Aurelius Prudentius Clemens, Peristephanon

Hymnus 1

Scripta sunt caelo duorum martyrum uocabula,

Aureis quae Christus illic adnotauit litteris,

Sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.

Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate,

5

Hic locus dignus tenendis ossibus uisus deo

Qui beatorum pudicus esset hospes corporum.

Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici,

Inlitas cruore sancto nunc harenas incolae

Confrequentant obsecrantes uoce uotis munere.

10

Exteri nec non et orbis huc colonus aduenit,

Fama nam terras in omnes percucurrit proditrix

Hic patronos esse mundi quos precantes ambiant.

Nemo puras hic rogando frustra congessit preces,

Laetus hinc tersis reuertit supplicator fletibus

15

Omne quod iustum poposcit inpetratum sentiens.

Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,

Non sinunt inane ut ullus uoce murmur fuderit;

Audiunt statimque ad aurem regis aeterni ferunt.

Inde larga fonte ab ipso dona terris influunt,

20

Supplicum causas petitis quae medellis inrigant;

Nil suis bonus negauit Christus umquam testibus,

Testibus quos nec catenae dura nec mors terruit

Vnicum deum fateri sanguinis dispendio,

Sanguinis sed tale damnum lux rependit longior.

25

Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum uiris,

Membra morbis exedenda texta uenis languidis

Hostico donare ferro morte et hostem uincere.

Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati,

Nobilis per uulnus amplum porta iustis panditur,

30

Lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.

Nec rudem crudi laboris ante uitam duxerant

Milites quos ad perenne cingulum Christus uocat,

Sueta uirtus bello et armis nunc fidei militat.

Caesaris uexilla linquunt, eligunt signum crucis

35

Proque uentosis draconum quos gerebant palliis

Praeferunt insigne lignum quod draconem subdidit.

Vile censent expeditis ferre dextris spicula,

Machinis murum ferire, castra fossis cingere,

Inpias manus cruentis inquinare stragibus.

40

Forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros

Ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat

Idolis litare nigris esse Christi defugas.

Liberam succincta ferro pestis urgebat fidem,

Illa uirgas et secures et bisulcas ungulas

45

Vltro fortis expetebat Christi amore interrita.

Carcer inligata duris colla bacis inpedit,

Barbaras forum per omne tortor exercet manus,

Veritas crimen putatur, uox fidelis plectitur.

Tunc et ense caesa uirtus triste percussit solum

50

Et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit,

Dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti.

Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,

Fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas,

Stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima,

55

Seu foret praebenda ceruix ad bipennem publicam

Verberum post uim crepantum, post catastas igneas,

Siue pardis offerendum pectus aut leonibus.

"Nosne Christo procreati mammonae dicabimur

Et dei formam gerentes seruiemus saeculo?

60

Absit ut caelestis ignis se tenebris misceat.

"Sit satis quod capta primo uita sub chirografo

Debitum persoluit omne functa rebus Caesaris,

Tempus est deo rependi quidquid est proprium dei.

"Ite, signorum magistri, et uos, tribuni, absistite,

65

Aureos auferte torques, sauciorum praemia,

Clara nos hinc angelorum iam uocant stipendia.

"Christus illic candidatis praesidet cohortibus

Et throno regnans ab alto damnat infames deos

Vosque qui ridenda uobis monstra diuos fingitis."

70

Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres,

Nexibus manus utrasque flexus inuoluit rigor

Et chalybs adtrita colla grauibus ambit circulis.

O uetustatis silentis obsoleta obliuio!

Inuidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur,

75

Chartulas blasfemus olim nam satelles abstulit,

Ne tenacibus libellis erudita saecula

Ordinem tempus modumque passionis proditum

Dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.

Hoc tamen solum uetusta subtrahunt silentia,

80

Iugibus longum catenis an capillum pauerint,

Quo uiros dolore tortor quaue pompa ornauerit.

Illa laus occulta non est nec senescit tempore,

Missa quod sursum per auras euolarunt munera

Quae uiam patere caeli praemicando ostenderent.

85

Illius fidem figurans nube fertur anulus,

Hic sui dat pignus oris ut ferunt orarium,

Quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.

Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur

Ac diu uisum sequacem textilis candor fugit,

90

Subuehuntur usque in astra nec uidentur amplius.

Vidit hoc conuentus adstans, ipse uidit carnifex

Et manum repressit haerens ac stupore oppalluit,

Sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.

Iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,

95

Quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem?

Credis in deum relatos hostiarum spiritus?

Cerne quam palam feroces hic domentur daemones,

Qui lupino capta ritu deuorant praecordia,

Strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.

100

Tunc suo iam plenus hoste sistitur furens homo

Spumeas efflans saliuas, cruda torquens lumina,

Expiandus quaestione non suorum criminum.

Audias, nec tortor adstat, heiulatus flebiles,

Scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,

105

Crescit et suspensus ipse uinculis latentibus.

His modis spurcum latronem martyrum uirtus quatit,

Haec coercet torquet urit, haec catenas incutit,

Praedo uexatus relictis se medullis exuit.

Linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit,

110

Vngue ab imo usque ad capillum salua reddit omnia

Confitens ardere sese; nam gehennae est incola.

Quid loquar purgata longis alba morbis corpora,

Algidus cum decoloros horror artus concutit?

Hic tumor uultum relinquit, hic color uerus redit.

115

Hoc bonum saluator ipse quo fruamur praestitit,

Martyrum cum membra nostro consecrauit oppido,

Sospitant quae nunc colonos quos Hiberus adluit.

State nunc, hymnite, matres, pro receptis paruulis!

Coniugum salute laeta uox maritarum strepat!

120

Sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium!

Hymnus 2

Antiqua fanorum parens

Iam Roma Christo dedita,

Laurentio uictrix duce

Ritum triumphas barbarum.

5

Reges superbos uiceras

Populosque frenis presseras,

Nunc monstruosis idolis

Inponis imperii iugum.

Haec sola derat gloria

10

Vrbis togatae insignibus,

Feritate capta gentium

Domaret ut spurcum Iouem,

Non turbulentis uiribus

Cossi Camilli aut Caesaris,

15

Sed martyris Laurentii

Non incruento proelio.

Armata pugnauit fides

Proprii cruoris prodiga;

Nam morte mortem diruit

20

Ac semet inpendit sibi.

Fore hoc sacerdos dixerat

Iam Xystus adfixus cruci

Laurentium flentem uidens

Crucis sub ipso stipite:

25

"Desiste discessu meo

Fletum dolenter fundere!

Praecedo, frater; tu quoque

Post hoc sequeris triduum."

Extrema uox episcopi,

30

Praenuntiatrix gloriae,

Nihil fefellit; nam dies

Praedicta palmam praestitit.

Qua uoce, quantis laudibus

Celebrabo mortis ordinem?

35

Quo passionem carmine

Digne retexens concinam?

Hic primus e septem uiris

Qui stant ad aram proximi,

Leuuita sublimis gradu

40

Et ceteris praestantior,

Claustris sacrorum praeerat

Caelestis arcanum domus

Fidis gubernans clauibus

Votasque dispensans opes.

45

Versat famem pecuniae

Praefectus urbi regiae,

Minister insani ducis

Exactor auri et sanguinis,

Qua ui latentes eruat

50

Nummos operta existimans

Talenta sub sacrariis

Cumulosque congestos tegi.

Laurentium sisti iubet,

Exquirit arcam ditibus

55

Massis refertam et fulgidae

Montes monetae conditos.

"Soletis "inquit "conqueri

Saeuire nos iusto amplius,

Cum christiana corpora

60

Plus quam cruente scindimus.

"Abest atrocioribus

Censura feruens motibus

Blande et quiete efflagito

Quod sponte obire debeas.

65

"Hunc esse uestris orgiis

Moremque et artem proditum est

Hanc disciplinam foederis,

Libent ut auro antistites.

"Argenteis scyfis ferunt

70

Fumare sacrum sanguinem

Auroque nocturnis sacris

Adstare fixos cereos.

"Tum summa cura est fratribus,

Vt sermo testatur loquax,

75

Offerre fundis uenditis

Sestertiorum milia.

"Addicta auorum praedia

Foedis sub auctionibus

Successor exheres gemit

80

Sanctis egens parentibus.

"Haec occuluntur abditis

Ecclesiarum in angulis

Et summa pietas creditur

Nudare dulces liberos.

85

"Deprome thensauros, malis

Suadendo quos praestigiis

Exaggeratos obtines,

Nigrante quos claudis specu.

"Hoc poscit usus publicus,

90

Hoc fiscus, hoc aerarium,

Vt dedita stipendiis

Ducem iuuet pecunia.

"Sic dogma uestrum est, audio:

Suum quibusque reddito.

95

En Caesar agnoscit suum

Nomisma nummis inditum.

"Quod Caesaris scis, Caesari

Da, nempe iustum postulo.

Ni fallor, haud ullam tuus

100

Signat deus pecuniam,

"Nec, cum ueniret, aureos

Secum Filippos detulit,

Praecepta sed uerbis dedit

Inanis a marsuppio.

105

"Inplete dictorum fidem,

Qua uos per orbem uenditis,

Nummos libenter reddite,

Estote uerbis diuites!"

Nil asperum Laurentius

110

Refert ad ista aut turbidum,

Sed ut paratus obsequi

Obtemperanter adnuit.

"Est diues "inquit "non nego,

Habetque nostra ecclesia

115

Opumque et auri plurimum

Nec quisquam in orbe est ditior.

"Is ipse tantum non habet

Argenteorum enigmatum

Augustus arcem possidens,

120

Cui nummus omnis scribitur.

"Sed nec recuso prodere

Locupletis arcam numinis,

Vulgabo cuncta et proferam

Pretiosa quae Christus tenet.

125

"Vnum sed orans flagito:

Indutiarum paululum

Quo fungar efficacius

Promissionis munere,

"Dum tota digestim mihi

130

Christi supellex scribitur;

Nam calculanda primitus,

Tum subnotanda est summula."

Laetus tumescit gaudio

Praefectus ac spem deuorat,

135

Aurum uelut iam conditum

Domi maneret gestiens.

Pepigere tempus tridui,

Laudatus inde absoluitur

Laurentius, sponsor sui

140

Et sponsor ingentis lucri.

Tribus per urbem cursitat

Diebus infirma agmina

Omnesque qui poscunt stipem

Cogens in unum et congregans.

145

Illic utrisque obtutibus

Orbes cauatos praeferens

Baculo regebat praeuio

Errore nutantem gradum

Et claudus infracto genu

150

Vel crure trunco semipes

Breuiorue planta ex altera

Gressum trahebat inparem.

Est ulcerosis artubus

Qui tabe corrupta fluat,

155

Est cuius arens dextera

Neruos in ulnam contrahat.

Tales plateis omnibus

Exquirit adsuetos ali

Ecclesiae matris penu,

160

Quos ipse promus nouerat.

Recenset exim singulos

Scribens uiritim nomina,

Longo et locatos ordine

Adstare pro templo iubet.

165

Praescriptus et iam fluxerat

Dies, furebat feruido

Iudex auarus spiritu

Promissa solui efflagitans.

Tum martyr: "Adsistas uelim

170

Coramque dispositas opes

Mirere quas noster deus

Praediues in sanctis habet.

"Videbis ingens atrium

Fulgere uasis aureis

175

Et per patentes porticus

Structos talentis ordines."

It ille nec pudet sequi.

Ventum ad sacratam ianuam,

Stabant cateruae pauperum

180

Inculta uisu examina.

Fragor rogantum tollitur,

Praefectus horrescit stupens,

Conuersus in Laurentium

Oculisque turbatis minax.

185

Contra ille: "Quid frendens "ait

"Minitaris aut quid displicet?

Num sordida haec aut uilia?

Num despuenda existimas?

"Aurum, quod ardenter sitis,

190

Effossa gignunt rudera

Et de metallis squalidis

Poenalis excudit labor,

"Torrens uel amnis turbidis

Voluens harenis inplicat,

195

Quod terrulentum ac sordidum

Flammis necesse est decoqui.

"Pudor per aurum soluitur,

Violatur auro integritas,

Pax occidit, fides perit,

200

Leges et ipsae intercidunt.

"Quid tu uenenum gloriae

Extollis et magni putas?

Si quaeris aurum uerius,

Lux est et humanum genus.

205

"Hi sunt alumni luminis,

Quos corpus artat debile,

Ne per salutem uiscerum

Mens insolescat turgida.

"Cum membra morbus dissicit,

210

Animus uiget robustior,

Membris uicissim fortibus

Vis sauciatur sensuum.

"Nam sanguis in culpam calens

Minus ministrat uirium

215

Si feruor effetus malis

Elumbe uirus contrahat.

"Si forte detur optio,

Malim dolore asperrimo

Fragmenta membrorum pati

220

Et pulcher intus uiuere.

"Committe formas pestium

Et confer alternas lues;

Carnisne morbus foedior

An mentis et morum ulcera?

225

"Nostri per artus debiles

Intus decoris integri

Sensum uenusti innoxium

Langoris expertes gerunt,

"Vestros ualentes corpore

230

Interna corrumpit lepra

Errorque mancum claudicat

Et caeca fraus nihil uidet.

"Quemuis tuorum diuitum

Qui ueste et ore praenitent

235

Magis probabo debilem

Quam quis meorum est pauperum.

"Hunc qui superbit serico

Quem currus inflatum uehit

Hydrops aquosus lucido

240

Tendit ueneno intrinsecus.

"Ast hic auarus contrahit

Manus recuruas et uolam

Plicans aduncis unguibus

Laxare neruos non ualet.

245

"Istum libido faetida

Per scorta tractum publica

Luto et cloacis inquinat

Dum spurca mendicat stupra.

"Quid? Ille feruens ambitu

250

Sitimque honoris aestuans

Mersisne anhelat febribus

Atque igne uenarum furit?

"Quisquis tacendi intemperans

Silenda prurit prodere,

255

Vexatur et scalpit iecur

Scabiemque cordis sustinet.

"Quid inuidorum pectorum

Strumas retexam turgidas,

Quid purulenta et liuida

260

Malignitatum uulnera?

"Tute ipse qui Romam regis

Contemptor aeterni dei,

Dum daemonum sordes colis,

Morbo laboras regio.

265

"Hi quos superbus despicis,

Quos execrandos iudicas,

Breui ulcerosos exuent

Artus et incolumes erunt,

"Cum carne corruptissima

270

Tandem soluti ac liberi

Pulcherrimo uitae statu

In arce lucebunt patris,

"Non sordidati aut debiles

Sicut uidentur interim,

275

Sed purpurantibus stolis

Clari et coronis aureis.

"Tunc, si facultas subpetat,

Coram tuis obtutibus

Istos potentes saeculi

280

Velim recensendos dari.

"Pannis uideres obsitos

Et mucculentis naribus,

Mentum saliuis uuidum

Lipposque palfebra putri.

285

"Peccante nil est taetrius,

Nil tam leprosum aut putidum,

Cruda est cicatrix criminum

Oletque ut antrum tartari.

"Animabus inuersa uice

290

Corrupta forma infligitur,

Quas pulcher aspectus prius

In corpore oblectauerat.

"En ergo nummos aureos

Quos proxime spoponderam,

295

Quos nec fauillis obruat

Ruina nec fur subtrahat.

"Nunc addo gemmas nobiles,

Ne pauperem Christum putes,

Gemmas corusci luminis,

300

Ornatur hoc templum quibus.

"Cernis sacratas uirgines

Miraris intactas anus

Primique post damnum tori

Ignis secundi nescias.

305

"Hoc est monile ecclesiae,

His illa gemmis comitur,

Dotata sic Christo placet,

Sic ornat altum uerticem.

"Eccum talenta, suscipe,

310

Ornabis urbem Romulam

Ditabis et rem principis,

Fies et ipse ditior."

"Ridemur "exclamat fremens

Praefectus "ac miris modis

315

Per tot figuras ludimur,

Et uiuit insanum caput!

"Inpune tantas, furcifer,

Strofas cauillo mimico

Te nexuisse existimas,

320

Dum scurra saltas fabulam?

"Concinna uisa urbanitas

Tractare nosmet ludicris

Egon cachinnis uenditus

Acroma festiuum fui?

325

"Adeone nulla austeritas,

Censura nulla est fascibus,

Adeon securem publicam

Mollis retudit lenitas?

"Dicis: Libenter oppetam,

330

Votiua mors est martyri.

Est ista uobis, nouimus,

Persuasionis uanitas.

"Sed non uolenti inpertiam

Praestetur ut mortis citae

335

Conpendiosus exitus,

Perire raptim non dabo.

"Vitam tenebo et differam

Poenis morarum iugibus

Et mors inextricabilis

340

Longos dolores protrahet.

"Prunas tepentes sternite,

Ne feruor ignitus nimis

Os contumacis occupet

Et cordis intret abdita.

345

"Vapor senescens langueat

Qui fusus adflatu leui

Tormenta sensim temperet

Semustulati corporis.

"Bene est quod ipse ex omnibus

350

Mysteriarches incidit,

Hic solus exemplum dabit

Quid mox timere debeant.

"Conscende constratum rogum

Decumbe digno lectulo,

355

Tunc si libebit disputa

Nil esse Vulcanum meum!"

Haec fante praefecto truces

Hinc inde tortores parant

Nudare amictu martyrem,

360

Vincire membra et tendere.

Illi os decore splenduit

Fulgorque circumfusus est;

Talem reuertens legifer

De monte uultum detulit,

365

Iudaea quem plebs aureo

Boue inquinata et decolor

Expauit et faciem retro

Detorsit inpatiens dei.

Talemque et ille praetulit

370

Oris corusci gloriam

Stephanus per imbrem saxeum

Caelos apertos intuens.

Inluminatum hoc eminus

Recens piatis fratribus,

375

Baptisma quos nuper datum

Christi capaces fecerat.

Ast inpiorum caecitas

Os oblitum noctis situ

Nigrante sub uelamine

380

Obducta clarum non uidet,

Aegyptiae plagae in modum,

Quae, cum tenebris barbaros

Damnaret, Hebraeis diem

Sudo exhibebat lumine.

385

Quin ipsa odoris qualitas,

Adusta quam reddit cutis,

Diuersa utrosque permouet;

His nidor, illis nectar est.

Idemque sensus dispari

390

Variatus aura aut adficit

Horrore nares uindice

Aut mulcet oblectamine.

Sic ignis aeternus deus

(Nam Christus ignis uerus est)

395

Is ipse conplet lumine

Iustos et urit noxios.

Postquam uapor diutinus

Decoxit exustum latus,

Vltro e catasta iudicem

400

Conpellat adfatu breui:

"Conuerte partem corporis

Satis crematam iugiter

Et fac periclum quid tuus

Vulcanus ardens egerit."

405

Praefectus inuerti iubet.

Tunc ille: "Coctum est deuora

Et experimentum cape

Sit crudum an assum suauius!"

Haec ludibundus dixerat

410

Caelum deinde suspicit

Et congemescens obsecrat

Miseratus urbem Romulam:

"O Christe, nomen unicum,

O splendor, o uirtus patris,

415

O factor orbis et poli

Atque auctor horum moenium,

"Qui sceptra Romae in uertice

Rerum locasti, sanciens

Mundum Quirinali togae

420

Seruire et armis cedere,

"Vt discrepantum gentium

Mores et obseruantiam

Linguasque et ingenia et sacra

Vnis domares legibus!

425

"En omne sub regnum Remi

Mortale concessit genus,

Idem loquuntur dissoni

Ritus, id ipsum sentiunt.

"Hoc destinatum quo magis

430

Ius christiani nominis

Quodcumque terrarum iacet

Vno inligaret uinculo.

"Da, Christe, Romanis tuis

Sit christiana ut ciuitas

435

Per quam dedisti ut ceteris

Mens una sacrorum foret!

"Confoederantur omnia

Hinc inde membra in symbolum,

Mansuescit orbis subditus,

440

Mansuescat et summum caput.

"Aduertat abiunctas plagas

Coire in unam gratiam,

Fiat fidelis Romulus

Et ipse iam credat Numa.

445

"Confundit error Troicus

Adhuc Catonum curiam

Veneratus occultis focis

Frygum penates exules.

"Ianum bifrontem et Sterculum

450

Colit senatus, horreo

Tot monstra patrum dicere

Et festa Saturni senis.

"Absterge, Christe, hoc dedecus,

Emitte Gabriel tuum,

455

Agnoscat ut uerum deum

Errans Iuli caecitas!

"Et iam tenemus obsides

Fidissimos huius spei,

Hic nempe iam regnant duo

460

Apostolorum principes,

"Alter uocator gentium

Alter cathedram possidens

Primam recludit creditas

Aeternitatis ianuas.

465

"Discede, adulter Iuppiter

Stupro sororis oblite,

Relinque Romam liberam

Plebemque iam Christi fuge!

"Te Paulus hinc exterminat,

470

Te sanguis exturbat Petri,

Tibi id quod ipse armaueras

Factum Neronis officit.

"Video futurum principem

Quandoque qui seruus dei

475

Taetris sacrorum sordibus

Seruire Romam non sinat,

"Qui templa claudat uectibus,

Valuas eburnas obstruat

Nefasta damnet limina

480

Obdens aenos pessulos.

"Tunc pura ab omni sanguine

Tandem nitebunt marmora,

Stabunt et aera innoxia,

Quae nunc habentur idola."

485

Hic finis orandi fuit

Et finis idem uinculi

Carnalis; erupit uolens

Vocem secutus spiritus.

Vexere corpus subditis

490

Ceruicibus quidam patres,

Quos mira libertas uiri

Ambire Christum suaserat.

Repens medullas indoles

Adflarat et coegerat

495

Amore sublimis dei

Odisse nugas pristinas.

Refrixit ex illo die

Cultus deorum turpium;

Plebs in sacellis rarior,

500

Christi ad tribunal curritur.

Sic dimicans Laurentius

Non ense praecinxit latus,

Hostile sed ferrum retro

Torquens in auctorem tulit.

505

Dum daemon inuictum dei

Testem lacessit proelio,

Perfossus ipse concidit

Et stratus aeternum iacet.

Mors illa sancti martyris

510

Mors uera templorum fuit

Tunc Vesta Palladios lares

Inpune sensit deseri.

Quidquid Quiritum sueuerat

Orare simpuuium Numae,

515

Christi frequentans atria

Hymnis resultat martyrem.

Ipsa et senatus lumina,

Quondam luperci aut flamines,

Apostolorum et martyrum

520

Exosculantur limina.

Videmus inlustres domos

Sexu ex utroque nobiles

Offerre uotis pignera

Clarissimorum liberum.

525

Vittatus olim pontifex

Adscitur in signum crucis

Aedemque, Laurenti, tuam

Vestalis intrat Claudia.

O ter quaterque et septies

530

Beatus urbis incola

Qui te ac tuorum comminus

Sedem celebrat ossuum,

Cui propter aduolui licet,

Qui fletibus spargit locum,

535

Qui pectus in terram premit,

Qui uota fundit murmure!

Nos Vasco Hiberus diuidit

Binis remotos Alpibus

Trans Cottianorum iuga

540

Trans et Pyrenas ninguidos.

Vix fama nota est abditis

Quam plena sanctis Roma sit.

Quam diues urbanum solum

Sacris sepulcris floreat.

545

Sed qui caremus his bonis

Nec sanguinis uestigia

Videre coram possumus,

Caelum intuemur eminus.

Sic, sancte Laurenti, tuam

550

Nos passionem quaerimus,

Est aula nam duplex tibi,

Hic corporis, mentis polo.

Illic inenarrabili

Adlectus urbi municeps

555

Aeternae in arce curiae

Gestas coronam ciuicam.

Videor uidere inlustribus

Gemmis coruscantem uirum,

Quem Roma caelestis sibi

560

Legit perennem consulem.

Quae sit potestas credita

Et muneris quantum datum

Probant Quiritum gaudia

Quibus rogatus adnuis.

565

Quod quisque supplex postulat

Fert inpetratum prospere;

Poscunt iocantur indicant

Et tristis haud ullus redit,

Ceu praesto semper adsies

570

Tuosque alumnos urbicos

Laetante conplexus sinu

Paterno amore nutrias.

Hos inter, o Christi decus,

Audi poetam rusticum

575

Cordis fatentem crimina

Et facta prodentem sua.

Indignus agnosco et scio

Quem Christus ipse exaudiat,

Sed per patronos martyras

580

Potest medellam consequi.

Audi benignus supplicem

Christi reum Prudentium

Et seruientem corpori

Absolue uinclis saeculi!

Hymnus 3

Germine nobilis Eulalia

Mortis et indole nobilior

Emeritam sacra uirgo suam

Cuius ab ubere progenita est

5

Ossibus ornat amore colit.

Proximus occiduo locus est

Qui tulit hoc decus egregium

Vrbe potens populis locuples

Sed mage sanguine martyrii

10

Virgineoque potens titulo.

Curriculis tribus atque nouem

Tris hiemes quater attigerat,

Cum crepitante pyra trepidos

Terruit aspera carnifices

15

Supplicium sibi dulce rata.

Iam dederat prius indicium

Tendere se patris ad solium

Nec sua membra dicata toro;

Ipsa crepundia reppulerat

20

Ludere nescia pusiola.

Spernere sucina, flere rosas,

Fulua monilia respuere,

Ore seuera, modesta gradu,

Moribus et nimium teneris

25

Canitiem meditata senum.

Ast ubi se furiata luis

Excitat in famulos domini

Christicolasque cruenta iubet

Tura cremare iecur pecudis

30

Mortiferis adolere deis,

Infremuit sacer Eulaliae

Spiritus ingeniique ferox

Turbida frangere bella parat

Et rude pectus anhela deo

35

Femina prouocat arma uirum.

Sed pia cura parentis agit,

Virgo animosa domi ut lateat

Abdita rure et ab urbe procul,

Ne fera sanguinis in pretium

40

Mortis amore puella ruat.

Illa perosa quietis opem

Degeneri tolerare mora

Nocte fores sine teste mouet

Saeptaque claustra fugax aperit,

45

Inde per inuia carpit iter.

Ingreditur pedibus laceris

Per loca senta situ et uepribus

Angelico comitata choro

Et, licet horrida nox sileat,

50

Lucis habet tamen illa ducem.

Sic habuit generosa patrum

Turba columniferum radium,

Scindere qui tenebrosa potens

Nocte uiam face perspicua

55

Praestitit intereunte chao.

Non aliter pia uirgo uiam

Nocte secuta diem meruit

Nec tenebris adoperta fuit,

Regna Canopica cum fugeret

60

Et super astra pararet iter.

Illa gradu cita peruigili

Milia multa prius peragit

Quam plaga pandat Eoa polum;

Mane superba tribunal adit

65

Fascibus adstat et in mediis

Vociferans: "Rogo, quis furor est

Perdere praecipites animas

Et male prodiga corda sui

Sternere rasilibus scopulis

70

Omnipatremque negare deum?

"Quaeritis, o miseranda manus

Christicolum genus? en ego sum.

Daemonicis inimica sacris

Idola protero sub pedibus,

75

Pectore et ore deum fateor.

"Isis Apollo Venus nihil est

Maximianus et ipse nihil;

Illa nihil quia facta manu,

Hic manuum quia facta colit

80

Friuola utraque et utraque nihil.

"Maximianus, opum dominus

Et tamen ipse cliens lapidum,

Prostituat uoueatque suis

Numinibus caput ipse suum,

85

Pectora cur generosa quatit?

"Dux bonus, arbiter egregius,

Sanguine pascitur innocuo

Corporibusque piis inhians

Viscera sobria dilacerat

90

Gaudet et excruciare fidem.

"Ergo age, tortor, adure seca

Diuide membra coacta luto!

Soluere rem fragilem facile est,

Non penetrabitur interior

95

Exagitante dolore animus."

Talibus excitus in furias

Praetor ait: "Rape praecipitem,

Lictor, et obrue suppliciis!

Sentiat esse deos patrios

100

Nec leue principis imperium.

"Quam cuperem tamen ante necem,

Si potis est, reuocare tuam,

Torua puellula, nequitiam!

Respice gaudia quanta metas

105

Quae tibi fert genialis honor!

"Te lacrimis labefacta domus

Prosequitur generisque tui

Ingemit anxia nobilitas

Sole quod occidis in tenero

110

Proxima dotibus et thalamo.

"Non mouet aurea pompa tori,

Non pietas ueneranda senum

Quos temeraria debilitas?

Ecce parata ministeria

115

Excruciabilis exitii.

"Aut gladio feriere caput

Aut laniabere membra feris

Aut facibus data fumificis

Flebiliterque ululanda tuis

120

In cineres resoluta flues.

"Haec, rogo, quis labor est fugere?

Si modicum salis eminulis

Turis et exiguum digitis

Tangere, uirgo, benigna uelis,

125

Poena grauis procul afuerit."

Martyr ad ista nihil, sed enim

Infremit inque tyranni oculos

Sputa iacit, simulacra dehinc

Dissipat inpositamque molam

130

Turibulis pede prosubigit.

Nec mora, carnifices gemini

Iuncea pectora dilacerant

Et latus ungula uirgineum

Pulsat utrimque et ad ossa secat

135

Eulalia numerante notas.

"Scriberis ecce mihi, domine.

Quam iuuat hos apices legere,

Qui tua, Christe, tropaea notant.

Nomen et ipsa sacrum loquitur

140

Purpura sanguinis eliciti."

Haec sine fletibus et gemitu

Laeta canebat et intrepida.

Dirus abest dolor ex animo

Membraque picta cruore nouo

145

Fonte cutem recalente lauant.

Vltima carnificina dehinc,

Non laceratio uulnifica

Crate tenus nec arata cutis,

Flamma sed undique lampadibus

150

In latera stomachumque furit.

Crinis odorus ut in iugulos

Fluxerat inuolitans umeris,

Quo pudibunda pudicitia

Virgineusque lateret honos

155

Tegmine uerticis opposito,

Flamma crepans uolat in faciem

Perque comas uegetata caput

Occupat exsuperatque apicem.

Virgo citum cupiens obitum

160

Adpetit et bibit ore rogum.

Emicat inde columba repens

Martyris os niue candidior

Visa relinquere et astra sequi;

Spiritus hic erat Eulaliae

165

Lacteolus celer innocuus.

Colla fluunt abeunte anima

Et rogus igneus emoritur,

Pax datur artubus exanimis,

Flatus in aethere plaudit ouans

170

Templaque celsa petit uolucer.

Vidit et ipse satelles auem

Feminae ab ore meare palam,

Obstupefactus et attonitus

Prosilit et sua gesta fugit,

175

Lictor et ipse fugit pauidus.

Ecce niuem glacialis hiems

Ingerit et tegit omne forum,

Membra tegit simul Eulaliae

Axe iacentia sub gelido

180

Pallioli uice linteoli.

Cedat amor lacrimantum hominum,

Qui celebrare suprema solent,

Flebile cedat et officium

Ipsa elementa iubente deo

185

Exequias tibi, uirgo, ferunt.

Nunc locus Emerita est tumulo,

Clara colonia Vettoniae

Quam memorabilis amnis Ana

Praeterit et uiridante rapax

190

Gurgite moenia pulchra lauit.

Hic, ubi marmore perspicuo

Atria luminat alma nitor

Et peregrinus et indigena,

Reliquias cineresque sacros

195

Seruat humus ueneranda sinu.

Tecta corusca super rutilant

De laquearibus aureolis

Saxaque caesa solum uariant,

Floribus ut rosulenta putes

200

Prata rubescere multimodis.

Carpite purpureas uiolas

Sanguineosque crocos metite!

Non caret his genialis hiems,

Laxat et arua tepens glacies,

205

Floribus ut cumulet calathos.

Ista comantibus e foliis

Munera, uirgo puerque, date!

Ast ego serta choro in medio

Texta feram pede dactylico

210

Vilia marcida, festa tamen.

Sic uenerarier ossa libet

Ossibus altar et inpositum

Illa dei sita sub pedibus

Prospicit haec populosque suos

215

Carmine propitiata fouet.

Hymnus 4

Bis nouem noster populus sub uno

Martyrum seruat cineres sepulcro,

Caesaraugustam uocitamus urbem

Res cui tanta est.

5

Plena magnorum domus angelorum

Non timet mundi fragilis ruinam

Tot sinu gestans simul offerenda

Munera Christo.

imageCum deus dextram quatiens imagecoruscam

10

imageNube subnixus imageueniet rubente

Gentibus imageiustam imagepositurus imageaequo

imagePondere imagelibram,

Orbe de magno caput excitata

Obuiam Christo properanter ibit

15

Ciuitas quaeque pretiosa portans

Dona canistris.

Afra Carthago tua promet ossa,

Ore facundo Cypriane doctor.

Corduba Acisclum dabit et Zoellum

20

Tresque coronas.

Tu tribus gemmis diadema pulchrum

Offeres Christo, genetrix piorum

Tarraco, intexit cui Fructuosus

Sutile uinclum.

25

Nomen hoc gemmae strofio inligatae est,

Emicant iuxta lapides gemelli

Ardet et splendor parilis duorum

Igne corusco.

Parua Felicis decus exhibebit

30

Artubus sanctis locuples Gerunda.

Nostra gestabit Calagurris ambos

Quos ueneramur.

Barchinon claro Cucufate freta

Surget et Paulo speciosa Narbo,

35

Teque praepollens Arelas habebit,

Sancte Genesi.

Lusitanorum caput oppidorum

Vrbs adoratae cineres puellae

Obuiam Christo rapiens ad aram

40

Porriget ipsam.

Sanguinem Iusti, cui Pastor haeret,

Ferculum duplex geminumque donum

Ferre Conplutum gremio iuuabit

Membra duorum.

45

Ingeret Tingis sua Cassianum,

Festa Massylum monumenta regum,

Qui cinis gentes domitas coegit

Ad iuga Christi.

Singulis paucae, tribus aut duobus,

50

Forsan et quinis aliquae placebunt

Testibus Christi prius hostiarum

Pignere functae.

Tu decem sanctos reuehes et octo,

Caesaraugusta studiosa Christo,

55

Verticem flauis oleis reuincta,

Pacis honore.

Sola in occursum numerosiores

Martyrum turbas domino parasti,

Sola praediues pietate multa

60

Luce frueris.

Vix parens orbis populosa Poeni,

Ipsa uix Roma in solio locata

Te, decus nostrum, superare in isto

Munere digna est.

65

Omnibus portis sacer inmolatus

Sanguis exclusit genus inuidorum

Daemonum et nigras pepulit tenebras

Vrbe piata.

Nullus umbrarum latet intus horror,

70

Pulsa nam pestis populum refugit;

Christus in totis habitat plateis,

Christus ubique est.

Martyrum credas patriam coronis

Debitam sacris, chorus unde surgens

75

Tendit in caelum niueus togatae

Nobilitatis.

Inde, Vincenti, tua palma nata est,

Clerus hic tantum peperit triumphum,

Hic sacerdotum domus infulata

80

Valeriorum.

Saeuus antiquis quotiens procellis

Turbo uexatum tremefecit orbem,

Tristior templum rabies in istud

Intulit iras.

85

Nec furor quisquam sine laude nostrum

Cessit aut clari uacuus cruoris,

Martyrum semper numerus sub omni

Grandine creuit.

Nonne, Vincenti, peregri necandus

90

Martyr his terris tenui notasti

Sanguinis rore speciem futuri

Morte propinqua?

Hoc colunt ciues, uelut ipsa membra

Caespes includat suus et paterno

95

Seruet amplectens tumulo beati

Martyris ossa.

Noster est, quamuis procul hinc in urbe

Passus ignota dederit sepulcri

Gloriam uictor prope litus altae

100

Forte Sagynti.

Noster et nostra puer in palestra

Arte uirtutis fideique oliuo

Vnctus horrendum didicit domare

Viribus hostem.

105

Nouerat templo celebres in isto

Octies partas deciesque palmas,

Laureis doctus patriis eadem

Laude cucurrit.

Hic et, Encrati, recubant tuarum

110

Ossa uirtutum, quibus efferati

Spiritum mundi, uiolenta uirgo,

Dedecorasti.

Martyrum nulli remanente uita

Contigit terris habitare nostris,

115

Sola tu morti propriae superstes

Viuis in orbe.

Viuis ac poenae seriem retexis,

Carnis et caesae spolium retentans

Taetra quam sulcos habeant amaros

120

Vulnera narras.

Barbarus tortor latus omne carpsit,

Sanguis inpensus, lacerata membra,

Pectus abscisa patuit papilla

Corde sub ipso.

125

Iam minus mortis pretium peractae est,

Quae uenenatos abolens dolores

Concitam membris tribuit quietem

Fine soporo.

Cruda te longum tenuit cicatrix

130

Et diu uenis dolor haesit ardens,

Dum putrescentes tenuat medullas

Tabidus umor.

Inuidus quamuis obitum supremum

Persecutoris gladius negarit,

135

Plena te, martyr, tamen ut peremptam

Poena coronat.

Vidimus partem iecoris reuulsam

Vngulis longe iacuisse pressis,

Mors habet pallens aliquid tuorum

140

Te quoque uiua.

Hunc nouum nostrae titulum fruendum

Caesaraugustae dedit ipse Christus

Iuge uiuentis domus ut dicata

Martyris esset.

145

Ergo ter senis sacra candidatis

Diues Optato simul et Luperco

Perge conscriptum tibimet senatum

Pangere psalmis.

Ede Successum, cane Martialem,

150

Mors et Vrbani tibi concinatur,

Iuliam cantus resonet simulque

Quintilianum.

Publium pangat chorus et reuoluat

Quale Frontonis fuerit tropaeum,

155

Quid bonus Felix tulerit, quid acer

Caecilianus,

Quantus, Euoti, tua bella sanguis

Tinxerit, quantus tua, Primitiue,

Tum tuos uiuax recolat triumphos

160

Laus, Apodemi.

Quattuor posthinc superest uirorum

Nomen extolli renuente metro,

Quos Saturninos memorat uocatos

Prisca uetustas.

165

Carminis leges amor aureorum

Nominum parui facit et loquendi

Cura de sanctis uitiosa non est

Nec rudis umquam.

Plenus est artis modus adnotatas

170

Nominum formas recitare Christo,

Quas tenet caeli liber explicandus

Tempore iusto.

Octo tunc sanctos recolet decemque

Angelus coram patre filioque

175

Vrbis unius regimen tenentes

Iure sepulcri.

Quin ad antiquum numerum trahentur

Viua post poenae specimen puella

Morsque Vincenti, cui sanguis hinc es

180

Fons et honoris,

Additis Gaio (nec enim silendi)

Teque, Crementi, quibus incruentum

Ferre prouenit decus ex secundo

Laudis agone.

185

Ambo confessi dominum steterunt

Acriter contra fremitum latronum,

Ambo gustarunt leuiter saporem

Martyriorum.

Haec sub altari sita sempiterno

190

Lapsibus nostris ueniam precatur

Turba quam seruat procerum creatrix

Purpureorum.

Nos pio fletu, date, perluamus

Marmorum sulcos quibus est operta

195

Spes ut absoluam retinaculorum

Vincla meorum.

Sterne te totam generosa sanctis

Ciuitas mecum tumulis, deinde

Mox resurgentes animas et artus

200

Tota sequeris.

Hymnus 5

Beate martyr, prospera

Diem triumphalem tuum

Quo sanguinis merces tibi

Corona, Vincenti, datur.

5

Hic te ex tenebris saeculi

Tortore uicto et iudice

Euexit ad caelum dies

Christoque ouantem reddidit.

Nunc angelorum particeps

10

Conlucis insigni stola

Quam testis indomabilis

Riuis cruoris laueras,

Cum te satelles idoli

Praecinctus atris legibus

15

Litare diuis gentium

Ferro et catenis cogeret.

Ac uerba primum mollia

Suadendo blande effuderat

Captator ut uitulum lupus

20

Rapturus adludit prius.

"Rex "inquit "orbis maximus,

Qui sceptra gestat Romula

Seruire sanxit omnia

Priscis deorum cultibus.

25

"Vos, Nazareni, adsistite

Rudemque ritum spernite.

Haec saxa quae princeps colit

Placate fumo et uictima."

Exclamat hic Vincentius,

30

Leuuita de tribu sacra,

Minister altaris dei

Septem ex columnis lacteis:

"Tibi ista praesint numina,

Tu saxa, tu lignum colas,

35

Tu mortuorum mortuus

Fias deorum pontifex;

"Nos lucis auctorem patrem

Eiusque Christum filium,

Qui solus ac uerus deus,

40

Datiane, confitebimur."

Hic ille iam commotior:

"Audesne non felix "ait

"Ius hoc deorum et principum

Violare uerbis asperis,

45

"Ius et sacratum et publicum,

Cui cedit humanum genus,

Nec te iuuentae feruidae

Instans periclum permouet?

"Hoc namque decretum cape.

50

Aut ara ture et caespite

Precanda iam nunc est tibi

Aut mors luenda est sanguine."

Respondit ille altrinsecus:

"Age ergo quidquid uirium

55

Quidquid potestatis tibi est,

Palam reluctor, exere!

"Vox nostra quae sit, accipe.

Est Christus et pater deus;

Serui huius et testes sumus

60

Extorque si potes fidem!

"Tormenta carcer ungulae

Stridensque flammis lammina

Atque ipsa poenarum ultima

Mors christianis ludus est.

65

"O uestra inanis uanitas

Scitumque brutum Caesaris!

Condigna uestris sensibus

Coli iubetis numina

"Excisa fabrili manu

70

Cauis recocta et follibus,

Quae uoce, quae gressu carent,

Inmota caeca elinguia.

"His sumptuosa splendido

Delubra crescunt marmore

75

His colla mugientium

Percussa taurorum cadunt.

-At sunt et illic spiritus. -

Sunt; sed magistri criminum

Vestrae et salutis aucipes,

80

Vagi inpotentes sordidi,

"Qui uos latenter incitos

In omne conpellunt nefas,

Vastare iustos caedibus

Plebem piorum carpere.

85

"Norunt et ipsi ac sentiunt

Pollere Christum et uiuere

Eiusque iam iamque adfore

Regnum tremendum perfidis.

"Clamant fatentes denique

90

Pulsi ex latebris uiscerum

Virtute Christi et nomine

Diuique et idem daemones."

His intonantem martyrem

Iudex profanus non tulit,

95

Conclamat: "Os obtrudite

Ne plura iactet inprobus!

"Vocem loquentis claudite

Raptimque lictores date,

Illos reorum carnibus

100

Pastos manuque exercitos.

"Iam faxo ius praetorium

Conuiciator sentiat,

Inpune ne nostris sibi

Dis destruendis luserit.

105

"Tibi ergo soli, contumax,

Tarpeia calcentur sacra,

Tu porro solus obteras

Romam senatum Caesarem?

"Vinctum retortis bracchiis

110

Sursum ac deorsum extendite,

Conpago donec ossuum

Diuulsa membratim crepet.

"Posthinc hiulcis ictibus

Nudate costarum abdita

115

Vt per lacunas uulnerum

Iecur retectum palpitet."

Ridebat haec miles dei

Manus cruentas increpans

Quod fixa non profundius

120

Intraret artus ungula.

Ac iam omne robur fortium

Euiscerando cesserat

Nisusque anhelus soluerat

Fessos lacertorum toros,

125

Ast ille tanto laetior

Omni uacantem nubilo

Frontem serenam luminat

Te, Christe, praesentem uidens.

"Quis uultus iste? Pro pudor!"

130

Datianus aiebat furens.

"Gaudet renidet prouocat

Tortore tortus acrior!

"Nil illa uis exercita

Tot noxiorum mortibus

135

Agone in isto proficit,

Ars et dolorum uincitur.

"Sed uos, alumni carceris

Par semper inuictum mihi,

Cohibete paulum dexteras,

140

Respiret ut lassus uigor.

"Praesicca rursus ulcera,

Dum se cicatrix colligit

Refrigerati sanguinis,

Manus resulcans diruet."

145

His contra leuuites refert:

"Si iam tuorum perspicis

Languere uirtutem canum,

Age, ipse maior carnifex,

"Ostende quo pacto queant

150

Imos recessus scindere,

Manus et ipse intersere

Riuosque feruentes bibe!

"Erras, cruente, si meam

Te rere poenam sumere,

155

Cum membra morti obnoxia

Dilancinata interficis.

"Est alter, est intrinsecus

Violare quem nullus potest,

Liber quietus integer

160

Exsors dolorum tristium.

"Hoc quod laboras perdere

Tantis furoris uiribus

Vas est solutum ac fictile

Quocumque frangendum modo.

165

"Quin immo nunc enitere

Illum secare ac plectere

Qui perstat intus, qui tuam

Calcat, tyranne, insaniam!

"Hunc, hunc lacesse, hunc discute,

170

Inuictum inexsuperabilem

Nullis procellis subditum

Solique subiectum deo!"

Haec fatur et stridentibus

Laniatur uncis denuo;

175

Cui praetor ore subdolo

Anguina uerba exsibilat:

"Si tanta callum pectoris

Praedurat obstinatio,

Puluinar ut nostrum manu

180

Abomineris tangere,

"Saltem latentes paginas

Librosque opertos detege,

Quo secta prauum seminans

Iustis cremetur ignibus."

185

His martyr auditis ait:

"Quem tu, maligne, mysticis

Minitaris ignem litteris,

Flagrabis ipse hoc iustius.

"Romphea nam caelestium

190

Vindex erit uoluminum

Tanti ueneni interpretem

Linguam perurens fulmine.

"Vides fauillas indices

Gomorreorum criminum,

195

Sodomita nec latet cinis

Testis perennis funeris.

"Exemplar hoc, serpens, tuum est,

Fuligo quem mox sulpuris

Bitumen et mixtum pice

200

Imo inplicabunt tartaro."

His persecutor saucius

Pallet rubescit aestuat

Insana torquens lumina

Spumasque frendens egerit.

205

Tum deinde cunctatus diu

Decernit: "Extrema omnium

Igni grabato et lamminis

Exerceatur quaestio."

Haec ille sese ad munera

210

Gradu citato proripit

Ipsosque pernix gaudio

Poenae ministros praeuenit.

Ventum ad palestram gloriae,

Spes certat et crudelitas,

215

Luctamen anceps conserunt

Hinc martyr illinc carnifex.

Serrata lectum regula

Dente infrequenti exasperat,

Cui multa carbonum strues

220

Viuum uaporat halitum.

Hunc sponte conscendit rogum

Vir sanctus ore interrito,

Ceu iam coronae conscius

Celsum tribunal scanderet.

225

Subter crepante aspergine

Scintillat excussus salis

Punctisque feruens stridulis

Sparsim per artus figitur.

Aruina posthinc igneum

230

Inpressa cauterem lauit,

Vis unde roris fumidi

In membra sensim liquitur.

Haec inter inmotus manet

Tamquam dolorum nescius

235

Tenditque in altum lumina,

Nam uincla palmas presserant.

Sublatus inde fortior

Lugubre in antrum truditur,

Ne liber usus luminis

240

Animaret altum spiritum.

Est intus imo ergastulo

Locus tenebris nigrior,

Quem saxa mersi fornicis

Angusta clausum strangulant.

245

Aeterna nox illic latet

Expers diurni sideris,

Hic carcer horrendus suos

Habere fertur inferos.

In hoc baratrum conicit

250

Truculentus hostis martyrem

Lignoque plantas inserit

Diuaricatis cruribus.

Quin addit et poenam nouam

Crucis peritus artifex

255

Nulli tyranno cognitam

Nec fando conpertam retro.

Fragmenta testarum iubet

Hirta inpolitis angulis

Acuminata informia

260

Tergo iacentis sternerent.

Totum cubile spiculis

Armant dolores anxii,

Insomne qui subter latus

Mucrone pulsent obuio.

265

Haec ille uersutus uafra

Meditatus arte struxerat,

Sed Belzebulis callida

Commenta Christus destruit.

Nam carceralis caecitas

270

Splendore lucis fulgurat

Duplexque morsus stipitis

Ruptis cauernis dissilit.

Agnoscit hic Vincentius

Adesse quod sperauerat

275

Tanti laboris praemium

Christum datorem luminis.

Cernit deinde fragmina

Iam testularum mollibus

Vestire semet floribus

280

Redolente nectar carcere.

Quin et frequentes angeli

Stant ac loquuntur comminus,

Quorum unus ore augustior

Conpellat his dictis uirum:

285

"Exsurge, martyr inclyte,

Exsurge securus tui,

Exsurge et almis coetibus

Noster sodalis addere!

"Decursa iam satis tibi

290

Poenae minacis munia

Pulchroque mortis exitu

Omnis peracta est passio.

"O miles inuictissime,

Fortissimorum fortior,

295

Iam te ipsa saeua et aspera

Tormenta uictorem tremunt.

"Spectator haec Christus deus

Conpensat aeuo intermino

Propriaeque collegam crucis

300

Larga coronat dextera.

"Pone hoc caducum uasculum

Conpage textum terrea,

Quod dissipatum soluitur,

Et liber in caelum ueni!"

305

Haec ille; sed clausas fores

Interna rumpunt lumina

Tenuisque per rimas nitor

Lucis latentis proditur.

Hoc cum stuperet territus

310

Obsessor atri liminis,

Quem cura pernox manserat

Seruare feralem domum,

Psallentis audit insuper

Praedulce carmen martyris,

315

Cui uocis instar aemulae

Conclaue reddit concauum.

Pauens deinde introspicit,

Admota quantum postibus

Acies per artas cardinum

320

Intrare iuncturas potest.

Vernare multis floribus

Stramenta testarum uidet

Ipsumque uulsis nexibus

Obambulantem pangere.

325

Inplentur aures turbidi

Praetoris hoc miraculo,

Flet uictus et uoluit gemens

Iram dolorem dedecus.

"Exemptus "inquit "carceri

330

Paulum benignis fotibus

Recreetur, ut pastum nouum

Poenis refectus praebeat."

Coire toto ex oppido

Turbam fidelem cerneres

335

Mollire praefultum torum

Siccare cruda uulnera.

Ille ungularum duplices

Sulcos pererrat osculis,

Hic purpurantem corporis

340

Gaudet cruorem lambere.

Cui recta celso tramite

Reseratur ad patrem uia

Quam fratre caesus inpio

Plerique uestem linteam

345

Stillante tingunt sanguine,

Tutamen ut sacrum suis

Domi reseruent posteris.

Tunc ipse manceps carceris

Et uinculorum ianitor,

350

Vt fert uetustas conscia,

Repente Christum credidit.

Hic obseratis uectibus

Densae specum caliginis

Splendore lucis aduenae

355

Micuisse clausum uiderat.

At uero postquam lectuli

Martyr quietem contigit

Aeger morarum taedio

Et mortis incensus siti,

360

Si mors habenda eiusmodi est

Quae corporali ergastulo

Mentem resoluit liberam

Et reddit auctori deo,

Mentem piatam sanguine

365

Mortis lauacris erutam

Quae semet ac uitam suam

Christo inmolandam praebuit,

Ergo ut recline mollibus

Reiecit aulaeis caput,

370

Victor relictis artubus

Caelum capessit spiritus.

Abel beatus scanderat.

Stipant euntem candidi

Hinc inde sanctorum chori

375

Parique missum carcere

Baptista Iohannis uocat.

At christiani nominis

Hostem coquebant inrita

Fellis uenena et liuidum

380

Cor efferata exusserant.

Saeuire inermem crederes

Fractis draconem dentibus;

"Euasit exultans "ait

"Rebellis et palmam tulit.

385

"Sed restat illud ultimum,

Inferre poenam mortuo

Feris cadauer tradere

Canibusue carpendum dare.

"Iam nunc et ossa extinxero

390

Ne sit sepulcrum funeris,

Quod plebs gregalis excolat

Titulumque figat martyris."

Sic frendit et corpus sacrum

Profanus (a dirum nefas! )

395

Nudum negato tegmine

Exponit inter carices.

Sed nulla dirarum famis

Aut bestiarum aut alitum

Audet tropaeum gloriae

400

Foedare tactu squalido.

Quin, si qua clangens inprobe

Circumuolarat eminus,

Trucis uolucris inpetu

Depulsa uertebat fugam.

405

Nam coruus, Heliae datus

Olim ciborum portitor,

Hoc munus inplet sedule

Et inremotus excubat.

Hic ex frutectis proximis

410

Infestus alarum sono

Oculosque pinnis uerberans

Exegit inmanem lupum.

Quis perfidorum credere

Ausit rapacem beluam

415

Tauris paratam congredi,

Cessisse plumis mollibus?

Ibat malignum murmurans

Leui uolatu exterritus

Praedamque uisam fugerat

420

Custodis inbellis minis.

Quis audienti talia,

Datiane, tunc sensus tibi,

Quantis gementem spiculis

Figebat occultus dolor,

425

Cum te perempti corporis

Virtute uictum cerneres

Ipsis et inpar ossibus

Vacuisque iam membris minor?

Sed quis, tyranne pertinax,

430

Hunc inpotentem spiritum

Determinabit exitus?

Nullusne te franget modus?

"Nullus, nec umquam desinam.

Nam si ferina inmanitas

435

Mansuescit et clementia

Coruos uoraces mitigat,

"Mergam cadauer fluctibus;

Insana numquam naufragis

Ignoscit unda et spumeum

440

Nescit profundum parcere.

"Aut semper illic mobilis

Incerta per ludibria

Vagis feretur flatibus

Squamosa pascens agmina,

445

"Aut sub fragosis rupibus

Scabri petrarum murices

Inter recessus scrupeos

Discissa rumpent uiscera.

"Ecquis uirorum strenue

450

Cumbam peritus pellere

Remo rudente et carbaso

Secare qui pontum queas

"Rapias palustri e caespite

Corpus quod intactum iacet,

455

Leuique uectum lembulo

Amplum per aequor auferas?

"Sed conplicatum sparteus

Claudat cadauer culleus

Quem fune conexus lapis

460

Praeceps in altum deprimat.

"At tu per undas emices

Rorante praepes palmula,

Donec relictum longior

Abscondat aspectus solum."

465

Haec iussa quidam militum

(Eumorfio nomen fuit)

Violentus audax barbarus

Furore feruens adripit.

Funale textum conserit

470

Suto quod inplet corpore,

Emensus et multum freti

Inter procellas excutit.

O praepotens uirtus dei,

Virtus creatrix omnium,

475

Quae turgidum quondam mare

Gradiente Christo strauerat,

Vt terga calcans aequoris

Siccis mearet passibus

Plantas nec undis tingueret

480

Vasti uiator gurgitis!

Haec ipsa uirtus iusserat

Rubrum salum dehiscere,

Patente dum fundo aridum

Secura plebs iter terit.

485

Nec non et ipsa nunc iubet

Seruire sancto corpori

Pontum quietis lapsibus

Ad curua pronum litora.

Saxum molaris ponderis

490

Vt spuma candens innatat,

Tantique custos pigneris

Fiscella fertur fluctibus.

Cernunt stupentes nauitae

Vectam remenso marmore

495

Labi retrorsum leniter

Aestu secundo et flamine.

Certant et ipsi concito

Pontum faselo scindere

Longe sed artus praeuolarit

500

Telluris ad mollem sinum.

Prius relatos denique

Humus quieta suscipit,

Quam pulsa summis nisibus

Carina portum tangeret.

505

Felix amoeni litoris

Secessus ille, qui sacra

Fouens harenis uiscera

Vicem sepulcri praebuit,

Dum cura sanctorum pia

510

Deflens adornat aggerem

Tumuloque corpus creditum

Vitae reseruat posterae!

Sed mox subactis hostibus

Iam pace iustis reddita

515

Altar quietem debitam

Praestat beatis ossibus;

Subiecta nam sacrario

Imamque ad aram condita

Caelestis auram muneris

520

Perfusa subter hauriunt.

Sic corpus, ast ipsum dei

Sedes receptum continet

Cum Maccabeis fratribus

Sectoque Eseiae proximum.

525

Simplex sed illis contigit

Corona poenarum, quibus

Finem malorum praestitit

Mortis supremus exitus.

Quid tale sector ausus est?

530

Truncata numquid corporis

Segmenta post serram feris

Obiecit aut undis dedit?

Num Maccabei martyris

Linguam tyrannus erutam

535

Raptamue pellem uerticis

Auibus cruentis obtulit?

Tu solus, o bis inclyte,

Solus brauii duplicis

Palmam tulisti, tu duas

540

Simul parasti laureas.

In morte uictor aspera,

Tum deinde post mortem pari

Victor triumpho proteris

Solo latronem corpore.

545

Adesto nunc et percipe

Voces precantum supplices,

Nostri reatus efficax

Orator ad thronum patris!

Per te, per illum carcerem

550

Honoris augmentum tui,

Per uincla flammas ungulas,

Per carceralem stipitem,

Per fragmen illud testeum

Quo parta creuit gloria,

555

Et quem trementes posteri

Exosculamur lectulum,

Miserere nostrarum precum,

Placatus ut Christus suis

Inclinet aurem prosperam

560

Noxas nec omnes inputet.

Si rite sollemnem diem

Veneramur ore et pectore,

Si sub tuorum gaudio

Vestigiorum sternimur,

565

Paulisper huc inlabere

Christi fauorem deferens,

Sensus grauati ut sentiant

Leuamen indulgentiae.

Sic nulla iam restet mora,

570

Quin excitatam nobilis

Carnem resumat spiritus

Virtute perfunctam pari,

Vt quae laborum particeps

Commune discrimen tulit

575

Sit et coheres gloriae

Cunctis in aeuum saeculis.

Hymnus 6

Felix Tarraco, Fructuose, uestris

Attollit caput ignibus coruscum

Leuuitis geminis procul relucens

Hispanos deus aspicit benignus,

5

Arcem quandoquidem potens Hiberam

Trino martyre trinitas coronat.

Ardens Augurius capessit aetram

Nec non Eulogius simul supernum

Christi lucidus ad sedile tendit.

10

Dux et praeuius et magister illis

Ad tantum decus ex episcopali

Clarus nomine Fructuosus ibat,

Accitus quia praesidis repente

Iussu uenerat ad forum sacerdos

15

Leuuitis comitantibus duobus.

Inde ad carceream uiros catenam

Pastus sanguine carnifex trahebat,

Gaudet currere Fructuosus ultro.

Ac, ne quis socios timor feriret,

20

Praeceptor uehemens eundo firmat

Incenditque fidem calore Christi:

"Mecum state, uiri; uocat cruentus

Ad poenam coluber dei ministros.

Ne mors terreat! Est parata palma.

25

"Carcer christicolis gradus coronae est,

Carcer prouehit ad superna caeli,

Carcer conciliat deum beatis."

His dictis adeunt specum reorum,

Exercent ibi mysticum lauacrum

30

Et purgamen aquae stupent tenebrae.

Sex hic continuis latent diebus,

Tandem stant trucis ad tribunal hostis,

Fratres tergeminos tremunt catastae.

Iudex Aemilianus inminebat,

35

Atrox turbidus insolens profanus,

Aras daemonicas coli iubebat.

"Tu, qui doctor "ait "seris nouellum

Commenti genus, ut leues puellae

Lucos destituant, Iouem relinquant,

40

"Damnes, si sapias, anile dogma.

Iussum est Caesaris ore Gallieni,

Quod princeps colit ut colamus omnes."

Haec fanti placidus refert sacerdos:

"Aeternum colo principem dierum,

45

Factorem dominumque Gallieni,

"Et Christum patre prosatum perenni,

Cuius sum famulus gregisque pastor."

Subridens ait ille: "Iam fuisti."

Nec differt furor aut refrenat iram.

50

Saeuis destinat ignibus cremandos,

Exultant prohibentque flere uulgum.

Quosdam de populo uidet sacerdos

Libandum sibi poculum offerentes,

"Ieiunamus "ait, "recuso potum.

55

"Nondum nona diem resignat hora,

Numquam conuiolabo ius dicatum

Nec mors ipsa meum sacrum resoluet.

"Sic Christus sitiens crucis sub hora

Oblatum sibi poculum recusans

60

Nec libare uolens sitim peregit."

Intrant interea locum rotunda

Conclusum cauea, madens ferarum

Multo sanguine quem furor frequentat,

Cum spectacula perstrepunt cruenta

65

Ac uilis gladiator ense duro

Percussus cadit et fremit uoluptas.

Hic flammante pyra niger minister

Ardens supplicium parare iussus

Construxit facibus rogum supremis,

70

Qui, dum corpora concremanda soluit,

Feruentes animas amore lucis

Fracto carceris expediret antro.

Certant officiis pii sodales;

Plantis calciamenta dissolutis

75

Pronus detrahere studebat unus,

Sed sanctus uetat ora Fructuosus

Inclinata premi: "Facessite "inquit

"Nec nostram grauet obsequella mortem;

"Atquin ipse meos pedes resoluam,

80

Ne uestigia praepedita uinclis

Tardis gressibus inruant in ignem.

"Cur lamenta rigant genas madentes?

Cur uestri memor ut fiam rogatis?

Cunctis pro populis rogabo Christum."

85

Vix haec ediderat, relaxat ipse

Indumenta pedum, uelut Moyses

Quondam fecerat ad rubum propinquans.

Non calcare sacram cremationem

Aut adstare deo prius licebat

90

Quam uestigia pura figerentur.

Stabat calce mera, resultat ecce

Caelo spiritus et serit loquellam,

Quae cunctos tremefecit audientes:

"Non est, credite, poena quam uidetis,

95

Quae puncto tenui citata transit,

Nec uitam rapit illa sed reformat.

"Felices animae quibus per ignem

Celsa scandere contigit Tonantis,

Quas olim fugiet perennis ignis!"

100

Haec inter rapidis focos crepantes

Intrant passibus et minantur ipsis

Flammarum trepidantibus caminis.

Nexus denique qui manus retrorsus

In tergum reuocauerant reuinctas

105

Intacta cute decidunt adusti.

Non ausa est cohibere poena palmas

In morem crucis ad patrem leuandas,

Soluit bracchia quae deum precentur.

Priscorum specimen trium putares

110

Quos olim Babylonicum per ignem

Cantantes stupuit tremens tyrannus.

Illis sed pia flamma tunc pepercit

Nondum tempore passionis apto

Nec mortis decus inchoante Christo.

115

Hos cum defugeret uaporus ardor,

Orant ut celer ignis aduolaret

Et finem daret anxiis periclis.

Exorata suos obire tandem

Maiestas famulos iubet caducis

120

Missos corporibus sibique reddi.

Vidit praesidis ex domo satelles

Caelum martyribus patere apertum

Insignesque uiros per astra ferri.

Quin et filiolae monens erili

125

Ostendit sceleris notam paterni,

Caelo uiuere quos forum peremit.

Haec tunc uirginitas palam uidere

Per sudum meruit parente caeco,

Vt crimen domini domus timeret.

130

Tum de corporibus sacris fauillae

Et perfusa mero leguntur ossa,

Quae raptim sibi quisque uindicabat.

Fratrum tantus amor domum referre

Sanctorum cinerum dicata dona

135

Aut gestare sinu fidele pignus.

Sed ne reliquias resuscitandas

Et mox cum domino simul futuras

Discretis loca diuidant sepulcris,

Cernuntur niueis stolis amicti;

140

Mandant restitui cauoque claudi

Mixtim marmore puluerem sacrandum.

O triplex honor, o triforme culmen,

Quo nostrae caput excitatur urbis,

Cunctis urbibus eminens Hiberis!

145

Exultare tribus libet patronis,

Quorum praesidio fouemur omnes

Terrarum populi Pyrenearum.

Circumstet chorus ex utroque sexu,

Heros uirgo puer senex anulla,

150

Vestrum psallite rite Fructuosum!

Laudans Augurium resultet hymnus

Mixtis Eulogium modis coaequans,

Reddamus paribus pares camenas.

Hinc aurata sonent in arce tecta,

155

Blandum litoris extet inde murmur

Et carmen freta feriata pangant.

imageOlim tempus erit ruente mundo,

imageCum te, Tarraco, Fructuosus acri

imageSoluet supplicio tegens ab imageigni.

160

Fors dignabitur et meis medellam

Tormentis dare prosperante Christo

Dulces hendecasyllabos reuoluens.

Hymnus 7

Insignem meriti uirum,

Quirinum placitum deo,

Vrbis moenia Sisciae

Concessum sibi martyrem

5

Conplexu patrio fouent.

Hic sub Galerio duce,

Qui tunc Illyricos sinus

Vrgebat dicionibus,

Fertur catholicam fidem

10

Inlustrasse per exitum.

Non illum gladii rigor,

Non incendia, non ferae

Crudeli interitu necant,

Sed lymfis fluuialibus

15

Gurges, dum rapit, abluit.

Nil refert, uitreo aequore

An de flumine sanguinis

Tinguat passio martyrem,

Aeque gloria prouenit

20

Fluctu quolibet uuida.

Summo pontis ab ardui

Sanctae plebis episcopus

In praeceps fluuio datur

Suspensum laqueo gerens

25

Ingentis lapidem molae.

Deiectum placidissimo

Amnis uertice suscipit

Nec mergi patitur sibi

Miris uasta natatibus

30

Saxi pondera sustinens.

Spectant eminus e solo

Doctorem pauidi greges;

Nam Christi populus frequens

Riparum sinuamina

35

Stipato agmine saepserat.

Sed Quirinus ut eminens

Os circumtulit heu suos

Exemplo trepidos uidet;

Nil ipse proprii memor

40

Inter stagna periculi

Confirmat pia pectora

Verbis mitificis rogans

Ne quem talia terreant

Neu constans titubet fides

45

Aut poenam putet emori.

Dicentem fluitantibus

Amnis terga uehunt uadis

Nec substrata profunditas

Saxoque et laqueo et uiro

50

Audet sponte dehiscere.

Sensit martyr episcopus

Iam partam sibi praeripi

Palmam mortis et exitus

Ascensumque negarier

55

Aeterni ad solium patris.

"Hisu cunctipotens "ait

"Haudquaquam tibi gloria

Haec est insolita aut noua

Calcare fremitum maris

60

Prona et flumina sistere.

"Scimus discipulum Petrum,

Cum uestigia tingueret

Mortali trepidus pede,

Dextrae subsidio tuae

65

Subiecisse salum solo.

"Iordanem quoque nouimus

Tortis uerticibus uagum,

Dum fertur rapido inpetu,

Ad fontem refluis retro

70

Confugisse meatibus.

"Haec miracula sunt tuae

Virtutis, domine, ut modo

Suspendor leue praenatans

Summo gurgite fluminis,

75

Cum collo scopulum traham.

"Iam plenus titulus tui est

Et uis prodita nominis,

Quam gentilis hebet stupor.

Absoluas, precor, optime,

80

Huius nunc animae moras.

"Quid possis, probat amnicus

Qui uectat silicem liquor.

Hoc iam quod superest cedo,

Quo nil est pretiosius,

85

Pro te, Christe deus, mori!"

Orantem simul halitus

Et uox deserit et calor,

Scandit spiritus ardua,

Fit pondus graue saxeum,

90

Corpus suscipiunt aquae.

Hymnus 8

Electus Christo locus est, ubi corda probata

Prouehat ad caelum sanguine, purget aqua.

Hic duo purpureum domini pro nomine caesi

Martyrium pulchra morte tulere uiri.

5

Hic etiam liquido fluit indulgentia fonte

Ac ueteres maculas diluit amne nouo.

Qui cupit aeternum caeli conscendere regnum,

Huc ueniat sitiens, ecce parata uia est.

Ante coronati scandebant ardua testes

10

Atria, nunc lotae celsa petunt animae.

Spiritus aeterno solitus descendere lapsu,

Vt dederat palmam, sic tribuit ueniam.

Haurit terra sacros aut fonte aut sanguine rores

Exundatque suo iugiter uda deo.

15

Ipse loci est dominus, laterum cui uulnere utroque

Hinc cruor effusus fluxit et inde latex.

Ibitis hinc, ut quisque potes, per uulnera Christi

Euectus gladiis alter et alter aquis.

Hymnus 9

Sylla Forum statuit Cornelius, hoc Itali urbem

Vocant ab ipso conditoris nomine.

Hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma,

Spes est oborta prosperum Christum fore.

5

Stratus humi tumulo aduoluebar quem sacer ornat

Martyr dicato Cassianus corpore.

Dum lacrimans mecum reputo mea uulnera et omnes

Vitae labores ac dolorum acumina,

Erexi ad caelum faciem, stetit obuia contra

10

Fucis colorum picta imago martyris

Plagas mille gerens, totos lacerata per artus,

Ruptam minutis praeferens punctis cutem.

Innumeri circum pueri (miserabile uisu)

Confossa paruis membra figebant stilis,

15

Vnde pugillares soliti percurrere ceras

Scholare murmur adnotantes scripserant.

Aedituus consultus ait: "Quod prospicis, hospes,

Non est inanis aut anilis fabula.

Historiam pictura refert, quae tradita libris

20

Veram uetusti temporis monstrat fidem.

Praefuerat studiis puerilibus et grege multo

Saeptus magister litterarum sederat

Verba notis breuibus conprendere cuncta peritus

Raptimque punctis dicta praepetibus sequi.

25

Aspera nonnumquam praecepta et tristia uisa

Inpube uulgus mouerant ira et metu;

Doctor amarus enim discenti semper ephebo

Nec dulcis ulli disciplina infantiae est.

Ecce fidem quatiens tempestas saeua premebat

30

Plebem dicatam christianae gloriae.

Extrahitur coetu e medio moderator alumni

Gregis, quod aris supplicare spreuerat.

Poenarum artifici quaerenti quod genus artis

Vir nosset alto tam rebellis spiritu

35

Respondent: "Agmen tenerum ac puerile gubernat

Fictis notare uerba signis inbuens."

"Ducite "conclamat "captiuum, ducite et ultro

Donetur ipsis uerberator paruulis.

Vt libet inludant, lacerent inpune manusque

40

Tinguant magistri feriatas sanguine.

Ludum discipulis uolupe est ut praebeat ipse

Doctor seuerus, quos nimis coercuit."

Vincitur post terga manus spoliatus amictu,

Adest acutis agmen armatum stilis.

45

Quantum quisque odii tacita conceperat ira,

Effundit ardens felle tandem libero.

Coniciunt alii fragiles inque ora tabellas

Frangunt, relisa fronte lignum dissilit,

Buxa crepant cerata genis inpacta cruentis

50

Rubetque ab ictu curta et umens pagina.

Inde alii stimulos et acumina ferrea uibrant,

Qua parte aratis cera sulcis scribitur,

Et qua secti apices abolentur et aequoris hirti

Rursus nitescens innouatur area.

55

Hinc foditur Christi confessor et inde secatur,

Pars uiscus intrat molle, pars scindit cutem.

Omnia membra manus pariter fixere ducentae

Totidemque guttae uulnerum stillant simul.

Maior tortor erat qui summa pupugerat infans

60

Quam qui profunda perforarat uiscera,

Ille leuis, quoniam percussor morte negata

Saeuire solis scit dolorum spiculis,

Hic quanto interius uitalia condita pulsat

Plus dat medellae, dum necem prope adplicat.

65

"Este, precor, fortes et uincite uiribus annos

Quod defit aeuo suppleat crudelitas!"

Sed male conatus tener infirmusque laborat,

Tormenta crescunt, dum fatiscit carnifex.

"Quid gemis?"exclamat quidam, "tute ipse magister

70

Istud dedisti ferrum et armasti manus.

Reddimus ecce tibi tam milia multa notarum

Quam stando flendo te docente excepimus.

Non potes irasci quod scribimus; ipse iubebas

Numquam quietum dextera ut ferret stilum.

75

Non petimus totiens te praeceptore negatas,

Auare doctor, iam scholarum ferias.

Pangere puncta libet sulcisque intexere sulcos,

Flexas catenis inpedire uirgulas.

Emendes licet inspectos longo ordine uersus,

80

Mendosa forte si quid errauit manus.

Exerce imperium, ius est tibi plectere culpam,

Si quis tuorum te notauit segnius."

Talia ludebant pueri per membra magistri

Nec longa fessum poena soluebat uirum.

85

Tandem luctantis miseratus ab aethere Christus

Iubet resolui pectoris ligamina

Difficilesque moras animae ac retinacula uitae

Relaxat artas et latebras expedit.

Sanguis ab interno uenarum fonte patentes

90

Vias secutus deserit praecordia

Totque foraminibus penetrati corporis exit

Fibrarum anhelans ille uitalis calor.

Haec sunt quae liquidis expressa coloribus, hospes,

Miraris, ista est Cassiani gloria.

95

Suggere si quod habes iustum uel amabile uotum,

Spes si qua tibi est, si quid intus aestuas.

Audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes

Ratasque reddit quas uidet probabiles."

Pareo; conplector tumulum, lacrimas quoque fundo,

100

Altar tepescit ore, saxum pectore.

Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris,

Tunc quod petebam quod timebam murmuro,

Et post terga domum dubia sub sorte relictam

Et spem futuri forte nutantem boni.

105

Audior, urbem adeo, dextris successibus utor,

Domum reuertor, Cassianum praedico.

Hymnus 10

Romane, Christi fortis adsertor dei,

Elinguis oris organum fautor moue,

Largire comptum carmen infantissimo,

Fac ut tuarum mira laudum concinam,

5

Nam scis et ipse posse mutos eloqui.

Plectrum palati et faucium saeuus tibi

Tortor reuulsit nec tamen silentium

Indixit ori quo fatebaris deum.

Vox ueritatis testis extingui nequit,

10

Nec si recisis palpitet meatibus.

Sic noster haerens sermo lingua debili

Balbutit et modis laborat absonis,

Sed, si superno rore respergas iecur

Et spiritali lacte pectus inriges,

15

Vox inpeditos rauca laxabit sonos.

Euangelista scripsit ipsum talia

Praecepta Messian dedisse apostolis:

Nolite uerba, cum sacramentum meum

Erit canendum, prouidenter quaerere,

20

Ego inparatis quae loquantur suggeram."

Sum mutus ipse, sed potens facundiae

Mea lingua Christus luculente disseret.

Ipse explicabit quos supremo spiritu

Daemon tumultus dum domatur mouerit,

25

Furore pestis peior in nouissimo.

Sic uulneratus anguis ictu spiculi

Ferrum remordet et dolore saeuior

Quassando pressis inmoratur dentibus,

Hastile fixum sed manet profundius

30

Nec cassa sentit morsuum pericula.

Galerius orbis forte Romani statum

Ductor regebat, ut refert antiquitas,

Inmitis atrox asper inplacabilis.

Edicta late mundum in omnem miserat:

35

Christum negaret quisque mallet uiuere.

Haec ille serpens ore dictat regio,

Qui mortuorum de sepulcris exiens

Clamat: "Quid ante tempus aduentu cito

Mea regna soluis? Parce, fili altissimi,

40

Vel possidere corda porcorum iube?"

Praefectus istis inminens negotiis

Asclepiades ire mandat milites

Ecclesiasten usque de sacrariis

Raptare plebem mancipandam uinculis,

45

Ni disciplinam Nazarenam respuat.

Mox ipse templum cogitans inrumpere

Et dissipare sancta sanctorum studens

Armis profanus praeparabat inpiis

Altaris aram funditus pessum dare

50

Foresque et ipsas in ruinam soluere.

Praecurrit index his repente cognitis

Romanus acris heros excellentiae,

Venire in armis perduelles nuntiat

Animos pauentum praestruens hortatibus,

55

Stent ut parati neue cedant turbini.

Conspirat uno foederatus spiritu

Grex christianus, agmen inperterritum

Matrum uirorum paruulorum uirginum

Fixa et statuta est omnibus sententia

60

Fidem tueri uel libenter emori.

Refert repulsus miles ad subsellia

Plebis rebellis esse Romanum ducem,

Flagrare cunctos peruicaci audacia,

Iugulos retectos obstinate opponere

65

Quo gloriosa morte fortes oppetant.

Praeceps iubetur inde Romanus rapi

Solusque ut incitator et fax omnium

Pro contumaci plebe causam dicere.

It non resistens seque uinciri petit

70

Flexas et ultro torquet in tergum manus.

Amor coronae paene praeuenit trucem

Lictoris artem sponte nudas offerens

Costas bisulcis exsecandas ungulis.

Inrumpit altum limen et praeconibus

75

Stupore mutis ipse tortorem trahit.

Adstanti ob ora sic tyrannus incipit:

Infame monstrum, uilis, intestabilis,

Tu uentilator urbis et uulgi leuis

Procella mentes inquietas mobiles

80

Ne se inperita turba dedat legibus.

"Populare quiddam sub colore gloriae

Inlitterata credidit frequentia,

Vt se per aeuum consecrandos autument,

Si bella diuis ceu gigantes inferant

85

Victique flammis obruantur montium.

"Hoc tu parasti, perdite, spectaculum

Cladis cruentae de necandis ciuibus,

Quos ut profanos inpiati et saeculi

Reos necesse est te magistro interfici.

90

Tu causa mortis, tu malorum signifer.

"Ni fallor, aequum est ut quod auctor inprobus

Tolerare multos conpulisti ut carnifex,

In te recurrat, proque tantis caedibus,

Quae mox futurae, primus exitium luas,

95

Feras et ipse quod ferendum suaseras."

His ille contra reddit ore libero:

"Amplector, o praefecte, nec me subtraho,

Vt pro fideli plebe solus inmoler,

Dignus subire cuncta, si me consulis,

100

Quaecumque uestra iusserit crudelitas.

"Intrare seruis idolorum ac daemonum

Sanctam salutis non licet nostrae domum,

Ne polluatur purus orandi locus.

Confido sancto in spiritu numquam tibi

105

Dandum ut beatum limen adtingas pede,

"Nisi forte noster factus in nostrum gregem

Mereare sumi, quod pater faxit deus!"

Incensus his Asclepiades iusserat

Euiscerandum corpus eculeo eminus

110

Pendere et uncis uinculisque crescere.

Apparitores sed furenti suggerunt

Illum uetusta nobilem prosapia

Meritisque multis esse primum ciuium.

Iubet amoueri noxialem stipitem,

115

Plebeia clarum poena ne damnet uirum.

"Tundatur "inquit "terga crebris ictibus,

Plumboque ceruix uerberata extuberet.

Persona quaeque conpetenter plectitur

Magnique refert uilis an sit nobilis.

120

Gradu reorum forma tormentis datur."

Pulsatus ergo martyr illa grandine

Postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos,

Erectus infit: "Absit, ut me nobilem

Sanguis parentum praestet aut lex curiae;

125

Generosa Christi secta nobilitat uiros.

"Si prima nostris quae sit incunabulis

Origo textu stemmatis recenseas,

Dei parentis esse ab ore coepimus.

Cui quisque seruit, ille uere est nobilis;

130

Patri rebellis inuenitur degener.

"Honos deinde stemmati accedit nouus

Et splendor ingens ut magistratus uenit,

Si confitendi nominis testem probum

Signent inusta ferri et ignis uulnera

135

Et uim dolorum mors sequatur inclyta.

"Caue benignus esse Peruerse uelis,

Nec mi remissus leniter peperceris.

Incumbe membris, tortor, ut sim nobilis!

His ampliatus si fruar successibus

140

Genus patris matrisque flocci fecero.

"Haec ipsa uestra dignitatum culmina

Quid esse censes? Nonne cursim transeunt

Fasces secures sella praetexta et toga

Lictor tribunal et trecenta insignia,

145

Quibus tumetis moxque detumescitis?

"Cum consulatum initis, ut uernae solent

(Pudet fateri) farre pullos pascitis.

Aquila ex eburna sumit adrogantiam

Gestator eius ac superbit beluae

150

Inflatus osse cui figura est alitis.

"Iam si sub aris ad sigillorum pedes

Iaceatis infra sectilem quercum siti

Quid esse uobis aestimem proiectius?

Nudare plantas ante carpentum scio

155

Proceres togatos matris Ideae sacris.

"Lapis nigellus euehendus essedo

Muliebris oris clausus argento sedet,

Quem dum ad lauacrum praeeundo ducitis

Pedes remotis atterentes calceis,

160

Almonis usque peruenitis riuulum.

"Quid illa turpis pompa? Nempe ignobiles

Vos esse monstrat, cum luperci curritis.

Quem seruulorum non rear uilissimum,

Nudus plateas si per omnes cursitans

165

Pulset puellas uerbere ictas ludicro?

"Miseret tuorum me sacrorum et principum

Morumque, Roma, saeculi summum caput.

Age explicemus si placet mysteria,

Praefecte, uestra; iam necesse est audias,

170

Nolis uelisne, quid colatis sordium.

"Nec terret ista qua tumes uaesania,

Quod uultuosus, quod supinus, quod rigens

Tormenta leti comminaris asperi.

Si me mouere rebus ullis niteris,

175

Ratione mecum non furore dimica.

"Iubes, relictis patris et Christi sacris

Vt tecum adorem feminas mille ac mares,

Deas deosque deque sexu duplici,

Natos nepotes abnepotes editos

180

Et tot stuprorum sordidam prosapiam.

"Nubunt puellae, saepe luduntur dolis,

Amasionum conprimuntur fraudibus,

Incesta feruent, furta moechorum calent,

Fallit maritus, odit uxor paelicem,

185

Deos catenae colligant adulteros.

"Ostende, quaeso, quas ad aras praecipis

Veruece caeso fumet ut caespes meus?

Delfosne pergam? Sed uetat palestrici

Corrupta ephebi fama, quem uester deus

190

Effeminauit gymnadis licentia.

"Mox fleuit inpuratus occisum graui

Disco et dicauit florulentum subcubam.

Conductus idem pauit alienum pecus,

Furem deinde perditi passus gregis

195

Segnis bubulcus tela et ipsa perdidit.

"An ad Cybebes ibo lucum pineum?

Puer sed obstat gallus ob libidinem

Per triste uulnus perque sectum dedecus

Ab inpudicae tutus amplexu deae,

200

Per multa Matri sacra plorandus spado.

"Sed, credo, magni limen amplectar Iouis?

Qui si citetur legibus uestris reus,

Laqueis minacis inplicatus Iuliae

Luat seueram uictus et Scantiniam

205

Te cognitore dignus ire in carcerem.

"Quid? Aureorum conditorem temporum

Censes colendum? Quem fugacem non negas

Latuisse furtim, dum reformidat malum?

Quem, si beate uiuere audit Iuppiter,

210

Plectat necesse est occulendi conscios.

"Quid inter aras dissidentum numinum

Putas agendum? Martis indignabitur

Offensa uirtus, si colatur Lemnius;

Iunonis iram sentiet quisque ut deum

215

Signo aut sacello consecrarit Herculem.

"Dicis licenter haec poetas fingere;

Sed sunt et ipsi talibus mysteriis

Tecum dicati quodque describunt colunt.

Tu cur piaclum tam libenter lectitas,

220

Cur in theatris te uidente id plauditur?

"Cygnus stuprator peccat inter pulpita,

Saltat Tonantem tauricornem ludius;

Spectator horum pontifex summus sedet

Ridesque et ipse, nec negando diluis

225

Cum fama tanti polluatur numinis.

"Cur tu, sacrate, per cachinnos solueris,

Cum se maritum fingit Alcmenae deus?

Meretrix Adonem uulneratum scaenica

Libidinoso plangit adfectu palam,

230

Nec te lupanar Cypridis sanctae mouet?

"Quid quod sub ipsis ueritas signis patet

Formata in aere criminum uestigiis?

Quid uult sigillum semper adfixum Ioui

Auis ministrae? Nempe uelox armiger

235

Leno, exoletum qui tyranno pertulit.

"Facem recincta ueste praetendit Ceres;

Cur, si deorum nemo rapuit uirginem,

Quam nocte quaerens mater errat peruigil?

Fusos rotantem cernimus Tirintium;

240

Cur, si neaerae non fuit ludibrio?

"Quid? Rusticorum monstra detester deum,

Faunos Priapos fistularum praesides

Nymfas natantes incolasque aquatiles

Sitas sub alto more ranarum lacu

245

Diuinitatis ius in algis uilibus?

"Ad haec colenda me uocas, censor bone?

Potesne quidquam tale, si sanum sapis,

Sanctum putare? Nonne pulmonem mouet

Derisus istas intuens ineptias,

250

Quas uinolentae somniis fingunt anus?

"Aut si quod usquam est uanitatis mysticae

Nobis colendum est, ipse primus incipe.

Promisce adora, quidquid in terris sacri est

Deos Latinos et deos Aegyptios,

255

Quis Roma libat quis Canopus supplicat.

"Venerem precaris, conprecare et simiam.

Placet sacratus aspis Aesculapii,

Crocodillus ibis et canis cur displicent?

Adpone porris religiosas arulas,

260

Venerare acerbum caepe, mordax allium.

"Fuliginosi ture placantur lares

Et respuuntur consecrata holuscula?

Aut unde maior esse maiestas focis

Quam nata in hortis sarculatis creditur?

265

Si numen ollis, numen et porris inest.

"Sed pulchra res est forma in aere sculptilis -.

Quid inprecabor officinis Graeciae,

Quae condiderunt gentibus stultis deos?

Forceps Myronis, malleus Polycliti

270

Natura uestrum est atque origo caelitum.

"Ars seminandis efficax erroribus,

Barbam rigentem dum Iouis circumplicat,

Dum defluentem leniter flectens comam

Limat capillos et corymbos Liberi,

275

Et dum Mineruae pectus hydris asperat,

"Iniecit atram territis formidinem

Vt fulmen aeris ceu Tonantis horreant,

Tremant uenenum sibilantis Gorgonae,

Putent ephebum post triumphos Indicos

280

Ferire thyrso posse, cum sit ebrius.

"Tum quod Dianam molle succinctam uident,

Venantis arcum pertimescunt uirginis.

Si forte uultum tristioris Herculis

Liquore crispo massa finxit fusilis

285

Clauam minari ni colatur creditur.

"Iam quis pauentum corda terror occupat,

Iunonis iram si polite expresserit?

Velut retortis intuens obtutibus

Auertat ora de litantis hostia,

290

Lapis seuera fronte mentitur minas.

"Miror quod ipsum non sacrastis Mentorem

Nec templum et aras ipse Phidias habet,

Fabri deorum uel parentes numinum,

Qui si caminis institissent segnius,

295

Non esset ullus Iuppiter conflatilis.

"Non erubescis, stulte, pago dedite,

Te tanta semper perdidisse obsonia,

Quae dis ineptus obtulisti talibus,

Quos trulla peluis cantharus sartagines

300

Fracta et liquata contulerunt uascula?

"Ignosco fatuis haec tamen uulgaribus,

Quos lana terret discolora in stipite,

Quos saepe salsus circulator decipit,

Quibus omne sanctum est quod pauendum rancidae

305

Eduntularum cantilenae suaserint.

"Vos eruditos miror et doctos uiros,

Perpensa uitae quos gubernat regula,

Nescire uel diuina uel mortalia

Quo iure constent, quanta maiestas regat

310

Quidquid creatum est, quae creauit omnia.

"Deus perennis, res inaestimabilis,

Non cogitando, non uidendo clauditur,

Excedit omnem mentis humanae modum

Nec conprehendi uisibus nostris ualet

315

Extraque et intus inplet ac superfluit.

"Intemporalis, antequam primus dies,

Esse et fuisse semper unus obtinet;

Lux ipse uera ueri et auctor luminis,

Cum lumen esset lumen effudit suum,

320

Ex luce fulgor natus hic est filius.

"Vis una patris, uis et una est filii

Vnusque ab uno lumine splendor satus

Pleno refulsit claritatis numine;

Natura simplex pollet unius dei

325

Et quidquid usquam est una uirtus condidit

"Caelum solumque, uim marini gurgitis

Globos dierum noctiumque praesides,

Ventos procellas fulgura imbres nubila

Septem triones hesperos aestus niues

330

Fontes pruinas et metalla et flumina,

"Praerupta plana montium conuallia

Feras uolucres reptiles natatiles

Iumenta pecua subiugales beluas

Flores frutecta germina herbas arbores

335

Quae sunt odori quaeque uernant esui.

"Haec non labore et arte molitus deus

Sed iussione quam potestas protulit

Mandauit esse; facta sunt, quae non erant.

Verbo creauit omniformem machinam,

340

Virtus paterna semper in uerbo fuit.

"Cognostis ipsum; nunc colendi agnoscite

Ritum modumque, quale sit templi genus,

Quae dedicari sanxerit donaria,

Quae uota poscat, quos sacerdotes uelit,

345

Quod mandet illic nectar inmolarier.

"Aedem sibi ipse mente in hominis condidit

Viuam serenam sensualem flabilem

Solui incapacem posse nec destructilem

Pulchram uenustam praeminentem culmine

350

Discriminatis inlitam coloribus.

"Illic sacerdos stat sacrato in limine

Foresque primas uirgo custodit Fides,

Innexa crines uinculis regalibus

Poscit litari uictimas Christo et patri

355

Quas scit placere candidatas simplices:

"Frontis pudorem, cordis innocentiam,

Pacis quietem, castitatem corporis,

Dei timorem, regulam scientiae,

Ieiuniorum parcitatem sobriam,

360

Spem non iacentem, semper et largam manum.

"Ex his amoenus hostiis surgit uapor

Vincens odorem balsami turis croci

Auras madentes Persicorum aromatum;

Sublatus inde caelum adusque tollitur

365

Et prosperatum dulce delectat deum.

"Hanc disciplinam quisquis infensus uetat,

Vetat probatum uiuere et sanctum sequi,

Vetat uigorem mentis alte intendere

Nostrique acumen ignis ad terram uocat

370

Nec excitari uim sinit prudentiae.

"O mersa limo caecitas gentilium,

O carnulenta nationum pectora,

Spissus error, o tenebrosum genus

Terris amicum, deditum cadaueri,

375

Subiecta semper intuens, numquam supra!

"Furorne summus ultima et dementia est

Deos putare qui creantur nuptiis,

Rem spiritalem terrulente quaerere,

Elementa mundi consecrare altaribus

380

Id quod creatum est conditorem credere,

"Deasceato supplicare stipiti,

Verris cruore scripta saxa spargere,

Aras ofellis obsecrare bubulis,

Hominis fuisse cum scias quos consecras,

385

Vrnas reorum morticinas lambere?

"Desiste, iudex, saeculi tantum nefas

Viris iubere fortibusque et liberis?

Nil est amore ueritatis celsius;

Dei perennis nomen adserentibus

390

Nihil pauori est, mors et ipsa subiacet."

Dudum coquebat disserente martyre

Asclepiades intus iram subdolam

Stomachatus alto felle, dum longum silet

Bilemque tectis concipit praecordiis,

395

Tandem latentis uim furoris euomit:

"Pro Iuppiter? Quid est quod ex hoc audio?

Stat inter aras et deorum imagines

Et quod fateri cogor in medio foro

Tacente memet ac perorat perditus

400

Quidquid sacrorum est ore foedans inpio.

"O fas priorum, moris o prisci status!

Inuenta regum pro salute publica

Pompiliorum nostra carpunt saecula

Quis hos sofistas error inuexit nouus

405

Qui non colendos esse diuos disputent?

"Nunc dogma nobis christianum nascitur

Post euolutos mille demum consules

Ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.

Quidquid nouellum surgit olim non fuit.

410

Vis summa rerum nosse? Pyrram consule!

"Vbi iste uester tunc erat summus deus,

Diuum fauore cum puer Mauortius

Fundaret arcem septicollem Romulus?

Quod Roma pollet auspicato condita,

415

Ioui Statori debet et dis ceteris.

"Hoc sanctum ab aeuo est, hoc ab atauis traditum:

Placanda nobis pro triumphis principis

Delubra, faustus ut secundet gloriam

Procinctus utque subiugatis hostibus

420

Ductor quietum frenet orbem legibus.

"Accingere ergo, quisquis es, nequissime,

Pro principali rite nobiscum deos

Orare uita uel, quod hostem publicum

Pati necesse est, solue poenam sanguine.

425

Spreuisse templa respuisse est principem."

Tunc ille: "Numquam pro salute et maximis

Fortissimisque principis cohortibus

Aliter precabor quam fidele ut militent

Christique lymfis ut renascantur patri

430

Capiant et ipsum caelitus paraclitum,

"Vt idolorum respuant caliginem,

Cernant ut illud lumen aeternae spei

Non suculentis influens obtutibus

Nec corporales per fenestras emicans,

435

Puris sed intus quod relucet mentibus.

"Pupilla carnis crassa crassum perspicit

Et res caduca quod resoluendum est uidet,

Liquidis uidendis aptus est animae liquor

Natura feruens sola feruentissimae

440

Diuinitatis uim coruscantem capit.

"Hoc, opto, lumen imperator nouerit

Tuus meusque, si uelit fieri meus;

Nam si resistit christiano nomini,

Meus ille talis imperator non erit.

445

Scelus iubenti, crede, numquam seruiam."

"Statis, ministri? clamitans iudex ait,

"Statis manusque continetis uindices?

Non rupta sulcis dissecatis uiscera

Animam nec intus abditam rimamini,

450

Erumpit unde uox profana in principem?"

Scindunt utrumque milites taeterrimi

Mucrone hiulco pensilis latus uiri,

Sulcant per artus longa tractim uulnera,

Obliqua rectis, recta transuersis secant

455

Et iam retectis pectus albet ossibus.

Nitendo anhelant, diffluunt sudoribus,

Cum sit quietus heros in quem saeuiunt.

Haec inter addit sponte Romanus loqui:

"Si quaeris, o praefecte, uerum noscere,

460

Hoc omne quidquid lancinamur non dolet.

"Dolet quod error pectori insedit tuo

Populos quod istos perditum tecum trahis.

Currunt frequentes undique ad spectaculum

Gentile uulgus heu gemenda corpora

465

Crudumque nostrae sortis exemplum tremunt.

"Audite cuncti, clamo longe ac praedico,

Emitto uocem de catasta celsior.

Christus paternae gloriae splendor deus,

Rerum creator, noster idem particeps

470

Spondet salutem perpetem credentibus,

"Animae salutem, sola quae non occidit

Sed iuge durans dispares casus subit;

Aut luce fulget aut tenebris mergitur.

Christum secuta patris intrat gloriam,

475

Disiuncta Christo mancipatur tartaro.

"Curanda mercis qualitas, quaenam mihi

Contingat olim perpetis substantiae;

Nam membra parui pendo quo pacto cadant

Casura certe lege naturae suae.

480

Instat ruina; quod resoluendum est ruat.

"Nec distat ignis et fidiculae saeuiant

An corpus aegrum languor asper torqueat,

Cum saepe morbos maior armet saeuia.

Non ungularum tanta uis latus fodit,

485

Mucrone quanto dira pulsat pleurisis,

"Nec sic inusta lamminis ardet cutis

Vt febris atro felle uenas exedit

Vel summa pellis ignis obductus coquit

Papulasque feruor aestuosus excitat;

490

Credas cremari stridulis cauteribus.

"Miserum putatis quod retortis pendeo

Extentus ulnis, quod reuelluntur pedes,

Conpago neruis quod sonat crepantibus?

Sic heiulantes ossa clamant diuidi,

495

Nodosa torquet quos podagra et artrisis.

"Horretis omnes hasce carnificum manus.

Num mitiores sunt manus medentium,

Laniena quando saeuit Hippocratica?

Viuum secatur uiscus et recens cruor

500

Scalpella tinguit, dum putredo abraditur.

"Putate ferrum triste chirurgos meis

Inferre costis, quod secat salubriter.

Non est amarum quo reformatur salus.

Videntur isti carpere artus tabidos,

505

Sed dant medellam rebus intus uiuidis.

"Quis nescit autem quanta corruptela sit

Contaminatae carnis ac solubilis?

Sordet tumescit liquitur faetet dolet,

Inflatur ira, soluitur libidine,

510

Plerumque felle tincta liuores trahit.

"Aurum regestum nonne carni adquiritur?

Inlusa uestis gemma bombyx purpura

In carnis usum mille quaeruntur dolis,

Luxus uorandi carnis aruinam fouet,

515

Carnis uoluptas omne per nefas ruit.

"Medere, quaeso, carnifex, tantis malis,

Concide carpe fomitem peccaminum,

Fac ut resecto debilis carnis situ

Dolore ab omni mens supersit libera

520

Nec gestet ultra quod tyrannus amputet.

"Nec terrearis turba circumstantium.

Hoc perdo solum quod peribit omnibus,

Regi clienti pauperique et diuiti.

Sic uernularum, sic senatorum caro

525

Tabescit imo cum sepulcro condita est.

"Iactura uilis mordet et damnum leue,

Si quo carendum est perdere extimescimus.

Cur quod necesse est non uoluntas occupat,

Natura cur non uertit in rem gloriae?

530

Legale damnum deputemus praemiis.

"Sed praemiorum forma quae sit fortibus

Videamus, illa nempe quae numquam perit.

Caelo refusus subuolabit spiritus,

Dei parentis perfruetur lumine

535

Regnante Christo stans in arce regia.

"Quandoque caelum ceu liber plicabitur,

Cadet rotati solis in terram globus,

Sferam ruina menstrualem destruet,

Deus superstes solus et iusti simul

540

Cum sempiternis permanebunt angelis.

"Contemne praesens utile, o prudens homo,

Quod terminandum, quod relinquendum est tibi;

Omitte corpus, rem sepulcri et funeris,

Tende ad futuram gloriam, perge ad deum,

545

Agnosce qui sis, uince mundum et saeculum!"

Vixdum elocutus martyr hanc peregerat

Orationem, cum furens interserit

Asclepiades: "Vertat ictum carnifex

In os loquentis inque maxillas manum

550

Sulcosque acutos et fidiculas transferat.

"Verbositatis ipse rumpatur locus,

Scaturrientes perdat ut loquacitas

Sermonis auras perforatis follibus,

Quibus sonandi nulla lex ponit modum.

555

Ipsa et loquentis uerba torqueri uolo."

Inplet iubentis dicta lictor inpius.

Charaxat ambas ungulis scribentibus

Genas cruentis et secat faciem notis,

Hirsuta barbis soluitur carptim cutis

560

Et mentum adusque uultus omnis scinditur.

Martyr fluentem fatur inter sanguinem:

"Grates tibi, o praefecte, magnas debeo,

Quod multa pandens ora iam Christum loquor.

Artabat ampli nominis praeconium

565

Meatus unus, inpar ad laudes dei.

"Rimas patentes inuenit uox edita

Multisque fusa rictibus reddit sonos

Hinc inde plures et profatur undique

Christi patrisque sempiternam gloriam.

570

Tot ecce laudant ora quot sunt uulnera."

Tali repressus cognitor constantia

Cessare poenam praecipit, tunc sic ait:

"Per Solis ignem iuro, qui nostros dies

Reciprocatis administrat circulis,

575

Cuius recursu lux et annus ducitur,

"Ignes parandos iam tibi tristis rogi,

Qui fine digno corpus istud deuorent,

Quod perseuerans tam resistit nequiter

Sacris uetustis nec dolorum spiculis

580

Victum fatiscit fitque poenis fortius.

"Quis hunc rigorem pectori iniecit stupor?

Mens obstinata est, corpus omne obcalluit,

Tantus nouelli dogmatis regnat furor.

Hic nempe uester Christus haud olim fuit,

585

Quem tu fateris ipse suffixum cruci."

"Haec illa crux est omnium nostrum salus "

Romanus inquit, "hominis haec redemptio est.

Scio incapacem te sacramenti, inpie,

Non posse caecis sensibus mysterium

590

Haurire nostrum. Nil diurnum nox capit.

"Tamen in tenebris proferam claram facem,

Sanus uidebit, lippus oculos obteget.

Remouete lumen -dicet insanabilis -,

Iniuriosa est nil uidenti claritas.

595

Audi, profane, quod grauatus oderis.

"Regem perennem rex perennis protulit

In se manentem nec minorem tempore,

Quia tempus illum non tenet; nam fons retro

Exordiorum est et dierum et temporum

600

Ex patre Christus. Hoc pater quod filius.

"Hic se uidendum praestitit mortalibus.

Mortale corpus sumpsit inmortalitas,

Vt, dum caducum portat aeternus deus

Transire nostrum possit ad caelestia.

605

Homo est peremptus et resurrexit deus.

"Congressa mors est membra gestanti deo;

Dum nostra temptat, cessit inmortalibus.

Stultum putatis hoc, sofistae saeculi?

Sed stulta mundi summus elegit pater,

610

Vt stultus esset saeculi prudens dei.

"Antiquitatem Romuli et Mauortiam

Lupam renarras primum et omen uulturum.

Si res nouellas respuis, nil tam recens

Vix mille fastis inplet hanc aetatulam

615

Cursus dierum conditore ab augure.

"Sescenta possum regna pridem condita

Proferre toto in orbe, si sit otium,

Multo ante clara, quam capellam Gnosiam

Suxisse fertur Iuppiter, Martis pater.

620

Sed illa non sunt, haec et olim non erunt.

"Crux ista Christi, quam nouellam dicitis,

Nascente mundo factus ut primum est homo,

Expressa signis, expedita est litteris,

Aduentus eius mille per miracula

625

Praenuntiatus ore uatum consono.

"Reges profetae iudicesque et principes

Virtute bellis cultibus sacris stilo

Non destiterunt pingere formam crucis.

Crux praenotata, crux adumbrata est prius,

630

Crucem uetusta conbiberunt saecula.

"Tandem retectis uocibus profeticis

Aetate nostra conprobata antiquitas

Coram refulsit ore conspicabili,

Ne fluctuaret ueritas dubia fide,

635

Si non pateret teste uisu comminus.

"Hinc nos et ipsum non perire credimus

Corpus, sepulcro quod uorandum traditur,

Quia Christus in se mortuum corpus cruci

Secum excitatum uexit ad solium patris

640

Viamque cunctis ad resurgendum dedit.

Crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus,

Nobis peremptus Christus et nobis deus

Christus reuersus, ipse qui moriens homo est;

Natura duplex moritur et mortem domat

645

Reditque in illud quod perire nesciat.

"Dixisse pauca sit satis de mysticis

Nostrae salutis deque processu spei.

Iam iam silebo. Margarita spargere

Christi uetamur inter inmundos sues,

650

Lutulenta sanctum ne terant animalia.

"Sed, quia profunda non licet luctarier

Ratione tecum, consulamus proxima.

Interrogetur ipsa naturalium

Simplex sine arte sensuum sententia;

655

Fuci inperitus fac ut adsit arbiter.

"Da septuennem circiter puerum aut minus,

Qui sit fauoris liber et non oderit

Quemquam nec ullum mentis in uitium cadat;

Periclitemur quid recens infantia

660

Dicat sequendum, quid nouus sapiat uigor."

Hanc ille sancti martyris uocem libens

Amplexus unum de caterua infantium

Paruum nec olim lacte depulsum capi

Captumque adesse praecipit: "Quiduis roga

665

Inquit, "sequamur quod probarit pusio."

Romanus ardens experiri innoxiam

Lactantis oris indolem: "Filiole "ait

"Dic quid uidetur esse uerum et congruens

Vnumne Christum colere et in Christo patrem

670

An conprecari mille formarum deos?"

Adrisit infans nec moratus rettulit:

"Est quidquid illud quod ferunt homines deum

Vnum esse oportet et quod uni est unicum.

Cum Christus hoc sit, Christus est uerus deus.

675

Genera deorum multa nec pueri putant."

Stupuit tyrannus sub pudore fluctuans

Nec uim decebat innocenti aetatulae

Inferre leges nec loquenti talia

Furor sinebat efferatus parcere.

680

"Quis auctor "inquit "uocis est huius tibi?"

Respondit ille: "Mater et matri deus.

Illa ex parente spiritu docta inbibit,

Quo me inter ipsa pasceret cunabula;

Ego ut gemellis uberum de fontibus

685

Lac paruus hausi, Christum et hausi credere."

"Ergo ipsa mater adsit "exclamat "cedo "

Asclepiades, "disciplinae et exitum

Tristem suae magistra spectet inpia,

Male eruditi torqueatur funere

690

Infantis orba, quemque corrupit fleat.

"Absit ministros uilis ut muliercula

Nostros fatiget. Quantulus autem dolor

Vexabit artus mortis auxilio breuis.

Oculi parentis punientur acrius,

695

Quam si cruentae membra carpant ungulae."

Vix haec profatus pusionem praecipit

Sublime tollant et manu pulsent nates,

Mox et remota ueste uirgis uerberent

Tenerumque duris ictibus tergum secent,

700

Plus unde lactis quam cruoris defluat.

Quae cautis illud perpeti spectaculum,

Quis ferre possit aeris aut ferri rigor?

Inpacta quotiens corpus attigerat salex,

Tenui rubebant sanguine uda uimina,

705

Quem plaga flerat roscidis liuoribus.

Ferunt minaces uerberantium genas

Inlacrimasse sponte dimanantibus

Guttis per ora barbarum frementia,

Scribas et ipsos et coronam plebium

710

Proceresque siccis non stetisse uisibus.

At sola mater hisce lamentis caret,

Soli sereno frons renidet gaudio;

Stat in piorum corde pietas fortior

Amore Christi contumax doloribus

715

Firmatque sensum mollis indulgentiae.

Sitire sese paruus exclamauerat

(Animae aestuantis ardor in cruciatibus

Hoc exigebat lymfae ut haustum posceret),

Quem torua mater eminus triste intuens

720

Vultu et seueris uocibus sic increpat:

"Puto, inbecillo, nate, turbaris metu

Et te doloris horror adflictum domat.

Non hanc meorum uiscerum stirpem fore

Deo spopondi, non in hanc spem gloriae

725

Te procreaui, cedere ut leto scias.

"Aquam bibendam postulas, cum sit tibi

Fons ille uiuus praesto qui semper fluit

Et cuncta solus inrigat uiuentia

Intus forisque spiritum et corpus simul

730

Aeternitatem largiens potantibus.

"Venies ad illud mox fluentum, si modo

Animo ac medullis solus ardor aestuet

Videre Christum, quod semel potum adfatim

Sic sedat omnem pectoris flagrantiam,

735

Vita ut beata iam sitire nesciat.

"Hic hic bibendus, nate, nunc tibi est calix,

Mille in Bethleem quem biberunt paruuli;

Oblita lactis et papillarum inmemor

Aetas amaris, mox deinde dulcibus

740

Refecta poclis mella sumpsit sanguinis.

"Exemplum ad istud nitere, o fortis puer,

Generosa prolis matris et potentia?

Omnes capaces esse uirtutum pater

Mandauit annos, neminem excepit diem

745

Ipsis triumphos adnuens uagitibus.

"Scis, saepe dixi, cum docenti adluderes

Et garrulorum signa uerborum dares,

Isac fuisse paruulum patri unicum,

Qui, cum inmolandus aram et ensem cerneret,

750

Vltro sacranti colla praebuerit seni.

"Narraui et illud nobile ac memorabile

Certamen, una matre quod septem editi

Gessere pueri sed tamen factis uiri,

Hortante eadem matre in ancipiti exitu

755

Poenae et coronae sanguini ut ne parcerent.

"Videbat ipsos apparatus funerum

Praesens suorum nec mouebatur parens

Laetata quotiens aut oliuo stridula

Sartago frixum torruisset puberem

760

Dira aut cremasset lamminarum inpressio.

"Comam cutemque uerticis reuulserat

A fronte tortor, nuda testa ut tegmine

Ceruicem adusque dehonestaret caput;

Clamabat illa: Patere, gemmis uestiet

765

Apicem hunc corona regio ex diademate.

"Linguam tyrannus amputari iusserat

Vni ex ephebis; mater aiebat: Satis

Iam parta nobis gloria est, pars optima

Deo inmolatur ecce nostri corporis,

770

Digna est fidelis lingua, quae sit hostia.

"Interpres animi, enuntiatrix sensuum,

Cordis ministra, praeco operti pectoris,

Prima offeratur in sacramentum necis

Et sit redemptrix prima membrorum omnium.

775

Ducem dicatam mox sequentur cetera.

"His Maccabeos incitans stimulis parens

Hostem subegit subiugatum septies,

Quot feta natis tot triumphis inclyta.

Me partus unus ut feracem gloriae,

780

Mea uita, praestet, in tua est situm manu.

"Per huius alui fida conceptacula,

Per hospitalem mense bis quino larem,

Si dulce nostri pectoris nectar tibi,

Si molle gremium, grata si crepundia,

785

Persiste et horum munerum auctorem adsere!

"Quanam arte nobis uiuere intus coeperis

Nihilumque et illud unde corpus nescio,

Nouit animator solus et factor tui.

Inpendere ipsi cuius ortus munere es,

790

Bene in datorem quod dedit refuderis."

Talia canente matre iam laetus puer

Virgas strepentes et dolorem uerberum

Ridebat. Hic tum cognitor pronuntiat:

"Claudatur infans carcere et tanti mali

795

Romanus auctor torqueatur acrius."

Illum recentes per cicatricum uias

Denuo exarabant, quaque acutum traxerant

Paulo ante ferrum, mox recrudescentibus

Plagis apertas persequebantur notas,

800

Quos iam superbus uictor ignauos uocat.

"O non uirile robur, o molles manus!

Vnam labantis dissipare tam diu

Vos non potesse fabricam corpusculi?

Vix iam cohaeret nec tamen penitus cadit

805

Vincens lacertos dexterarum inertium.

"Citius cadauer dentibus carpunt canes

Longeque morsus uulturum efficacior

Ad deuorandas carnis offas mortuae.

Languetis inbelli fame ac fatiscitis,

810

Gula est ferina sed socors edacitas."

Exarsit istis turbida ira iudicis

Seque in supremam concitat sententiam:

"Si te morarum paenitet, finem citum

Subeas licebit; ignibus uorabere

815

Damnatus et fauilla iam tenuis fies."

Abiens at ille, cum foro abriperent uirum

Truces ministri, pone respectans ait:

"Appello ab ista, perfide, ad Christum meum

Crudelitate non metu mortis tremens

820

Sed ut probetur esse nil quid iudicas."

"Quid differo "inquit ille "utrosque perdere,

Puerum ac magistrum, conplices sectae inpiae?

Gladius recidat uile uix hominis caput

Infantis, istum flamma uindex concremet;

825

Sit his sub uno fine dispar exitus."

Peruentum ad ipsum caedis inplendae locum.

Natum gerebat mater amplexu et sinu,

Vt primitiuum crederes fetum geri

Deo offerendum sancti Abelis ferculo,

830

Lectum ex ouili, puriorem ceteris.

Puerum poposcit carnifex, mater dedit,

Nec inmorata est fletibus, tantum osculum

Inpressit unum: "Vale "ait "dulcissime,

Et, cum beatus regna Christi intraueris,

835

Memento matris, iam patrone ex filio!"

Dixit. Deinde, dum ferit ceruiculam

Percussor ense, docta mulier psallere

Hymnum canebat carminis Dauitici:

"Pretiosa sancti mors sub aspectu dei,

840

Tuus ille seruus, prolis ancillae tuae."

Talia retexens explicabat pallium

Manusque tendebat sub ictu et sanguine,

Venarum ut undam profluam manantium

Et palpitantis oris exciperet globum.

845

Excepit et caro adplicauit pectori.

At parte campi ex altera inmanem pyram

Texebat ustor fumidus pinu arida

Sarmenta mixtim subdita et faeni struem

Spargens liquato rore feruentis picis,

850

Quo flamma pastu cresceret ferocius.

Et iam retortis bracchiis furca eminus

Romanus actus ingerebatur rogo.

"Scio "inquit ille "non futurum ut concremer

Nec passionis hoc genus datum est mihi,

855

Et restat ingens quod fiat miraculum."

Haec eius orsa sequitur inmensus fragor

Nubis ruentis, nimbus undatim nigro

Praeceps aquarum flumine ignes obruit.

Alunt oliuo semiconbustas faces,

860

Sed uincit imber iam madentem fomitem.

Trepidare taeter carnifex rebus nouis

Turbatus et qua posset arte insistere,

Versare torres cum fauillis umidis,

Prunas maniplis confouere stuppeis

865

Et semen ignis inter undas quaerere.

Quod cum tumenti nuntiatum iudici

Commouit iram fellis inplacabilis,

"Quousque tandem summus hic nobis magus

Inludet "inquit "Thessalorum carmine

870

Poenam peritus uertere in ludibrium?

"Fortasse ceruix si secandam iussero

Flecti sub ensem non patebit uulneri

Vel amputatum plaga collum diuidens

Rursus coibit ac reglutinabitur

875

Vmerisque uertex eminebit additus.

"Temptemus igitur ante partem quampiam

Truncare ferro corporis superstitis,

Ne morte simpla criminosus multiplex

Cadat uel una perfidus caede oppetat.

880

Quot membra gestat, tot modis pereat uolo.

"Libet experiri, Lerna sicut traditur,

Vtrum renatis pullulascat artubus

Ac se inminuti corporis damnis nouum

Instauret; ipse praesto erit tunc Hercules

885

Hydrina suetus ustuire uulnera.

"Iam nunc secandi doctus adsit artifex,

Qui cuncta norit uiscerum confinia

Vel nexa neruis disparare uincula.

Date hunc reuulsis qui medetur ossibus

890

Aut fracta nodis sarciens conpaginat.

"Linguam priorem detrahat radicitus,

Quae corpore omni sola uiuit nequior;

Illa et procaci pessima in nostros deos

Inuecta motu fas profanauit uetus

895

Audax et ipsi non pepercit principi."

Aristo quidam medicus accitus uenit,

Proferre linguam praecipit. Profert statim

Martyr retectam, pandit ima et faucium.

Ille et palatum tractat et digito exitum

900

Vocis pererrans uulneri explorat locum.

Linguam deinde longe ab ore protrahens

Scalpellum in usque guttur insertans agit.

Illo secante fila sensim singula

Numquam momordit martyr aut os dentibus

905

Conpressit artis nec cruorem sorbuit.

Inmotus et patente rictu constitit,

Dum sanguis extra defluit scaturriens,

Perfusa pulcher menta russo stemmate

Fert et cruenti pectoris spectat decus

910

Fruiturque et ostro uestis ut iam regiae.

Praefectus ergo ratus elinguem uirum

Cogi ad sacrandum posse, cum uerbis carens

Nil in deorum blateraret dedecus,

Iubet reduci iam tacentem ac debilem

915

Multo loquentis turbine olim territus.

Reponit aras ad tribunal denuo

Et tus et ignem uiuidum in carbonibus

Taurina et exta uel suilla abdomina.

Ingressus ille, ut hos paratus perspicit,

920

Insufflat ipsos ceu uideret daemonas.

Inridet hoc Asclepiades laetior,

Addit deinde: "Numquid inclementius

Sicut solebas es paratus dicere?

Effare quiduis ac perora et dissere;

925

Permitto uocem libere ut exerceas."

Romanus alto corde suspirans diu

Gemitu querellam traxit et sic orsus est:

"Christum loquenti lingua numquam defuit;

Nec uerba quaeras quo regantur organo,

930

Cum praedicatur ipse uerborum dator.

"Qui fecit ut uis uocis expressa intimo

Pulmone et oris torta sub testudine

Nunc ex palato det repercussos sonos,

Nunc temperetur dentium de pectine

935

Sitque his agendis lingua plectrum mobile,

"Si mandet idem faucium sic fistulas

Spirare flatu concinentes consono

Vt uerba in ipsis explicent meatibus

Vel exitu oris cymbalis profarier

940

Nunc pressa parce labra, nunc hiantia,

"Dubitasne uerti posse naturae statum,

Cui facta forma est qualis esset primitus?

Hanc nempe factor uertere ut libet potest

Positasque leges texere ac retexere,

945

Linguam loquella ne ministram postulet.

"Vis scire nostri numinis potentiam?

Fluctus liquentis aequoris pressit pede,

Natura fluxa ac tenuis in solidum coit.

Quam dispar illis legibus, quis condita est!

950

Solet natatus ferre, fert uestigia.

"Habet usitatum munus hoc diuinitas

Quae uera nobis colitur in Christo et patre,

Mutis loquellam, percitum claudis gradum,

Surdis fruendam reddere audientiam,

955

Donare caecis lucis insuetae diem.

"Haec si quis amens fabulosa existimat,

Vel ipse tute si parum fidelia

Rebare pridem, uera cognoscas licet.

Habes loquentem cuius amputaueras

960

Linguam. Probatis cede iam miraculis."

Horror stupentem persecutorem subit

Timorque et ira pectus in caliginem

Vertere. Nescit, uigilet anne somniet.

Miratur haerens quod sit ostenti genus.

965

Formido frangit, armat indignatio.

Nec uim domare mentis effrenae potest

Nec quo furoris tela uertat inuenit.

Postremo medicum saeuus insontem iubet

Reum citari, nundinatum hunc arguit

970

Mercede certa pactus ut conluderet,

Aut ferrum in ore nil agens et inritum

Versasse frustra seu retunsis tactibus

Aut arte quadam uulnus inlatum breue,

Quod sauciata parte linguam laederet

975

Neruos nec omnes usque quaque abscideret.

Manere saluam uocis harmoniam probe

Non posse, inani concauo uerba exprimi,

Quae concrepare ligula moderatrix facit.

Esto ut resultet spiritus uacuo specu,

980

Echo sed extat inde, non oratio.

Veris refutat medicus hanc calumniam:

"Scrutare uel tu nunc latebras faucium

Intraque dentes curiosum pollicem

Circumfer haustus uel patentes inspice

985

Lateatne quidquam quod regat spiramina.

"Quamquam forassem forte si puncto leui

Tenuiue linguam contigissem uulnere,

Titubante plectro fatus esset debilis;

Nam cum magistra uocis in uitium cadit,

990

Vsus necesse est et loquendi intercidat.

"Fiat periclum si placet cuiusmodi

Edat querellam quadrupes lingua eruta,

Elinguis et quem porca grunnitum strepat.

Cui uox fragosa clamor est inconditus.

995

Probabo mutam nil sonare stridulum.

"Testor salutem principis me simplici

Functum secantis arte, iudex optime,

Seruisse iussis absque fraude publicis.

Sciat hic quis illi uerba suggillet deus.

1000

Ego unde mutus sit disertus nescio."

His sese Aristo purgat. At contra inpium

Nil haec latronem christianorum mouent,

Magis magisque fertur in uaesaniam.

Quaerit, alienus sanguis ille asperserit

1005

Virum suone fluxerit de uulnere.

Respondit his Romanus: "Eccum, praesto sum.

Meus iste sanguis uerus est, non bubulus.

Agnoscis illum quem loquor, miserrime

Pagane, uestri sanguinem sacrum bouis

1010

Cuius litata caede permadescitis?

"Summus sacerdos nempe sub terram scrobe

Acta in profundum consecrandus mergitur

Mire infulatus festa uittis tempora

Nectens, corona tum repexus aurea

1015

Cinctu Gabino sericam fultus togam.

"Tabulis superne strata texunt pulpita

Rimosa rari pegmatis conpagibus,

Scindunt subinde uel terebrant aream

Crebroque lignum perforant acumine,

1020

Pateat minutis ut frequens hiatibus.

"Huc taurus ingens fronte torua et hispida

Sertis reuinctus aut per armos floreis

Aut inpeditis cornibus deducitur,

Nec non et auro frons coruscat hostiae

1025

Saetasque fulgor brattealis inficit.

"Hic ut statuta est inmolanda belua,

Pectus sacrato diuidunt uenabulo;

Eructat amplum uulnus undam sanguinis

Feruentis inque texta pontis subditi

1030

Fundit uaporum flumen et late aestuat.

"Tum per frequentes mille rimarum uias

Inlapsus imber tabidum rorem pluit,

Defossus intus quem sacerdos excipit

Guttas ad omnes turpe subiectans caput

1035

Et ueste et omni putrefactus corpore.

"Quin os supinat, obuias offert genas,

Supponit aures, labra nares obicit,

Oculos et ipsos perluit liquoribus,

Nec iam palato parcit et linguam rigat,

1040

Donec cruorem totus atrum conbibat.

"Postquam cadauer sanguine egesto rigens

Conpage ab illa flamines retraxerint

Procedit inde pontifex uisu horridus,

Ostentat udum uerticem barbam grauem

1045

Vittas madentes atque amictus ebrios.

"Hunc inquinatum talibus contagus

Tabo recentis sordidum piaculi

Omnes salutant atque adorant eminus

Vilis quod illum sanguis et bos mortuus

1050

Foedis latentem sub cauernis lauerint.

"Addamus illam, uis, hecatomben tuam,

Centena ferro cum cadunt animalia

Variaque abundans caede restagnat cruor,

Vix ut cruentis augures natatibus

1055

Possint meare per profundum sanguinis?

"Sed quid macellum pingue puluinarium,

Quid maximorum lancinatores gregum

Euiscerata carne crudos criminor?

Sunt sacra quando uosmet ipsi exciditis,

1060

Votiuus et cum membra detruncat dolor.

"Cultrum in lacertos exerit fanaticus

Sectisque Matrem bracchiis placat deam.

Furere ac rotari ius putatur mysticum.

Parca ad secandum dextra fertur inpia,

1065

Caelum meretur uulnerum crudelitas.

"Ast hic metenda dedicat genitalia

Numen reciso mitigans ab inguine,

Offert pudendum semiuir donum deae;

Illam reuulsa masculini germinis

1070

Vena effluenti pascit auctam sanguine.

"Vterque sexus sanctitati displicet,

Medium retentat inter alternum genus.

Mas esse cessat ille nec fit femina.

Felix deorum mater inberbes sibi

1075

Parat ministros lenibus nouaculis.

"Quid cum sacrandus accipit sfragitidas?

Acus minutas ingerunt fornacibus,

His membra pergunt urere, ut igniuerint;

Quamcumque partem corporis feruens nota

1080

Stigmarit, hanc sic consecratam praedicant.

"Functum deinde cum reliquit spiritus

Et ad sepulcrum pompa fertur funeris,

Partes per ipsas inprimuntur bratteae,

Insignis auri lammina obducit cutem

1085

Tegitur metallo quod perustum est ignibus.

"Has ferre poenas cogitur gentilitas,

Hac di coercent lege cultores suos.

Sic daemon ipse ludit hos quos ceperit,

Docet execrandas ferre contumelias,

1090

Tormenta inuri mandat infelicibus.

"At noster iste sanguis ex uestra fluit

Crudelitate, uos tyrannide inpia

Exulceratis innocentum corpora.

Si uos sinatis, incruente uiuimus;

1095

At si cruente puniamur, uincimus.

"Sed iam silebo, finis instat debitus,

Finis malorum, passionis gloria.

Iam non licebit, inprobe, ut licuit modo,

Torquere nostra uel secare uiscera.

1100

Cedas necesse est uictus et iam desinas."

"Cessabit equidem tortor et sector dehinc "

Iudex minatur, "sed peremptoris manus

Succedet illis, strangulatrix faucium.

Aliter silere nescit oris garruli

1105

Vox inquieta quam tubam si fregero."

Dixit, foroque protrahi iussit uirum

Trudi in tenebras noxialis carceris.

Elidit illic fune collum martyris

Lictor nefandus. Sic peracta est passio.

1110

Anima absoluta uinculis caelum petit.

Gesta intimasse cuncta fertur principi

Praefectus addens ordinem uoluminum

Seriemque tantae digerens tragoediae,

Laetatus omne crimen in fasces refert

1115

Suum tyrannus chartulis uiuacibus.

Illas sed aetas conficit diutina,

Fuligo fuscat, puluis obducit situ,

Carpit senectus aut ruinis obruit.

Inscripta Christo pagina inmortalis est

1120

Nec obsolescit ullus in caelis apex.

Excepit adstans angelus coram deo

Et quae locutus martyr et quae pertulit;

Nec uerba solum disserentis condidit,

Sed ipsa pingens uulnera expressit stilo

1125

Laterum genarum pectorisque et faucium.

Omnis notata est sanguinis dimensio,

Vt quamque plagam sulcus exarauerit

Altam patentem proximam longam breuem,

Quae uis doloris quiue segmenti modus;

1130

Guttam cruoris ille nullam perdidit.

Hic in regestis est liber caelestibus

Monumenta seruans laudis indelebilis

Relegendus olim sempiterno iudici,

Libramine aequo qui malorum pondera

1135

Et praemiorum conparabit copias.

Vellem sinister inter haedorum greges

Vt sum futurus, eminus dinoscerer

Atque hoc precante diceret rex optimus:

"Romanus orat, transfer hunc haedum mihi;

1140

Sit dexter agnus, induatur uellere."

Hymnus 11

Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe

Vidimus, o Christi Valeriane sacer.

Incisos tumulis titulos et singula quaeris

Nomina; difficile est ut replicare queam.

5

Tantos iustorum populos furor impius hausit,

Cum coleret patrios Troia Roma deos.

Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur

Martyris aut nomen aut epigramma aliquod,

Sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas

10

Marmora, quae solum significant numerum.

Quanta uirum iaceant congestis corpora aceruis

Nosse licet, quorum nomina nulla legas.

Sexaginta illic defossas mole sub una

Reliquias memini me didicisse hominum

15

Quorum solus habet comperta uocabula Christus,

Vtpote quos propriae iunxit amicitiae.

Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes

Rerum apices ueterum per monumenta sequor,

Inuenio Hippolytum, qui quondam scisma Nouati

20

Presbyter attigerat nostra sequenda negans,

Vsque ad martyrii prouectum insigne tulisse

Lucida sanguinei praemia supplicii.

Nec mirere senem peruersi dogmatis olim

Munere ditatum catholicae fidei.

25

Cum iam uaesano uictor raperetur ab hoste

Exultante anima carnis ad exitium

(Plebis amore suae multis comitantibus ibat),

Consultus quaenam secta foret melior

Respondit: "Fugite, o miseri, execranda Nouati

30

Scismata, catholicis reddite uos populis!

Vna fides uigeat, prisco quae condita templo est,

Quam Paulus retinet quamque cathedra Petri.

Quae docui, docuisse piget; uenerabile martyr

Cerno quod a cultu rebar abesse dei."

35

His ubi detorsit laeuo de tramite plebem

Monstrauitque sequi qua uia dextra uocat,

Seque ducem recti spretis anfractibus idem

Praebuit erroris qui prius auctor erat,

Sistitur insano rectori christicolas tunc

40

Ostia uexanti per Tiberina uiros.

Illo namque die Roma secesserat, ipsos

Peste suburbanos ut quateret populos,

Non contentus humum celsae intra moenia Romae

Tinguere iustorum caedibus assiduis.

45

Ianiculum cum iam madidum fora rostra Suburam

Cerneret eluuie sanguinis affluere

Protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram

Quaeque loca aequoreus proxima portus habet.

Inter carnifices et constipata sedebat

50

Officia extructo celsior in solio,

Discipulos fidei detestandique rebelles

Idolii ardebat dedere perfidiae.

Carcereo crinita situ stare agmina contra

Iusserat horrendis excrucianda modis.

55

Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra

Stridere, uirgarum concrepitare fragor,

Vngula fixa cauis costarum cratibus altos

Pandere secessus et lacerare iecur.

Ac iam lassatis iudex tortoribus ibat

60

In furias cassa cognitione fremens,

Nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus

Supplicia auderet qui uitiare animam.

Inde furens quaesitor ait: "Iam, tortor, ab unco

Desine; si uana est quaestio, morte agito.

65

Huic abscide caput, crux istum tollat in auras

Viuentesque oculos offerat alitibus

Hos rape praecipites et uinctos conice in ignem,

Sit pyra quae multos deuoret una reos.

En tibi quos properes rimosae imponere cumbae

70

Pellere et in medii stagna profunda freti.

Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor

Vexerit et tumidis caesa labarit aquis

Dissociata putrem laxent tabulata carinam

Conceptumque bibant undique naufragium.

75

Squamea caenoso praestabit uentre sepulcrum

Belua consumptis cruda cadaueribus."

Haec persultanti celsum subito ante tribunal

Offertur senior nexibus implicitus.

Stipati circum iuuenes clamore fremebant

80

Ipsum christicolis esse caput populis;

Si foret extinctum propere caput, omnia uulgi

Pectora Romanis sponte sacranda deis.

Insolitum leti poscunt genus et noua poenae

Inuenta, exemplo quo trepident alii.

85

Ille supinata residens ceruice: "Quis "inquit

"Dicitur?"Adfirmant dicier Hippolytum.

Hippolytus fiat ergo, agitet turbetque iugales

Intereatque feris dilaceratus equus."

Vix haec ille, duo cogunt animalia freni

90

Ignara insueto subdere colla iugo,

Non stabulis blandiue manu palpata magistri

Imperiumque equitis ante subacta pati,

Sed campestre uago nuper pecus e grege captum,

Quod pauor indomito corde ferinus agit.

95

Iamque reluctantes sociarant uincula bigas

Oraque discordi foedere nexuerant

Temonis uice funis inest, qui terga duorum

Diuidit et medius tangit utrumque latus,

Deque iugo in longum se post uestigia retro

100

Protendens trahitur transit et ima pedum.

Huius ad extremum, sequitur qua puluere summo

Cornipedum refugas orbita trita uias,

Crura uiri innectit laqueus nodoque tenaci

Astringit plantas cumque rudente ligat.

105

Postquam composito satis instruxere paratu

Martyris ad poenam uerbera uincla feros,

Instigant subitis clamoribus atque flagellis

Iliaque infestis perfodiunt stimulis.

Vltima uox audita senis uenerabilis haec est:

110

"Hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam!"

Prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,

Qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.

Incendit feritas rapit impetus et fragor urget

Nec cursus uolucer mobile sentit onus.

115

Per siluas per saxa ruunt, non ripa retardat

Fluminis aut torrens oppositus cohibet,

Prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,

Prona fragosa petunt, ardua transiliunt.

Scissa minutatim labefacto corpore frusta

120

Carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.

Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,

Parte rubent frondes, parte madescit humus.

Exemplar sceleris paries habet illitus, in quo

Multicolor fucus digerit omne nefas,

125

Picta super tumulum species liquidis uiget umbris

Effigians tracti membra cruenta uiri.

Rorantes saxorum apices uidi, optime papa,

Purpureasque notas uepribus impositas.

Docta manus uirides imitando effingere dumos

130

Luserat et minio russeolam saniem.

Cernere erat ruptis compagibus ordine nullo

Membra per incertos sparsa iacere situs.

Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,

Deuia quo fractum semita monstrat iter.

135

Maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant

Implebantque sinus uisceribus laceris.

Ille caput niueum complectitur ac reuerendam

Canitiem molli confouet in gremio;

Hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas

140

Et genua et crurum fragmina nuda legit.

Palliolis etiam bibulae siccantur harenae

Ne quis in infecto puluere ros maneat.

Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis

Insidet, hunc omnem spongia pressa rapit.

145

Nec iam densa sacro quidquam de corpore silua

Obtinet aut plenis fraudat ab exequiis.

Cumque recensetis constaret partibus ille

Corporis integri qui fuerat numerus,

Nec purgata aliquid deberent auia toto

150

Ex homine extersis frondibus et scopulis,

Metando eligitur tumulo locus; ostia linquunt,

Roma placet sanctos quae teneat cineres.

Haud procul extremo culta ad pomeria uallo

Mersa latebrosis crypta patet foueis.

155

Huius in occultum gradibus uia prona reflexis

Ire per anfractus luce latente docet.

Primas namque fores summo tenus intrat hiatu

Illustratque dies limina uestibuli.

Inde ubi progressu facili nigrescere uisa est

160

Nox obscura loci per specus ambiguum,

Occurrunt celsis immissa foramina tectis,

Quae iaciant claros antra super radios.

Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus

Arta sub umbrosis atria porticibus,

165

At tamen excisi subter caua uiscera montis

Crebra terebrato fornice lux penetrat.

Sic datur absentis per subterranea solis

Cernere fulgorem luminibusque frui.

Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,

170

Propter ubi adposita est ara dicata deo.

Illa sacramenti donatrix mensa eademque

Custos fida sui martyris adposita

Seruat ad aeterni spem uindicis ossa sepulcro,

Pascit item sanctis Tibricolas dapibus.

175

Mira loci pietas et prompta precantibus ara

Spes hominum placida prosperitate iuuat.

Hic corruptelis animique et corporis aeger

Oraui quotiens stratus, opem merui.

Quod laetor reditu, quod te, uenerande sacerdos,

180

Complecti licitum est, scribo quod haec eadem

Hippolyto scio me debere, deus cui Christus

Posse dedit quod quis postulet adnuere.

Ipsa illas animae exuuias quae continet intus

Aedicula argento fulgurat ex solido.

185

Praefixit tabulas diues manus aequore leui

Candentes, recauum quale nitet speculum,

Nec Pariis contenta aditus obducere saxis

Addidit ornando clara talenta operi.

Mane salutatum concurritur, omnis adorat

190

Pubis, eunt redeunt solis adusque obitum.

Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos

Permixtim populos religionis amor.

Oscula perspicuo figunt impressa metallo,

Balsama defundunt, fletibus ora rigant.

195

Iam cum se renouat decursis mensibus annus

Natalemque diem passio festa refert,

Quanta putas studiis certantibus agmina cogi

Quaeue celebrando uota coire deo!

Vrbs augusta suos uomit effunditque Quirites,

200

Vna et patricios ambitione pari

Confundit plebeia falanx umbonibus aequis

Discrimen procerum praecipitante fide.

Nec minus Albanis acies se candida portis

Explicat et longis ducitur ordinibus,

205

Exultant fremitus uariarum hinc inde uiarum,

Indigena et Picens plebs et Etrusca uenit.

Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae

Campanus Capuae iamque Nolanus adest,

Quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum

210

Pigneribus rapidum carpere gestit iter.

Vix capiunt patuli populorum gaudia campi

Haeret et in magnis densa cohors spatiis.

Angustum tantis illud specus esse cateruis

Haud dubium est, ampla fauce licet pateat.

215

Stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum

Tunc adeat cultu nobile regifico,

Parietibus celsum sublimibus atque superba

Maiestate potens muneribusque opulens.

Ordo columnarum geminus laquearia tecti

220

Sustinet auratis suppositus trabibus.

Adduntur graciles tecto breuiore recessus,

Qui laterum seriem iugiter exsinuent.

At medios aperit tractus uia latior alti

Culminis exsurgens editiore apice.

225

Fronte sub aduersa gradibus sublime tribunal

Tollitur, antistes praedicat unde deum.

Plena laborantes aegre domus accipit undas

Artaque confertis aestuat in foribus,

Maternum pandens gremium quo condat alumnos

230

Ac foueat fetos adcumulata sinus.

Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma

Idibus Augusti mensis, ut ipsa uocat

Prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,

Annua festa inter dinumerare uelim.

235

Crede, salutigeros feret hic uenerantibus ortus

Lucis honoratae praemia restituens.

Inter sollemnes Cypriani uel Chelidoni

Eulaliaeque dies currat et iste tibi.

Sic te pro populo, cuius tibi credita uita est

240

Orantem Christus audiat omnipotens.

Sic tibi de pleno lupus excludatur ouili

Agna nec ulla tuum capta gregem minuat.

Sic me gramineo remanentem denique campo

Sedulus aegrotam pastor ouem referas.

245

Sic, cum lacteolis caulas compleueris agnis,

Raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.

Hymnus 12

"Plus solito coeunt ad gaudia; dic, amice, quid sit;

Romam per omnem cursitant ouantque."

"Festus apostolici nobis redit hic dies triumphi

Pauli atque Petri nobilis cruore.

5

Vnus utrumque dies, pleno tamen innouatus anno,

Vidit superba morte laureatum.

Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,

Binis dicatum caespitem tropaeis,

Et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem

10

Bis fluxit imber sanguinis per herbas.

Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis

Pendere iussum praeminente ligno.

Ille tamen ueritus celsae decus aemulando mortis

Ambire tanti gloriam magistri

15

Exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis,

Quo spectet imum stipitem cerebro.

Figitur ergo manus subter, sola uersus in cacumen

Hoc mente maior quo minor figura.

Nouerat ex humili caelum citius solere adiri,

20

Deiecit ora spiritum daturus.

Vt teres orbis iter flexi rota percucurrit anni

Diemque eundem sol reduxit ortus

Euomit in iugulum Pauli Nero feruidum furorem,

Iubet feriri gentium magistrum.

25

Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:

Ad Christum eundum est, iam resoluor -inquit.

Mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense;

Non hora uatem, non dies fefellit.

Diuidit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa,

30

Inter sacrata dum fluit sepulcra.

Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum

Canens oliua, murmurans fluento

Namque supercilio saxi liquor ortus excitauit

Fontem perennem chrismatis feracem.

35

Nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque cliuum,

Donec uirenti fluctuet colymbo.

Interior tumuli pars est ubi lapsibus sonoris

Stagnum niuali uoluitur profundo.

Omnicolor uitreas pictura superne tinguit undas,

40

Musci relucent et uirescit aurum

Cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri

Credas moueri fluctibus lacunar.

Pastor oues alit ipse illic gelidi rigore fontis,

Videt sitire quas fluenta Christi.

45

Parte alia titulum Pauli uia seruat Ostiensis

Qua stringit amnis caespitem sinistrum.

Regia pompa loci est, princeps bonus has sacrauit arces

Lusitque magnis ambitum talentis.

Bratteolas trabibus subleuit, ut omnis aurulenta

50

Lux esset intus ceu iubar sub ortu.

Subdidit et Parias fuluis laquearibus columnas

Distinguit illic quas quaternus ordo.

Tum camiros hyalo insigni uarie cucurrit arcus;

Sic prata uernis floribus renident.

55

Ecce duas fidei summo patre conferente dotes

Vrbi colendas quas dedit togatae.

Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,

Lux in duobus feruet una festis.

Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,

60

Et his et illis perfruamur hymnis.

Ibimus ulterius qua fert uia pontis Hadriani,

Laeuam deinde fluminis petemus.

Transtiberina prius soluit sacra peruigil sacerdos,

Mox huc recurrit duplicatque uota.

65

Haec didicisse sat est Romae tibi, tu domum reuersus

Diem bifestum sic colas memento."

Hymnus 13

Punica terra tulit quo splendeat omne quidquid usquam est

Inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum.

Est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster.

Incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet,

5

Sola superstes agit de corpore, sola obire nescit,

Dum genus esse hominum Christus sinet et uigere mundum.

Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum,

Te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.

Spiritus ille dei, qui fluxerat auctor in profetas,

10

Fontibus eloquii te caelitus actus inrigauit.

O niue candidius linguae genus, o nouum saporem

Vt liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum,

Sedem animae penetrat, mentem fouet et pererrat artus,

Sic deus interius sentitur et inditur medullis.

15

Vnde bonum subitum terris dederis, pater, reuela!

Derat apostolicis scriptis opulentus executor.

Eligitur locuples facundia quae doceret orbem

Quaeque uoluminibus Pauli famulata disputaret,

Quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent

20

Siue timoris opus seu mystica uel profunda Christi.

Vnus erat iuuenum doctissimus artibus sinistris

Fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare,

Saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra

Quo geniale tori ius solueret aestuante nupta.

25

Luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus,

Discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem.

Inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti.

Iamque figura alia est quam quae fuit oris et nitoris.

Exuitur tenui uultus cute, transit in seueram.

30

Deflua caesaries conpescitur ad breues capillos.

Ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,

Viuere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum.

His igitur meritis dignissimus usque episcopale

Prouehitur solium doctor, capit et sedile summum.

35

Valerianus opum princeps erat atque Gallienus.

Constituere simul poenam capitis deum fatenti.

Milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari;

Contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,

Ne quis ab egregiae uirtutis honore discreparet,

40

Neu fidei pretium quis sumere degener timeret.

Esse leuem cruciatum, si modo conferas futura

Quae deus ipse uiris intermina fortibus spopondit.

Merce doloris emi spem luminis et diem perennem.

Omne malum uolucri cum tempore transuolare cursim.

45

Nil graue quod peragi finis facit et quiete donat.

Se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris

Seque caput gladio submittere sanguinem dicare.

Qui sociare animam Christo uelit, ut comes sequatur.

His ubi corda uirum Christo calefacta praeparauit,

50

Ducitur ante alios proconsule perfurente uinctus.

Antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta

Conscia tartareae caliginis, abdicata soli.

Clausus in his specubus sanctus Cyprianus et catena

Nexus utramque manum nomen patris inuocat supremi.

55

"Omnipotens genitor Christi deus et creator orbis

Christe parens hominis quem diligis et uetas perire,

Ille ego uipereis quem tu bonus oblitum uenenis

Criminibus uariis tinctum miseratus abluisti,

Iamque tuum fieri mandas, fio Cyprianus alter,

60

Et nouus ex ueteri nec iam reus aut nocens ut ante.

Si luteum facili charismate pectus expiasti

Vise libens tenebris ergastula caeca dissipatis,

Eripe corporeo de carcere uinculisque mundi

Hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari,

65

Ne qua ferum reprimat clementia iudicem, tyranni

Neu sciat inuidia mitescere, gloriam negare.

Da quoque ne quis iners sit de grege quem tuum regebam,

Ne cadat inpatiens poenae titubetue quis tuorum,

Incolumem ut numerum reddam tibi debitumque soluam."

70

Vocibus his dominum permouerat, influebat inde

Spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris

Ingenii, stimulis ut pectora subditis calerent

Ad decus egregium discrimine sanguinis petendum,

Non trepidare docens nec cedere nec dolore uinci,

75

Laudis amore rapi Christum sapere et fidem tueri.

Fama refert foueam campi in medio patere iussam

Calce uaporifera summos prope margines refertam.

Saxa recocta uomunt ignem niueusque puluis ardet,

Vrere tacta potens et mortifer ex odore flatus.

80

Adpositam memorant aram fouea stetisse summa

Lege sub hac: salis aut micam iecur aut suis litarent

Christicolae aut mediae sponte inruerent in ima fossae.

Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti,

Gurgite puluereo mersos liquor aridus uorauit

85

Praecipitemque globum fundo tenus inplicauit imo.

Corpora candor habet, candor uehit ad superna mentes,

"Candida Massa "dehinc dici meruit per omne saeclum.

Laetior interea iam Thascius ob diem suorum

Sistitur indomiti proconsulis eminus furori.

90

Edere iussus erat quid uiueret, "Vnicultor "inquit

"Trado salutiferi mysteria consecrata Christi."

Ille sub haec: "Satis est iam criminis, ipse confitetur.

Thascius ipse Iouis fulmen negat. Expedite ferrum,

Carnificis gladio poenam luat hostis idolorum."

95

Ille deo meritas grates agit et canit triumphans.

Fleuit abire uirum maesta Africa quo docente facta est

Cultior, eloquio cuius sibi docta gloriatur.

Mox tumulum lacrimans struxit cineresque consecrauit.

Desine flere bonum tantum, tenet ille regna caeli

100

Nec minus inuolitat terris nec ab hoc recedit orbe.

Disserit eloquitur tractat docet instruit profetat.

Nec Libyae populos tantum regit, exit usque in ortum

Solis et usque obitum. Gallos fouet, inbuit Britannos

Praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Hiberis.

105

Denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis.

Instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.

Hymnus 14

Agnes sepulcrum est Romulea in domo

Fortis puellae martyris inclytae.

Conspectu in ipso condita turrium

Seruat salutem uirgo Quiritium

5

Nec non et ipsos protegit aduenas

Puro ac fideli pectore supplices.

Duplex corona est praestita martyri:

Intactum ab omni crimine uirginal

Mortis deinde gloria liberae.

10

Aiunt iugali uix habilem toro

Primis in annis forte puellulam

Christo calentem fortiter inpiis

Iussis renisam, quo minus idolis

Addicta sacram desereret fidem.

15

Temptata multis nam prius artibus

Nunc ore blandi iudicis inlice

Nunc saeuientis carnificis minis

Stabat feroci robore pertinax

Corpusque duris excruciatibus

20

Vltro offerebat non renuens mori.

Tum trux tyrannus: "Si facile est "ait

"Poenam subactis ferre doloribus

Et uita uilis spernitur, at pudor

Carus dicatae uirginitatis est.

25

Hanc in lupanar trudere publicum

Certum est, ad aram ni caput adplicat

Ac de Minerua iam ueniam rogat,

Quam uirgo pergit temnere uirginem.

Omnis iuuentus inruet et nouum

30

Ludibriorum mancipium petet."

"Haud "inquit Agnes "inmemor est ita

Christus suorum, perdat ut aureum

Nobis pudorem, nos quoque deserat.

Praesto est pudicis nec patitur sacrae

35

Integritatis munera pollui.

Ferrum inpiabis sanguine, si uoles,

Non inquinabis membra libidine."

Sic elocutam publicitus iubet

Flexu in plateae sistere uirginem.

40

Stantem refugit maesta frequentia

Auersa uultus ne petulantius

Quisquam uerendum conspiceret locum.

Intendit unus forte procaciter

Os in puellam nec trepidat sacram

45

Spectare formam lumine lubrico.

En ales ignis fulminis in modum

Vibratur ardens atque oculos ferit.

Caecus corusco lumine corruit

Atque in plateae puluere palpitat.

50

Tollunt sodales seminecem solo

Verbisque deflent exequialibus.

Ibat triumphans uirgo deum patrem

Christumque sacro carmine concinens,

Quod sub profani labe periculi

55

Castum lupanar nec uiolabile

Experta uictrix uirginitas foret.

Sunt qui rogatam rettulerint preces

Fudisse Christo, redderet ut reo

Lucem iacenti; tunc iuueni halitum

60

Vitae innouatum uisibus integris.

Primum sed Agnes hunc habuit gradum

Caelestis aulae, mox alius datur

Ascensus. Iram nam furor incitat

Hostis cruenti: "Vincor "ait gemens,

65

"Stringe ferrum, miles, et exere

Praecepta summi regia principis."

Vt uidit Agnes stare trucem uirum

Mucrone nudo, laetior haec ait:

"Exulto, talis quod potius uenit

70

Vaesanus atrox turbidus armiger

Quam si ueniret languidus ac tener

Mollisque ephebus tinctus aromate,

Qui me pudoris funere perderet.

Hic, hic amator iam, fateor, placet.

75

Ibo inruentis gressibus obuiam

Nec demorabor uota calentia;

Ferrum in papillas omne recepero

Pectusque ad imum uim gladii traham.

Sic nupta Christo transiliam poli

80

Omnes tenebras aethere celsior.

Aeterne rector, diuide ianuas

Caeli obseratas terrigenis prius

Ac te sequentem, Christe, animam uoca

Cum uirginalem tum patris hostiam!"

85

Sic fata Christum uertice cernuo

Supplex adorat, uulnus ut inminens

Ceruix subiret prona paratius.

Ast ille tantam spem peragit manu,

Vno sub ictu nam caput amputat

90

Sensum doloris mors cita praeuenit.

Exutus inde spiritus emicat

Liberque in auras exilit, angeli

Saepsere euntem tramite candido.

Miratur orbem sub pedibus situm,

95

Spectat tenebras ardua subditas

Ridetque solis quod rota circuit,

Quod mundus omnis uoluit et inplicat,

Rerum quod atro turbine uiuitur

Quod uana saecli mobilitas rapit:

100

Reges tyrannos imperia et gradus

Pompasque honorum stulta tumentium,

Argenti et auri uim rabida siti

Cunctis petitam per uarium nefas,

Splendore multo structa habitacula,

105

Inlusa pictae uestis inania,

Iram timorem uota pericula,

Nunc triste longum nunc breue gaudium,

Liuoris atri fumificas faces

Nigrescit unde spes hominum et decus,

110

O et quod malorum taetrius omnium est

Gentilitatis sordida nubila.

Haec calcat Agnes ac pede proterit

Stans et draconis calce premens caput.

Terrena mundi qui ferus omnia

115

Spargit uenenis mergit et inferis,

Nunc uirginali perdomitus solo

Cristas cerebri deprimit ignei

Nec uictus audet tollere uerticem.

Cingit coronis interea deus

120

Frontem duabus martyris innubae;

Vnam decemplex edita sexies

Merces perenni lumine conficit,

Centenus extat fructus in altera.

O uirgo felix, o noua gloria,

125

Caelestis arcis nobilis incola,

Intende nostris conluuionibus

Vultum gemello cum diademate,

Cui posse soli cunctiparens dedit

Castum uel ipsum reddere fornicem!

130

Purgabor oris propitiabilis

Fulgore, nostrum si iecur inpleas

Nil non pudicum est quod pia uisere

Dignaris almo uel pede tangere.

This text comes from MusisqueDeoque.

Reference basis text: J. Bergman, 1926. Editing of the digital edition: G. Dalla Pietà, 2010