gaudentem dominum de confessoris honore.
505
Hoc duce procliui tua tramite uota ferentur,
Felix diuinas tibi praeuius ibit ad aures,
Teque sacris psalmisque simul deuota litante
Obsequia placido descendet numine Christus,
Vt populum templumque sacra caligine uelet,
510
Infundens niueam per operta sacraria nubem.
Nunc uolo picturas fucatis agmine longo
Porticibus uideas paulumque supina fatiges
Colla, reclinato dum perlegis omnia uultu.
Qui uidet haec uacuis agnoscens uera figuris
515
Non uacua fidam sibi pascit imagine mentem.
Omnia namque tenet serie pictura fideli,
Quae senior scripsit per quinque uolumina Moyses,
Quae gessit domini signatus nomine Iesus,
Quo duce Iordanis suspenso gurgite fixis
520
Fluctibus a facie diuinae restitit arcae.
Vis noua diuisit flumen; pars amne refuso
Constitit et fluuii pars in mare lapsa cucurrit
Destituitque uadum, et ualidus qua fonte ruebat
Impetus astrictas alte cumulauerat undas
525
Et tremula compage minax pendebat aquae mons,
Despectans transire pedes arente profundo
Et medio pedibus siccis in flumine ferri
Puluerulenta hominum duro uestigia limo.
Iam distinguentem modico Ruth tempora libro,
530
Tempora Iudicibus finita et Regibus orta,
Intentis transcurre oculis; breuis ista uidetur
Historia, at magni signat mysteria belli,
Quod geminae scindunt sese in diuersa sorores.
Ruth sequitur sanctam quam deserit Orpha parentem;
535
Perfidiam nurus una, fidem nurus altera monstrat:
Praefert una deum patriae, patriam altera uitae.
Nonne, precor, toto manet haec discordia mundo
Parte sequente deum uel parte ruente per orbem?
Atque utinam pars aequa foret necis atque salutis!
540
Sed multos uia lata capit facilique ruina
Labentes prono rapit irreuocabilis error.
Forte requiratur quanam ratione gerendi
Sederit haec nobis sententia, pingere sanctas
Raro more domos animantibus assimulatis.
545
Accipite et paucis temptabo exponere causas.
Quos agat huc sancti Felicis gloria coetus,
Obscurum nulli; sed turba frequentior hic est
Rusticitas non cassa fide neque docta legendi.
Haec assueta diu sacris seruire profanis
550
Ventre deo, tandem conuertitur aduena Christo,
Dum sanctorum opera in Christo mirantur aperta.
Cernite quam multi coeant ex omnibus agris
Quamque pie rudibus decepti mentibus errent.
Longinquas liquere domus, spreuere pruinas
555
Non gelidi feruente fide; et nunc ecce frequentes
Per totam et uigiles extendunt gaudia noctem,
Laetitia somnos, tenebras funalibus arcent.
Verum utinam sanis agerent haec gaudia uotis
Nec sua liminibus miscerent pocula sanctis.
560
Quamlibet et ieiuna cohors potiore resultet
Obsequio, castis sanctos quae uocibus hymnos
Personat et domino cantatam sobria laudem
Immolat: ignoscenda tamen puto talia paruis
Gaudia quae ducunt epulis, quia mentibus error
565
Irrepsit rudibus; nec tantae conscia culpae
Simplicitas pietate cadit, male credula sanctos
Perfusis halante mero gaudere sepulchris.
Ergo probant obiti quod damnauere magistri?
Mensa Petri recipit quod Petri dogma refutat?
570
Vnus ubique calix domini, est cibus unus et una
Mensa domusque dei. discedant uina tabernis;
Sancta precum domus est ecclesia; cede sacratis
Liminibus, serpens. non hac male ludus in aula
Debetur, sed poena tibi; ludibria misces
575
Suppliciis, inimice, tuis. idem tibi discors
Tormentis ululas atque inter pocula cantas.
Felicem metuis, Felicem spernis inepte,
Ebrius insultas, reus oras; et miser ipso
Iudice luxurias, quo uindice plecteris ardens.
580
Propterea uisum nubis opus utile totis
Felicis domibus pictura ludere sancta,
Si forte attonitas haec per spectacula mentes
Agrestum caperet fucata coloribus umbra,
Quae super exprimitur titulis, ut littera monstret
585
Quod manus explicuit, dumque omnes picta uicissim
Ostendunt releguntque sibi, uel tardius escae
Sint memores, dum grata oculis ieiunia pascunt,
Atque ita se melior stupefactis inserat usus,
Dum fallit pictura famem; sanctasque legenti
590
Historias castorum operum surrepit honestas
Exemplis inducta piis; potatur hianti
Sobrietas, nimii subeunt obliuia uini.
Dumque diem ducunt spatio maiore tuentes,
Pocula rarescunt, quia per miracula tracto
595
Tempore iam paucae superant epulantibus horae.
Quod superest ex his, quae facta et picta uidemus,
Materiam orandi pro me tibi suggero poscens,
Rem Felicis agens ut pro me sedulus ores.
Et decet, ut quem mente pia comitaris eundem
600
Et mentis facie referas animoque sequaris
Par in amore mei; nec enim miser ambigo amari
Martyre, uel modici dignatus amore catelli,
Cum mihi uita domus res gratia gloria panis
Sit Felix donante deo. quo praesule posce
605
Montibus in sanctis mea fundamenta locari
Et coeptam peragi irrupto molimine turrem.
De Genesi, precor, hunc orandi collige sensum,
Ne maneam terrenus Adam, sed uirgine terra
Nascar et exposito ueteri noua former imago.
610
Educar tellure mea generisque mei sim
Degener et sponsae festinem ad mellea terrae
Flumina, Chaldaei seruatus ab igne camini.
Sim facilis tectis quasi Lot fore semper aperta,
Liberer ut Sodomis; neque uertam lumina retro,
615
Ne salis in lapidem uertar sale cordis egenus.
Hostia uiua deo tamquam puer offerar Isac
Et mea ligna gerens sequar almum sub cruce patrem.
Inueniam puteos, sed ne, precor, obruat illos
Inuidus et uiuentis aquae caecator Amalech.
620
Sim profugus mundi, tamquam benedictus Iacob
Fratris Edom fugitiuus erat, fessoque sacrandum
Supponam capiti lapidem Christoque quiescam.
Sit mihi castus amor, sit et horror amoris iniqui,
Carnis ut illecebras uelut inuiolatus Ioseph
625
Effugiam uinclis exuto corpore liber
Criminis et spolium mundo carnale relinquam.
Tempus enim longe fieri complexibus, instat
Summa dies, prope iam dominus, iam surgere somno
Tempus et ad domini pulsum uigilare paratos.
630
Sit mihi ab Aegypto bonus exitus, ut duce lege
Diuisos penetrans undosi pectoris aestus
Fluctibus euadam rubris dominique triumphum
Demerso Pharaone canam, cui supplice uoto
Exsultando tremens et cum formidine gaudens
635
Ipsius pia dona, meos commendo labores.
Assere, Niceta, prece quod precor, et simul omnes,
Qui simul huc sancta pro religione coistis,
Deuoti domino et gratantes dicite mecum:
Haec tibi, Christe deus, tenui fragilique paratu
640
Pro nobis facimus; nec enim te, summe creator,
Facta manu capiunt, toto quem corpore mundus
Non capit, angustum cui caelum terraque punctum est.
Sed sanctis sine fine tuis deuota ferentes
Obsequia exiguo magnos ueneramur honore,
645
Sperantes illis exoratoribus, ut tu
In nobis operum ponas perfecta tuorum
Culmina et exstructis habitator mentibus adsis.
In ueteri nobis noua res adnascitur actu,
Et solita insolito crescunt sollemnia uoto,
Materiamque simul mihi carminis et simul almi
Natalem geminant Felicis in aedibus eius
5
Nata recens opera haec, quae molibus undique celsis
Cernitis emicuisse pari splendentia cultu.
Istic porticibus late circumdata longis
Vestibula incluso tectis reserantur operto
Et simul astra oculis, ingressibus atria pandunt.
10
Illic adiunctis sociantur moenibus aulae
Diffusoque situ simul et coeunte patentes
Aemula consertis iungunt fastigia tignis
Et paribus uarie speciosae cultibus extant
Marmore pictura laquearibus atque columnis,
15
Inter quae et modicis uariatur gratia cellis;
Quas in porticibus, qua longius una coactum
Porticus in spatium tractu pertenditur uno,
Appositas lateri tria comminus ora recludunt
Trinaque cancellis currentibus ostia pandunt.
20
Martyribus mediam pictis pia nomina signant,
Quos par in uario redimiuit gloria sexu.
At geminas, quae sunt dextra laeuaque patentes,
Binis historiis ornat pictura fidelis.
Vnam sanctorum complent sacra gesta uirorum,
25
Iob uulneribus temptatus, lumine Tobit;
Ast aliam sexus minor obtinet, inclita Iudith,
Qua simul et regina potens depingitur Esther.
Interior uariis ornatibus area ridet,
Laeta super tectis et aperta luce serenis
30
Frontibus atque infra niueis redimita columnis.
Cuius in exposito praelucens cantharus extat,
Quem cancellato tegit aerea culmine turris.
Cetera dispositis stant uasa sub aere nudo
Fonticulis, grato uarie quibus ordine fixis
35
Dissidet artis opus, concordat uena metalli,
Vnaque diuerso fluit ore capacibus unda.
Basilicis haec iuncta tribus patet area cunctis,
Diuersosque aditus ex uno pandit ad omnes,
Atque itidem gremio diuersos excipit uno
40
A tribus egressus, medio spatiosa pauito;
Quod tamen ordinibus structis per quinque nitentum
Agmina concharum series denseta coacto
Marmore mirum oculis aperit, spatiantibus artat;
Sed circumiectis in porticibus spatiari
45
Copia larga subest interpositisque columnas
Cancellis fessos incumbere et inde fluentes
Aspectare lacus pedibusque madentia siccis
Cernere nec calcare sola et certamine blando
Mirari placido salientes murmure fontes.
50
Non solum hiberno placitura in tempore praesto est
Commoditas, quia sic tecti iuuat umbra per aestum,
Sicut aprica placent in frigore siccaque in imbri.
Parte alia patet exterior quae cingitur aeque
Area porticibus, cultu minor, aequore maior.
55
Ante sacras aedes longe spectabile pandit
Vestibulum, duplici quae exstructis tegmine cellis
Per contextarum coeuntia tigna domorum
Castelli speciem meditatur imagine muri
Conciliisque forum late spatiabile pandit.
60
Quale loco signum Felix uenerandus in isto
Ediderit nuper, celeri narrabo relatu.
In medio campi contra uenerabilis aulae
Limina de ligno duo testa tegilla manebant,
Importuna situ simul et deformia uisu,
65
Quae decus omne operum perimebant improba, foedo
Obice prospectum caecantia; namque patentis
Ianua basilicae tuguri breuis interiectu
Obscurata fores in cassum clausa patebat.
Haec amoliri cupientibus obuia nobis
70
Verba dabant tectis qui metabantur in illis
Iurabantque prius uitam se posse pacisci
Quam cogi migrare locis. temnenda quidem uox
Ista uidebatur; sed erat, fateor, mihi id ipsum
Inuidiae; taedebat enim uel uincere rixa.
75
Interea quadam primam iam nocte quietem
Carpere sopitis coeptantibus, ecce relictis
Prosiliens scintilla focis conflauit in una
Cellarum ipsarum latebra de stramine faeni,
Quo forte inciderat, subitum ignem; moxque per ipsam
80
Fusa casam uires alimenta per arida cepit
Ingentem et fragili rapuit de fomite flammam,
Tum facili lapsu per putria ligna uetusti
Culminis erumpens; magnis incendia torsit
Turbida uerticibus calidamque per aera nubem
85
Miscuit et nigro subduxit sidera fumo.
Ipsaque terribilem dabat insuper ira fragorem,
Materiae fragilis crepitu grauiore resultans,
Cunctaque uicanis circum metata colonis
Atque etiam uico submotos longius agros
90
Sic uapor afflabat, sic horrida lux feriebat,
Sic prope, sic longe sita culmina respergebat
Scintillis late uolitantibus igneus imber,
Vt subito exciti nos planctibus undique maestis
Et circumfusis immani lumine tectis
95
Omnia circa nos lucere ut aperta uidentes,
Cuncta putaremus flammis correpta cremari
Ipsaque sanctorum simul igne palatia tanto
Feruere et a tectis simul omnibus illa referri
Fulgura, quae sparsis etiam longinqua replebant
100
Ignibus et magno torrebant rura uapore,
Vt quasi uicinas omnes sibi quisque timeret
Ad sua tecta faces, ardentem comminus aestum
Infectasque trahens diris nidoribus auras.
Nos trepidi ut nostris domibus propiore periclo
105
Nil ope de nostra praesumimus: unde etenim uis
Et manus infirmis foret illam extinguere molem
Sufficiens, cum flamma suis incensior iret
Fomitibus paruoque exorta repente tegillo
Culmina cuncta simul perfunderet igne minaci?
110
Currimus ergo fide tantum et prece supplice nisi
Ad uicina mei Felicis limina et inde
Contiguam paribus uotis accurrimus aulam
Atque ab apostolici cineris uirtute medellam
Poscimus, impositis subiecti altaribus ora.
De crucis aeternae sumptum mihi fragmine lignum
Promo tenensque manu aduersis procul ingero flammis,
Vt clipeum retinens pro pectore, quo tegerem me
Arceremque hostem collato umbone relisum.
120
Credite nec donate mihi, sed reddite Christo
Grates et iustas date laudes omnipotenti;
Nostra salus etenim cruce Christi et in nomine constat,
Inde fides nobis et in hoc cruce nixa periclo
Profuit, et nostram cognouit flamma salutem.
125
Nec mea uox aut dextra illum, sed uis crucis ignem
Terruit inque loco, de quo surrexerat ipso,
Vt circumsaeptam praescripto limite flammam
Sidere et extingui fremitu moriente coegit
Et cinere exortam cineri remeare procellam.
130
Quanta crucis uirtus! ut se natura relinquat,
Omnia ligna uorans ligno crucis uritur ignis.
Multa manus crebris tunc illa incendia uasis
Aspergens largis cupiebat uincere lymphis;
Sed licet exhaustis pensarent fontibus imbres,
135
Vi maiore tamen lassis spargentibus omnem
Vicerat ignis aquam. nos ligno extinximus ignem,
Quamque aqua non poterat uicit breuis hastula flammam.
Post ubi decessit metus optatumque reduxit
Lux operosa diem, processimus acta uidere
140
Noctis et extinctae quamuis fumantia late
Securis spectare oculis uestigia flammae.
Et credebamus nos plurima damna domorum
Visuros, magni memores terroris et ignis;
Sed cito conspectis decreuit opinio rebus,
145
Et nihil exustum nisi quod debebat aduri
Cernimus ex illisque unum flagrasse duobus
Hospitiis, quae nostra manus, nisi flamma tulisset,
Abstulerat. sed et hoc Felicis gratia nobis
Munere consuluit, quod praeueniendo laborem
150
Vtilibus flammis operum compendia nobis
Praestitit inde, parem incensae quia liquerat illic
Flamma domum, non ut pateretur stare uel ipsam
Obstantem simili bipatentibus obice ualuis,
Verum ut et hoc illum puniret flamma colonum,
155
Conseruans illi quod mox euerteret ipse.
Nam sua qui sanctis nuper gurgustia tectis
Praetulerat, primum flamma multatus in uno,
Mox aliud propria ipse manu uastare tegillum
Incipit et celeri peragit sua damna furore
160
Dilectasque domos et inanes plangit amores.
Qui simul aspiciens incensa et diruta tecta,
Dissimiles simili miratur in aggere labes
Ruderis et cineris iuncti bicolore ruina.
Hunc nobis sine lite uidens cessisse triumphum,
165
Se tantum miser accusat, quem gratia nulla
Manserit obsequii et maneat contusio poenae.
Nunc quia dimoto patuerunt obice frontes,
Eloquio simul atque animo spatiemur in ipsis
Gaudentes spatiis sanctasque feramur in aulas
170
Miremurque sacras, ueterum monumenta, figuras
Et tribus in spatiis duo testamenta legamus,
Hanc quoque cernentes rationem lumine rectos
Pingitur; est etenim pariter decus utile nobis
175
In ueteri nouitas atque in nouitate uetustas,
Vt simul et noua uita sit et prudentia cana,
Et grauitate senes et simplicitate pusilli
Temperiem mentis gemina ex aetate trahamus,
Iungentes nostris diuersum moribus aeuum.
180
Est etiam interiore situ maioris in aulae
Insita cella procul quasi filia culminis eius,
Stellato speciosa tholo trinoque recessu
Dispositis sinuata locis; medio pietatis
Fonte nitet mireque simul nouat atque nouatur.
185
Namque hodie bis eam geminata nouatio comit,
Dum gemina antistes gerit illic munera Christi;
In geminos adytum uenerabile dedicat usus,
Castifico socians pia sacramenta lauacro;
Sic pariter templum nouat hostia, gratia fontem,
190
Fonsque nouus renouans hominem, quod suscipit, et dat
Munus siue magis, quod desinit esse per usum,
Tradere diuino mortalibus incipit usu.
Nam fons ipse semel renouandi missus in usum
Desinit esse nouus; sed tali munere semper
195
Vtendus numquam ueteres renouare facesset.
Hoc domini donum, hanc speciem, qua munere Christi
Idem homo fit nouus et uetus interit, ecce refectis
Cernite culminibus gemina Felicis in aula.
Quae fuerant uetera, et noua nunc extare uidentur;
200
Nam steterant uasto deformibus agmine pilis.
Nunc meliore datis eadem uice fulta columnis
Et spatii cepere et luminis incrementa
Depositoque situ reducem sumpsere iuuentam.
Namque his et duplex spectandi gratia fulget,
205
Qua renouata nouis aequali lumine certant
Culmina culminibus; tectorum dissidet aetas,
Concordat species; ueterum manus atque recentum
Conuenit; in facie simili decor unus utrumque
Ornat opus; coeunt olim fundata nouellis.
210
Nec discrimen adest oculis, nitet una uetustas
Annosis rudibusque locis; niger abditur horror,
Et senibus tectis iuuenem pictura nitorem
Reddidit infuso uariorum flore colorum.
Hinc operum tempus confunditur et nitet extra
215
Parietibus nouitas, latet intus operta uetustas;
Fronte iuuentutis tegitur fucata senectus,
In pueram faciem ueterana refloruit aetas;
Suntque simul uetera et noua, nec noua nec uetera aeque,
Non eadem simul atque eadem, quae forma futuri
220
Praesentisque boni est; namque et nunc utile nobis
Deterso ueteris uitae squalore nouari
Mente pia Christumque sequi regnisque parari.
Tunc quoque cum dabitur redeunte resurgere uita,
Ille resurgentum potior numerabitur ordo,
225
Qui super illustri carnem perfusus amictu
Seruilem domini mutabit imagine formam
Conformemque deo conregnaturus honorem
Accipiet Christo similis, sed munere Christi.
Haec eadem species ueterem deponere formam
230
Et gestare nouam monet et retro acta abolere
Inque futura dei conuersam intendere mentem,
Congrua praeteritis obliuia ducere curis
Caelestumque animo regnorum inducere curam
Rebus et humanis et moribus istius aeui
235
Mente prius quam morte mori neque corporis ante
Nexibus absolui quam criminis. ergo nouemur
Sensibus et luteos terrestris imaginis actus
Discutere a nostro properemus corpore longe
Vestibus excussis, puros ut sorde recussa
240
Corporis atque animae nitidi reddamus amictus.
Nec modo commissum peccati sed meditatum,
Sicut morbiferam de labe cadaueris auram,
Naribus obstructis tristem fugiamus odorem.
Vt faciem colubri Salomon peccata timeri
245
Horrerique monet dicitque armata leonis
Dentibus; et uere, quoniam uelut ore ferino
Saeua uorant animam, quam uicerit aegra uoluptas
Corporis euictamque suae draco duxerit escae,
Qui uorat Aethiopum populos non sole perustos,
250
Sed uitiis nigros et crimine nocticolores.
Tales Aethiopas serpens edit, in quibus escam,
Quam capere est, damnatus habet, quia peccatorem
Serpentisque cibum deus uno nomine terram
Dixit, et inde uorans peccata dracone uoratur.
255
Tempus adest mutare uias, exsurgere somno
Et tandem uigilare deo, dormire uicissim
Actibus his, quibus inuigilat mens mortua Christo.
Si nobis doctrina dei de lumine uerbi
Non aperit sensum, saltem capiamus ab ipsis
260
Aedibus exempla, et lapides ac ligna magistri
Sint stolidis, ut quale manu confecimus istic
Tale fide faciamus opus; licet absit ab uno
Mentis opus manuumque labor, sed ab impare causa
Par operis trahitur ratio; ecce uidete, probabo
265
Dissimiles simili specie concurrere formas.
Qua noua tecta sedent, multi meminere locorum;
Nam breue tempus id est, ex quo sunt omnia coepta,
Quae modo facta manent; annis sudata duobus
Tertius explicuit prece sanctorum atque ope Christi.
270
Pars spatii breuis hortus erat, pars ruderis agger,
Quem collata manus populo curante remouit
Et uiles holerum cum sentibus eruit herbas,
Vt nitido purgata patesceret area dorso,
Quae modo marmoreis ornato iugere saxis
275
Late strata nitet, cultus oblita priores.
Quam bene mutauit speciem! post stercoris usum
Marmoris ornatum, Parias post uilia conchas
Brassica fert et splendet aquis quae sorde nitebat.
Quonam igitur nunc ista modo mihi fabrica formam
280
Praebebit, qua me colere aedificare nouare
Sensibus et Christo metandum ponere possim?
Prompta quidem ratio est, quae sit mea terra, quod in me
Rudus et unde meo spinae nascantur in agro.
Terra cor est, culpae praui sunt rudera cordis;
285
Luxus iners, impurus amor, maculosa libido
Liuor edax et auara fames, grauis ira, leuis spes,
Prodiga et ambitio proprii, sitiens alieni,
Spinae sunt animo, quia semper inanibus angunt
290
Ancipites animas stimulis, quas iugiter urit
Defectus miseri metus et miser ardor habendi.
Atque ita et inter opes inopes quasi Tantalus ille
Inter aquas sitiunt nec habent quod habere uidentur.
Nam partis uti metuunt, seruata relinquunt,
295
Dumque alimenta parant, uiuendi tempora perdunt.
Has igitur spinas, haec rudera mentibus hirtis
Egerere est opus et primam hanc euellere fibris
Cunctorum stirpem scelerum, qua pullulat arbor
Infelix; domini radicitus illa securi
300
Icta cadat, nostris ut numquam germinet aruis.
Haec si praeciso de nobis fomite radix
Aruerit, cadet omne nefas, uitium omne peribit,
Matricisque suae casum mala cuncta sequentur,
Et moriente sua simul arbore poma peribunt.
305
Tunc bene purgato domus aedificabitur horto
Et uiuo fundata solo bene surget in altum
Fabrica diuini moliminis. ipse columnas
Eriget in nobis Christus ueteresque resoluet
Obstructae pilas animae, spatiumque sibi rex
310
Sensibus efficiet nostris, ut inambulet illis,
Tamquam in porticibus Salomonis quinque solebat
Ore pio medicos sapientia ducere gressus,
Corpora tangendo sanans et corda docendo.
Non igitur simus ueteres inter noua tecta,
315
Vt qui corde habitat Christus noua corda reuisat.
Peior enim scissura nouo ueterique coactis
Redditur, et noua uina nouos bene dantur in utres.
Vita prior pereat pereat ne uita futura.
Sponte relinquamus mundum, non sponte carendum,
320
Sponte nisi fugimus; moriamur, ne moriamur;
Letalem uitam uitali morte tegamus.
Terrena intereat, subeat caelestis imago,
Et Christo uertatur Adam; mutemur et istic,
Vt mutemur ibi; qui nunc permanserit in se
325
Idem, et in aeternum non immutabitur a se.
Ver age carminibus, fluat articulata modestis
Vox numeris. ades, o diues mihi causa loquendi
Felix, et tacito mea corda illabere flatu.
Spiritus ore meo curret tuus. esto meis fons
5
Eloquiis; ego uero tuis ero fistula riuis,
Quos mihi praebueris diuini a flumine uerbi.
Surge igitur blandoque meum spiramine pectus
Ingredere, o Felix pater et domine atque patrono,
Tu domus et medicina mihi et sapientia, Felix;
10
Tu nunc obtusam mihi longa per otia mentem
Exacue, ignito uegetans mea lumine corda.
Sed mihi non isto fundendus in aequore sermo est,
Vt per sanctorum merita aut miracula curram
Et quae per sanctos omnes ab origine rerum
15
Praestat agitque deus uersu detexere coner,
Quae nec mens humana capit nec lingua profari.
Et quid in hoc mirum, si charta uolumine toto
Non capiat quae nec mundus capit omnia totus?
Maior enim mundo mundi sator, ipse deus rex,
20
Qui terram caelumque implet; quem non capit iste
Mundus, eum capiunt sancti, non corporis amplo,
Sed pietate humiles et mundo corde capaces.
Nunc itaque ut diuina mei bene gesta patroni
Felicis referam uel quae mihi commoda uitae
25
Contulerit uel quae multis ope caelite praestans
Muneribus conferre piis non desinit omni
Paene die, uariis tribuens pia munera signis,
Christum laudari meritorum postulat ordo;
Non hominem sed eum potius laudare uidebor,
30
Quo Felix auctore potens uenerabile nomen
Obtinet et medicas dat opes, quibus aegra reuisit
Absoluit superante deo. nec in hac ope tantum
Munificus Felix operatur munera Christi
35
Et de uipereo fortissimus hoste triumphat.
Felicis penetral prisco uenerabile cultu
Lux noua diffusis nunc aperit spatiis.
Angusti memores solii gaudete uidentes
Praesulis ad laudem quam nitet hoc solium.
5
Paruus erat locus ante sacris angustus agendis
Supplicibusque negans pandere posse manus,
Nunc populo spatiosa sacris altaria praebet
Officiis medii martyris in gremio.
Cuncta deo renouata placent, nouat omnia semper
10
Christus et in cumulum luminis amplificat.
Sic et dilecti solium Felicis honorans
Et splendore simul protulit et spatio.
Ante puer patribus claris et nomine auito
Celsus erat, sed nunc celsus agit merito,
Quem dominus tanto cumulauit munere Christus,
Vt rudis ille annis et nouus iret aquis,
5
Atque bis infantem spatio aeui et fonte lauacri
Congeminata deo gratia proueheret.
Heu! quid agam? dubia pendens pietate laboro,
Gratuler an doleam? dignus utroque puer;
Cuius amor lacrimas et amor mihi gaudia suadet,
10
Sed gaudere fides, flere iubet pietas.
Tam modicum patribus tam dulci e pignore fructum
Defleo in exiguo temporis esse datum.
Rursus ut aeternae bona uoluo perennia uitae,
Quae deus in caelo praeparat innocuis,
15
Laetor obisse breui functum mortalia saeclo,
Vt cito diuinas perfrueretur opes,
Nec terrena diu contagia mixtus iniquis
Duceret in fragili corporis hospitio,
Sed nullo istius temeratus crimine mundi
20
Dignius aeternum tenderet ad dominum.
Ergo deo potius quam nobis debitus infans,
Verum et pro nobis ille deo placitus,
Coeperat octauum producere paruulus annum,
Prima citis agitans tempora curriculis.
25
Iam puerile iugum tenera ceruice ferebat,
Grammatici duris subditus imperiis,
Quaeque docebatur puer, admirante magistro
Sorbebat docili nobilis ingenio.
Gaudebant trepido praesagi corde parentes,
30
Dum metuunt tanti muneris inuidiam.
Nec mora longa fuit, placitam deus aethere Christus
Arcessens merito sumpsit honore animam
Et rapuit terris subitum, quia dignior esset
Associata piis uiuere conciliis.
35
Causa fuit leti suffusus faucibus umor,
Quo grauis inflauit lactea colla tumor,
Inde repressus abit, sed lapsus ad intima fugit
Corporis et uitam uisceribus pepulit.
Terra suam partem tumulata carne recepit,
40
Spiritus angelico uectus abit gremio.
Deserti uacuum funus duxere parentes,
Celsus in excelso laetus agit nemore.
Parcite quaeso, pii, multis peccare, parentes,
Fletibus, in culpam ne pietas ueniat.
45
Impia nam pietas animam lugere beatam
Gaudentemque deo flere nocens amor est.
Nonne patet quantum tali pietate trahatur
Peccatum? arguimur fraude tenere fidem
Aut reprobare dei leges errore rebelli,
50
Ni placeat nobis quod placuit domino.
Iustius est istas hominum lugere tenebras,
Quas facimus nostrae degeneres animae,
Immemores primi caelestis imaginis ortus,
Quam reuocat miserans ad sua regna pater.
55
Cuius amore meos suscepit filius artus,
Virgine conceptus, uirgine natus homo,
Cuncta gerens hominum, cunctos et corpore in uno
Cunctorum dominus suscipiens famulus.
Factus enim serui forma est, qui summus agebat,
60
Forma dei regnans cum patre rege deus.
Suscepit formam serui culpamque peremit,
Qua poenae et mortis quondam homo seruus erat.
Et libertati famulum sub imagine serui
Nostra caro effectus restituit dominus,
65
Vt mihi per Christum caelestis imago rediret,
Qui cruce terrenum despoliauit Adam.
Carnem igitur mortemque meam meus ille creator
Pertulit et carum morte redemit opus.
Multa mihi dederat prius et promissa salutis
70
Et praecepta, quibus per bona dirigerer.
Sed quia nec legis posito medicamine primi
Inueterata patris uulnera dilueram
Et neque praemissis diuino ex ore prophetis
Expectare dei munera credideram,
75
Et genus humanum passim sine luce fidei
Regnabatque simul peccatum in corpore nostro,
Mors in peccato, daemon in interitu,
Captiuumque hominem tristis metus et miser error
80
Altius in mortem praecipitare dabant:
Interea pater ipse polo miseratus ab alto
Errantum lapsus pestiferos hominum
Serpentemque truci dominantem in morte cadentum
Non tulit et natum misit ad omne bonum.
85
Paruit ille libens, deus omnia cum patre concors,
Communem curans rem pietate pari.
Aduenit et fit homo et mixtum perfectus utroque
Ostendit fragili carnis inesse deum.
Vtitur officiis hominis, sed et intus operti
90
Signa dei medicis exerit imperiis.
Voce hominis diuina docet, mortalia uero
Extra peccatum corporeus peragit.
Quippe sui rem tantum operis sibi reddere curans,
Naturam uenit sumere, non uitium.
95
Namque bonum natura hominem bonus ad bona fecit.
Mente sua lapsus se uitiauit homo.
Quare opifex hominum mortali in corpore uenit,
Non et mortali crimine factus homo.
Nam neque deleret culpas nisi liber ab illis
100
Nec laxare reos posset et ipse reus,
Nec peccatori mors cederet utpote uinctum
Peccati uinclis legitime retinens.
Iure igitur cessit rumpenti tartara Christo,
In quo quod posset nectere non habuit.
105
Ipsaque iudicii iniusti rea facta uicissim
Per scelus occiso iure subacta homini est.
Palluit inuidia serpens, inferna reducto
Claustra homini uersa lege reclusa uidens
Inque uicem uincta mortalem morte resolui
110
Excussumque sua surgere corpus humo,
Insuper et caelos rediuiuum scandere cernens,
Dente truci frustra liuidus infremuit.
Et modo tabescit, cum crebrescente piorum
Agmine per Christum perditor ipse perit.
115
Ergo mei uitiosa animi sanauit et aegra
Corporis excepit, matre homo, patre deus.
Imbecilla quidem, sed naturalia carnis
Gessit et affectus corporis exhibuit.
Sensibus humanis edit et bibit et sua somno
120
Lumina declinat, lassat eundo uiam.
Tamquam homo defuncto lacrimas impendit amico,
Quem mox ipse deus suscitat e tumulo.
Nauigio uectatur homo, et deus imperat austris,
Et uirtute dei ambulat aequor homo.
125
Mente hominis trepidat uicinae mortis ad horam,
Mente dei nouit tempus adesse necis.
Mortem homo, uerum mors ipsa deum patitur.
In cruce pendet homo, deus e cruce crimina donat
130
Et moriens uitam criminis interimit
Proque reis habitus peiorque latrone putatus,
Quem Iudaea pio praeposuit domino,
Credenti donat regnum caeleste latroni,
Clausus adhuc terris iam paradisum aperit.
135
Nos igitur firmare animos, attollere mentem
Ignauosque decet trudere corde metus,
Pro quibus ecce animam posuit simul atque resumpsit
Filius ille dei cuncta manente deo.
De nostra uictor deus egit morte triumphum
140
Et nostrum secum corpus in astra tulit,
Non sat habens, quod pro nobis mortalia cuncta
Hausit, ut auferret uulnera nostra suis.
Sed ne me dubiae suspenderet anxia mentis
Cura, resurrexit corpore quo cecidit.
145
Clara fides oculis patuit mortalibus, ipse
Post obitum uiuus qualis et ante obitum.
Nam se discipulis dubitantibus obtulit ultro
Rimandumque oculis praebuit et manibus.
Nec sine mente dei dubitauit apostolus olim,
150
Viuere post mortem nullus ut ambigeret.
Firmauit dubitando fidem; dum comminus anceps
Arguitur Thomas, omnis homo instruitur.
Cernere quod Thomas coram et palpare iubetur,
Constanter stabili credere disco fide
155
Mortem hominum Christi crucifixi morte subactam
Spemque resurgendi corporibus positam,
Corporibus nostris, quia Christus uictor in ista
Carne resurrexit, quam gero, qua morior.
Meque docens pro me dubitantibus ingerit artus
160
Et solidam carnem structa per ossa probat,
Insuper et lateris, manuum quoque uulnera monstrat
Et dubium digitos his iubet inserere.
Cerne, inquit, latus ecce meum, palmasque pedesque;
Ecce crucis clauos, cuspidis ecce uiam.
165
Ecce ipsam toto compagem corpore uiuam
Stare patet neruis ossibus ore cute.
Ergo tenete fidem, quam cernitis, insuper et quam
Tangitis, et dubios pellite corde animos,
Et testes tantae cunctis estote salutis
170
Cunctorumque hominum soluite corda metu.
Omnibus intereat mortis timor, et simul omnes
Ista resurgendi spes animet populos.
Credentum tamen ista salus, qui corde fideli
Suscipient quae uos lumine conspicitis.
175
Ecce in me cunctorum hominum discrimine nullo
Mors superata abiit, stat rediuiua salus.
Vitam ex morte dedi, mortem moriendo subegi
Et genus humanum sanguine restitui;
Peccatum carnis superans in carne peremi
180
Materiam culpae, iustitiam peperi.
Corpore mors cecidit, surrexit corpore uita;
Qua prius occiderat, carne reuixit homo.
Praefero uictorem mortis et anguis Adam.
185
Quae, rogo, sufficient nobis solacia uel quae
Sanabit fessos iam requies animos,
Si nec tanta potest aegris medicina mederi,
Quae uitas obita morte redire docet?
Maeror, abi; discede, pauor, fuge, culpa. ruit mors,
190
Vita resurrexit, Christus in astra uocat,
Morte mea functus mihi mortuus et mihi uictor,
Vt mors peccati sit mihi uita dei.
Denique seruatum iam de cruce duxit aperto
Limite latronem, qua paradisus adest,
195
Munere quo signum dedit et peccata piare
Et nemoris uetiti uincere saepta fide.
Talibus exemplis, tanto sponsore salutis
Erectos laetis uertere maesta decet.
Pellamus querulos ingrato corde dolores
200
Et redeant tersis lumina pura oculis.
Credamus Christo, quod in ipso uidimus, isdem
Nos quibus occidimus surgere corporibus,
Inde superfusa diuini ueste decoris
Sumere mutatos angelicam speciem.
205
Quod si tanta animis nos caligantibus obstat
Et piger obtunso corpore sensus hebet,
Nullam dicatis scripta tenere fidem:
Sed doceat Paulus quia non aeterna uidentur,
210
Aeterna humanis abdita sunt oculis.
Insipiens, terrena uide, caelestia crede,
Obtutu mundum conspice, mente deum.
Hinc pretiosa fides; nam sicut gratia iam non
Gratia, si meritis attribuatur, erit,
215
Sic et nulla fides nisi quae quod non uidet illud
Credit et aeternam spe duce rem sequitur.
Mortales miseri, querulum genus, impia tandem
Pectora mollitis mentibus exuite.
Heu! quonam, precor, usque graui mendacia corde
220
Quaeritis et uani lubrica diligitis?
Commutate uias, dirumpite uincula mortis
Et date praedulci libera colla iugo.
Sumite diuinas pro libertate catenas,
Crimine quae soluunt et pietate ligant.
225
Qui sequeris tenebras, in aperto lucis oberras,
Et qui nocte uides, lumine caecus agis.
Ergo oculos mentis Christo reseremus et aures,
Vt mens peccato clausa deo pateat.
Namque et corporeis sua iam promissa reuelat
230
Visibus et claris monstrat operta deus.
Cuncta resurgendi faciem meditantur in omni
Corpore et in terris germina et astra polo.
Noctes atque dies, ortus obitusque uicissim
Alternant; morior nocte, resurgo die.
235
Dormio corporeae sopitus imagine mortis,
Excitor a somno sicut ab interitu.
Quid sata, quid frondes nemorum, quid tempora? nempe
Legibus his obeunt omnia uel redeunt.
Vere resurgenti cunctis noua rebus imago
240
Post hiemis mortem uiuificata redit.
Quod semel est facturus homo, cui subdita mundi
Corpora, sub caelo cuncta frequenter agunt.
Seu quaerunt quonam reparetur mortuus omnis
Corpore quoue modo fiat homo ex cinere.
245
Si non sufficiunt sacris signata prophetis,
Muta fidem clamant, credite conspicuis.
Cernite nulla suis emergere semina campis,
Ni prius intereant tabe soluta putri.
Nuda seris, uestita legis; iacis arida grana
250
Atque eadem fructu multiplicata metis.
O peruersa fides et diffidentia nobis,
Credere nos terris et dubitare deo!
Et certe nil terra mihi spondere nec ausa est
Nec potuit; quin et saepe fefellit ager
255
Vix commissa sibi reddens sata; nec tamen illi
Credere deceptus spem segetis dubito,
Nec piget incertis certum sudare laborem
Fructibus et nudo credere nuda solo.
Quod si terra potest corruptum reddere semen,
260
Quod tamen aeterni lege facit domini,
Difficile omnipotentis opus fore creditur, ut nos
Ex nihilo factos ex aliquo reparet?
Nullus eram, et faciente deo sum natus ut essem;
Nunc iam de proprio semine rursus ero.
265
Nam licet in tenuem redigantur et ossa fauillam,
Corporis integri semina puluis habet,
Cumque etiam cineres uacuatis terra sepulchris
Cognato immixtos caespite sorbuerit,
Tunc quoque corporeis hominum uanescere uisos
270
Luminibus solidos continet omnipotens,
Inque die magno, quae nunc absumpta putamus
Corpora, cernemus surgere tota deo,
Nulla cui natura perit, quia quicquid ubique est
Omne creatoris clauditur in gremio.
275
Quos aqua fluminibus pelagoque et piscibus hausit,
Quos uolucres et quos diripuere ferae,
Cunctos terra deo debet, quia quos aqua mersit
Litore uel fundo strata recepit humus,
Quae licet una, tamen non uno sumpta sepulchro,
280
Sparsa locis laceri funeris ossa tegit,
Et quia consumptus simul et consumptor in uno
Telluris gremio morte ferente cadunt,
Siue per egeriem, qua sese animalia purgant,
Reddunt digestis membra uorata cibis,
285
Humanum corpus transfunditur ex alieno
Corpore nec perdit uim proprii generis.
Sed licet e membris in humum transmissa ferinis
Membra hominum uiuo semine salua manent,
Et moriente fera, cui forte cadaueris esca
290
Humani fuerit, diuiditur ratio.
Namque animal rationis homo est, ideoque et in ipso
Rex aliis praestat corpore corporibus,
Vnde licet possit mutis animalibus idem
Praeda dari, tamen his sorte coire negat.
295
Sola resurgendi caro perceptura uigorem,
Quae rationalis uas animae fuerit,
Vt reducem terris animam compage refecta
Iam non lapsuro tegmine suscipiat,
Et uelut hic omni mens et caro iungitur actu,
300
Sic et in aeternam sint sociata diem,
Vt carpant socio gestorum praemia fructu
Consortes meriti luce uel igne loci.
Propterea quamuis nos et spirantia cuncta
Vnam sortiti corpore materiem,
305
Non tamen in uacuum reuocamur morte soluti.
Exsortes animae carnis ab occiduo;
Sed clangente tuba reddentibus undique terris
Nostra ex arcanis corpora seminibus,
Corpore mente anima rursum in sua foedera nexis
310
Integri dominum sistimur ante deum.
Si dubitas cineres in corpora posse recogi
Et fieri reduces in sua uasa animas,
Ezechiel tibi testis erit, cui prodita dudum
Tota resurgendi per dominum facies.
315
Illic aspicies toto uiuiscere campo
Arentes ueterum reliquias hominum
Ossaque porrectum late dispersa per agrum
Vltro ad compages currere iussa suas
Atque medullatis penetralibus edere neruos
320
Moxque supernata ducere carne cutem
Et dicto citius perfectis ordine membris
Puluere de ueteri stare nouos homines.
Ac ne forte, sacri quod fert manifesta prophetae
Visio, sopiti somnia uana putes,
325
Maiorem super his et plenum suscipe testem;
Ipse prophetarum nam loquitur dominus:
Vita ego sum; qui me credet, nec morte peremptus,
Consorti mecum luce beatus aget.
Denique quod uerbo dixit uirtute probauit,
330
Ipse suum reuocans ex abysis hominem,
Tempore quamquam illo non tantum in corpore Christus
Signa suo dederit, cum cruce uictor obit.
Namque ut concussis patefecit tartara terris
Et uinctum inferno carcere soluit Adam,
335
Fissa resurgentes ruperunt saxa sepulti,
Et nouus in sancta floruit urbe tholus.
Viderunt multi ueterum renouata piorum
Corpora descensu uiuificata dei.
Tunc etiam refugo caecatus lumine mundus
340
Aeterna timuit nocte piare nefas.
Tunc et discisso nudata altaria uelo
Amisere sacri religionem adyti,
Vt monstraretur uacuandum numine templum
Et fore ab hostili sancta profana manu,
345
Quod duce Romano docuit post exitus ingens
Euersis templo ciuibus urbe sacris.
Fas etenim, ut Iudaea, cui suus hostia Christus
Non erat et per quam uictima Christus erat,
Sede locoque simul ueterum uiduata sacrorum,
350
Infitiata fidem, perderet omne sacrum.
Finis enim legis Christus, quia lege fideli
Praedictus legi lex ueniendo fuit,
Praescribens ueteri finem legemque fidei,
Legem prophetae gentibus instituens.
355
Vnde magister ait: uetera effluxere peractis
Temporibus, subeunt omnia ubique noua.
Iamque reuelata facie speculamur apertum
In Christo propriae lucis honore deum.
Et puto quod scissi in templo mysteria ueli
360
Id quoque signarint, gratia quod tribuit.
Nam ueluti rupto patuere sacraria uelo,
Sic reserat nobis legis operta fides.
Inde sub antiquo legitur uelamine Moyses
Iudaeis nebula cordis opertus adhuc,
365
Quam de luminibus mentis mihi creditus aufert
Christus, adumbratas discutiens species
Seque docens prisca uelatum legis in umbra
Iamque reuelatum corporis in facie,
Qualem praemissi cecinerunt adfore uates,
370
Qualis apostolicis coram oculis patuit,
Qualem et Iudaei non perspexere uidentes
Mentibus obtunsis impietate sua,
Et qualem, quamuis non uisum in corpore nobis,
Credendo interno lumine conspicimus.
375
Nam quod ueridici sese uidisse magistri
Et palpasse docent, tango fide et uideo.
Et cunctis credendo patet cognoscere Christum
Impia caecantem pectora perfidiae
Fundentemque suam per corda fidelia lucem,
380
Vt placitas habitet clarificetque animas.
Ergo, mei fratres, mea cura, meum cor, in ista
Maerentes animos laetificate fide.
Pellite tristitiam dociles pietate fideli
Fidentesque deo laetitiam induite.
385
Illos infelix luctus decet et dolor amens,
Nulla quibus superest spes, quia nulla fides,
Et quibus omne bonum est hoc tantum uiuere saeclo,
Desperare deo, fidere corporeis.
Illis internus stupor insolabile pectus
390
Desertis uero sensibus obsideat,
Quos infida deo mens abdicat et quibus exsors
A Christo infernas sors cadit in tenebras.
Nobis ore dei solator apostolus adsit,
Nos euangelio Christus amans doceat;
395
Nos exempla patrum simul et praeconia uatum,
Nos liber historiae firmet apostolicae,
In qua corporeum remeare ad sidera Christum
Cernimus et gremio nubis in astra uehi,
Et talem e caelis reducem sperare iubemur,
400
Ad caelos qualem uidimus ire patri.
Huius in aduentum modo pendent omnia rerum,
Omnis in hunc regem spesque fidesque inhiat.
Iamque propinquantem supremo tempore finem
Immutanda nouis saecula parturiunt.
405
Omnes uera monent sacris oracula libris
Credere praedictis seque parare deo.
Festinate, precor, dum copia panditur istic
Procurare bonis praeque cauere malis.
Vertite peruersas conuerso pectore curas,
410
Monstrat flere fides utilibus lacrimis.
Peccatum lugere iuuat contractaque culpis
Vulnera profusis fletibus abluere,
Qualibus ille suum stratum omni nocte rigabat
Multa gemens Dauid, corde potens humili.
415
Si cinerem ut panem ille deo dilectus edebat
Et sua miscebat pocula cum lacrimis,
Quid facere, heu! misero mihi competit? unde piabor?
Vnde satisfaciam? quanam ope saluus ero?
Pumiceum cor eget lacrimis, cinis horret ad escam,
420
Deliciaeque iuuant esuriente anima.
Quis mihi suggereret lacrimarum ad flumina fontem,
Quo mea deflerem facta meosque dies?
Nam mihi pro meritis actae per crimina uitae
Ingentes plagas flumine flere opus est.
Vt mollita pio uiscera fonte fluant;
Tu, precor, o fons Christe, meis innascere fibris,
Vt mihi uiua tuae uena resultet aquae.
Nam tu fons, quo uita fluit, quo gratia manat,
430
Quo lux omnigenas funditur in populos.
Qui te, Christe, bibent, dulci torrente refecti
Non sitient ultra, sed tamen et sitient.
Nam quos diuini satiarit copia uerbi,
Hos dulcedo magis pota sitire facit.
435
Te, domine, ergo, deus, panem fontemque salutis
Semper et esuriant et sitiant animae.
Non ieiuna fames, sed nec sitis arida uitam
Consumet, si te mens edat atque bibat.
Iuge fluis semper biberis turbamque sitimque
440
Potantum ex haustu largior exsuperas.
Totus enim dulcedo, deus, dilectio, Christe, es,
Inde replere magis quam satiare potes.
Et desideriis semper sitiendus auaris
Influis exciperis, nec saturatur amor,
445
Atque ita perficitur pietas, sine fine ut ameris,
Christe, tuis uitam qui sine fine dabis.
Da mihi nunc lugere, deus, fletuque salubri
Praeserere aeternae semina laetitiae;
Hoc, precor, hoc potius maneat mihi luctus in aeuo,
450
In quo quicquid adest per breue transit iter.
Ite procul, laeti, flentum consortia malo,
Vt breuibus lacrimis gaudia longa metam.
Si modo lugentem grauis hirto tegmine saccus
Caprigenum saetis, dum tegit, et stimulet,
455
Tunc patre placato meriti reddetur honoris
Anulus et cinget me stola laetitiae;
Tunc mihi iure pater uitulum mactabit opimum,
Si modo ieiunus iustitiam esuriam
Malo famem panis quam sancti ducere uerbi;
460
Nolo domum uini, lucis aquam sitio;
Hic cruciet me dira fames, hic turpis egestas
Contractum pannis tristibus obsideat,
Hic licet ante suas diues me transeat aedes,
Spernens uel micis me saturare suis.
465
Nolo mihi Tyrio modo Serica murice uestis
Ardeat, arsuri corporis inuidia,
Ne post purpureos me flamma perennis amictus
Ambiat et pretium uestis in igne luam.
Hic potius miseri iaceamus in aggere foedo
470
Stercoris et lambant ulcera nostra canes,
Vt placida tristem post uitam morte solutos
Mitis ad occursus angelus excipiat
Et patriarcharum sinibus deponat ouantes,
Vnde gehenna procul saeuit hiante chao.
475
Non commenta loquor uatum terrentia paruos,
Latrantem in foribus per tria rostra canem
Terrentemque umbras tristi squalore Charontem,
Vipereis saeuas crinibus Eumenidas,
Aeternam, Tityon, funesti uulturis escam
480
Arentemque siti Tantalon inter aquas,
Voluentem sine fine rotam et reuolubile saxum,
Cassaque sudantum dolia Danaidum
Haec inopes ueri uanis cecinere poetae,
Qui Christum ueri non tenuere caput.
485
At nos uera deus docuit, sator ipse suorum
Enarrans nobis omnia uera operum.
Disce euangelio loca pauperis et loca ditis:
Pauper in Abraham, diues in igne iacet.
Iustitia mutante uices qui fleuerat istic
490
Gaudet ibi, et pleno paupere diues eget.
Iste bona requie fruitur, gemit ignibus ille,
Diues opum poenas, pauper opes recipit.
Mendicat diues modicum de paupere rorem,
Quem mendicantem spreuerat in superis.
495
Inde in eum ardentem nec parua e pauperis imo
Stillauit digito gutta refrigerii,
De magnis quoniam dapibus nec mica referto
Esurientis in os pauperis exciderat.
His monitis sanctam discamus uiuere Christo
500
Iustitiam et partem ponere pauperibus.
Tu, cui sordet inops, qui uiso horrescis egeno
Occursumque pii supplicis omen habes,
Qui te miraris pretiosa ueste nitentem
Nec sordere uides interiore habitu,
505
Omnia mente geris, quae corpore pauperis horres,
Sordidior pannis diues et ulceribus;
Contemnis caecum, leprosum tangere uitas,
Diues auare, lepram diligis ipse tuam.
Ille oculis hominum miser est et debilis; at tu
510
Turpis es ante deum debilitate animae.
Improbe, consortem naturae spernis egentem
Et facis exsortem partis auaritia.
Quicquid, inique, tibi nullo supereffluit usu,
Quod fosso abstrudis caespite, pars inopum est.
515
Cur aliena tenes, qua spe linquenda retentas,
Nec retributa suis nec potiunda tibi?
Tu, cui sordet inops, qui nomine diuitis excors
Triste leuas crispa fronte supercilium,
Nec dignaris eos homines uel nomine fari,
520
Quos simili lusu non fluitare uides,
Filius ille dei qua uenerit aspice forma,
Qui cum esset diues, pauper in orbe fuit.
Et ueniens non alta deus, sed uilia mundi
Legit, ut infirmis fortia destrueret.
525
Non iam diuitiis diues nec robore fortis
Nec sapiens magno gaudeat ingenio.
Nemo ope confidat propria aut de se sibi plaudat,
Cum sata uel data sint omnia fonte deo.
Perfugium Christus personaque factus egentum,
530
Diuitibus pudor est, gloria pauperibus.
Huius in ambrosios auidi curramus odores,
Vt procul a nobis mortis odor fugiat.
Quis mihi det pretiosum alabastro fundere nardum
Et domini sacros flendo lauare pedes?
535
Vos, precor, o mea cura, piis operam date curis
Vosque date immenso coniuge mente deo.
Tempus adest, prope iam dominus; properate parari
Regis ad occursum, dum breuis hora patet.
Vtimini uestris opibus pietate benigna
540
Radicemque mali uellite pectoribus.
Corde inopum uestrae pretium concludite uitae
Et capita expensis ungite uestra piis.
Castaque lambentes domini uestigia Christi,
Detergete comis ambo, lauate oculis.
545
Si desiderium est Celsi sine fine fruendi,
Sic agite, ut uobis aula eadem pateat.
Nam quem sancta fides et nescia criminis aetas
Et pia mens casto corpore continuit,
Certa fides illa superum regione potiri,
550
Ignea qua sanctos protegit ara dei.
Nolumus ergo, boni fratres, de pignore nostro
Vos ita tristari tamquam homines uacuos;
Nam si certa fides uobis quia Christus Iesus
Mortuus est et nunc uiuit in arce dei,
555
Sic et eos, quicumque fide uiuente quiescunt,
Adducet Christo cum remeante pater.
Hoc etenim in uerbo domini docet ille magister,
Quo duce sidereas nitimur ire uias,
Quod quibus in Christo fuerit modo uita peracta,
Cumque tuba signum domini aduentantis ab alta
Sede patris princeps angelus ediderit,
Primi qui in Christo mortes obiere resurgent,
Dignati occursum nubibus ire deo.
565
Cumque omnes in qua uiserunt carne reuiuent,
Non omnes uerso corpore lumen erunt.
Namque resurgemus, sed non mutabimur omnes;
Hoc discrimen erit gentibus ante deum.
Incorrupta profanorum quoque corpora surgent
570
A tumulis, longo pabula supplicio.
Vita erit his sine fine mori et mors uiuere poenis
Et durante suas pascere carne cruces.
Ipse suos proprio peccator corpore gignet
Carnifices et erit uermibus esca suis.
575
At quos caelesti pietas euexerit actu,
Participata gerent stemmata rege deo
Conformes Christo semper agent domino.
Quod cum ita sit, capite es istis solacia uerbis
580
Et fidos ueri spe recreate animos;
Et pignus commune superno in lumine Celsum
Credite uiuorum lacte fauisque frui.
Aut illum gremio exceptum fouet almus Abraham
Et blandus digiti rore Eleazar alit,
585
Aut cum Bethlaeis infantibus in paradiso,
Quos malus Herodes perculit inuidia,
Inter odoratum ludit nemus atque coronas
Texit honorandis praemia martyribus.
Talibus immixtus regem comitabitur agnum
590
Virgineis infans additus agminibus.
Celse, beatorum castae puer incola terrae,
Celse, dolor patribus, gloria, Celse, patrum,
Celse, amor et desiderium lumenque tuorum,
Celse, breuis nobis gratia, longa tibi.
595
Sed tamen et nobis poterit tua gratia longum
Viuere, si nostri sis memor ad dominum.
Namque in te parui meritis ingentibus aeui
Tempore uita breuis, sed pietate potens.
Talium enim infantum caeli regnum esse probatur,
600
Qualis eras aeuo mente fideque puer,
Qualis et ille fuit noster, tuus ille beati
Nominis, accitus tempore quo datus est,
Exoptata diu suboles nec praestita nobis
Gaudere indignis posteritate pia;
605
Credimus aeternis illum tibi, Celse, uirectis
Laetitiae et uitae ludere participem,
Quem Complutensi mandauimus urbe propinquis
Coniunctum tumuli foedere martyribus,
Vt de uicino sanctorum sanguine ducat,
610
Quo nostras illo spargat in igne animas.
Forte etenim nobis quoque peccatoribus olim
Sanguinis haec nostri guttula lumen erit.
Celse, iuua fratrem socia pietate laborans,
Vt uestra nobis sit locus in requie.
615
Viuite participes, aeternum uiuite, fratres,
Et laetos dignum par habitate locos,
Innocuisque, pares, meritis peccata parentum,
Infantes, castis uincite suffragiis.
Quot tibi, Celse, annis, totidem illi uita diebus
620
Hausta; sed ille minor, qua prior, est senior.
Nam minor est, in quo uixit minus; attamen idem
Qua prior abscessit, nunc ibi te senior.
Celse, tuo cum fratre tuis, quibus addimur, asta;
Nam tua de patrio sanguine uena sumus.
625
Cum patre Pneumatio simul et cum matre Fideli
Dic et Paulinum Therasiamque tuos,
Vt precibus commune tuis miserante habeamus
Praesidium Christo nos quoque, Celse, tui.
Sed tamen et nobis superest operam dare, qua te
630
Possimus simili simplicitate sequi.
Tum nostro socii poterimus uiuere Celso,
Dulcis et aeternum pignoris esse patres.
Discussi, fateor, sectas, Antonius, omnes;
Plurima quaesiui, per singula quaeque cucurri.
Sed nihil inueni melius quam credere Christo.
Haec ego disposui leni describere uersu,
5
Et ne displiceat quod talia carmina pango,
Dauid ipse deum modulata uoce rogauit,
Quo nos exemplo pro magnis parua canemus,
Dicentes quae sunt fugienda sequenda colenda,
Cum tamen in cunctis et res et causa probetur.
10
Iudaicum primo populum nec gratia mouit
Mira dei; nam tum Pharaoni ereptus iniquo
Et mare transgressus pedibus lucente columna,
Cum duce qui mergi infestos uidit equestres
Et cui desertis nihil umquam defuit agris,
15
Manna cui e caelo et fons de rupe cucurrit,
Post haec ipse deum praestantem tanta negauit,
Dumque aliud numen dementi pectore quaerit,
Ignibus incensis quod misit perdidit aurum.
Par quoque paganus; lapides quos sculpit adorat
20
Et facit ipse sibi quod debeat ipse timere.
Tum simulacra colit quae sic ex aere figurat,
Vt, quando libitum est, mittat confracta monetae
Aut magis in species conuertat saepe pudendas.
Hinc miseras mactat pecudes mentesque deorum,
25
Quos putat irasci, calido in pulmone requirit
Atque hominis uitam pecoris de morte precatur.
Quid petit ignosci ueniam qui sanguine poscit?
Illud enim quale est, quam stultum quamue notandum!
Cum deus omnipotens hominem formauerit olim,
30
Audet homo formare deum; ne crimina desint,
Hunc etiam uendit, dominum sibi comparat emptor.
Philosophos credam quicquam rationis habere,
Qui ratione carent, quibus est sapientia uana?
Sunt Cynici canibus similes, quod nomine produnt;
35
Sunt et sectantes incerti dogma Platonis,
Quos quaesita diu animae substantia turbat,
Tractantes semper nec definire ualentes,
Vnde Platonis amant de anima describere librum,
Qui praeter titulum nil certi continet intus.
40
Sunt etiam Physici naturae nomine dicti,
Quos antiqua iuuat rudis atque incondita uita.
Namque unus baculum quondam et uas fictile portans,
Vtile quod solum solumque putaret habendum,
Illud ut auxilii, hoc esset causa bibendi,
45
Cum stare agricolam manibusque haurire supinis
Potandas uidisset aquas, uas fictile fregit,
Quo procul abiecto remouenda superflua dixit.
Rusticus hunc docuit quod spernere posset et istud.
Hi neque uina bibunt nec uictu panis aluntur
50
Nec lecto recubant nec frigora uestibus arcent
Ingratique deo quae praestitit ille recusant.
Quid dicam diuersa sacra et dis atque deabus
Condita templa. loquar quae sint Capitolia primum:
His deus est uxorque dei, ipsamque sororem
55
Esse uolunt, quam Vergilius notat auctor eorum
Dicendo et soror et coniunx. plus de Ioue fertur
Et natam stuprasse suam fratrique dedisse,
Vtque alias caperet, propriam uariasse figuram:
Nunc serpens, nunc taurus erat, nunc cygnus et arbor
60
Seque immutando qualis fuit indicat ipse;
Plus aliena sibi quam propria forma placebat.
Turpius his aquilam finxit puerique nefandos
Venit in amplexus. quid dicit turba colentum?
Aut neget esse Iouem aut fateatur dedecus istud.
65
Nomen habet certe quod nec ratione probetur.
Sacra Ioui faciunt et "Iuppiter optime "dicunt
Huncque rogant, et "Iane pater "primo ordine ponunt
Rex fuit hic Ianus proprio qui nomine fecit
Ianiculum, prudens homo, qui cum multa futura
70
Posset respicere, et duplici hunc pinxere figura
Et Ianum geminum ueteres dixere Latini.
Hic quia nauigio Ausonias aduenit ad oras,
Nummus huic primum tali est excussus honore,
75
Vt pars una caput, pars sculperet altera nauem;
Cuius nunc memores quaecumque nomismata signant,
Ex ueteri facto "capita "haec "et nauia "dicunt.
De Ioue quid sperant, ut qui est a rege secundus.
Quique sacrificiis apponitur ore precantum?
80
Hic habet et matrem captam pastoris amore;
Nam prior est pastor quam Iuppiter aut Iouis ipse;
Sed melius pastor, castum seruare pudorem
Qui uoluit spreuitque deam, cui saeua uiriles
Abscidit partes, ne quando tangeret ille
85
Alterius thalamum, qui noluit eius adire.
Hoc tamen, hoc egit sententia iusta deorum,
Ne fieret coniunx qui non est factus adulter?
Nunc quoque semiuiri mysteria turpia plangunt
Nec desunt homines, quos haec contagia uertant,
90
Intus et arcanum quiddam quasi maius adorant
Idque uocant sanctum, quo si uelit ire pudicus,
Iste profanus erit. sic artior ipse sacerdos
Femineos uitat coitus patiturque uiriles.
O mens caeca uirum! de sacris semper eorum
95
Scaena mouet risus, nec ab hoc errore recedunt.
Saturnum perhibent Iouis esse patrem huncque uorasse
Natos ante suos et mos e uentre nefandas
Euomuisse dapes, sed postea coniugis arte
Pro Ioue suppositum mersisse in uiscera saxum,
100
Quod nisi fecisset, consumptus Iuppiter esset.
Huncque Cronon dicunt ficteque Chronon, quia tempus
Quae creat absumit rursusque absumpta promittit.
Cur tamen oblique nomen pro tempore fingunt?
Hunc etiam, quod saepe sibi de prole timebat,
105
Ab Ioue deiectum caelo latuisse per agros
Italiae Latiumque ideo tunc esse uocatum.
Magnus uterque deus! terris est abditus alter,
Alter non potuit terrarum scire latebras.
Hinc Latiare malum prisci statuere Quirites,
110
Vt mactatus homo nomen satiaret inane.
Quae nos est animi quae sunt improuida corda!
Quod colitur nihil est et sacra cruenta geruntur.
Quid quod et Inuictum spelaea sub atra recondunt
Quemque tegunt tenebris audent hunc dicere Solem?
115
Quis colat occulte lucem sidusque supernum
Celet in infernis nisi rerum causa malarum?
Quid quod et Isiaca sistrumque caputque caninum
Non magis abscondunt, sed per loca publica ponunt?
Nescio quid certe quaerunt gaudentque repertum
120
Rursus et amittunt quod rursus quaerere possint.
Quis ferat hoc sapiens illos quasi claudere solem,
Hos proferre palam propriorum monstra deorum?
Qui Serapis meruit, qui sic laceratur ab ipsis
Per uarios turpesque locos? hic denique semper
125
Fit fera fitque canis, fit putre cadauer aselli,
Fit homo nunc pannis, nunc corpore languidus aegro.
Talia dum faciunt, nihil hunc sentire fatentur.
Quid loquar et Vestam, quam se negat ipse sacerdos
Scire quid est? imisque tamen penetralibus intus
130
Semper inextinctus seruari fingitur ignis.
Cur dea, non deus est? cur ignis femina fertur?
Ista quidem mulier, sicut commendat Hyginus,
Stamine prima nouo uestem contexuit olim
Nomine de proprio dictam, quam tradidit ipsa
135
Vulcano, qui tunc illi monstrarat opertos
Custodire focos; hic rursum munere laetus
Obtulit hanc Soli, per quem deprehenderat ante
Martis adulterium; nunc omnis credula turba
Suspendunt Soli per Vulcanalia uestes.
140
Vtque notent Venerem, tunc et portatur Adonis;
Stercora tunc mittunt, ipsum pro stercore iactant.
Omnia si quaeras, magis et ridenda uidentur.
Additur hic aliud: Vestae quas uirgines aiunt
Quinquennis epulas audio portare draconi
145
Qui tamen aut non est aut si est diabolus ipse est,
Humano generi contrarius antea suasor,
Et uenerantur eum, qui nunc in nomine Christi
Et tremit et pendet suaque omnia facta fatetur.
Quae mens est hominum, ut pro ueris falsa loquantur,
150
Qui linquenda colunt contraque colenda relinquunt!
Iam sat erit nobis uanos narrare timores.
Haec ego cuncta prius, clarum quam lumen adeptus,
Meque diu incertum et tot tempestatibus actum
Sancta salutari suscepit eclesia portu
155
Postque uagos fluctus tranquilla sede locauit,
Vt mihi iam liceat detersa nube malorum
Tempore promisso lucem sperare serenam.
Iam prior illa salus, quam perdidit immemor Adam
Tunc uento suadente malo, nunc remige Christo
160
Eruta de scopulis semper mansura resurget.
Rector enim noster sic undique cuncta gubernat,
Vt modo qui nobis errorem mentis ademit
Hic meliore uia paradisi limina pandat.
Felix nostra fides uni certoque dicata.
165
Vnus enim deus est, substantia filius una
Vnus, in utroque est unus uigor, una potestas.
Namque dei uerbum patrio de pectore Christus
Emicuit semperque fuit, qui non quasi natus,
Ore sed egressus chaos illud inane remouit
170
Et tulit informem contextae noctis hiatum
Distribuitque locis mare terras aera caelum
Hisque dedit geminam pulsa caligine lucem.
Ast ubi cuncta nouum stupuerunt surgere solem,
Quattuor haec auxit uariis exordia rebus:
175
Sunt homines terris, sunt addita sidera caelo,
Aere pendet auis, liquido natat aequore piscis.
Sic elementa suis decorauit singula formis;
Nexuit haec diuersa licet discretaque iunxit
Iunctaque discreuit, quae nunc diuisa cohaerent.
180
Claudit enim Oceanus terram, mare clauditur ipsa,
Axe sub aetherio medius concluditur aer.
Hoc etiam caelum quod nos sublime uidemus
Sex aliis infra est spatio surgentibus aequo,
Postque thronos septem, post tot caelestia regna
185
Cetera pars omnis, quae cunctis eminet ultra,
Quae super excedit, quae passim tendit in altum,
Quae sine fine patet, quam nec mens colligit ulla,
Lucis inaccessae domus est sedesque potentis
Sancta dei, unde procul quae fecit subdita cernit.
190
Omnia sic constant, dum spiritus omnia cingit.
Haec itidem, quorum nobis conceditur usus,
Quae polus inferior magno complectitur orbe,
Cuncta licet distent, una cum pace tenentur,
Denique nomen habent unum, sunt omnia mundus.
195
Hunc etiam Graeci cosmon dixere priores;
Hinc ita compositum distinguens utraque lingua
Cosmon ab ornatu, mundum de lumine dixit.
Nam qua sol nitet, hoc totum sordebat in umbra,
Et manet exemplum, quotiens nox omnia foedat,
Tot bona qui fecit, qui sic operatus ubique est,
Hic dominus de corde dei, hic spiritus oris,
Sancti sermo patris, tantarum fabrica rerum.
Nec se paganus laudet, si qui idola uitat
205
Aut satis esse putat quod numine credat in uno.
Qui colit ille deum, qui uerbum non colit eius,
Qui non uirtutem simili ueneratur honore?
Quique inuisibilem incomprensibilemque fatetur
Esse deum, hic etiam Christum, si cogitet, idem
210
Inueniet, quoniam uerbum comprendere nemo,
Nemo uidere potest, opera eius sola uidentur.
In patre natus enim, in nato pater omnia fecit
Et quicquid uirtute dedit pietate tuetur.
Sic fuit, est et erit uerus saluator in aeuum,
215
Qui tulit errores, qui fecit uera uideri
Placatoque patri pereuntem reddidit orbem.
Nec mirum si cuncta regit qui cuncta creauit,
Qui dedit ex nihilo totum lucique tenebras
Reppulit atque diem iussit succedere nocti
Cernit enim fragilem faciles incurrere lapsus
Corripiensque tamen ueniam dabit omnibus unam,
Remque nouam dicam nec me dixisse pigebit,
Plusque pius quam iustus erit. si denique iustus
225
Esse uelit, nullus fugiet sine crimine poenam;
Iustus enim mala condemnat, pius omnia donat.
Hoc facit, ut rata sint uenturae munera uitae
Et quod culpa tulit rursum indulgentia reddat;
Quae si non fuerit plebi concessa roganti,
230
Tunc prope nullus erit delicto liber ab omni.
Quis poterit meritus promissa luce potiri?
Tangere tunc laetis caelorum regna licebit,
Tunc poterit mors ipsa mori, cum tempore toto
Vita perennis erit, qua tunc in sede beata
235
Nullus peccandi locus est, ubi nulla cupido est.
Gloria tanta manet populo seruata fideli.
Amplius hoc tribuit, maius dedit hoc quoque munus,
Quod peccatorem quem paenitet antea lapsum
Non facit in numero turbae peccantis haberi.
240
Quippe satis poena est, cui sit sua culpa dolori;
Supplicium proprium timor est; tormenta reatus
Tam ueluti patitur qui se meruisse fatetur.
Quid poterit melius uel quid moderatius esse?
Iudicat inquirit castigat parcit honorat
245
Omnia qui uincit nec ab ipsa uincitur ira.
Quod de praesenti iam cernimus esse futurum;
Nam cum saepe minax horrentia nubila cogit
Et terrore pio rutilo nimis igne coruscat
Tristibus et pluuiis et nubibus intonat atris,
250
Omne genus timet interitum; sed uiua potestas
Desinit et pariter caelum mentesque serenat.
Hoc quoque tunc sperare iubet qui se modo cuncta
Perdere posse probat, sed perdere uelle recusat.
Sic iteranda salus uenturo ostenditur aeuo
255
Aeternique dei pietas aeterna manebit.
O uir beatus, cui remissa iniquitas
Nec imputata est pigra credendi mora,
Operum cui cassa contulit uitam fides!
En iste, celsi quem sub auro culminis
5
Pictura ueris exprimit miraculis,
Clarus superbo Veriorum nomine
Et consulari Baebianus sanguine
Ipse est potentis larga Christi gratia.
Prius iste captus uinculis mortalibus
10
Opes et inter saeculi pauper deo
Vitam paratis blandientem copiis
Mortalitatis immemor cucurrerat.
Vt se subactum fine mortalem uidet,
Fesso benignum quaerit aspectu deum
15
Statimque Christum luminatus inuenit;
Veniam precatur et sacerdotum pedes
Supplex adorat ipse culpator sui
Negansque dignum gratia dignum facit
Vouetque uitam, si supersit, integram
20
Et obire gaudet, si renatus oppetat.
Credidit oranti et sitientem flumina uitae
Praecinctus puro perfudit episcopus amne.
Quo peragente pios solito mos ordine ritus
Et diuale sacrum libans et chrismate fragrans
25
Attonitum mira se maiestate fatetur;
Sed quis odor, quaerit, quem sentiat in sua labi
Pectora praedulci medicantem nectare fibras?
Sedula tunc coniunx Zoen de nomine Christi
Vnguentum spirare docet, spondetque sacerdos
30
Et monet, ut longi spatium sibi postulet aeui.
Ille dei iam totus ad haec: satis hoc mihi donum,
Quo potior; nunc mors lucrum mihi uitaque Christus!
Ecce per aeternum terris data gratia Christum!
Hic est ille latro felix, qui fine sub ipsa
35
Confessus Christum meruit reus astra fidelis;
Hic donatus abit solida mercede diei,
Serus ab undecima iam mercennarius hora.
Ergo ut sanctifica nituit renouatus ab unda,
Ipse grauis artus in mollia fulcra refusus
40
Vnanimam alloquitur recreato corde iugalem:
Aetatis spatium lustra nouem mihi,
Annum uita super ducere coeperat,
Felix unanimo coniugio mihi,
Dulcis pigneribus clara et honoribus,
45
Et nunc mortificis eluta sordibus
Sancto fine pium transmeat in deum.
Haec ad uerba piis sedula fletibus
Coniunx, oret adhuc uiuere, supplicat.
Tunc ille: o mulier nescia quid petas,
50
Iam scis an ualeam uiuere tam pie,
Vt tanti maneam muneris integer?
Et quid uita iuuat, qua moritur salus?
Haec ut fortis ait, toruum oculis micans
Et caelum stupide suspiciens ait:
55
Flammantem uideo luminis ambitum,
In quem nulla uenit femina circulum.
O felix, cui adhuc corporeo datum
Aeterni speciem cernere saeculi,
In quo conubiis nulla necessitas,
60
Sexus perpetuis corporibus perit!
Rursus ut haec dixit, subita quasi morte solutus
Exsanguem porrecta trahit per membra rigorem.
At trepida et uisis exterrita talibus uxor
Soluitur in speciem leti, iam muta trementes
65
Tendit in ora manus membrisque intenta iacentis
Pendet in exanimum pallentior ipsa maritum.
Ipsa fidem mortis suadet mora; namque bis acto
Orbe duplex reuoluta dies, bis uespere clausa est,
Mortales oculos dum fallit mortis imago.
70
Ille autem angelicis manibus per nubila raptus
Liquerat hospitium repetendi corporis et tunc
Aetherii secreta poli sedesque beatas
Spectabat monstrante deo dignataque Christo
Mens pia, dum fletur terris, gaudebat in astris,
75
Hoc tantum maerens, quod adhuc remeare timeret.
Demissa excessu redit, ut conspecta referret
Firmaretque fidem dubitantum uiuere functos.
Vtque redux membris admotae coniugis ora
Vidit, pollicitus quiddam mirabile sese
80
Dicturum, in lucem sua distulit orsa sequentem.
Ergo dies primos ubi crastina fulsit in ortus,
Mane nouo sacris (aderat nam forte) sacerdos
Fungitur, utque pio gessit sollemnia cultu,
Suspiciens caelum ille manus dispandit et in se
85
Bracchia constringens quasi quaedam munera caelo
Missa auido premit amplexu, meane omnia sunt haec?
Percontans. cuncti dictis stupuere rogantque,
Quidnam conspiciat clausum mortalibus. ille
Panta kalos inquit, patriarcham saepius Isac
90
Commemorans, graece theion, glyky theion orasthai
Horrescens ueneransque refert, utque angelus illum
Sustulerit per inane uehens, ut milia multa
Viderit angelicis mixta agninisque cateruis
Regnantemque deum super omnia cum patre Christum,
95
Narrat et aeternam portis gemmantibus urbem,
Narrat et aetherii caeleste nemus paradisi.
Inter et haec dextram secreta in pectora misit
Coniugis, hoc dicens: unum sumus ambo et idem, quae
Ingeminans, sancto placidam sic ordine complens
100
Finem, euangelico uitam in sermone refudit.
Et nunc ille deo fruitur curamque beatae
Coniugis aeterno uinctus amore tenet;
Attamen unius rapuit solatia nati
Impatiens tota prole carere pater.
105
Sed postquam iusto tua tempora clauseris aeuo,
Eductis genetrix inclita pignoribus,
Tunc puer ille tuus florentem luce coronam
Praeditus occurret cum genitore tibi;
Quo comite adueniens tibi laetus ab aethere coniunx
110
Dextram cum blandis porriget alloquiis:
Tempus adest! curis iam soluere, soluere membris!
Vixisti natis, nunc redhibere mihi.
Iam non coniugium nobis mortale, ut in aegris
Ante dedit breuitas inuida corporibus,
115
Quod nobis tenui fructu rapida abstulit aetas
Orbibus accumulans uix duo lustra tribus;
Nam tua uiginti lustro cumulauerat annos,
Praecessit cursus cum mea uita tuos,
At mihi bis decies maior te fluxerat aetas,
120
Sed tamen aequaeuos fecerat unus amor.
Nunc meliore iugo stabiles et in ore piorum
Aurea uiuemus saecula rege deo.
Surge, uirum natumque sequens; patet ecce sereni
Porta poli merito.
125
.
. angelus anteuolans;
Ipse piam de nube manum deus exerit et te
In caelum dextra sollicitante uocat.
Felix Apra, cui licuit terraque poloque
130
Coniugis unicubae iuge tenere bonum,
Quo terris tibi clarus honor, sub nomine eodem
In caelis etiam gloria perpes erit!
Lux festa sacris uult litari paginis,
Remoue profanos codices;
Hymno sacranda nominis primordia,
Quae Christus imperat coli.
5
In ore Christus nectar, in lingua fauus,
Ambrosia uiua in gutture,
Lotus beata in pectore, a qua nescias
Abire gustata semel,
Mel in medullis, lux serena pupulis,
10
In auribus uitae sonus.
Chelys uel plectrum suauis eloquentiae
Hoc nomine audito rodit.
Cursu uagante, lubrico infortunio,
Temptationibus mali,
15
Siti et fame, calore et algu mortuis
Malagma praebetur potens.
Penetrale mentis dira desperatio
Peccaminum ob molem quatit,
Saeuit paterna in uiscere imo prauitas,
20
Libido succendit faces,
Auri cupido molle pectus incitat
Per fas nefasque cogere,
Faetentis animus sorbet ingluuiem gulae
Venere atque Baccho perditam,
25
Cruentus ultor raptat iracundiam
Mucrone prompto stinguere,
Inferre mandat terror infortunium,
Cauere quod possis malo,
Vis impotens sui eicit patientiam
30
Et arma quaerit perdita,
Fidem sinistra quassat obstinatio,
Felix reorum. non diu.
Hoc ad salutem nomen auditum uenit,
Hoc omne tollit pharmacum.
35
Obsessa membra spiritusque daemone
Vexatus impurissimo
Hoc hoc medelam sortiuntur nomine,
Redeuntque sursum ab inferis
Cantata diro carmine et bustis sono
40
Deuota sago corpora
Vim colligantis perfidam excutiunt luis,
Et sana uertuntur domum.
Compago quem soluta membratim iubet
Lecto sedere debilem,
45
Quem caecitas, crux omnium miserrima,
Addixit alieno pedi,
Vtroque claudum quem uenire poplite
Videt uniuersa ciuitas:
Suis redire gressibus domum queunt
50
Nomen celebrantes dei.
Salue, o Apollo uere, Paean inclite,
Pulsor draconis inferi!
Dulcis tui pharetra testimonii,
Quod quattuor constat uiris,
55
Sagitta melle tinctilis prophetico,
Pinnata patrum oraculis,
Arcus paternae forte uirtutis sonans,
Miraculis neruus potens
Strauere ueterem morte serpentem sua.
60
Io triumphe nobilis!
Salue, beata saeculi uictoria,
Parens beati temporis!
Salue, quod omnes caelici medii inferi
Nomen genu flexo audiunt!
65
Salue, unus unus unus in trino deus,
Salue una in uno trinitas!
Haec, lux Eoo cum leuata cardine
Iter diurnum suscipit,
Haec, cum occidente sol subit curru fretum,
70
Benedictio me consecrat.
Crucifixe uictor, expiator criminum,
In morte uita praepotens,
Fac, cum supremo seuocabor tempore,
Ab obruto malis chao
75
Traducat ista me tibi benedictio,
Quod utile interim dato,
Neu se inquieta mentis excruciet mora,
Faetente uincta carcere.
Sancte deus, lucis lumen, concordia rerum,
Aeterni uerbo conditor imperii,
Expers principii nec fini obnoxius, ex quo
Totum quod nunc est, quod fuit et quod erit;
5
Corporis ignote oculis, uix cognite menti,
Nec linguis facilis nec capiende animis,
Indulgens, sanctus, iustus, patiens, miserator,
Plenus, perfectus, maximus, omnipotens,
Solus nec solus terque unus et in tribus unus,
10
Hoc semper maior, quo fide es uberior!
Viderit an ueniam speret, si dicere laudes
Hinc tibi quis dubitat, quod minor esse timet.
Ignosci certe merito fas nouerit ille
Atque reus stolidae simplicitatis erit.
15
Innumeras qui res temptet numerare paretque,
Virtutes possit pernumerare tuas.
Et quod sentimus plus est quam lingua loquatur
Et quod sentimus, cum loquimur, minus est.
Omnia quae dudum uariis elementa figuris
20
Credimus audimus tangimus aspicimus,
Lata mari, terris grauia, splendentia caelo,
Aere mobilia, tristia nocte nigra,
Frondosis inserta iugis, sidentia planis,
Consita uinetis, omnibus apta satis,
25
Inuia desertis, concreta frigore pigro,
Ignea sideribus, uiuida fluminibus,
Vt primum placuit, uerbi uirtute creasti;
Quodque aliis facere est, hoc tibi uelle sat est.
Nil rerum natura parit non iussa, tibique,
30
Principio, debent omnia principium:
Officium praebens obscuris luna tenebris
Et iussus clare sol radiare die,
Saecula saeclorum, menses dies annus et horae,
Quodue agimus cuncto tempore quoue agimus,
35
Angelicus populus, patriarchae et turba piorum,
Quam caelo asciuit religiosa fides,
Qua Romanus agit, saeuit qua barbarus orbis,
Infusus quicquid summouet oceanus,
Quae nexis constant membris, quae membra recusant,
40
Verbis respondent, indiga uocis hiant,
Quaeue metus cursu seruat uirtusue tuetur,
Antra tegunt, uoluunt flumina, penna leuat,
Vnum discretis referunt tibi uocibus hymnum
Et quod non possunt explicuisse uolunt.
45
Ipsa etiam te bruta tremunt, tibi muta loquuntur;
Quoue modo id faciant, nescia mens hominis.
Quae scimus, scimus occultis omnia causis,
Nec rationis egens quod facis esse potest.
Me solum e cunctis male conscia pectora terrent,
50
Indigno laudos ne loquar ore tuas,
Ne peccata premant, grauior ne sarcina plumbo
Imis captiuum detineat tenebris.
Sed mihi dum uariis curarum ambagibus erro,
Occurrit trepido quod sequeremur iter.
55
Si defendo, reus; fateor si crimina, saluus;
Spero tuam potius quam merear neniam.
Quicquid commisi scelerum sine teste, probasti;
Nam facienda uidens, facta uidere potes.
Si caelum tibi, sancte, thronus, si terra tuorum
60
Scamnellum merito creditur esse pedum;
Crimina non dubia ei, totum qui penetrat orbem.
Qua patet accessu uel pede uel pelago.
Quicquid in occasu zephyrus uidet, eurus in ortu,
Austro si qua tepent, si qua aquilone rigent,
65
Sunt oculis subiecta tuis, licet arbiter absit
Et scelus admissum nox sibi fida tegat,
Antris claudatur, mergatur flumine, montis
Desuper immissi ponderibus lateat,
Veletur denso tectorum culmine; solus
70
Testem uitabit qui malo non faciet.
Lyncei fertur felicis acumine uisus
Intentos parios non tenuisse oculos.
Visibus humanis hoc si licuisse putatur,
Ignotum quicquam credimus osse tibi,
75
Qui mare qui caelum terrasque et quicquid in his est
Omnibus immistis extra uel intra regis?
Nec miror; proprio parent elementa parenti
Et penetrata suo cuncta patent domino.
Si quisquam sine se poterit peccare, latebit;
80
Nam si peccabit, testis adest animus.
Ergo ego sum primis semper lasciuus ab annis,
Cuius amor licitis miscuit illicita,
Audax, periurus, simulator, dissimulator,
Ambitor, uarius, inuidus, impatiens,
85
Crudelis, rationis egens, furiosus, auarus,
Profusor proprii, plus aliena petens.
Et quicquid scelerum molitur perficit audet
Pollutum corpus, mens rea, lingua loquax,
Totum placato quamuis sub iudice feci;
90
Non habet in tanto crimine poena locum.
Sed tibi laus, tibi, sancte pater, laus tempore in omni,
Qui potes addictam uiuificare animam;
Parcere subiectis, tenebris infundere lumen
Et brutis sanctos de scopulis facere.
95
E medio mortis uitiorum gurgite mersus
Eripior sanctis purificatus aquis
Et modo qui merui tortorum uincula flammas,
Idem non idem iam quasi liber ago.
Quid loquimur "liber"? frenant hanc crimina uocem;
100
Seruus peccati post ueniam teneor.
Nam uetus et studio pugnandi promptior hostis
Incautum uariis artibus exagitat,
Auditu uisu gustu tactuque placentes
Obiciens semper callidus illecebras,
105
Vt, pars si qua meis membris male firma uacillet,
Ceu patulum populans intret ouile lupus
Et leo secretis rapidus prorumpat ab antris,
Incustoditum si patet ire pecus.
Sed tu, sancte deus, sensus si uerba loquuntur
110
Et non mens aliud, lingua aliud loquitur,
Sollicitus cupidus deuotus pectore et ore
Pulso; patere iube, da, peto quaero, doce,
Qua fas quaque pium est mortalem noscere, quam sis
Supplicibus facilis quotue quibusue modis.
115
Peccatis ignosco meis; leuioribus utor
Quam sint factorum pondera nominibus.
Criminibus ignosce magis; iam sentiat ipse
Quae mihi molitur tela furens coluber,
Atque per innumeros escis fallentibus hamos
120
Captiuum teneant, sic rogo, quae sua sunt.
Non aurum gemmasque uelim, non ditia regum
Regna nec immensas quas habet orbis opes,
Non ut densatos fasces curuasque secures
Pone sequar celsis conspiciendus equis,
125
Non ut seruandi signent mea nomina fastus
Turbaque nobilium limina nostra terat,
Non ut sic saltem subrepat blanda uoluptas;
Sed mihi contento quod satis est habeam.
Non longum uitae cursum, non gaudia quaero
130
Corporeis nimium congrua deliciis,
Hibernis totum citius cum transeat umbris
Floribus et, rigidi quos rapuere noti.
In quis uita breuis, post mortem poena perennis.
Ipsum se damnat qui peritura rogat.
135
Da potius sensus dociles, da lumina menti,
Da mortem membris quae perimunt animam.
Instrue sollicitum, nutantes dirige gressus,
Credenti plenam plenior adde fidem.
Sit mihi iustitiae studium, custodia ueri,
140
Sit purum corpus, sit sine labe animus,
Simplicitas probitas patientia, mens sibi recti
Conscia, sit pietas, sit bene suadus amor.
Non aliena petam; facilis iactura meorum;
Sim mundo stultus, ut tibi sim sapiens.
145
Perpetuo imposito moriatur fine uoluptas,
Nec recolant sensus quod meminisse nocet.
Non ullum bona formidet conscientia testem;
Quae loquimur rata sint, quae facimus deceant.
Ambitio ebrietas odium tumor ira libido
150
Ac uarii mater criminis inuidia
Sint procul, et iugi mereatur uita precatu,
Excusso temptent ne mea colla iugo.
Sic humilis modo mane nouo, modo uespere facto
Susceptae curem tempora militiae,
155
Vt nox si qua uenit semper postrema putetur
Atque diem mundo ceu moriturus agam.
Cessabunt fraudes periuria furta rapinae,
Impendens metuam si cito iudicium.
Votis sermoni factis modus utilis assit,
160
Assit praecipuus in tuo amore modus,
Vt mihi uisceribus totis totisque medullis,
Si mereor, totum te, pater, insinues.
Nox dies, hora et quodque momentum, scripulus omnis,
Puncta etiam nostrae crescere dent fidei,
165
Ad quam seruandam tua sum pietate iuuandus.
Totum posse tuum; uix mihi uelle subest,
Ac si multiplices in cassum porrigo curas,
Paucis rem uerbis plenius expediens.
Sunt qui saepe sibi dictis contraria poscunt;
170
Vtile quod nobis scis, deus, hoc tribue.
Accenso maerens si quaerit lumine drachmam
Et gaudet mulier quod sibi non pereat,
Si fuit et pecudis non uilis cura relictae
Pastori centum qui numerabat oues,
175
Cuius, cum posset facilis iactura uideri,
Dulcia curuatis pondera sunt humeris,
Si pater, amisso remeat cum faenore natus,
Testatur largis laetitiam dapibus:
Cur dubitem totum quod sit tua cura per orbem,
180
Ne quisquam pereat qui tibi crediderit?
Nam si quem dudum rebus ratione fruendis
Formauit madido dextera sancta luto,
De nihilo sumptum nihilum finxisse putatur
Ludentis potius quam facientis opus.
185
Denique cum proprio damnatus crimine iusto
Transgressus legem morte perisset homo,
Personam mutans, fecisti cedere causam,
Nec nimium durus nec nimium facilis
Dignatus dominus dominum demittere terris,
190
Virtutem faceret qui crucis opprobrium
Et quidquid poterat pro maiestate iubere,
Hoc potius faceret subditus imperio,
Vincula captiuis, captiuos demeret hosti
Et fixos leti detraheret laqueos,
195
Vt quod credulitas fallacis uinxerat anguis,
Posset nunc melior soluere credulitas.
Ex te qui genitus sine tempore et ordine, per te
Sic totum accepit, quod tibi nil minuit;
Vnus homo, uirtus similis, substantia par est,
200
De sancto sanctus, de pietate pius,
Plenus de pleno, iusti de fomite iustus,
De uero uerus deque deo deus est.
Edita coniugio poterit natura uideri
Tertia, cum medium composuere duae.
205
Naturae dominus, rerum sator, omnia per quem,
Non aliud potius quam quod eras generas.
Hunc post pro nobis sumpturum pondera carnis,
Cuius principium saecula nescierant,
Infusum reddens dominum sine coniuge mater
210
Intacto praegnans uirgo parit gremio.
Editur in terra, cognoscunt omnia lucem;
Nec tamen hanc mundus nec tenebrae capiunt.
Verus homo est uerusque deus, non inter utrumque;
Hoc natura negat, hoc probat officium.
215
Christus, securi tandem noua gaudia mundi
Innumeris dudum scripta uoluminibus,
Christus, caecorum lumen, purgatio leprae,
Auditus surdis, sollicitis requies,
Claudorum gressus, mutorum lingua, redemptor
220
Orbis et addicti uera salus populi,
Pertulit aeternus communis claustra sepulchri
Et manet aeternus quem tenuit tumulus.
Immortalis erat; est mortuus, et modo uiuit;
Ante deus homo est; nunc deus ex homine
225
Conscendit caelum sacrata sede receptus;
Perpetuus dominus est erat et ueniet.
Tu pater ingenitus; genitus tibi filius, ex te
Non genitus sanctus spiritus egreditur;
Qui semper medius inter natumque patremque
230
Sentitur sentit, traditur accipitur,
Sanctificat spirat dominatur, totus ubique est,
Accessu emundat, munditiis capitur.
Dummodo qui religat tria nomina, tres quoque formas
Vnum consultus non neget esse deum,
235
Virtutis similis, similis pietatis, id ipsum,
Vnum non unum, sed mage credat idem.
Haec ego, non quantum uolui pro pondere rerum,
Sed quantum uitiis implicitus potui.
Tu concede, pater, duret mihi semper ut ista
240
Vna super trina nomina credulitas.
This text comes from MusisqueDeoque.
Reference basis text: W. Hartel, 1894. Editing of the digital edition: F. Bordone, 2010