Claudius Marius Victorius rhetor Massiliensis, Alethia

Praefatio

Summe et sancte deus, cunctae uirtutis origo,

Omnipotens, quem nec subtili indagine rerum

Mentibus humanis sensu comprendere fas est

Et nescire nefas; nam te ratione profunda

5

In tribus esse deum, sed tres sic credimus unum,

Vt proprias generis species substantia reddat

Indiscreta pio conseruans foedera nexu.

Tu sine principio, pariter sine fine perennis

Solus semper idem nullique obnoxius aeuo,

10

Tu spatium rerum, mentis quocumque recessus

Tenditur, excedis spatio neque cingeris ullo;

Nec te qui capiat locus est cum rebus alumnis,

Nec magis ipse locus; nec fas contingere menti,

Quae sit imago tibi, quia fine coercita nullo

15

Forma fugit sensus, uel qui uirtute beata

Te uegetet motus, quia totus semper ubique es:

Tu mens et sacrae penitus substantia mentis,

Tu ratio et plenae prudens rationis origo,

Tu uirtus, uirtutis apex atque ipsa profecto

20

Tu uita et genitor uitae lucisque profundae,

Tu lux uera, deus, tu rerum causa uigorque.

A te principium traxit quodcumque repente

Ex nihilo emicuit tantoque auctore repletum

Vel uim mentis habet uel formam in mente recepit.

25

Te dominum natura probat seruata caducis

Partibus et iussam seriem datus ordo fatetur:

Tu dociles numeros distinguens, pondera librans,

Mensuras uarians, modulosque motumque gubernans

Alternas seruare uices iugemque recursum

30

Rerum stare iubes et mentis imagine plenum

Aethere mota tibi iam saecula uoluere mundum.

Tu non contentus uno dotare creata

Munere, quicquid id est, quod per te uenit in usus;

Et plus est aliquid factum melioraque cuncta,

35

Qua, sunt, parte latent, et per se grata placere

Interior quoque causa facit; nonnulla uigorem

Ex aliis acuere suum, contraria quaedam

Si certent, plus pacis habent. sic omnia diues

Conditor aduersis etiam cognata elementis

40

Nectis et a toto fusis uirtutibus imples.

Et tamen haec cum sint in maiestate creandi,

Nil horum, quae gignis, eges mundique peracti

Et per te stabili rerum compage manentis

Non tibi currit opus promptumque in munere nostro est.

45

Omnia posse tuum; nec in hoc tua gloria tantum est,

Quod praestanda facis bonus auctor, sed quod et ipsa

Vt possis praestare facis causasque secundas

Inuoluis primis, quod qui tua munera sentit

Munus et ipse tuum est. liquida ratione probasti,

50

Quod tibi sola, deus, gigni qua cuncta iuberes,

Causa fuit bonitas, cum iussis uiuere primum

Spiritibus mundoque frui, quem mente gerebas,

Esse datum rebus subitis et cedere late

In caelum terrasque simul sedemque coruscam

55

Angelico praebere gregi. quis libera corda

Arbitriumque sui largitus mente benigna,

Vt fieret uirtutis opus meritisque piorum

Hoc quoque conferres, praestando ut debitor esses.

Nec quod de primis a te regnare creatis

60

Vnus dum lucis domino uitaeque suoque

Inuidet auctori titulumque hunc appetit, auctor

Maluit esse mali mortemque inducere terris

Cum scelerum sociis celso deiectus Olympo,

Virtuti quicquam sacrae praescribere fas est

65

Cui satis est fecisse bonum: nec fas erat ulli

Munus abesse dei laudisque hoc continet almae

Summa, nec ingratis uitam sensumque negasse

Ac proprium mentis per cuncta negotia regnum.

Nam quis fructus inest genitis, nisi libera mens est

70

Libera mens prorsus nulli est, nisi fas pereundi est.

Fas hoc esse datum nisi peccans nemo probasset.

Huc addam, quod cuncta sui diuersa uicissim

Examen conlata tenent atque inde perire

Posse datum cunctis, ut uiuere dulcius esset

75

Mutuaque alterni compar mensura pericli

Cederet ad meritum, cum iudice digna seuero

Praemia sanctorum geminaret poena malorum

Vel quod (praefata fas sit dixisse trementi

Pace tua, genitor) maius sit forsan apud te

80

Non peccasse boni per lubrica tempora uitae

Quam miseris peccasse mali. sed uiderit ista

Maiestas ut sese habeat censura futuri:

Hoc nobis satis est, quod per te nobile terrae

Inspirans rationis opus de puluere uili,

85

Vt domino ingratum talis quoque uinceret hostem,

Erexisti hominem, quem saeui fraude ueneni

In mortis laqueos et ad impia Tartara raptum

Sanguine mox proprio dignatus sumere corpus,

Sedibus ex Erebi cura maiore petitum

90

Restituis quam factus erat uitaeque perenni

Reddis et in caelum tecum uehis hoste subacto.

Iamiam nemo patrem temerarius arguat Adam,

Quod leue praescriptum uiolata lege resoluens

Ad letum patefecit iter. poena illa parentis

95

Prima fuit tanti, quia plus est uincere mortem

Quam nescisse mori. patria nunc laetus ab aula

Despicit aetherios axes et sidera calcat

Dispositosque uocat uentura in regna ministros,

Quos iterum formauit aquis docuitque renasci,

100

Quae totum genuit patri, sapientia uerbi.

In quo te, deus alme, precor, qui numine prono

Das sentire animis et uerum pectora cogis

Ignaro quoque uate loqui, da nosse precanti,

Dum teneros formare animos et corda paramus

105

Ad uerum uirtutis iter puerilibus annis,

Inclita legiferi quod pandunt scrinia Moysis,

Quae sit origo poli uel quae primordia mundi

Arcanamque fidem qui toto excusserit aucta

Pestis et in mores penitus descenderit error

110

Quaue iterum redeat uerum ritusque profanos

Pellat et aeternae reseret sacra mystica uitae.

Da simul et mentem, da congrua tempora menti,

Da studium, tanto ne desit cura labori

Successumque bonum studii quodque omnia uota

115

Iure supercurrit ualidoque includit amictu,

Ne damnes, tantum quod tam reus audeo munus.

Criminibus cunctis, quae feci, ignosce benignus:

Et uires sensumque animis meritumque dedisti.

Quod si lege metri quicquam peccauerit ordo,

120

Peccarit sermo improprius sensusque uacillans

(Incauto passim liceat decurrere uersu),

Ne fidei hinc ullum subeat mensura periclum,

Per Iesum Christum, qui filius unice tecum

Maiestate uigens pariter qua spiritus almus

125

Indeprensa animis saeclorum saecula uiuit

Et regnat, sollemne tibi quod consecrat. amen.

Liber 1

Ante polos caelique diem mundique tenebras,

Ante operum formas uel res uel semina rerum

Aeternum sine fine retro, sine fine futuri

Esse subest cui semper, erat deus unus, apud quem

5

Viuebat genitus uerbum deus et simul almus

Spiritus, arcani uitalis summa uigoris.

Vna trium quo se uegetans substantia nexu

Ingenita sese semper uirtute beabat

Regnabatque potens, in maiestate creandi

10

Iam res et causas rerum casusque futuros

Et facienda uidens gignendaque, mente capaci

Saecula dispiciens et quicquid tempora uoluunt

Praesens semper habens. immensum mole beata

Regnum erat ipse suum, regni nec teste carebat,

15

Virtus trina deus, qui primum semine nullo

Corpora dans rebus, dum res exsistere cogit,

Vt nostrum faceret munus, quod solus habebat

Solus norat opus, ditem absoluentia mundum

Cuncta simul genuit, sed partibus edita certo

20

Limite distinguens speciali protulit ortu,

Motus ut in seriem iam tempora conderet ordo.

Nam nec sacrilegi sensit quod lingua furoris

Casus mentis inops, dum nescia semina uoluit,

Tam prudens contorsit opus, nec dicere natum

25

Ante diem fas est, quia tempore nata mouentur

Et nullum tunc tempus erat, neque credere retro

Aeternum ac stabilem semper tenuisse uigorem,

Nam quod corporibus constat coepisse fatendum est.

Corpus enim, quod plaga terit, quod tempora soluunt

30

Atque abolent, ipso qui tendit in ultima fine

Principium ostendit, quod quae sortita probantur

Aut facta credi par est aut nata putari.

Nam quae nascuntur cum tempore mota ferantur,

Tempora post mundi molem currentia nasci

35

Quod prius est et corporibus constare necesse est

Non potuisse probant, fieri potuisse fatentur.

Factum igitur constat mundum, quod quisque subactus

Annuit et uero conuictus dogmate credit;

Concessit fecisse deum, qui numine uerbi

40

Et uirtute potens quicquid natura putatur

Disposuit, iussit, monuit munusque creatum

Succiduis uicibus semper fugitiua reformans

Sustinet ac uolucrem retrahens circumrotat orbem.

Et si maluerit totum dissoluere raptim,

45

Esse adimat rebus nec solum hoc esse, sed ipsum

Praeteritis tollat qua scit ratione fuisse.

Pro uis quanta patris, pro quanta est gloria uerbi!

Quis modus in toto, quae summa in munere, cuius

Excelsi conuexa poli terraeque iacentes

50

Pars prima est operis? sed terras texerat aequor

Aeraque in medio sordenti nube madentem

Vmbra poli densis urgebat caeca tenebris.

Et sacer extensis impendens spiritus undis

Altrices animabat aquas ac semina rerum

55

Nondum compositis fundenda ad germina terris

Insinuanda dabat, cum lux immissa superne

Emicuit cogente deo discretaque nigrum

Vmbra peplum retrahens summo discessit Olympo

Et medias obiecit aquas fugiensque sequentis

60

Mox pos terga fuit. nomen sic meta diei

Imposuit lucis spatiis mundoque refusam

Noctem intercisae parilem fecere tenebrae.

Rursum mane nouum: primo iam uespere pulso

Reddita lux nituit, cum se firmissima moles

65

Fluctibus a mediis concreto corpore tendens

Extulit et duro late solidata rigore

Diuisas suspendit aquas gelidumque profundum

Axibus obiecit calidis seque aequore saepto

Nixa superfudit rebus, quas circite uasto

70

Clausit, et antiquum spoliauit nomine caelum.

Forsitan hic aliquis sic secum errore perito

Disserat: "aetheriis ne desint pabula flammis

Et nimius calor ima petens alimenta sequendo

Exurat mortale genus caelumque coruscum

75

Non possint terrena pati, subiecta deorsum est

Machina firma poli quae, dum nos protegit umbra,

Et uelatur aquis."talis sed quaerere causas

Mens fuge nostra procul; plus sit tibi credere semper

Posse deum quicquid fieri non posse putatur.

80

Et magnum pelagus super astra et sidera ferri

Ipsorum ratione proba, qui credere nolunt

Et mundum pendere uolunt, quem conditor ipse

Incomprensibili semper ratione gubernans

Gestet et immenso constantem pondere uoluat.

85

Tertia lux tumidos stupuit discedere fluctus,

Cum deus impulsis reliqui iam gurgitis undis

Aereis magnum spatiis patefecit inane.

Arida tunc primum mundi pars ima retectam

Ostendit faciem tremefactaque numine uerbi

90

Caerula nudatas cinxerunt aequora terras.

Quas uario raptim iussas uiridescere fetu

Luxuriosa nouo texerunt germina limo

Et rudis e tenero prorumpens caespite laetis

Iactauit se silua comis ac frugibus ipsis,

95

Quaeque ferens proprium semen, testata satorem est.

Iam tribus exactis motu succensa citato

In flammas ignisque globum se cogere iussa est

Solis prima dies fundataque semina lucis

Puniceos roseo sparserunt fomite crines

100

Lunaque, noctis honor, proprio seu lumine fulsit

Seu ueniente globo radios percussa refudit,

Inferiore uia soli subiecta pependit,

Astraque distinctis mundum pingentia zonis

Floribus aetheriis uarios uibrare colores

105

Et magis ornatis caelum splendere tenebris

Caerula nox stupuit, rutilis dum spicula flammis

Fusa micant urgentque alacres noua sidera iactus.

Quae iubar obducit radiis lucisque profundae

Quadam nocte tegit signataque limite certo

110

Tempora dissiciens, certa statione peracta

Praecipitisque poli numerosa uice redire,

Ire semel iussus reuolutum conficit annum

Artificemque sacrum mira compage fatetur.

Quinta dies mouit spirantia corpora ponto,

115

Quae liquor ex facili genuit sparsitque profundo,

Delicias pelagi, uario quas germine miris

Formauit natura modis, quae iussa creare

Pro toto partes etiam sibi uiuere rerum

Cogit et in brutas animam dedit ire figuras,

120

Quaeque salis tumidi squalentia gurgite terga

Nullo fine leuent molli differta sagina,

Ni uelox uastis praescribat terminus aeui.

Corporibus fauet ipse liquor genitalis alumnis,

Qui terrae quoque germen alit cumulataque membra

125

Dissoluit potius, quae plus extenderat umor.

Hinc uolucres quoque, molle genus, traxere uigorem:

Dum liquidas conformat aquas immissaque pontum

Vita subit, feruent iterum tumida aequora partu

Non sibi feta suo, iamiamque emissa profundo

130

Squamea turba salo summas dum surgit in undas,

Quae uolitabat aquis, sensim natat aere puro

Et docet aetherios contingere posse recessus

Hoc animal, nitidis quod rursum nascitur undis.

Iam bis terna dies claro radiabat Olympo,

135

Tertia post calidi genitalia munera solis

Iamque tepens tellus grauidos laxauerat artus,

Cum maiora agitans iussit deus edere terram

Omne animal, ratio uegetat quod sola mouendi,

Cui seruire datum quo rerum postulat usus.

140

Nec mora prorumpunt fetis uitalia terris

Pignora, quaeque sui generis sortita figuras,

Indiga iam domini, quem propter cuncta parauit

Qui solus potis est etiam facienda creare.

Hinc iam fas mihi sit quaedam praestringere, quaedam

145

Sollicito trepidum penitus transmittere cursu,

Mutata quaedam serie transmissa referre.

Postquam cuncta datus generatim protulit ordo,

Quae mandante deo tum plenus mente parentis

Filius omnipotens faceret sanctusque probaret

150

Veris plena bonis et multa dote referta

Spiritus ac longam in seriem mansura foueret

Causa datur mundo propior, cui iusta uicissim

Causa prior. iam mundus erat, iam sidera et ortus

Aetheraque et uitreum pelagus terraeque uirentes;

155

Ni spectator adest, quem tantae gloria molis

Impleat atque oculis auidum per singula ducat,

Quid possint conferre deo? possessio nulla est,

Si rerum possessor abest. tunc rector Olympi:

"Stat data summa operi, bona sunt quaecumque creaui.

160

Nunc hominem faciamus "ait, "qui regnet in orbe

Et sit imago dei. similem decet esse creanti,

Liber ad arbitrium fruitur qui mente creatis."

Dixerat haec et factus homo, seu corpore toto,

Siue anima ac specie, forsan quo more futura,

165

Quo facienda facit, quo factum semper habebat

Iam prope praeterito quod nondum accesserat aeuo.

Et mox praepositum rebus cum coniuge iussit

Crescere per subolem terrasque replere uacantes.

Iam bene sic dicente deo natura creandi

170

Imposita est cunctis, quae per se uiua mouentur.

Septima lux magnum uidit cessasse parentem,

Sed generum numeros tantum desisse creare

Et requiem tenuisse suam, meritoque sacrata est,

Diuersum quae uidit opus; nam hoc quoque plenum est

175

Virtutis cessasse deum, posuisse labores.

Formam progenitis, qua praemia digna pararent,

Bis ternis satis est dominum spectasse diebus;

Septima lux docuit ueneranda exempla quietis,

Quam sperare iubet populos pro munere uitae

180

Semper post operum tribuendam facta piorum.

Haec quoque lux illa est, dira qua Tartara Christus

Soluit et euicto reditum patefecit Auerno,

Dum requiescit humi patriam rediturus in aulam.

Sic cessare deus, sic otia sumere nouit,

185

Plus ut agat cessans: pariter sine fine quiescens

Ac sine fine operans seriemque et tempora miscens

Cessando consummat opus, quodcumque crearat,

Vt faceret, primumque hominem iam corpore donat,

Qui postremus erat (nam causas condere rerum

190

Non quod membra dare est), seu cum sic septima currat,

Vt maneat quoque sexta dies, quia sexta profecto

Hoc quod prima deo est praesto omnia semper habenti

Quae nobis fugiunt, post quaeuis tempora summus

Auctor adhuc hominem sexta sic luce figurat,

195

Siue, ut nos merito rebus praestare creatis

Quos facit ipse manu, doceat, manifestius edit

Nunc, quod factus homo est, solidoque hoc intimat orbi:

"Omnia, quaeque mouent anima, generata iubente,

Vos operante deo."tanto quis digna parenti

200

Laudis sacra ferat, qui mundum atque omnia raptim

Imperio explicuit, dumque imperat esse, peregit?

Nos facit esse mora, nos circum impendere sacri

Dignatur curam studii suadetque putari

Paene laboris opus; facilem nam cedere limum

205

Et flexum formamque sequi qua ducitur arte

Arripit ac sacra qualem iam mente gerebat

Explicat in speciem, flatuque immissa uaporo

Vita rigauit humum. tellus mollita liquore

Partim facta caro est, sanguis, qui lubricus umor,

210

Distendit mollis per nota foramina uenas,

Et mentis iam plenus homo est terraque repulsus

Exilit ac dominum prudens rationis adorat.

Non aliter ruptis mandata resurgere bustis

Corpora uera fides, cum caelo illapsa patenti

215

Maiestas grauidae reserat caua uiscera terrae.

Nam quod non habuit cum sic e puluere summo

Informante deo propriae uirtutis egena

Ediderit, facile est, ut iudice reddat eodem

Iussa quod accepit. sic totum forma futuri est

220

Quod prius est genitum, dumque ipse ita conditur Adam,

Vt repetita sacrum geminet narratio munus,

Vtile praeseritur populos quandoque renasci.

Quorum fonte dato iam tunc et origine summa,

Eoos aperit felix qua terra recessus,

225

Editiore globo nemoris paradisus amoeni

Pangitur et teretis distinguitur ordine siluae.

Hic, ubi iam spatiis limes discernitur aequis

Solis et aeternum paribus uer temperat horis,

Illic quaeque suis diues stat fructibus arbor

230

Pomaque succiduis pelluntur mitia pomis,

Quae sunt blanda oculis et miri plena uigoris

Membra animosque fouent pascuntque sapore et odore.

Tellus sidereos uibrat distincta colores

Semper flore nouo, quaeque arida tegmine sicco

235

Iam fragiles soluunt calamos, animata uigore

Muneris ambrosii spirantia cinnama fundunt.

Sed nec quod Medus redolet uel crine soluto

Flagrat Achaemenius, quod molli diues amomo

Assyrius messisque rubens Mareotica nardo,

240

Quod Tartesiaci frutices, quod uirga Sabaei

Quodque Palaestinus lacero flet uulnere ramus

Aera diuerso cessant infundere sensu.

Namque huc cuncta deus pariter, quae singula certis

Accepit natura locis, conferta regessit;

245

Motaque dum leni uibrat nemus aura meatu,

Vnum ex diuerso nectar permiscet odore

Fitque nouum munus, sibi nulla quod asserat arbor,

Quaque tremens blando sensim iactata fragore

Commotis trepidat foliis, sonat arbore cuncta

250

Hymnum silua deo modulataque sibilat aura

Carmina: nec uacuus uanum quatit aera motus;

Quippe apud auctorem, qui totum mole sub una

Res rebus nectens alterna lege retentat,

Nil uacat aut uanam species tenet ulla figuram.

255

Atque ipsum fortasse nemus siluaeque coruscae

Argumenta operum sunt et plantaria rerum,

Inque hominum cultum nudo quod nomine uenit,

Certum ibi corpus habet proprioque in stipite floret

Gloria, simplicitas, studium, uigilantia, somnus,

260

Cura, salus, terror, facundia, gratia, motus

Affectusque animae stimuli, custodia, uirtus,

Et totum quod mundus habet, quia nascitur illic,

Hic uiget ac mentes agitat sensusque ministrat.

Sed satis hoc fidei est, laeto quod semine surgens

265

Hinc arbor uitae celsis petat aera pomis,

Illinc diuerso nocitura peritia fructu

Examen rerum suspenderit arbore legis.

At gremium sacri nemoris, quod silua coronat,

Fons rigat et diti prolem uirtute maritat,

270

Quadrifido tumidum laetus caput amne resoluens

Ditior oceano; iugi nam gurgite promptus

Hic proprios donat latices, ille accipit omnes

Et non sentit aquas; minor est qui crescere tantis

Fluctibus infusis quam qui decrescere nescit

275

Amnibus effusis. primo sed flumine Phison

Prosilit exultans, pars fontis quarta beati,

Edens natura quas dat prudentia dotes,

Gangetisque replet populos ac regna Euilantum

Distendit limo terrasque et semina uoluens

280

Quae facit arua serit. nudis qua squalet harenis,

Aurea fulgentis inter ramenta metalli

Fulmineo rutilans carbunculus igne coruscat

Ac uiridi radiat fulgescens luce smaragdus.

Nec minor inde Geon, placidis sed mitior undis

285

Niliacas attollit aquas arsuraque late

Diluuio tegit arua pio caeloque repugnans

Temperat Aethiopum stagnis refluentibus auras.

Tertius hinc rapido procurrens gurgite Tigris

It comes Euphrati, iuncta quos mole ruentes

290

Tellus uicta cauo sorbet patefacta barathro,

Donec in Armeniae saltus ac Medica pascua

Quos non sustinuit nec iam capit euomat amnes.

Sed Tigris nigro tamquam indignatus Auerno

Prosilit aetherias motu maiore sub auras

295

Et rursum spelaea subit mersusque cauernis

Intus agit fremitus et fortior obice factus

Multiplicatur aquis artoque citatior antro

Exit et Assyrios celeri secat agmine campos.

Iustior Euphrates, diti qui gurgite largus

300

Irrigat arentes subiectae Persidis agros

Mollibus elicitus riuis atque omnibus aeque

Seruit et humanos totum se praebet in usus,

Donec siccus aquis nomen quoque prodigus ipsum

Consumat terris, pelagi quod debuit undis.

305

Haec igitur cuncto naturae ditia fetu

Regna, tot et tanta uirtutum dote refertae

Deliciae prima est hominis possessio primi,

In quam deductus uita exultare perenni

Accola iussus erat; iamque inter munera prima,

310

Dum fit dignus adhuc discitque labore mereri,

Quo potitur, plenae fructum uirtutis adeptus

Expers curarum uotique ignarus agebat:

Tantum apud auctorem est meriti pro nomine summi

Nondum aliquid meruisse mali. quantumne putamus

315

Soluere posse patrem rediturae in tempora uitae,

Cuius apud famulos iam tunc largitio prima,

Non merces paradisus erat? quodque illa seuerae

Legis scita tulit libertatemque repressit,

Spondet adhuc maiora bonis et praemia seruat,

320

Qui causam meritis statuit, cum, "uescere ", dixit,

"Arboribus cunctis; hanc tantum horrere memento,

Quae diuersarum gestans examina rerum

Tunc uos scisse bonum, morsu cum laesa profano,

Nosse malum faciet, mortis quod poena sequatur."

325

Tali lege data ratio docet alta parentis

Quod non mortalem fieri, sed uiuere dignum

Esse hominem uoluit, dignum obseruantia parua

Quem faceret. pro quanta dei indulgentia magni est!

Nostrae laudis opus fieri, quod sponte benigna

330

Largitur famulis, nostri cupit esse laboris

Et se quod donat mauult debere uideri.

At tu, quem sacri nectit custodia iuris,

Ne querere, angustis quod clausa licentia metis

Parte sit orba sui: nihil hac tibi lege recisum est.

335

Ante potestatem tantum terraeque marisque

Nanctus eras, nunc iam regni uitaeque perennis,

Nunc et mortis habes. tunc ut sibi cuncta parentem

Indulsisse pium rudis incola crederet orbis,

Omne animal, quod adhuc tellus dare iussa creauit

340

Et tacito, uernans in corpore, semine fudit

Iussit adesse deus proprioque obedire tyranno,

Summaque post generum uocitamina dicere partis

Nomina ceu famulis rebus quo figeret Adam;

Ammonitu domini tanta inter munera uitae

345

Qui dedit et nomen proprium. nec fit mora: sistit

Omne genus natura deo, quacumque creatum est

Mundi parte noui; coeunt tam dissona motu

Temporis unius spatio, quae fortia nisu,

Molli lenta gradu, rapido promptissima cursu

350

Impete praecipiti uel prona per aera labi

Vel subnixa fretis et pondere lubrica ferri

Instruxit genitor, diuerso munere donans,

Armauitque manu, cornu, pede, dente, ueneno

Atque aliis, quibus artis inops animique minoris

355

Concretum muniuit opus. sed nemo animantum

Aequa homini specie uultuque habituque uigebat

Et prope collato maiorem addebat honorem,

Totque inter duplici uitam illustrantia sexu

Impar solus erat, dudum qui coniugis aptam

360

In se materiem gignendae ignarus habebat.

Ergo opus adgreditur notum deus ictaque raptim

Corda uiri tanto dissoluit languida somno,

Mentis ut experti pollens subducere costam,

Dum surgit caro iussa sequi pellisque recedens

365

Os simul et medium non intermiscet hiatum,

Illaesis raperet membris et corpore sano.

Quae pandens, uarios mox et digesta per artus

Accepit formam calidaque animata medulla

Traxit opus uitae, sexu iam grata secundo,

370

Ac permissa suo uocitata est Eua marito.

Hoc nunc turba loco stolidissima desine tandem

Antistare sacro quicquam censere parenti:

Cur sic quippe uiri formata est femina membris

Prima sui, posset molli cum puluere fingi,

375

Posset et ex nihilo? causa est haec uera profecto,

Ne naturalis potius sibi sumeret ordo

Vel quod homo ex homine est liquidoque patesceret orbi

Omnia facta simul tunc, ut cognatio quaedam

Alternum curae propriae misceret amorem

380

Semet in alterius cogens agnoscere membris.

Hinc est, ignarus partem quod senserit Adam

Se recepisse sui; tetigit noua gratia mentem

Affectusque oculis in uiscera nota receptus

Irruit et tanto penetrauit in ossa calore,

385

Vt iam scire daret, quod nomen coniugis uxor,

Quod dulces nati postponendique parentes

Coniugibus. quid? iam una duos in carne manere

Aeternam pariter uitam ducentibus esset

(Nam dum terrarum uitiis et labe carerent,

390

Diuinis uiguere animis, nullius egeni

Quas dabat orbis opes; non quippe obnoxia morbis

Corpora gestabant cupidi nec uentris alumna;

Tantum in deliciis cibus et quod postulat usus

Nondum erat auxilium uitae propriumque uigebat

395

Immortale animae), ni serpens dira ueneno

Maioris stimulata mali dissoluere legem

Talibus incautam suasisset fraudibus Euam:

"O uitae melioris inops rerumque bonarum

Gens ignara homines! nam qui dinoscere nescit,

400

Quo distent diuersa bonis, hic nec bona nouit.

Atque ideo augustos homini fas carpere fructus

Noluit esse deus, ne mentis nube remota

Dent animis oculos et quae sint optima, rerum

Altera pars per cuncta docens arcana peritos

405

Dis faciat similes."hic nunc excurrere paulum

Fas fuat et turpes ueterum deflere ruinas.

A nimium miseri gentiles, quos furor egit

In uarios ritus! patet, in qua morte profani

Funditus occiderint. nomen plurale deorum

410

Serpentis primum sonuit uox impia diri

Qui mortis tunc causa fuit. nam credula postquam

Rupit sacrilegis praescriptum morsibus Eua,

Experti iam docta mali, solacia culpae

Quaerit et in crimen facilem tractura maritum,

415

Qua periit prior, arte petit. sic hoste subactus

A gemino cedit sceleri miserabilis Adam

Pomaque libauit sacro blandissima suco.

Sed quia legis in his suberant praescripta seuerae

Plus quam uipereo mortem allatura ueneno,

420

Vt primum illicito uiolarunt membra sapore,

Confestim sensere nefas facinusque peractum

Creuit et ignaro percussit pectora sensu.

Hinc timor, inde pudor; quippe antea degere nudis

Et nescire datum, siue almi plena uigoris

425

Corda rudes homines celsarum conscia rerum

Et caelo tantum mundoque intenta ferentes

Pectora ad exemplum semper conuersa parentem,

Dum secretorum miracula diuinorum

Paene incorporeae mentis splendore notarent,

430

Nondum contigerat membrorum cura suorum

Amentes meliore anima, seu corpora nulla

In senium soluenda mora penetrare nequibat

Motus, qui sciri faceret quodcumque necesse est.

Postquam deseruit uitae uigor ille perennis

435

Iam mortale animal, demum frigusque calorque

Aeriae subiere uices ac uestis egenos

En se senserunt homines sexuque latenter

Erubuere suo. tacitis miserabile questi

Fletibus umbrosae foliis noua tegmina fici

440

Texunt consertis, post culpam mente receptum

Corpore uelato denudatura pudorem.

Nec satis hoc trepidis. quid agant, qua crimen inustum

Seque ipsos fugiant? cuperent, si forte paterent,

Condere se terris: adeo contermina poenae

445

Culpa suae est, ut iam miseros mortale pauentes

Mortis imago iuuet. siluas umbrosaque lustra

Obtendunt, uanae solacia falsa latebrae.

Nam quo te timidum fas est subducere corpus,

Te, te, inquam, qui mox primus retrahendus es, Adam?

450

Virtus uiua patris mundi occultissima praesens

Implet et immensos exit diffusa recessus.

Sed uerum nefas est pauidos fraudare latebra.

Ille potest dominum fugiens euadere summum,

Qui fugit ad dominum; sola quem mente relinquens

455

Quam uastis iaceas et non celere tenebris!

Voce uocans ubi sis, pariter testatur utrumque.

Nam cur te cernens quaerit deus et, cui praesens

Semper eris, cui te proprio subducere furto

Nec mors ipsa potest, fragili quam mente subisti,

460

Cur ubi sis quaerit, nisi quod te more doloris

Lapsum sponte tua secum non esse fatetur

Et caelo cecidisse sacro? sed sancta parentis

Desperare uetat pietas, clementia cuius

(Fas dixisse mihi, fas sit quoque dicta probasse)

465

Iustitiam excedit. nec tam me uoce seuera

Corripiens ubi sis, trepido quid pectore uoluas,

Terret quam recreat, quod adhuc post crimina lapsum

Immersumque metu latebris ac paene sepultum

Euocat et reuocat. nec longa exempla petantur:

470

Ipsa probat dominum mitem donatio culpae.

Postquam excussa reos distinxit quaestio summos,

Incipit omnipotens (caelum, mare, terra loquenti

Intremit, et uastos pandit concussa recessus,

Dumque reos punit sententia, Tartara fecit) :

475

"Quandoquidem nostris tutum decedere iussis

Duxistis, serie sceleris qua culpa cucurrit,

Hac mihi iusta nouos feriet censura nocentes.

Inter cuncta, frui toto quae iussimus orbe,

Tu maledictus eris et peior, quam tegis intus,

480

Inuida mens, coluber, qui caelum intrare creatos

Deiecisti homines uetitasque attingere fruges

Fraude tua impulsis praedurae mortis origo es.

Vt condigna nefas poenae mensura sequatur -

Immersisti homines terrae: et tu stratus iniquo

485

Membra solo duram sulcabis pectore terram;

Fecisti peccare cibis: pro talibus ausis

Et tu semper edes squalentia uiscera terrae.

Et quia te dignum placuit tibi, primus ut esses

Inuentor mortis, poena moriere cruenta

490

Humanique odium generis specialiter armans

In genus omne tuum, saeuis imbute uenenis,

Vt perimare magis, semper timeare iubebo.

Atque huius, prima gaudes quam fraude subactam,

Inferior pedibus degens et pectore pronus

495

Extremis tantum sic insidiabere plantis,

Vt capiti trepidans etiam uestigia figat."

Dixit et exsanguem sic est exorsus in Euam:

"At tu quae minimum solam te perdere fructum

Esse putans sceleris, misero iam mente nocendi

500

Insidiata uiro dominataque crimine tanto es,

Praebebis famulare iugum subiectaque duri

Arbitrium sensura uiri patiere labores

Casibus assiduis, ut, coeptum quae prior ausa es

Multiplicare nefas, multis uersere periclis,

505

Et pariens crebris adeo torquebere natis,

Vt quos mortalis faciet tua culpa creari,

Mortis nonnumquam lacerae sint causa parenti."

"Tu quoque, cui monitus nostros et prima salutis

Vincula femineis postponere fraudibus auso

510

Sponte mori placuit, talem reus excipe sortem:

Criminibus tellus, quam tu sulcabis aratro,

Sit maledicta tuis, spinas tribulosque minaces

Culta ferat fallatque tuum spes improba uotum.

Tu mihi desisti mente inseruire fideli:

515

Nec tibi terra fidem seruet. tu uiuere laetus

His in deliciis et cunctis uiuere saeclis

Sponte recusasti: duro nunc uiue labore,

Viue in miseriis, donec te lenta senectus

Terram, quod magis es, faciat terraeque refundat."

520

Dixit et ignaros caelum defendere membris

Veste tegit pecudum miserans uitamque tueri

Edocet. at ne iterum facinus, quod mente gerebat,

Auderet mortis formidine percitus Adam,

Si rerum ignarus, primi quod iuris habebat,

525

Arbore uitali post causae extrema superbum

Auxilium repetens, nulla patris arte redemptus

Viueret et mundo iam mysticus ordo labaret

Ac miseros semperque reos grauiora manerent,

Continuo sacris iussos decedere lucis

530

Expediunt uenti, nemoris quos silua profundi

Concitat (ast illos libranti turbine nexos

Continet aura uehens et spiritus aera totum

Natura uergente rapit) terrisque relatos,

Vnde datum corpus, mollito flamine ponunt

535

Expertes tanti spatii expertesque pericli,

Sed non expertes, agitat qui corda, doloris.

Quo ruerint, quid perdiderint, quae uita sequatur,

Quae fuerit, tristis mentem collatio uexat,

Quae diuersa magis cumulat, secumque uolutant,

540

Quanto aliud iam sint, quanto mutatus uterque

Se quaerat, dubii culpae hoc adscribere primae

Et poenae, uim nosse mali quod compulit error,

An hoc esse mori, uel, si grauiora supersunt,

An detur reditus miseris, an fine perenni

545

Perdant quod superest, an cum uia mortis amarae

Per lignum ingruerit mundo populisque futuris,

Possit adhuc aliquod per lignum uita redire.

Liber 2

Hactenus arcanam seriem, primordia mundi,

Vt sincera fides patuit, sine fraude cucurri,

Dum dignis leto uitiis terrena carerent.

Nunc hominum mores et iam mortalia uersu

5

Ingressum fas sit ueris miscere poetam.

Postquam sacratis decedere iussus uterque

Sedibus ac regnis genitalia contigit arua

Et propria stetit exul homo, miserabile, quali

Ore rudes stupeant tam barbara rura coloni,

10

Quae non frugifero distincta stipite uernant.

Nec species iuuat ulla soli, sed bruta coacto

Pondere congeries nec lecta mole locata est.

Ardua caute rigent, siluis depressa laborant,

Plane latent herbis, horrescunt edita dumis.

15

Heu quibus haec spectant oculis, quo pectore cernunt,

Quorum animis paradisus inest! neque causa doloris

Vna subest, quod cunctorum iam plena malorum

Se pandit facies, sed, quod meminere bonorum.

Nunc honor ille sacri nemoris maiore sereno

20

Irradiat, nunc diuitias cumulatius edit

Silua beata suas, nunc pomis dulcior usus

Nectareusque sapor, uiuis nunc floribus halat

Tellus et absenti tristis perstringit odore.

O quam non eadem meritis, paradise, rependis!

25

Te magis extollit collatio deteriorum

Et peiora facis, miseris quae sola supersunt.

Hic uitae perit almus amor, penuria rerum

Insinuat iam dulce mori, ni maior egestas

Succurrat grauiore malo; nam uiscera edendi

30

Incendens rabie per cunctas ducit edaces,

Quas sterilis dat silua, dapes cogitque malignis

Herbarum dubias passim radicibus escas

Explorare cibis uitamque euadere talem

Ipsa famis non posse facit, quae uelle coegit.

35

Tandem cunctarum, quibus indiget usus, egenos

Atque inopes rerum docuit res ultima summi

Auxilium sperare patris: prostratus uterque

Membra solo lacrimis tantum mutique doloris,

Dum pudor iniustis subducit uerba querelis,

40

Immoritur senio. sed postquam reddita mens est,

Adsurgens tandem tali prece supplicat Adam:

"Omnipotens auctor mundi rerumque creator,

Vae mihi labe mali! felix dum uita maneret

Et celeres animos uisu super astra daretur

45

Posse sequi, late circum perque omnia fusum

Semper et ingesto uisus splendore tegentem

His oculis (ceu mentis erant arcana tuentes),

Quod dictu proprium est, uidi non posse uideri.

Nunc quoque post culpam spoliatis lumine sacro,

50

Quamuis mens melior per totum libera ferri

Fugerit et clausis terreni carceris antro

Nil ueri praeter mortalia nosse supersit,

Omnia plena tui tantum sentire remansit.

Atque ideo omnipotens, qui semper totus ubique es,

55

Ad te confugimus trepidanti mente precantes:

Exaudi miseros, quos semper cernis et audis,

Si, cum me parti damnatae adnectere uellet

Ille caput scelerum, mundi reus et suus hostis,

Nil per se solum, ne uictus cederet, ausus,

60

Serpentis miseram, cui mens incauta, per artem

Meque per affectum, quem sexus sentit uterque,

Artificis scelerum fraus improuisa subegit

Et, cum damnarer iusta pro crimine poena,

Sic piguit culpae, tanto mens icta dolore

65

Indignata sibi est, ut te, mitissime iudex,

Tunc mihi uindictam de me praestare putarem.

Idcirco et gemitus causae lacrimasque negaui,

Indignum uenia quia me reus ipse probabam,

Amplexusque animo solacia dulcia poenae

70

Hoc ipsum post haec sacra inter munera ponens

Pro uenia sceleris, quod sum damnatus, habebo.

Non igitur dirum est. ut maiestate serena

Exaudire uelis nil contra iussa precantis

Nec iam poscentis lacrimis, quod sponte benigna

75

Praestabis famulis, ut se censura resoluat,

Tota sed ut plenas teneat sententia uires.

Iussisti mota uictum me quaerere gleba

(Damnatis igitur campi sunt arma mouendi

Danda reis), dumos steriles spinasque tenaces

80

Pro fructu dare rura mihi (prius ergo serenda est,

Vt fallat mea uota seges quaesita labore),

Herbarum assiduo contexere semine panem;

Da menti, quae sint herbae, quae forma laboris,

Da, pater, auxilium miserans atque imbue sensus.

85

Tunc erit, ut rerum compos et certa salutis

Seruiat Eua mihi saeuumque experta creandi

Supplicium pariat populos, qui crimine nostro

Plectantur, purgetque patrum peccata nepotum

Mortibus aeternam faciens successio poenam."

90

Talibus orantes falsi serpentis imago

Indice uisa metu tacito se tramite ferre

Leniter ad molles tractus uibrantibus herbis

In se conuertit trepidos pigrique doloris

Excussos senio cognatas traxit in iras.

95

Et prior Eua uiro: "si te suprema malorum

Causa mouet, rape saxa manu; datur ecce facultas

Auctorem leti leto dare. prima docere

Suppliciis debet propriis et morte cruenta,

Quam sit triste mori, quae me male perdidit et te."

100

Dixit et elapsam cursu telisque sequuntur

Missilibus cautesque rotant, quarum una reducto

Altius ad nisum facilem dare certa lacerto

Obsequitur uotis oculosque animamque secuta

Et nudum in silicem media serpente resultat

105

Scintillamque ciet, sicco quae fomite parta

Ac mox flamma fuit crinita incendia late

Extendens siccoque floret iam candida fumo.

Horruerant latebrasque gradu trepidante petebant,

Sed pauidos stupor ipse tenet curamque sagacem

110

Humani pandit uitii, quod cernere rursum

Et timidi metuenda uolunt, paulumque remoti

Telluris dorso sterilis mirantur opacas

Procubuisse comas nemorum, sordere fauillis

Fuscarique diem, totas splendescere terras

115

Et lucem sub sole nouam. nec mente quieta

Accipiunt crepitus stridentibus undique siluis

Vndantisque globos flammarum in sidera ferri,

Dum se radices demersus tendit ad imas

Ignis edax penitus, sumpto quo uicta calore

120

Terra rudis pandit generosa ad munera uenas

Et, cum iam cuncto fuerit siccata liquore,

Incipit ipsa liquor fieri riuisque metalla

Fundere quaeque suis. fuluo torrente coruscat

Auri summus honor, candenti lacte renidens

125

Effluit argentum, rigor aeris lubricus errat

Et coit in mollem resoluto corpore massam

Liuida gleba chalybs. ruptis sic Aetna caminis

Egerit immixtis stridentia sulphura flammis,

Lubrica dum feruent -at cum spirabilis aurae

130

Temperiem sensere, rigent raptimque coruscam

Vertitur in glebam siccus liquor igne gelato

Et fit corpus iners. uarios ita sistere cursus

Mirantur latices, quos, dum qua deficit ardor,

Iam cupidis spectant oculis, blandumque colorem

135

Accipiunt membris et quod timuere sequuntur.

Auxilium sensere dei gaudentque reorum

Et primas nulla culpam uirtute secuta

Ad uotum cessisse preces summoque parenti

Acceptum referunt et quod dedit ignis et ignem

140

Et mentem, cui quo sit opus patefecit. utrumque

Certum habeo, munus sacrum explorasse parentes

Cuncta alacris oculis permensos, sed prius auro

Admouisse manus diti, quod fulmine mentis

Iam ferit et cari subigit fulgore ueneni

145

Nec satiat, donec mirantes pondere multo

Vincat et elapsum durae ceu murice cautis

Vulneret ac facilem uitiato corpore plagam

Posse pati doceat. subiit noua cura repente

Attonitos acuitque animos casumque magistrum

150

Admonet arte sequi. duri tunc pondere saxi

Alternis caedunt uicibus flectuntque trahuntque

In uarias species cedentem ad uerbera massam.

Quam nullus formare labor, sed uicta figuram

Ocius hinc perdit, magnis quod nisibus impar

155

Materies recipit studium, sed decipit usum.

Durius ergo aliud quaerunt; sed et hinc placet aurum,

Vtile quod rigidum docuit magis esse metallum.

Inde, cui propior decor est et uena secunda

Itur in argentum, blando quod firmius auro

160

Officium magis est patiens. sed fortius aes est

Id quod conspicuum minus est. mox aere magistro

In rigidum chalybem translatus substitit usus.

Forsitan et cunctos quos fingit opinio casus

Artifices summos operum percurrere uersu

165

Possit nostra chelys, tanto patefacta calore

Vt se decoctis tellus pinguissima glebis

Mouerit in fetus uarios, quos imbre marito

Parturiens putri dissoluerit arua meatu,

Qua tumidi crepuere sinus elataque messis

170

Extitit et motis undans trepidauit aristis,

Disceret ut speciem segetis nouus accola cultae

Vtque auidum ad tantam decurrens undi <que >praedam

Alituum pecudumque genus turbaeque minoris

Nigra cohors, maiora suis in pabula trudens

175

Semina corporibus, uitae inculcarit amicos

Materia propiore cibos atque omne secutum

Officium, docilis studii quod cura recepit.

Semper ab exemplis meditatio sumpta magistris

Fecerit artis opus, sed falsis mota reclamat

180

Gloria larga patris: "nil hinc sibi uindicet usus,

Nil casus uirtutis inops; ego nosse creatis

Quae bona sunt cum luce dedi mundoque minori

Quicquid maior habet sacro notescere sensu

Meque per haec uolui."atque utinam illibata maneret,

185

Vt data mens homini est, nullique obnoxia culpae:

Non illam species, non illam corpora rerum,

Non modus astrorum numerus nec molis harenae

Falleret. at quantis cum magno terra profundo

Tendatur spatiis, quae sit mensura peractae

190

Molis, quid resonet motu septemplicis axis

Harmoniae uocale melos, nunc discitur usu

Assiduisque datur studiis artisque putatur

Quod manet ingenitum. nec sentit nube malorum

Factus hebes, quod, si quae primum agnoscere credit,

195

Quisque recognoscit. summo ergo hoc limite ueri

Haereat. augustis quod pulsus sedibus Adam,

Nullum aliud prius officium quam coniuge dignum

Egit et ignotos natis impendit amores.

Inter tot curas placuit cui dulce creare,

200

Viuere dulce fuit. qui uiuere dulce probabat,

Viuebat rectore deo; nec deerat alumnis

Quod uitam instrueret, quod rerum accingeret usu.

Et natis iam plena domus solacia mira

Attulerat rudibus blandoque in corde parentum

205

Multiplicata graues releuabat cura labores,

Et spes iam suberat propriis gaudere ministris

Ruris in officiis. quorum qui maximus aeuo

Arua Cain duris uertebat pinguia rastris;

At uiuo gaudere lucro dignissimus Abel

210

Collibus aut nudis aut sicci germine campi

Innocuas pascebat oues et lacte parentes.

Postquam expectati satiarunt gaudia fructus

Et stupuere sacro cingi sua uota fauore,

Ammonuit mentis operum libamina iustum

215

Prima dicare deo. sacras prior impedit aras

Frugibus ille nouis, niueo magis hic litat agno,

Prima sacerdotum species, mox hostia fratris

Impia, sed signo iam tunc imbuta futurae

Indicioque piae. namque ut suscepta notauit

220

Fratris sacra Cain, sibi nulla in fruge litanti

Annutum, seu quod uotas praelegerit ante

Pollueritque dapes seu totum tempore in uno

Cernenti reus est praesens quandoque futurus

Mente nocens, illo <dirum >de fonte uenenum,

225

Quo serpens materque, bibit fratremque cauendi

Ignarum saeua mactatum caede trucidat.

Heu facinus! quid non miseros furiosa libido

Quid non ira recens, odium uetus, improba cogant

Quae uexant gentes scelerum certamina, tantum

230

Si facinus fecit, qui sic, quod sanctior ipso

Frater erat, doluit. nulla est iam culpa parentum.

Et ne aliquam saltim uel de serpente querelam

Quod morimur quisquam superesse existimet, ante

Coepimus occidi. pro quantum prima propago

235

Criminis adiecit! mortem pro nomine poenae

Inductam mundo uix dignum est dicere: fecit

Impietas scelus esse nouum. peccata parentes

Tantum morte luent: tu poenas morte solutas

Et pro morte dabis, peior serpente nefando.

240

Ille etenim letum suasit, non intulit; at tu

Auctor primus eris caedis. te publicus hostis,

Te latro priuatus sequitur, tibi crimina plectent

Arma <ti >telis, gladiis et uindice ferro.

Militia scelus omne tua est populique futuri

245

Quod minus interitu iusso quam caede peribunt

Ad te summa redit. nec prorsus displicet istud

Moribus exemplum, quod fratris sanguine primum

Humanus fundi coepit cruor, ut facinus par

Sentiat ammissum, tali quem crimine constat

250

Fraternum renouasse nefas, ratione docente

Omne hominis letum non prima sorte perempti

Esse necem fratris. tali tunc caede madentem

Non aspernatur (tanta est clementia) dignum

Affatu censere deus facinusque negantem

255

Arguit et tanto leuiter pro crimine punit

Mensuram poenae facti de parte petendo,

Vt, quia praemonitus facinus committere dirum

Non timuit, tremeret, meritum quod noluit esse

Supplicium fieret, quod mens haurire recusans

260

Duxisset leue, membra graue exagitata probarent,

Percussoque animo, quo se tortore profundo

Vindicat omne nefas, corpus quoque frangeret horror

Criminis ac totos uehemens exiret in artus

Motaque praecipiti raperentur membra rotatu,

265

Vt, labris saepti latices cum luce recussa

Exceptos frangunt radios, subit atria fulgor

Lubricus et totum perlustrans nusquam et ubique est,

Cumque tremit, sensim sublustri intexta corusco

Linea caeruleae sine fine intermicat umbrae.

270

Non erat is motus, quem neruis frigidus umor

Incutit adstrictis, media cum morte repletos

Sic rigat, ut totam nequeant amittere uitam,

Sed qualem ciet ira dei, cum conscia mentem

Vis domat et sano torquentur corda furore.

275

Quid tamen et quotiens talis sententia? totum est

Vltio <iam >facinus caesi, iustissima saeui

Poena rei, terror genti populoque futuro

Propositum exemplum, praesens purgatio culpae

Et quod promisit signum custodia uitae:

280

Ne quisquam perimat ferroque abolere laboret

Quem poenas soluisse uidet. nec sufficit istud

Supplicium blandis naro admiscere seuera:

Amandat longe uastasque relegat in oras.

Hoc quoque munus habet, ne polluat arua piorum,

285

Ne scelus hoc populis fieri potuisse creandis

Testis poena probet, ne se permisceat umquam,

Ammoueat maestis ne se parentibus umquam

Gens damnata, bonis ne luctus semper acerbos

Ingerat et fratrum dispar ne causa dolore

290

Torqueat orbatos, illum quod lumina quaerant,

Istum quod uideant, in quo lugere necesse est

Hoc quoque, quod superest. summum est in funere nati

Qualiscumque malum: sed tanto in crimine tali

Supplicio affecti quouis sub iudice peius

295

Perduntur uiui. quid quod mage conuenit ipsi

A patriis longe damnato excedere terris,

Cui secreta placent, grauiorque est poena uideri

Inter felices et pura mente beatos?

Victuro post supplicium factique pudorem

300

Parcitur exilio. iam quod comes additur uxor

Fida reo, nec damnatis absistere munus

Spes fit certa dei. datur en quae pectoris aegri

Molliret curas, moto quae corpore fractum

Sisteret amplexu nullique obnoxia culpae

305

Sola deum precibus et pura mente colendo

Eliceret quicquid posset satis esse duobus.

O bona maiestas, quid non sperare queamus!

Ipse uias ueniae tacitas causamque ministras,

Qua ualeas prodesse reo, quem prole sequenti

310

Augens multiplicas per nomina mille nepotum

Et proprii regem populi mox de patre summo

Constituis. primus nam cingere moenibus urbis

Erudiit, quod nemo potest nisi plebe coacta.

Confessusque metu meritum de gente suorum

315

Vltorem admonuit Syrum docuitque perire,

Dum timet occidi, qua forsan caede piatus

Diluit admissum, simili quod morte rependit;

Et mors ipsa lucrum est, quod criminis ultio facta est.

Interea maesto rursum grauis Eua marito

320

Pensarat primum sancto iam pignere damnum

Reddideratque iterum curas et uota parenti.

Seth puero cognomen erat, quem numine prono

Adiutis supplere locum uirtutibus Abel

Omnipotens tribuit, quod munus gaudia laeti

325

Non tacuere patris seriesque adiecta probauit.

Huius quippe uiri de semine proditus Enos,

Qui primus tacita lectus uirtute sacerdos

Posse ciere piis precibus et nomine uero

Sperauit meruitque deum populumque secutum

330

Imbuit aeterni cultum seruare parentis

Auxilioque sacro, qua uita exposceret, uti,

Confessa omnipotens quod maiestate ferebat

Et mentem meritumque dabat multosque per annos

Criminis antiqui poenam differre sinebat,

335

Vsque adeo ut cunctis pollens uirtutibus Enoc

Horum de serie, quos continet alma propago

Redditus in sedes patrias orbemque beatum

Viuat adhuc uitaeque habitet iam regna futurae.

Quippe nouo mundi cultu uitiisque carenti

340

Post ter centenos triplices qui duceret annos,

Mille replens numeros, decimi compendia uersus,

Viuentum certamen erat. sed crimina postquam

Infecere animos et nata in stirpe sequenti est

Culpa patrum peiorque suo maiore propago

345

Adiecit semper uitiis quod uinceret heres,

Succurrit uitae breuitas, quando hic modus unus

Augendi sceleris lucis qui terminus esset.

Namque Cainigenum cum se coniuncta profanis

Damnasset thalamis, melior cui uena, iuuentus,

350

In uarium facinus sacro deserta fauore

Concidit atque hostem insidiis patefacta recepit

Talia fante deo: "non semper noster in istis

Spiritus insistet populis nec differet ultra

Bis senos decies leti data tempora seri

355

Vita nocens annos, quoniam terrena secuti

Plus carnis quam mentis habent."siue ergo seuera

Naturam fregit sententia iudicis almi,

Vt sic quemque reum brutae plus matris habere

Argueret, qua natus erat, seu munere primo

360

Quam dederat famulis sacra uirtute creandis,

Larga facultatis diuinae gratia quo se

A toto ad solum corpus transisse probaret

Peccatis traducta patrum, generata repente

Monstra hominum, celsa membrorum mole gigantes,

365

Mente feri tumida. quantum per corpora diris

Posse subest animis et quantum uelle necesse est

Seruitio oppressis tam magnae molis iniquo,

Non illis quicquam illiciti temerasse profanum

Aut licitum cordi: uetitis succensa libido

370

Acrius et rebus pretium non forma petendis,

Sed scelus imposuit. nullae sine sanguine noctes

Aut sine caede dies, lacrimis sumpsisse propinqui

Dulce cibos ipsosque cibis uiolasse propinquos,

Immemores socii iuris hominumque suique

375

Affectusque sacri matrumque patrumque suorum

Auctorisque poli, tantumque in crimina summa

Processum est, ut cuncta deum informasse pigeret,

Quis uitam lucemque dedit, causaque nocentum

Criminis expertis animas conuoluere mallet

380

Quam non praecipiti terras submergere ponto

Rursus in antiquam mundo redeunte fidelis

Iam per quingentos immunem criminis annos

Duxerat et posita degentem lege probarat.

Cui sic sancta deus pandens arcana reuelat:

385

"Terrarum uitiis hominumque ad crimina pronis

Abiecta uirtute malis succurrere rerum

Fine parans statui quando, omnes plectere culpas

Saeuum prospiciens leuiusque abolere nocentes,

Inducto rursum terras submergere ponto,

390

Vt, dum cuncta ruens operit iussusque residit,

Gurgite praecipiti pollutum diluat orbem

Implicitosque homines et quicquid uiuere iussi

Causa hominum tumidi conuoluat labe profundi.

Sed quia tu solus, cui cordi est nostra uoluntas,

395

Deuotum sacris ducens sub legibus aeuum

Semper in hoc tantum merito meliore repugnas,

Sic decretorum moderabor iura meorum,

Vt, cum iusta mali luerint, tunc dignius a te

Incipiat mortale genus summumque parentem

400

Te numerent populi, nostra qui luce fruentur.

Quadratis igitur trabibus contexta paretur

Arca tibi, quae ter centum tendatur in ulnas

Perque decem quinas pateat, consurgat in altum

Ter denis tantum; per consummetur in unam

405

Desuper. ac lateri seruetur ianua, qua se

Collecta obliquo fastiget machina tecto.

Tunc calidum bibula spirans compage bitumen

Exploret tenues et uestiat undique rimas

Fusum more cutis. labor hinc te maximus intro

410

Auocet: immensis latus adnectatur utrimque

Postibus et caueae fundentur membra peractae;

Cumque triplex spatium discreuerit area duplex,

Sic discernantur propriis animantia nidis,

Ne uiolent permixta genus commissaque pugnent

415

Confundantque cibos, quorum te condere par est

Tantum materiem, nam dispensata receptis

Ne desit, praestare meum est."haec mente fideli

Accipiens (namque ipse animum sensusque ministrans

Velle et posse dabat famulo quodcumque iubebat)

420

Adgreditur densas natis populoque coactae

Plebis in hoc genitas ferro prosternere siluas.

Ammittunt luci radios umbrisque leuatur

Campus et aequaeuo spoliantur robore ualles

Ac nemora speciem mundi implicitura minoris.

425

Sed cum tam multo fuerit properata labore

Summa operis coepti, centum differtur in annos

Vt pigeat sceleris populos iraeque repugnent.

O nimium miseri, tam iustae quos mora poenae

Plus facit esse reos: iam non pro crimine tantum

430

Plectentur, ueniae quis copia larga petendae est,

Sed quod plectentur, quot Tartara dira subibunt

Temporis indulti spatio, cum parcere cunctis

Testetur se malle deus. iam mole peracta

Contextum stabat laterum compage capaci

435

Auxilium, quod supremum pater ipse pararat

Naufragiis, natura, tuis, causamque ciebat,

Cum deus e celso famulum dignatur Olympo

Voce monere Noen summum iam tempus adesse

Condere se latebris, matrem natosque nurusque

440

Eripere instanti exitio mortisque tenebris

Carcere uitali secumque animantia cuncta,

Qua sua tellus alit, quae non sua sustinet aer,

Per sexum septena, deus quae munda probauit,

Bina pari, immundi generis sed singula sexu.

445

Nec mora fit: quicquid conuexo cardine caeli

Nascitur ignotum diuersis partibus orbis,

Quod stupet Eous, quod pallidus horret Hiberus,

Australis Libyae calidis quod saeuit harenis,

Scindit Hyperboreas miro quod lumine noctis,

450

Vna ruit trepidans et apertae immergitur arcae.

Diluuium sensisse putes; nam cum deus auctor

Det brutis sensum, quo se testetur alumnis,

Plus pecudes rationis habent, quae numine motae

Nil de se sapiunt. ergo omni semine uitae

455

Praegrauidam ut primum claudi deus imperat arcam,

Nox ruit et subitae caelum obduxere tenebrae

Effusoque cadens terras ferit aere nimbus

Praeceps, more breuis, seruaturusque tenorem

Sic furit et toto pariter desaeuit in orbe

460

Tamquam in parte solet, rapido cum turbine mota

Tempestas sequitur saeuos aut nuntiat ignis

Fulminis et tonitru caelum terraeque reclamant.

Nec satis excidio est qui nubibus effluit imber:

Antiquae laxantur aquae iamque aethere aperto

465

In nubes uacuas caelum pluit, intima terrae

Halitus extendens, qui flumina sufficit, implet

Atque nouos pandit fontes torrentibus aequos.

Dumque uno immixtum raptim se gurgite iungit

Quod caelum, quod terra uomit, quod nubila fundunt,

470

Inuoluit mersos mixtis cultoribus agros

Implicitosque greges stabulis, cum ciuibus urbes

Obruit: inter aquas populi periere ruinis.

Nulla manet rerum facies, tegit omnia fluctus

Crescendoque suum perdunt et flumina nomen,

475

Mox etiam cursum. nullis satiabilis umquam

Amnibus oceanus tam magna mole ruentes

Iam persentit aquas, aucto quas gurgite maior

Pellit et in cumulum redeuntes surgere cogit,

Donec contractis aestum attollente profundo

480

Vndique litoribus summo se circite iungat

Fluctus et oppressis concurrant aequora terris.

Et iam ter quinis super omnia celsior ulnis

Arca ferebatur; namque haec mensura supremos

Excessit montes, cum quadraginta diebus

485

Vnius pluuiae furor et nox una fuisset.

Ter quinquagenis post solibus aere sudo

Cum similis ponti modus et mensura maneret

Clausorum omnipotens miserans decedere magnum

Paulatim iussit pelagus, seu parcere cunctis,

490

Quas poterat fugiens raptim subuertere, terris

Seu clausis uoluit, sensim quos unda relabens

Tutius in sedem stabilem subducta locaret.

Denique mox Ararat diffuso uertice planus

Vecturus suscepit onus. iam summa uideri

495

Posse iuga ac planos scopulis distinguere fluctus

Cumque residenti sensim prorumpere siluae

Aequore et occulti paulatim surgere colles.

Iamque niger patula speculator missus ab arca

Aera prodiderat placidum praedaque reperta

500

Detentus; sed adhuc cella claustrisque morandum

Fessa columba refert, quae rursum missa reportat

Paciferae frugis paruum libamen oliuae.

Tantus ad indicium magni cum laude parentis

Clausorum fletus, quo se quoque laeta reuelant,

505

Exoritur, quantus, muris cum uictor acerbus

Insultat, subitum obsessis si forte feratur

Auxilium, quantus, cum iudice missa modesto

Addictos rursum uitae sententia reddit,

Quantus, in ambiguum funus cum uita recurrit

510

Inter lugentum lacrimas et gaudia, fletus.

Postquam ter missa speculatrix arua patere

Nuntiat hoc ipso, terris quod capta receptis

Non rediit, taedet pigras perferre latebras,

Quo spes est propior caelo spirare patenti

515

Atque animam aetherio laxatam pascere sensu.

Sed fas haud ulli est exire in luminis oras,

Vt uetitum nasci caelumque diemque subire

Non uocitante deo, propria qui uoce trementem

Iussa Noen monuit sacris excedere claustris

520

Coniuge cum fida natis nuribusque pudicis

Et noua deductis iterum dare rura colonis

Cunctaque quae pariter proli seruata futurae

Humanos pollens opifex formauit in usus.

Quae, postquam data porta, ruunt: pars aera pennis,

525

Pars saltus siluasque petunt, pars mersa cauernis

Infoditur patulis terrae, pars libera campis

Exultat siccis et prato uernat aperto;

At dominus, mundi sortitus regna secundi,

Cuncta Noe gaudens oculis ac mente capaci

530

Accipit atque animum nequit exsaturare replendo

Et cupido raptim perlustrans omnia uisu

Vt noua miratur. noto fulgentior ortu

Et mage sol rutilus, ridet maiore sereno

Laeta poli facies et desperata uirescunt

535

Fetibus arua nouis. sed adhuc uersatur imago

Ante oculos tantae semper memoranda ruinae,

Inter aquas quid pertulerint, quid munere sacro

Et non pertulerint, fremeret cum uerbere saeuo

Pontus et illisas contemneret arca procellas;

540

Cumque suis reputat, quam late sancta parentis

Se circum summi fundens largitio constet,

Et docet attonitos uerumque addiscere promptos,

Vnde cibus tantis toto suffecerit anno,

Quis potus; namque hoc constat, si cetera uitae

545

Suppeterent, clausos, dum fluctuat arca, necari

Inter aquas potuisse siti, nisi rector Olympi

Depositos penitus nec iam ulla extrema timentis

Sustinuisset eo, quo condidit omnia, nutu.

Ille animas longae perituras carcere noctis

550

Affectu lucis spolians uirtute repleuit:

Ille, ut tam segnem possent perferre quietem,

Infudit pigri placidum torporis amorem,

Ille potens, cui, si placuit, uirtute seuera

Praegelido raptim sub gurgite cogere fas est

555

Immersos ardere malos flammisque futuris

Inuectos algere bonos, qui tempore paruo,

Vt nunc edocuit populos sic posse necari,

Ipse docebit aquis populos sic posse renasci.

Liber 3

Talia mente gerens uenturaque saecula cernens

Non prius officii quicquam mortalis inire

Prisca Noe quam sacra deo gratesque rependat

Constituit. niueo surgunt altaria saxo;

5

Nulla quibus saeptis cum se circumdaret aedes,

Vndique diffusi conuexo tramite caeli

Templum mundus erat. septenis hostia praeceps

Affluit e gregibus, mollis quos sustinet aer,

Quos generat terrae sternuntur Eois

10

Aut Arabum siluis. ignis demissus Olympo

Libat odoratos quos crine exedit honores

Ambrosiumque deo fragrant holocausta uaporem.

Qui mitis semperque bonus pro munere nostro

Accipiens quicquid recipit gaudensque piorum

15

Officiis hominum, quorum non indiget usu,

Sed quis nos redimat, placido sic numine fatur:

"Etsi parua fuit tanto pro nomine poenae

Vltio uindicibus pluuiis et gurgite molli

Tot scelerum damnasse reos sedemque nocentum

20

Terras diffuso potius renouasse profundo,

Non tamen offensi feriemus uerbere tali

Vlterius mortale genus, quamuis ruituras

Per uarium facinus per crimina pristina rursus

Humanas mentes uideam gentesque profanas.

25

Nam quia mortales plectenda ammittere numquam

Cessabunt, meritis semper condigna referre

Nos cessare decet. laeti uos crescite alumni

Crescite securi fecundaque prole replete

Arua nouosque greges cunctis distendite terris.

30

Seruabunt elementa uices cunctisque diebus

Seminibus propriis reddetur debita messis.

Curret opus mundi compar discordibus horis:

Aestati certabit hiems ac tempora librans

Veris et autumni fugiens replicabitur annus.

35

Vosque, quibus regnum solidi permisimus orbis,

Quos tremit et dominos sentit genus omne animantum

Hoc legis seruare loco iurisque seueri

Praescriptis uinctos semper meminisse iubemus:

Inter tot species rerum, quas sponte mouentes

40

Membra animis uestros bis iam largimur id usus,

Lurida ne quisquam permixto sanguine turpis

Membra cibos faciat, quod crimen non secus acris

Olim iudicii plectet sententia quam si

Hauriat humanum quisquam ferus ense cruorem,

45

Quem semper repetam uindex adeoque requiram,

Vt mihi non solus pendat rationis abundans

Supplicium, sed bruta quoque: cruor omnibus aeque

Sit sacer humanus, nostra quae luce fruuntur.

Et sint signa, quibus caelo radiante remissas

50

Diluuii testemur aquas, quippe aere denso

Cum leuis in tenuis nebulas suspenditur umor

Et nigras iam cogit aquas in concaua nubes,

Effundam radios et pulchrum circite summo

Arcum curua mihi decorabit solis imago

55

Pingentem conuexa poli qui luce calorans

Exsiccet pluuias et in aera dissipet imbres

Vsque adeo, ut possit mundi pars altera poenae

Hoc sibi uenturi specimen praesumere signi,

Quod plus ignis habet rutilans et iam minus imbris."

60

Talibus attoniti imperiis, quae cuncta tremiscunt,

Promissisque piis alacres, quibus omnia gaudent,

Certatim limo dulcique uligine laeta

Arua Noe natique simul, quis firmius aeuum,

Infindunt rastris et semine rura maritant.

65

Iam uere effusis late densissima campis

Herba cibi ex calamis in frugem lacte gelato

Reddit multiplicem cumulato fenore messem

Et noua praegrauido iam palmite uinea diti

Luxuriat fructu, quem dulci nectare tendens

70

Parturit ac duro nascuntur pocula ligno.

Forte Noe domini celebrat dum laetus honores

Indulgens epulis et dulcia pocula libans

Persensit uiuos latices somnoque grauante

Victus membra toro posuit neglecta fideli:

75

Et reuoluta simul uestis secreta retexit

Corporis ac risum tibi, Cham deterrime, mouit

Fons et origo tui, fratresque aspergine culpae

Sem primum summumque Iaphet miscere parasti.

Disce quid exposcat quod <laeta >rere cachinno

80

Tu solus: fratrum melior sententia dignum

Officii putat esse locum; nam tegmine rapto

Et pos terga dato sensim properante recessu

Auersi patrium manibus texere pudorem

Et palmam fratri rapuit pietatis uterque

85

Sublatam medio. nam postquam libera somno

Corda Noe repetunt diuini nuntia sensus,

Natorum meritum tali mercede rependit:

"Cham maledicte, tuo dubius seruire parenti

Fratrum seruus eris, sancto tu, maxime natu

90

Sem, benedicte deo uiues fratremque minorem

<Semine iam >dominus multo distendet in orbe

Donec et in fratris domibus numerosa propago

Constituat sedem populisque admixta propinquis

Impleat adiunctas et quas construxerit urbis "

95

Haec fatus senior, cum iam decurrerat annos

Mille minus decies quinos, quos summa recusat,

Conscia uenturi resolutus pectora leto

Cessit et hunc orbem natis curasque relinquit;

Quippe datum culpa uacuis uitioque remotis

100

Et post peccatum, prima quod morte piatur,

Cum deus electae penitus sacraria mentis

Spiritus implesset pectusque rigasset amicum,

Omnia nosse simul coramque oblata tueri

Quae fugiens rapuit quaeque est quaeque afferet olim

105

Saecula uenturis carpenda nepotibus aetas

Quodque hominum uarios conceptum fundit in usus

Terra grauis, liquidum pelagus, uegetabilis aer

Atque auidus nimio quod fomite gignit et ignis.

Sed postquam tantum munus damnata propago

110

Perdidit et miseris nil praeter scisse remansit

Maiores arcana suos, reuocare parentum

Quisque memor secum monitus et cuncta reuoluens

Quae quibus apta modis, qua rerum parte iuuarent,

Condere in hoc fixis olim sermonum elementis

115

Aut signis, solida mandantes uerba figura.

Hinc artes traxere caput, quas littera seruans

Priscorum in tardos misit commenta nepotes

Et ueterum studiis miscens inuenta nouorum

Spem dedit attonitis uanaque cupidine motos

120

Traxit ad illicitum praeceps indago futuri:

Siue dedit mundo, quem quidam errore caduco

Corporeum dixere deum, quod solus habebat

Conditor omnipotens sparsitque per omnia membra

Rerum signa mouens uenturi nuntia saecli,

125

Vt se per totam molem testetur alumnis

Semper et auctorem fateatur mentis imago

Sitque palam rebus positum, regnator abundans

Quid praestare queat populis, quid tollere possit,

Quid quandoque suos, caeli quis regna parantur

130

Scire uetet famulos, quod uerum testis achates

Pyrri gemma, probat, Musis et Apolline clauso

Edita cum mundo -quid non per cuncta putemus

Significasse deum, quando et mendacia mundi

Prodidit anticipans et post fingenda notauit,

135

Seu simplex potius mundi fert omnia motus,

Seu grauis inuentor leti cessare capacem

Fraudis materiam non passus cuncta maligno

Subdidit arbitrio, quo fatum induceret orbi.

Nam dum dinumerat cursus uariosque recursus

140

Astrorum et miro fruitur discrimine caeli,

Tempora sic dubii posuit sibi certa fauoris

Atque facultatem pronam metasque nocendi

Effectu uario uariis conuentibus edens

Spargat <ut >inuidiam stellis et crimina sacro

145

Adleget caelo mundumque ornantibus astris,

Cum fingat populis quicquid facit ipse futurum.

Hinc ars est, quod fibra tremit, quod pinna coruscat

Nubibus elisis quod fulmina nuntia signant.

Nam quia praecipites motus cunctosque sagaci

150

Amplexus casus studio quid publicus hostis

Prae ...is reddat meminit, diuina putare

Persuasit populis falsi commenta ueneni.

Haud secus Aethiopum canibus, <quis >regna, tyrannis

Libertas regitur: cum rebus congrua certis

155

Corporis ignari petitur sententia motu

Et casum praecepta putant. nec signa minora

Haec pro se ualido praesumit opinio sensu;

Nam gemmam Pyrri Galbae Fortuna refutat;

Qui potuit quippe statuam tot fingere lustris,

160

Et lapidem simulare potest. his fraudibus usus

Illusit captis noscendi ardore futuri

Vincendique dehinc fati stimulante timore

Sollicitis studio magicae scelus intulit artis,

Qua semet potius colerent arisque dicatis

165

Impia tura darent, cum prodita turba parente.

Moxque parum sano genitus de stemmate Nembrod,

Mole et mente gigans, Babylonis praeditus aulae,

Persarum capiens animos uenerator iniquus

A ueri sacris domini transduxit ad ignem.

170

Nec tantum cupidis nimium sic arte sagaci

Ille, caput scelerum, mundi reus et suus hostis

Illusit curis hominum, sed mentibus ipsis

Irruit et sensus penitus descendit in omnes,

Mox et in affectus. nam cum patris unica proles

175

Spem generis leto secum traxisset acerbo,

Infelix genitor, lacrimis noctesque diesque

Continuans hebetique trahens plangore querelas

Dum furit et raptum quaerit per singula natum

Exuuiasque tenet dulces puerilibus annis

180

Aut trans fata pius solatur imagine luctum,

Sic desideriis accensum pauit amorem,

Vt totam Pario statuens de marmore formam

Crediderit demens incluso uiuere sensu

Et questus audire suos arisque dicatis

185

Auctoris summi cultum transferret ad umbras.

Omnibus iste reis grauior transcendit et illum

Doctorem scelerum, magicas qui condidit artes.

Ille palam furiis reus est et mente profana,

Hic pietate nocens. facinus plus inquinat istud,

190

Quod speciem uirtutis habet; nam protinus omnes

Amplexae gentes scelus hoc sine fine litantes

Manibus inferias, uti nunc testantur Alani,

Pro dis quaeque suis caros habuere parentes,

Post etiam reges, quorum sub nomine mendax

195

Graecia, dum ueris falsa insinuare laborat,

Addidit obscuras uanis rationibus umbras,

Excusans tumulos et condita nomina bustis

Donec per species etiam dementia cunctas

Tenderet et rebus minimis membrisque pudendis

200

Fingeret esse deos; quippe assistebat in oris

Talibus erroresque fouens responsa ciebat

Inuentor leti miris in partibus orbis,

Vsus ad insidias aut igni aut fonte calenti

Aut antris. uentos terra spirante loquacis

205

Lusit et ante Themis, populis post falsus Apollo

Imposuit sedesque dehinc mutare coactus

Leucorum factus medicus nunc Gallica rura

Transmittens profugus Germanas fraude nocenti

Sollicitat gentes et barbara <pectora >fallit.

210

Sed redeo ad summam, qua sum degressus, ad istam

Maiorum seriem. cum multiplicata creando

Cuncta Noe suboles terras implesset Eoas

Et Senaar artos decrescere cerneret agros

Per uarias orbis partes spargenda iuuentus

215

Rupit in haec maestas tristissima uerba querelas:

"Heu quam non certus uitae status ordine coepto

Fert homines factamque fidem sic prospera fallunt

Per uarios cursus, ut uoti summa petiti

Tendat in aduersum. iam nos, si dicere fas est,

220

Quod sperata patrum precibus numerosa nepotum

Creuit turba, piget; spargenda est quippe per orbem

Exilio generata manus: peritura propinquis

Et pariter perdens, quod sit magis acre dolori,

Viua morte suos referat, quod funere tristi

225

Damnamur miseri, quod festinante senecta

Denos centenos, quos prisca excesserat aetas,

Vix ter centenos iam fessi accedimus annos,

Ne patria extorres nuda et sine nomine membra

Ignotis demus passim tumulanda sepulcris.

230

Quare agite, o iuuenes, dum uires turba ministrat,

Quae uobis superesse queat finemque seuerum

Nesciat, aeternam factis extendite famam.

Vrbem condamus, cuius sub nomine turrem

Tanto attollamus, donec pingentia mundum

235

Sidera et excelsi conuexa irrumpat Olympi,

Vt nos posteritas, terras quod liquimus istas,

In caelum migrasse putet."sic mota iuuentus

Contemnit cautes et quicquid monte reciso

Caeditur: edomitae fictos de uiscere terrae

240

Constringunt igni lateres operisque futuri

Materiam proprio malunt debere labori.

Hanc interstratum sic uincit utrimque bitumen,

Vt solidas simulent circumdata moenia cautes.

Iam turris properata subit, iam uertice nubes

245

Transilit et fruitur caeli propiore sereno

Cum pater haec propriis regni consortibus infit:

"En terrena phalanx quid non furiosa resignet,

Mortali quae structa manu contingere celsos

Credat posse polos et ad aethera ducere nostrum.

250

Nullus terreno uestitus corpore caelum

Ascendit, nisi qui caelo descenderit alto.

Sed quia (gens una est, eadem quoque forma loquendi)

Adsensu cupido suadentes praua secuta est

Turba nec excussit, quid fas permitteret, audens

255

Ardua quae fieri per se natura uetaret,

Impunita ferant tam uani damna laboris

Vt tamen et uetitum norint, quod posse negatum

Iam descendamus tumefactaque corda superbo

Consensu uarii turbemus uocibus oris

260

Vt quod peccauit concors in crimina uulgus,

Confusae damnet melior discordia linguae."

Dixit et intentos operi molemque leuantes

Mentibus attonitis obliuio subdita primum

Intrat et ignotae subiit perfectio linguae.

265

Increpitant operis studio cessante magistri

Cunctantes socios; sed uocem nemo remittit

Non intellectis, et si quis temptat hiare,

Sibilat aut rupti fremitu sermonis anhelat

Aut stridit gemituque minas imitatur acuto.

270

Sic uanum praua susceptum mente laborem

Destituit frustrata manus: iam nemo propinquum,

Nemo patrem sequitur; quem quisque intellegit <aptat >

Agglomeratque sibi; periit cognatio tota,

Gentem lingua facit; sparguntur classibus aequis

275

Diductasque petunt uario sub sidere terras.

Haud aliter uolucres campi per mollia plana,

Quas gregibus mixtis errare et quaerere uictum

Persuasit secura dies, cum nocte propinqua

Frondea tecta petunt, extemplo congrege turba

280

Vulgus quaeque suum sequitur rapidoque uolatu

Miscentur, similis qua duxerit aut color aut uox:

Sic tunc in partes populus se dissicit unus

Et species fit quaeque genus longeque remotis

Considunt terris atque orbem gentibus implent.

285

Nec tamen hoc sacri, cum sit sua poena nocentum,

Muneris est uacuum; nam quamuis ultio iusta

Haec fuit, ut quos non tetigit reuerentia caeli

Quae sedis propria est mundi rerumque parenti,

Nec se cognoscant, plus est quod praestat alumnis

290

Talis poena reis: ne quod persuasio culpae

Paucorum intulerit rursum contaminet omnis

Et faciat commune nefas, ne bella cruenta

Et rabido populis mors arcessenda furore

Sit semper, ciues et alumnis linquere pulsis

295

Cognatos graue sit. nam ne desideret umquam

Exul turba suos, opus est et ut oderit ultro;

Atque ideo hoc uaria procurat lingua, suorum

Ne quisquam meminisse uelit. mansit tamen oris

Hebraei sonitus et sermo antiquus in illis,

300

Qui culpae expertes pars non iniusta fuerunt

Natorum, quos Sem genuit, quos sacra parentis

Cura iuuat tangit <que dei >reuerentia ueri.

Sed postquam toto dementia percita mundo,

Vt taceam magici scelus intestabile monstri

305

In truncos et saxa etiam durique metalli

Arte cauas species et cassas luce figuras

Impegit mortale genus mentisque superna

Spectantes fregit terraeque addixit inerti,

Hos quoque conuoluit foedae contagio labis.

310

Non secus Aethiopum feruentibus excita terris

Nubila morborum corrupto tramite caeli

Implicuere auida uictoris peste lacunas

Cum quisquis celeri percussum fulmine leti

Ingemuit, simul ipse ruit, quicumque cadentem

315

Conspexit, cecidit, congestaque funera passim

Dira luis strauit campis bellumque peregit:

Sic tunc praecipiti complexus mole furoris

Et quos praeteriit repetens comprenderat error

Donec succiduis gradibus decursa propago

320

Fons et origo cui Sem clarum praestitit ortum

In Tharan exiret, summa qui sede relicta

Chaldaei generis cuncta cum stirpe suorum

Vrbem aliam moresque nouos sedemque requirens

Mansit in Assyriis demum nouus accola Carris.

325

Et cum quinque super bis centum exegerat annos,

Lapsus more patrum est. huius sed filius Abram,

Vir dignus caelo, iam primo a limine uitae

Verum mente deum uenerans gentilia sacra

Auersatus erat. quem postquam morte parentis

330

Iussa sequi iam posse dei sine fraude licebat,

His dominus famulum monitis dignatus adire est:

"Quandoquidem toto te solum inuenimus orbe,

Quem sincera fides iuuat et reuerentia nostri

Linque procul sedes patrias terrasque nocentes

335

Pollutamque domum: cognatio tota profana est

Et fugienda tibi. terrae melioris in agros

Me duce peruenies, ne sis pars gentis iniquae,

Qui sanctae caput esse potes. tunc sacra dicabo,

Quae maneant, benedicte, tibi, nomenque per omnes

340

Magnificum reddam populos bona cuncta rependens

Aut mala pro meritis, quorum diuersa uoluntas

Te circum fuerit, per quem benedictio fusa

Spargetur tribubus cunctis aeuoque renato."

Dixit et imperiis mentem qua seruiat indit

345

Promissisque piis credat. mora nulla retentat:

Cum gregibus uarii generis famulisque paternis,

Coniuge cum fida, cari cum pignere fratris,

Cui Loth nomen erat, digressus limite recto

Ignotum sibi carpit iter. mollissima laetas

350

Praebent arua uias blandumque fauentibus austris

Adridens nullis turbatur motibus aer,

In Chanaas donec populorum, quos genuit Cham,

Intraret terras et rura uberrima Sichae.

Quae postquam concessa sibi prolique futurae

355

Audit uoce dei, deuotas excitat aras

Et ueteres reuocans cultor nouus auget honores.

Inde petit Bethlem, sedes quae lecta beati

Hospitiis sacrata uiri est cunctasque superbis

Excessit meritis terras, quandoque, secundo

360

Post iam commemoranda loco cum sede superna,

Dignior ista, dei quae pignus lege salutis

Emissum mundo tantum mirante paratum

Exciperet, uisa est, hominemque remitteret astris.

Hic quoque sollemnis Abram pater excitat aras

365

Et linquenda nouis habitacula ponit in aruis.

Namque fame rursum sedem mutare coactus

Castra mouet totamque domum famulosque gregesque

Secum agit et rebus commercia iusta rependens

Intrat in Aegyptum. sed nomine pulchra sororis

370

Protegitur coniunx, ne barbara pectora sancti

Hospitis in caedem stimulet furiosa libido.

Denique mox Pharao radiantis imagine formae

Ductus inardescit thalamosque et foedera certa

Lege parat; sed tota pauor formidine mersa

375

Ingruit et subito quatit improba corda tumultu

Exterretque animos niger horror et implicat artus,

Vt rex sacrilegae gentis tam tristia uota

Sentiret damnasse deum, qui tale profecto

Consilium infudit famulis, ut barbarus hostis

380

Tutius esse uirum Sarae tum nosceret Abram

Cum foret expertus, quam non impune profano

Appeteret ferro, quem nec uiduare liceret.

Sponte igitur nulla uiolatam labe marito

Restituit culpamque refert tutumque frequenti

385

Custode et multa cumulatum fruge remittit

In Sichem Bethlemque suam; laetique receptos

Exercent campos et pinguia pascua late

Immixtis carpunt gregibus. sed iurgia crebra

Inter pastores; nullo nam limite cuiquam

390

Discretus pandebat ager. plenissimus ergo

Venturi, iuris sed seruantissimus aequi,

Vt dirimat lites et iurgia tollat auara,

Abram, qui senior, concessos diuidit agros.

Iunior elegit, qua dulcibus undique fusis

395

Rura maritat aquis ripisque umbrantibus amnis

Labitur et teretes saltus Iordanis amoenat.

His capitur patruique domum iustumque rigorem

Declinans Sodomae iunctos Loth migrat in agros,

Cum deus hac Abram maesti spe pectora firmans:

400

Ne carparis ", ait, "fratris quod prole relictus

Damna patris tuleris sancti. innumerabile uulgus

Tu mihi solus eris, populi qui regna tenebis,

Quae primo cum sole uides, quae uersus in arcton

Prospicis et tepido quae subdita respicis austro

405

Ac maris effusi circumdata litore claudi.

Haec tibimet prolique tuae populisque tuorum

Concedam aeternum semper uiuentibus aeuum.

Quis tu ut iam terris longe lateque fruaris,

Surge et quid pateant gressu prius hospite lustra."

410

Sic ait: ille libens paret sedemque relinquens

Emigrat Chebronque subit subque ilicis atrae

Dispensata comis figit tentoria Mambrae

Auxiliumque nouis ductor catus addere castris

Hic quoque sollemnes domino struit, ut colat, aras.

415

Interea magno circum turbante tumultu

Hostis adest auidus, uaria quem dote referta

Sollicitat tellus; campis illisa resultat

Vngula et effusis errat populator habenis.

Loth cum rege simul portis erumpit apertis

420

Et uicina manus regum socia arma ferentum;

Secum equites peditesque trahunt, distenditur agmen,

Confligunt acies, pariter sternuntque caduntque.

His satis auxilii est, quod bellum inferre parantes

Praecepere animis casuros clade repente;

425

Istos sola tenet causae melioris imago.

Sed turpi Sodomae luxu emollita iuuentus,

Vt rursum exarsit repetitus clamor in iras,

Vertunt terga metu: rapido pars moenia cursu,

Pars montes siluasque petunt, pars saepta cateruis

430

Porrigit ignauas ad tristia uincula palmas.

Loth captum patruus ut primum comperit Abram,

Non fletu (quid enim fletus conferret inanis? ),

Sed ratione pius, ter centum deligit omni

De grege bisque nouem famulos, quos instruit armis,

435

Et sensim sequitur, qua tendere prodidit hostem

Lentum praeda grauis, curatque ut prima quietis

Nocte superueniat, cum iam languentia corda

Irrigat et fessos dulcis sopor alligat artus.

Sic, cum ieiuni rabies uaesana leonis

440

In pecudum saltu penetrauit saepta uolucri,

Cunctas dente, pede exanimat cupidamque uorandi

Differt ira famem clauditque doloris acerbi

Oppressis gemitum patientia mira timoris:

Haec tum forma ducis. somno uinoque sepultos

445

Sternentes tacitis populum regesque trucidant

Vulneribus. nullus confundit castra tumultus,

Nemo gradum sentit, nisi quem iam mens fugit et uox,

Nemo sonum caedis, nisi quem mors excitat, audit.

Sanguine cuncta madent, siccis resoluta serenis

450

Tellus tabe coit, gressumque morante cruore

Lubrica signato titubant uestigia campo.

Nec tamen omne simul gladiis conciditur aeuum:

Seruantur praedae (tanta est moderatio iusti

Victoris), quos iam cunctis sine fraude licebat

455

Posse capi; reliquos sparsit fuga turpis et agros

Vsque Chobarrenos instans formido secuta est.

At uictor tanti nil motus laude triumphi

Inter equos pecudumque greges populumque receptum

Aut captum gazasque, auido quae pondere uictos

460

Victoresque grauant, tanta inter gaudia mitis

Et casus hominum reputans sub pectore, paene

Victi merce redit praedamque et praemia belli

Direptis passim populis regique reformat,

Non sibi se pugnasse docens. decimam tamen offert

465

Hostibus excussae, quae uera est hostia, praedae

Melchisedech, cui tum summi pia cura parentis,

Testatus uicisse deum meruitque futuri

Mystica praemonitus iam tunc libamina sacri

Sumere. et accepto maiora ad praemia cursu

470

Voce sacerdotis tanti bona cuncta precantis,

Hoc famulum alloquii dominus quoque munere donat:

"Quandoquidem nullis cupidum te praeda subegit

Illecebris, pretium fidei mercesque laborum

Mecum plena tibi est teque et tua cuncta tuebor

475

Heredi seruanda tuo, quem germine sero

Ventre tuo potius natum pius auctor amabis,

Quem iam mente cupis, pro quo placet iste Damascus

Ascitus grege de famulo, dum dulcis alumni

Accendit patrios stimulans infantia sensus

480

Et festinantem natorum fallit amorem.

Suspice conuexum quam denso lumine caelum

Picta nocte micet, quantis congesta premantur

Sidera sideribus numerumque obiecta recusent:

Seminis hoc exemplar habe stirpisque futurae

485

Hinc formam meritumque tene."sic fatus; at ille

Credidit et nudae fidei consensio sola

Pro uirtute fuit meritisque ornata laboris

Plenam iustitiae tribuit reputata coronam.

Atque ideo hic sancti uirtus tam nobilis Abram

490

Prodit quod bene sit diuino credere Christo,

Qui, uox uiua patris, rursum sic fatus ad Abram:

"Omnipotens ego sum dominus, qui teque tuosque

Chaldaea de gente tuli tandemque paternis

Exemptum uitiis terra meliore locaui,

495

Vt per te genitus populus meus arua beata

Incolat et seriem longe lateque propaget

Gentibus expulsis, quas foedo errore parentum

Sacrilegas ritus olim fecere profani.

Quod quia cunctaris dubiusque ita credere peccas,

500

Trimam sume mihi torua iam fronte iuuencam,

Cum qua par annis blando grege lecta capella

Aequaeuus <que >aries nostro mactetur honori;

Cumque columba sacrum casto cum turture iuncta

Clauserit et summam confecerit ordo litandi,

505

Vlterius uolucrum non sentiat hostia ferrum.

At pecudes uteris mediae scindantur apertis

Inque duas abeant tantum tria corpora partes

Quas sic diductas mundis distingues harenis,

Conferat ut membris altrinsecus aemula membra

510

Ordo quater duplex. tunc <quae >sperare iuberis,

Sponte sub aspectum uenient oculisque probabis."

Dixit; at ille dei monitis seruire libenter

Assuetus raptim properat mandata patrare.

Sed cum dispositam quo iussa est ordine terrae

515

Strauisset seriem, subito globus ingruit ater

Importunarum praeda inuitante uolucrum.

Quae ne contactu uiolarent sacra profano,

Vndique sollicitus cauet et circumspicit Abram.

Sed cum operi attonitum tanto nec sole cadente

520

Vinceret officii moles tam magna recepti,

Ecce niger terror, tremor horridus et sopor intrat,

Nuntia iussa ferens uenturaque saecula formans.

Credo, uidebatur saeptum sibi cernere Nilum

Hebraeae gentis populis serosque nepotes

525

Et quae se ad summum numerent cognoscere turbas;

Inde truces motus deductaque castra suorum,

Transmissum pelagus sicco pede, mersa profundo

Agmina, naufragium nulla cum classe secutam

Terrestrem fecisse manum; dehinc tota beatae

530

Regna Palaestinae populo patuisse reuerso.

Talibus attonito uisis non defuit almus

Interpres: "praenosce tuos subolemque tuorum,

Crescet in externis quae post uos edita terris

Niliaci famulare iugum sensura tyranni,

535

Quam, quadringentos cum duro expleuerit annos

Seruitio, eripiam dominosque ulciscar iniquos

Et reddam terris, blando quas gurgite cingunt

Nilus et Euphrates, sed cum peccata nocentum

Gentis Amorraeae populi <que >haec regna tenentis

540

Explerint summam scelerum dignique paternis

Sedibus expelli fuerint. at tu tamen ante

Longaeuo felix decedens limite uitae

Laudatus natis cum pace et munere nostro

Ad sanctos migrabis auos."sic fatus; et alto,

545

Cum iam nox terris densas induceret umbras

Signum monte dedit; claro nam clibanus igne

Emicuit raptim crinemque in prona retorsit

Et diuisa petit mediumque inuecta paratum

Praecipiti cursu delibans flamma sacrauit.

550

Haud aliter crasso uibrantes aere corpus

Obliquum per inane uolant undantque coruscae

Nocturno splendore faces crinemque rubentem

Mendax stella trahit concussaque nubila uentis

Excutiunt pronum, qui terram euerberet, ignem.

555

Interea certus regni prolisque futurae

Accelerare patrem cupit Abram, casta sed uxor

Abnuit officium, quod inane effeta senectus

Iam signo cessante probat; sed dulce mariti

Pignus spemque nouam quacumque ex pelice fusam

560

Esse suam credens famulam, cui iunior aetas

(Agar nomen erat, Nilotica tellus origo)

Surrogat in thalamos precibusque adgressa maritum

Progeniem uili concredere perpulit aluo.

Pro seruile nefas! ut primum uiuere sensit

565

Agar uentris onus, fastu tumefacta superbo

Despexit dominam et dominam, cui matris amorem

Debebat, causamque sui furiosa tumoris.

Recte igitur flagris hanc uir iustissimus Abram

Coniugis addixit, quorum magis acta pudore

570

In deserta procul secretaque lustra ferarum

Abditur indignans; nec quod perpessa refugit,

Sed rursum dominam nimios mentita timores

Contemnit, quo more potest, mauultque pericla

Secretae perferre uiae, ni missus Olympo

575

Angelus occurrat famulamque ad pristina iura

Restituat miti dominae magnoque refectam

Hortatu melius iubeat sperare reuersam

Et nomen nati doceat moresque manusque

Innumerosque greges populi de stirpe nepotum.

580

Quo maiore redit uoto iam certa futuri

Et partu dominum fecit prior ipsa parentem,

Cum iam decursi spatiis felicibus aeui

Octoginta super bis ternos clauderet annos.

Qui cum bis senas unam super ordine coepto

585

Adderet aestates, solito hunc rursum pater almus

Alloquio dignatus adit iussitque trementem

Degere felicem; simul et promissa reuoluit,

Quae merces uirtutis erat (tunc corpore prono

Abram suppliciter dominum prostratus adorat)

590

Et post multa, quibus percursis uota fidelis

Laxauit famuli, signo discernere cunctis

Se iussit tacito populis, ut sponte resecta

Carne superuacua prompte liquidoque pateret

Corporeis uitiis dominum iussisse recisis

595

Progeniem seruare nouam prolemque futuram.

Quod res ipsa tacens loquitur: resecare pudenda

Sic monuisse deum puerosque a matre recentes

Atque rudis uitae, dum mens ignara dolendi est

Praeputio exutos octaua luce sacrari,

600

Quod qui tam sanctum corrumpere testamentum

Auderet cessans legi inseruire rogatae,

Exheres fieret regni uitaeque futurae.

Et simul, ut uero sibi crederet argumento

Innumeras gentes propria de stirpe creandas,

605

Hoc ipsum ut resonent, commutans nomina dixit:

"Littera te renouet, te syllaba plena reformet,

Vt non Sara tibi coniunx, sed Sarra uocetur

Et tu non Abram, sed nomine clarior aucto

Abraham populis posthac uocitere futuris.

610

Quod commune ideo tibimet cum coniuge uera est

Promissi, quoniam saeclis uoluentibus aeuum

Mater erit generis teque annum sole remenso

Esse patrem faciet. quamuis ridenda putetis

Virtutis promissa meae, quis uestra senectus

615

Praescribat, quod erit diuini gloria iuris,

Sic ut praestiterim fieri potuisse putetur.

Sed tamen ignoscam dubiis pueroque futuro

Imponam nomen, quod culpam hanc arguat, Isac,

Qui solus nostri cuncta cum stirpe suorum

620

Heres erit certus seruato foedere pacti.

Nec tamen hic sacrae, quem solum amplecteris, Ismael

Expers dotis erit; nostro nam munere fultus

Milia multa uirum, ualido cum stemmate gentes,

Bis senis pariter ducibus regnanda creabit."

625

Dixit; at ille auidus pactum accelerare receptum

Iam centum pulsans annos, iam pubere nato

Se primum pignusque suum cunctosque clientes

Ac famulos signo, quo iussum est, eximit aeuo

Et populum facit esse nouum fontemque piorum,

630

Vna eademque uia (tanta est deuotio) legem

Accipiens explensque dei. quid non mereatur

Tam praesens ueloxque fides? iam non timor istud,

Sed sincerus amor famulique probatio plena est

Quod libet imperium placida sic mente subire,

635

Vt placeat iussisse deo. quippe antea tantum

Audiri solitus meritum post tale ministri

Iam patitur cerni nec, cum indignatio iusta

Vltorem stimulet, mortales numine miti

Respuit aspectus. nam cum damnare pararet

640

Crimina terrarum flammisque abolere nocentes,

Aut uerum aut qualem norat se posse uideri

Et numen numerumque suum confessus alumni,

Quamuis caelitibus famulis comitatus adiret,

Visibus obiecit. iuxta aedes quippe sedenti

645

Tres subito astiterunt augusta luce micantes.

Abraham tanti stimulatus imagine uisus

Procurrit dominumque solo prostratus adorat

Vnum, cum tres miretur, cupidusque placendi,

Vt sibi mente pia liceat seruire, precatur,

650

Vt refici in medios aestus tendentibus horis

Non dedignentur famuli mensisque cibisque.

Vsque adeo uisus inter sensusque uigentes

Errabat dubitans, hominem quod forma referret,

Quem norat mens esse deum tamen. annuit ore

655

Officiumque pii non aspernatur alumni

Omnipotens uisusque cibos mensasque sacrare,

Vt sibi deuotus credat concessa minister,

Pura sacerdotis claraque occurrit imago

Verum hominem rursus uultuque et corpore toto

660

Sumendum quandoque deo Christique futuri

Argumenta daret promissa <que >mira retexens

Ederet et praesens famulum dubitare uetaret.

Inde mouens gressus lateri comes haeret euntum

Hospes ouans dulcique quatit concussa pauore

665

Pectora et attonitum uenerabilis attrahit horror.

Quippe uidet uultus tacitos uisusque seueros

In Sodomam Gomoramque deum uibrasse simulque

Emissos famulos pacisque iraeque ministros.

Et cum cognosset tanta quid mole pararet

670

Arcana pandente deo causamque docente

Aduentus, ut qui didicit, quae praemia uitae

Electos maneant, etiam metuenda caueret,

Vltro ausus dominum scitari, an perderet urbem

Errantis populi per crimina cuncta nocentum,

675

Quinquaginta probos ciues si forte tulisset.

Non perdam ", dixit. dehinc percunctatio blanda

Deducens sensim numerum ueniamque lacessens

Suppliciter summasque ipsis minuente recursu

Vsque decem meruit responsum auferre parentis,

680

Et, se ne totam domini clementia mitis

Proderet, in medio famulum sermone reliquit

Tendentem ulterius seque in sua regna recepit.

Interea Sodomam missi Loth forte sedentem

Ante fores urbis iam terris sole propinquo

685

Inueniunt. qui cum miro splendore uideret

Angelicos radiare uiros, ratus adfore caelo,

Cui mentem deus ipse dabat, prostratus adorat

Inuitatque domum noctemque auertere tecto

Euincit precibus simul et conuiuere suadet

690

Innocuosque cibos et pocula parca ministrat.

Ecce sub occasum lucis noctisque recursum

Foeda manus uulgi, si fas dixisse, uirilis

Prosilit et iuuenum furias puerique senesque

Certatim exacuunt: claro Loth nomine clamant

695

Dederet exceptos. pudet heu meliusque profecto est

A quantum reticere nefas quam prodere uerbis,

Vel dum damnatur, quod iam tunc more sinistro

Infandae lex urbis erat. mollire furentis

Loth cupiens natas, quibus illibata manebat

700

Virginitas, offert quos plebs uoluisset in usus,

Per sexum factura minus. sed corda profana

Vile putant quodcumque licet gaudentque uetari,

Vt sit quod cupiant. ipsum ergo affligere certant

Auctorem fidei, morum iustique magistrum.

705

Vt uis iam maior, quam quae uirtute repelli

Humani ualeat nisus, tunc hospes uterque

Angelicas nudant mentito corpore uires

Et Loth subreptum retrahunt caecantque furentis

Seruauit morem iuris sententia recti:

710

Quod poenam anteuenit, damnandis lumina clausit.

Tunc ad Loth sancti trepidum uix mente recepta

Condicione sui <non >dissimulata ministri

Iam semet sensisse animo, quod <et >ipse timebat,

Qui sint, quid ueniant, quae sint praecepta, fatentur,

715

Quae praestare uelint. generis, si credere digni,

Nuntiet excidium Loth quippe euadere iussum

Permixtamque domum, cuius per plurima nomen,

Colligat et generos; sed turpis origo timorem

Non meruit sentire dei. ne quis tamen istos

720

Difficilis fidei credat, cum linquere sedes

Loth quoque dissimulet. quem postquam luce propinqua

Cunctantem pigrasque moras sine fine trahentem

Hospes uterque uidet, manibus cum coniuge raptum

Virginibusque suis procul extra moenia ducunt

725

Et celerare iubent montisque euadere in altos

Tali lege data, ne quis quae praeterit ultra

Pos se respiciat cautus male. sed metuens Loth,

Ne tardum uelox poenae praeuerteret ira

Ipse Segor lacrimis petiit placuitque rogando,

730

Quod dominum multos pariter seruare coegit

Concessumque sibi donum speciale salutis

Pluribus impertit meritumque e munere fecit.

Et iam non solitas raptim obducentia caelum

A patria uirtute deo miscente coacta

735

Nubila densarant nebulas, sed quas rotat Aetna

Quas uomit Inarime, calidis quas Aponus undis

Exhalat, quas uicino concussa Veseuo

Eructat tellus, Lyciae quas saeua Chimaerae

Ora sinu uasto trinae fornacis anhelat

740

Et quocumque loci fallentia sulphura uelox

Spiritus inflammans angusto tramite fusus

Effluit in lucem rupta tellure uaporans:

Non quod non possit pluuias quoque uertere in ignis,

Totum de nihilo licuit cui condere mundum,

745

Sed maiore bonus iudex damnare paratu

Mauult quos miserans orbis morumque ruinae

Punit in exemplum. cuncta ergo ex omnibus oris

Concurrunt undante globo stipataque flatu

Quaeque suo coeunt flammarum pabula in unum,

750

Corpus et ut solidum terrasque urbisque nocentes

Sulphurei testudo tegit curuata metalli,

Quam citus et uires angusto tramite sumens

Spiritus incussam tanto crepitare fragore

Compulit et crebro tonitrus referente corusco

755

Consternare animos, coniunx miserabilis ut Loth

Lumina, quod uetitum, pauitans conuersa referret

Et poenas raptim uiolata lege subiret

In statuam conuersa salis; spoliataque luce

Sic animam infelix cum corpore perdidit omni,

760

Vt nullum extaret forma remanente cadauer.

Ocior inde Segor luctum pellente timore

Horrificoque malo stupefactus ingreditur Loth.

Et sol exoritur toto feruentior igne

Irato fulgore micans radiosque seueros

765

Dirigit in Sodomam. qui postquam lumina flammis

Inuoluere suis resolutaque sulphura nexos

Secum praecipitant ignes siccoque liquore

Dispensata suis stillant incendia toris,

Fulmineus denso praeceps cadit aere nimbus

770

Inuoluitque urbes et totis saeuit in agris

Ac mixto stridore tonat uincit <que >querelas

Flammea tempestas, quae, postquam pabula terris

Repperit oppressis atque ipsis sedit harenis,

Erigit immensam coniuncto fomite metam

775

Ignis et a terris redeunt in sidera flammae,

In cineres donec cautes tellusque resultans

Transeat ac penitus mersae soluantur harenae

Depressisque cauos consumpto caespite campis

Pandant arua sinus uenisque effusus apertis

780

Consocians uires, qui terras strinxerat, umor

Priuatum gignat pelagus. quidnam esse putamus

Quod raptim lacus est mira uirtute refertus,

Qui fuit ante rogus? cunctisne abolere elementis

Damnatos iudex uoluit bonus an mage finem

785

Designat tacitum mitis clementia poenae

Quod flammas compressit aquis, requiemque futuri

Forsan iudicii calidis contraria prodit

Materies sanctusque lacum Iordanis inundans,

Qui primus hominum meruit peccata lauare?

This text comes from MusisqueDeoque.

Reference basis text: P. F. Hovingh, 1960