C. Vettius Aquilinus Iuvencus, Evangeliorum Libri Quattuor

Praefatio 1

Mattheus instituit uirtutum tramite mores

Et bene uiuendi iusto dedit ordine leges.

Marcus amat terras inter caelumque uolare

Et uehemens aquila stricto secat omnia lapsu.

5

Lucas uberius describit proelia Christi,

Iure sacer uitulus, quia uatum munia fatur.

Iohannes fremit ore leo, similis rugienti

Intonat aeternae pandens mysteria uitae.

Praefatio 2

Inmortale nihil mundi conpage tenetur,

Non orbis, non regna hominum, non imageaurea imageRoma,

Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli.

Nam statuit genitor rerum inreuocabile tempus,

5

Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.

Sed tamen innumeros homines sublimia facta

Et uirtutis honos in tempora longa frequentant,

Adcumulant quorum famam laudesque poetae.

Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,

10

Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.

Nec minor ipsorum discurrit gloria uatum,

Quae manet aeternae similis, dum saecla uolabunt

Et uertigo poli terras atque aequora circum

Aethera sidereum iusso moderamine uoluet.

15

Quod si tam longam meruerunt carmina famam,

Quae ueterum gestis hominum mendacia nectunt,

Nobis certa fides aeternae in saecula laudis

Inmortale decus tribuet meritumque rependet.

Nam imagemihi imagecarmen imageerit imageChristi imageuitalia imagegesta,

20

Diuinum populis falsi sine crimine donum.

Nec metus, ut mundi rapiant incendia secum

Hoc imageopus; hoc etenim forsan me subtrahet igni

imageTunc, imagecum imageflammiuoma imagediscendet imagenube imagecoruscans

imageIudex, altithroni genitoris imagegloria, imageChristus.

25

Ergo age! Sanctificus imageadsit imagemihi imagecarminis imageauctor

Spiritus, et puro mentem riget amne canentis

Dulcis Iordanis, ut Christo digna loquamur.

Liber 1

Rex fuit Herodes Iudaea in gente cruentus,

Sub quo seruator iusti templique sacerdos

Zacharias, uicibus cui templum cura tueri

Digesto instabat lectorum ex ordine uatum.

5

Huius inhaerebat thalamis dignissima coniux.

Cura his ambobus parilis moderaminis aequi,

Ambos adnexos legis praecepta tenebant.

Nec fuit his suboles, iam tum uergentibus annis,

Gratius imageut donum imageiam imagedesperantibus esset.

10

Sed cum forte aditis arisque inferret odores

Zacharias, imageuisus imagecaelo discendere imageaperto

Nuntius et soli iussas perferre loquellas

(Cetera nam foribus tunc plebs adstrata rogabat) :

"Quem tibi terribilis concussit corde pauorem

15

Visus, cum laeti sermonis gratia placat?

Nam me imagedimissum imagererum imagepater unicus imagealto

imageE imagecaeli solio tibi nunc in uerba uenire

Praecipit imageet imagecara tibi mox imagee imageconiuge imagenatum

Promittit, grandis rerum cui gloria restat,

20

Plurima qui populis nascendo gaudia quaeret;

Sobrius aeternum, clausum quem Spiritus ipsis

Visceribus matris conplebit numine claro.

Istius hic populi partem pleramque docendo

Ad uerum conuertet iter, imageDominumque imageDeumque

25

Continuo primus noscet plebemque nouabit.

Nomine Iohannem hunc tu uocitare memento."

Olli imageconfusa respondit imagemente imagesacerdos:

"Aemula promissis obsistit talibus aetas,

Nec senibus fetus poterit contingere fessis,

30

Quem deus auertens primaeuo in flore negauit."

Haec imagetrepidans imageuates; cui talia nuntius addit:

"Si tibi mortalis subolem promitteret ullus,

Ad desperandum forsan imagecunctatio imagementis

Debuerat tardis haerens insistere uerbis.

35

Nunc ego, quem dominus caeli, terraeque repertor,

Ante suos uultus uoluit parere ministrum,

Auribus ingratis hominis uisuque receptus,

imageSupremi imagemandata imageDei temnenda peregi.

Quare promissis manet inreuocabile donum,

40

Sed tibi claudetur rapidae uox nuntia mentis,

Donec cuncta Dei firmentur munera uobis."

imageHaec imageait imageet sese imageteneris inmiscuit imageauris.

Interea populus miracula longa trahebat,

Quid tantum templo uellet cessare sacerdos.

45

Progressus trepide numen uidisse supernum

Nutibus edocuit, miserae et dispendia uocis.

imageInde imagedomum imageremeat conpleto ex ordine uates

Officio, amissamque leuant promissa loquellam;

Nec dilata diu imageuenerunt imagemunera imageprolis.

50

Anxia sed uentris imagecelabat imagegaudia coniux,

Donec quinque cauam conplerent lumina lunam.

imageTunc imagemaiora dehinc imageidem mandata imageminister

Detulit imagead imageMariae dimissus uirginis aures.

Haec desponsa suo per tempora certa propinquo

55

Abdita uirgineis imagecaste pubescere imagetectis

Et seruare diem iussis permissa parentum.

Ad quam tranquillum sermonem nuntius infit:

"Salue, progenie terras iutura salubri,

Desine conspectu mentem turbare uerendo.

60

Nam tua concipient imagecaelesti uiscera imageiussu

imageNatum, quem regnare Deus per saecula cuncta

Et propriam credi subolem gaudetque iubetque.

Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus."

Ad quem uirgo dehinc pauido sic inchoat ore:

65

"Nullos conceptus fieri sine coniuge dicunt;

Vnde igitur subolem mihimet sperabo uenire?"

Nuntius haec contra celeri sermone profatur:

"Virtus celsa Dei circumuolitabit obumbrans,

Spiritus et ueniet purus, lectissima uirgo,

70

Ac tibi mox puerum casto sermone iubebit

Magnificum gigni populis, quem credere sanctum

Supremique Dei natum uocitare necesse est.

Sic cognata tibi, sterilis quae credita cunctis,

Zachariae coniux mortali germine nuper

75

Aeuo defessis hausit miracula membris.

Sextus adest mensis: parent sic omnia iussis."

Virgo dehinc: "Domino famulam nunc ecce iubenti,

Vt tua uerba sonant, cernis seruire paratam."

Nuntius abscedens uacuis se condidit auris.

80

Illa dehinc rapidis Iudaeam passibus urbem

Zachariaeque domum penetrat grauidamque salutat

Elisabeth, clausae cum protinus anxia prolis

Membra uteri gremio motu maiore resultant.

Et simul exiluit mater concussa tremore,

85

imageDiuinae imageuocis imageconpleta est flamine sancto

Et magnum clamans: "Felix o femina, salue,

Felicem gestans uteri sinuamine fetum.

Vnde imagemeam tanto uoluit imageDeus aequus imagehonore

imageInlustrare imagedomum, quam mater numinis alti

90

Viseret? Ecce meo gaudens in uiscere proles

Exultat, Mariae cum prima adfamina sensit.

Felix, qui credit finem mox adfore uerbis,

Quae Deus ad famulos magnum dignando loquetur.

Illa trahens animum per gaudia mixta pudore

95

Suppressae uocis pauitantia dicta uolutat:

"Magnificas laudes animus gratesque rependit

Inmensi Domino mundi. Vix gaudia tanta

Spiritus iste capit, quod me dignatus in altum

Erigit ex humili celsam cunctisque beatam

100

Gentibus et saeclis uoluit Deus aequus haberi.

Sustulit ecce thronum saeuis fregitque superbos,

Largifluis humiles opibus ditauit egentes."

Tunc illic mansit trinos ex ordine menses,

Ad propriamque domum repedat iam certa futuri.

105

imageIamque imageaderat imagetempus, quo imageiussum imagefundere imagepartum

Elisabeth uoluenda dies in luminis oras

Cogeret. Ad partus famam collecta cucurrit

Turba propinquorum, tum gaudia mira frequentes

Concelebrant nomenque iubent genitoris habere.

110

Abnuit hoc genetrix, sed Iohannes uocitetur

Ingeminat. imagePlacuit imagemuti tunc iussa imageparentis

imageConsulere, scriptoque rogant edicere nomen.

Sed, pro mira fides, tabulis cum scribere temptat,

Inplicitam soluit per uerba sonantia linguam.

115

Mox etiam adsuetam penetrant spiracula mentem,

Conpletusque canit uenturi conscia dicta:

"Concelebrent cuncti laudes gratesque frequentent

Astrorum et terrae, pontique hominumque parenti,

Visere quod uoluit propriamque absoluere plebem.

120

En beat antiquam gentem cornuque salutis

Erecto indulget Dauidis origine lumen.

Hoc est, quod imageprisci imagececinere ex ordine imageuates,

Haec est illa salus, qua nos ex hostibus atris

Eripit, ut imageiuste imageiusto seruire queamus.

125

At tu, parue puer, sanctus dignusque profeta

Dicere et Dominum mox praegrediere uiando

Illius et populum duces per lumen apertum:

Errorem per te spernent mortisque tenebras

Abrumpent omnes, tua qui praecepta sequentur."

130

Exhinc secretis in uallibus abdita semper

Vita fuit puero, donec poscentibus annis

Vatis ad officium pleno pubesceret aeuo.

Interea Mariae sponso miracula mentem

Sollicitant, manifesta uteri quod pondera uidit,

135

Et secum uoluit, quanam ratione propinquae

Dedecus obpressum celet thalamosque recuset.

Talia tractanti torpescunt membra sopore

Audiuitque Dei super horrida somnia uocem:

"Accipe coniugium nullo cum crimine pactae,

140

Spiritus inpleuit sancto cui uiscera fetu.

Hanc cecinit imageuates uenturam et uirgine prolem,

imageNOBISCVM imageDEVS est nomen cui."Protinus ille

Haec praecepta sequens seruat sponsalia pacta.

Sed tum forte nouo capitum discussio censu

145

Caesaris Augusti iussis per plurima terrae

Describebatur; Syriam tunc iure regebat

Quirinus, proprios cui tota per oppida fines

Edebant populi, uires nomenque genusque.

Vrbs est Iudaeae Bethleem, Dauida canorum

150

Quae genuit, generis quae censum iure petebat.

Edidit hic Mariam Dauidis origine Ioseph

Desponsamque sibi scribens grauidamque professus.

Hospitio amborum Bethleem sub moenibus urbis

Angusti fuerant praeparua habitacula ruris.

155

Illic uirgo nouo conpleta in tempore fetu

Soluitur et puerum ueteri cunabula textu

Inuoluunt durumque datur praesepe cubili.

Circa sollicitae pecudum custodia noctis

Pastores tenuit uigiles per pascua laeta.

160

Ecce Dei monitu uisus discendere caelo

Nuntius, at subitus terror tremefacta pauore

Prostrauit uiridi pastorum corpora terrae.

Talis et attonitis caelo uox missa cucurrit:

"Ponite terrorem mentis, mea sumite dicta,

165

Pastores, quibus haec ingentia imagegaudia imageporto.

Nam genitus puer est Dauidis origine clara,

Qui populis lucem mox laetitiamque propaget.

Hoc signum dicam, puerum quod cernere uobis

Iam licet inplentem gracili praesepia uoce."

170

Talia dicenti iunguntur milia plebis

Caelestis cunctique Deum laudantque rogantque,

Talis et uniti uox agminis aera conplet:

"Gloria supremum comitatur debita patrem;

In terris iustos homines pax digna sequetur."

175

Et simul his dictis caeli secreta reuisunt.

Pastores propere ueniunt puerumque iacentem

Praesepis gremio cernunt; post inde frequentes

Dispergunt late celeris uaga semina famae.

Mirantes laudant, laetantes constipuerunt,

180

Omnia nocturnis monitis quod uera recurrant.

Viderat octauam lucem puer, ecce recidi

Ad imagemorem legis imagenomenque imageaptare necesse est.

Inpositumque illi est, monitis caelestibus olim

Quod Mariae uox missa Deo praecepit, Iesus.

185

Scripserat antiquae Moyses imagemoderamina imagelegis,

Inter quae primos prisco de sanguine uatum

Obseruare dedit fetus offerre sacrandos,

Inplumesque simul ferre ad delubra columbas.

Haec ubi per Mariam templo seruata feruntur,

190

Ecce senex Simeon dignus conprendere sensu

Caelestes uoces, cui quondam praescia rerum

Virtus prodiderat, quod carcere corporis aegri

Deposito mortem liber requiemque uideret,

Cum primum caeli laudem terraeque salutem,

195

Omnia quem uatum spondent oracula Christum,

Vidisset templo sollemnes ferre palumbas.

Isque ubi curuato defessus corpore templum

Iam grauior penetrat, monuit quod spiritus auctor,

Ecce simul paruum gremio genetricis Iesum

200

Ad templum sensit uenisse, trementibus ulnis

Accepit puerum laetusque haec dicta profatur:

"Nunc, nunc me famulum Dominus nunc liberat atris

Corporis e uinclis finemque inponere uerbis

Dignatur cum pace suis. En splendida nostros

205

Lux oculos tua circumstat radiisque renidet,

Quam cunctis hominum lustratis gentibus addit

Istrahelitarum cumulatae gloria plebis.

Quid tantum Mariae stupuerunt pectora matris?

Hic puer ad casum populi datur, iste renasci

210

Concedet populos; dictum in contraria signum

Istius adueniet, percurrens debita leto

Atque animam matris ferro fulgente machaera,

Quo pateant tecti tenebrosa uolumina cordis."

Haec ait in Simeone Deus; mox ecce profetae

215

Femineam sancto conplet spiramine mentem.

Anna fuit natu grauior, quam in flore iuuentae

Destituit uiduam mors inmatura mariti.

Casta sed in templo semper pro coniuge uita

Et cultus cessere Dei; quae numine iussa

220

Cognouit Christum et simili sermone locuta est.

Inde ubi sollemnem pueri pro nomine legem

Conpleuit genetrix et Ioseph omnia mirans,

Ad patriam laeti repedant puerumque reportant.

Gens est ulterior surgenti conscia soli,

225

Astrorum sollers ortusque obitusque notare;

Huius primores nomen tenuere Magorum.

Tunc hinc delecti Solymos per longa uiarum

Deueniunt regemque adeunt orantque doceri,

Quae regio imperio puerum Iudaea teneret

230

Progenitum: sese stellae fulgentis ab ortu

Admonitos uenisse uiam, quo supplice dextra

Exortum terris uenerabile numen adorent.

Territus Herodes Solymorum culmina uatum

Quique profetarum ueterum praedicta recensent

235

Imperio accitos iubet omnia quaerere legis,

Quis pateat, quae sint genitalia moenia Christo,

Omnia uenturum spondent quem oracula uatum.

Tunc manifestatur, Bethleem quod moenibus illum

Progigni maneat, cui sacram ducere plebem

240

Istrahelitarum sancta uirtute necesse est.

Hinc iubet Herodes Persas imagepertendere imagegressum

Inuentumque sibi puerum monstrare colendum.

Ecce iteris medio stellam praecurrere cernunt

Sulcantem flammis auras, quae culmine summo

245

Restitit et pueri lustrata habitacula monstrat.

Gaudia magna Magi gaudent sidusque salutant,

Et postquam imagepuerum uidere imagesub imageubere matris,

Deiecti prono strauerunt corpore terram

Submissique simul quaesunt; tum imagemunera imagetrina

250

imageTus, imageaurum, imagemurram imageregique hominique imageDeoque

imageDona imagedabant. Totam mox horrida somnia noctem

Sollicitant saeuumque iubent uitare tyrannum.

Denique diuersis Herodis callibus aulam

Diffugiunt patriamque Magi rediere latenter.

255

Ipsum etiam puerum imagemonitis imagecaelestibus actus

Aegyptum cum matre simul transportat Ioseph.

At ferus Herodes sibimet succedere credit,

Quem callens astris quaesisset cura Magorum.

Quorum praecauto discessu sollicitatus

260

Horribilem iussit Bethleem per compita caedem.

Infantes cunctos teneramque sub ubere plebem

Auellit ferro nullo sub crimine culpae.

Haec etiam caedes olim praescripta manebat,

Quam bonus Hieremias diuino numine iussus

265

Conplorat, subolis misero pro funere matres

Horrendis grauiter caelum pulsare querellis.

Ast ubi sopitus furor est et saeua tyranni

Infantum horribili feritas satiata cruore,

Extinxisse putat cunctos, quos unus et alter

270

Annus letiferi miseros obpresserat aeui.

Mirandis rursus deuinctus membra sopore

Vrgetur monitis Mariam puerumque Ioseph

Aegypto ad patriam uectare, ubi Nazara felix

Olim praedictum puero dedit addere nomen.

275

Dixit et alterius quondam praenuntia uatis

Vox instincta Deo: Veniet, ueniet mea proles

Aegypto ex alta terris lumenque salusque.

Crescebat rapidis annorum gressibus infans,

Praecurrens imageaeuum imagesapientia imagepraeueniebat

280

Gratiaque in uultu et uerbis ueneranda micabat.

Et iam imagebissenos imageaeui imageconprenderat imageannos,

Cum paschae ritum seruando ex more parentes

Ad templum laetis puerum perducere festis

Omnibus annorum uicibus de more solebant.

285

Ergo aderant paschae pariter cunctisque diebus

Festorum inpletis patriam remeare parabant,

Cum puer in populo comitis uestigia matris

Deseruit templique libens secreta petiuit.

Illum per uicos urbis perque abdita tecta

290

Perque iteris stratas per notos perque propinquos

Quaerebat genetrix; sed lux ubi tertia uenit

Ad templum propere remeat, uatumque choreis

Inuenit insertum legumque obscura senili

Tractantem coetu. Vix admiratio digna

295

De pueri uerbis senibus fuit; at pia mater:

"Nate, ait, amissum imagelacrimis te quaero imageprofusis

Anxia cum genitore gemens. Quae causa parentum

Discernit gressu templique in sede retentat?"

Ille autem: "Quid me tantum, quid quaeritis? inquit.

300

An nondum sentis, genetrix, quod iure paternis

Sedibus et domibus natum inhabitare necesse est?"

Haec ait et gressum sociat patriamque reuisit;

Nec genetrix tanti persensit pondera uerbi,

Ordine cuncta tamen cordis secreta reseruant.

305

At puer obsequiis apte praedulcibus ambos

Ad proprium semper cogens nectebat amorem.

Interea ueteris scripti per debita currens

Omnia saeclorum series promissa trahebat.

Zachariae suboles desertis uallibus omnes

310

Ad deponendas maculas clamore uocabat,

Fluminis ut liquidi caperent miranda lauacra,

Quis animae uirtus abluta sorde niteret;

imageEsaias imageuates cecinit quod numine iussus:

"Vox late resonat desertis uallibus; amplas

315

Instruite stratas, omnis sit recta uiarum

Semita, quae Domini digne uestigia gestet.

Subsident colles, uallis conplebitur omnis;

Corriget anfractus iteris bona linea recti

imageCorporeisque imageoculis imagelumen tractare imageserenum

320

Omnibus indulget genitor Dominusque salutis."

Ergo aderant populi passimque hinc inde ruentes

Conplebant ripas auidique lauacra petebant.

Texta imagecamelorum fuerant imageuelamina imagesaetis,

Et zonae pellis medium cinxere profetam.

325

Et imagetenuem imageuictum imagepraebent imagesiluestria imagemella

Edere locustas solitus ruralibus aruis.

Isque ubi tot populos diuersis sedibus ortos

Inruere ad fluuium cernit, sic incipit ore:

"imageVipereae gentis imagesuboles, quis debita uobis

330

Supplicia urgentesque iras euadere monstrat?

Sed facite, o miseri, fructum, si paenitet, aptum,

Nec generis uestri tollat fiducia mentes.

Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes

Succedet uestro, suboles quia degener errat.

335

Proxima roboreis iamiam radicibus instat

Cunctorum ante oculos acies leuata securis.

Caedentur siluae steriles ignemque fouebunt.

Nunc ego praeteritas maculas in flumine puro

Abluere institui; ueniet sed fortior alter,

340

Cuius imageuincla imagepedum non sum contingere dignus.

Abluet ille hominis sancto spiramine mentem

Flammarumque globis purgabit noxia corda.

Illius et manibus ruralis pala tenetur

Et propria ipsius purgabitur area frugum

345

imageHorreaque imageinplebit secreti imagecopia imagefarris

Aeternusque leues paleas populabitur ignis."

Haec ait et properis per siluam passibus ipsum

Cernit Iordanis ueneranda lauacra petentem.

Sed uetat increpitans uates et talia fatur:

350

"Tune meis manibus dignaris mergier undis,

Cum tua me melius possint mundare lauacra?"

Dixit Iohannes, cui talia reddit Iesus:

"Nunc sine, nam decet hoc, sic sancta per omnia nobis

Iustitiae consectandus conplebitur ordo."

355

Haec memorans uitreas penetrabat fluminis undas.

Surgenti manifesta dei praesentia claret.

Scinditur auricolor imagecaeli imageseptemplicis aethra

Corporeamque gerens speciem discendit ab alto

imageSpiritus aeriam simulans ex nube columbam

360

Et sancto flatu corpus perfudit Iesu.

Tunc uox missa Dei longum per inane cucurrit

Ablutumque undis Christum flatuque perunctum

Adloquitur: "Te nate, hodie per gaudia testor

Ex me progenitum, placet haec mihi gloria prolis."

365

Tum petit umbrosos montes et lustra ferarum

Obsequiumque illi patris praebere ministri

Certabant rapidi, mox liuor imagedaemonis imageatram

Cum terrore rapit mentem, nec defuit aegro

Temptandi interea Christum uersutia fallax.

370

Quadraginta illi fuerant ex ordine soles,

Ex quo nulla cibi potusque alimenta dabantur,

Sed contexta simul firmi ieiunia cordis

Terrarum ad regnum mentis secreta tenebant.

Tunc epulas demum monuit conquirere corpus.

375

Horrendi interea sceleris fallacia temptans:

"Si te pro certo genuit Deus, omnibus, inquit,

His poteris saxis forti sermone iubere

Vsum triticei formamque capessere panis."

Christus ad haec fatur: "Nil me iam talia terrent;

380

Nam memini scriptum, quoniam non sola tenebit

Vitam credentis facilis substantia panis,

Sed sermone Dei conplet pia pectora uirtus."

Rursus at ille dolos uersutis artibus aptans

Nectere temptator properat. Nam moenibus urbis

385

Mox inferre pedem sensit, uis liuida Christum

Culmine marmoreo fecit consistere templi.

Tum sic adgreditur uocis fallente ueneno:

"Si Deus est uere genitor tibi, culmine templi

Aera per uacuum saltu iaculabere corpus.

390

Testis erit scriptura tibi, quae spondet aperte

Mandatum summi genitoris tale ministris,

Vt lapsum studeant casu defendere corpus;

Et famulis manibus current tua membra leuare,

Ne lapidis laedat summas offensio plantas."

395

Reddidit his Christus dictis contraria dicta:

"Me meminisse magis scripti caelestis oportet,

Ne uires Domini fidens audacia temptet."

Rursus in abrupti montis consistere celsis

Mox furibunda iugis sensit fallacia Christum,

400

Ostendens illi fulgentia regna per orbem:

"Cernis, ait, quae sit tantarum gloria rerum?

Cuncta tuo possum iamiam concedere regno,

Talia imagedonantem imagesi imageme imageueneratus imageadores."

Tunc sic instantem dictis reiecit Iesus:

405

"Effuge pestiferi rabies uaesana ueneni,

Haereat ut semper nobis inmobile iussum,

Vt iustus caeli Dominum deuotus adoret

Vnius et famulans ueneretur nomen in aeuum."

Talibus excussus fugit per deuia daemon.

410

Ille ubi Iohannem cognouit carceris umbris

Inmersum, tristi conpressit corde dolorem,

Finibus et statuit Zabulonum ponere sedes,

Vt dictum Esaiae concurreret ordine longo:

"Terra Zabulonum et regionis Neptala nomen,

415

Et uia trans pelagus longe imageGalilaea imageper imagearua

Trans et Iordanen gentes populique tenebris

Inclusi magnum lumen subitumque uidebunt,

imageIn mortisque illis imageumbra residentibus alma

Exoritur fidei resplendens luce uoluntas."

420

Ergo instare Dei regnantis munera Christus

Nuntiat increpitans praeconia larga salutis.

Praeteriensque uidet ponti per litora fratres,

Praesolidum Simonem, dignum cognomine Petri,

Andreamque simul, sinuosa uolumina lini

425

Piscibus insidias disponere marmoris undis.

"Nunc, inquit, pisces capitis maris aestibus altis,

Sed me si libeat sectari, fortia uobis

Prouenient hominum praepulchra indagine lucra."

Olli confestim firmato pectore certi

430

Retibus abiectis pariter praecepta sequuntur.

Post fratres Iacobum Iohannemque marinis

Insidias gregibus maculoso innectere textu

Vt uidit similemque dedit de litore uocem,

Illi Zebedeum genitorem in puppe relinquunt

435

Ilico sectantes pulcherrima iussa salutis.

Exhinc per terram Galilaeam sancta serebat

Insinuans populis regni praeconia Christus

Donabatque citam inualidis aegrisque medellam;

Et mox crebra procul Syriam iam fama tenebat

440

Mille imagesonans uerbis praesentia imagemunera imageChristi.

Denique certatim languoris tabe peresos

Diuersisque malis nexos, quis longa dolore

Absumpsit populans membrorum robora tabes,

Monstrabant Christo; facili sed munere cunctos

445

Reddebat propere miranda ad gaudia sanos.

Iamque animae ipsius morbi saeuique furores

Et lunae cursum comitata insania mentis

Discessere graui sermonis pondere iussa.

Illum stipantes miracula magna mouentem

450

Mixtae sectantur turbae Solymique Syrique

Et Iudaea frequens populis Galilaeaque plebes,

Quos et Iordanes dirimit stagnante fluento.

Hos populos cernens praecelsa rupe resedit

Ac sic discipulis gremium cingentibus infit:

455

"Felices humiles, pauper quos spiritus ambit,

Illos nam caeli regnum sublime receptat,

His similes mites, quos mansuetudo coronat,

Quorum debetur iuri pulcherrima tellus.

Hoc modo lugentes solacia magna sequentur.

460

Pabula iustitiae qui nunc potusque requirunt,

Illos plena manet satiandos copia mensae.

Felix, qui miseri doluit de pectore sortem,

Illum nam Domini miseratio larga manebit.

Felices, imagepuro qui caelum imagecorde tuentur,

465

Visibilis Deus his per saecula cuncta patebit.

Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.

Felices nimium, quos insectatio frendens

Propter iustitiam premit; his mox regia caeli

Pandetur. Gaudete, operum quos iusta tenentes

470

Vrgebit praeceps stimulis iniuria saeuis;

Plurima nam merces uobis seruatur in aethra,

Namque profetarum fuit insectatio talis.

Discite uos hac in terra salis esse saporem.

Hic sapor amissa si iam uirtute senescit,

475

Quae salis absumptos acuet substantia gustus?

Nec quisquam uani post haec superest salis usus,

Ni longe abiectum cuncta ut uestigia calcent.

Vos estis mundi clarum (imagene imageabscondite) lumen.

Nam quis imagepraecelsis imageinpostam imagerupibus imageurbem

480

Occultare queat? Vestrum sic lumen ad omnes

Perueniat rerumque decus sub luce serena

Ponatur. Cunctis genitoris gloria uestri

Laudetur, celsi thronus est cui regia caeli.

Non ego nunc priscas leges dissoluere ueni

485

Vertere nec, ueteres ponunt quae iussa profetae;

Omnia nam uobis per me conplenda manebunt.

Vera loquor, donec caeli terraeque marisque

Interitus ueniat, legis nec littera saltem

Aut apicis parui gracilis distinctio deerit,

490

imageOmnia quin fiant digesto imageex imageordine imagesaecli.

Si quis enim minimam mandati soluere partem

Ausus erit, pariterque homines audendo docebit,

Hic minimi nomen caelesti in sede tenebit.

At quicumque operis proprii moderamina seruans

495

Inuiolata simul tradet praecepta priorum,

Magnus erit magnique feret trans sidera nomen.

Audistis ueteris iussum imagemoderamine imagelegis:

Humano si quis macularit sanguine palmas,

Ille reus ferro persoluet uindice poenas.

500

Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras

Audeat atque odio fratris feruente moueri.

Nam reus hic aequo poenas sub iudice pendet.

Nec minor illorum conuicia flamma sequetur,

Qui fatui miseriue cient sub nomine fratrem.

505

Sin offerre uoles, uenerans altaria, munus

Et tua tunc tacitae imagementis imagepenetralia tanget,

Quod tibi sit cum fratre domi suscepta simultas,

Munera cuncta illic aditis admota relinque

Et prius ad pacem properans transcurre petendam.

510

Fraterno demum iam conciliatus amori

Offer grata Deo tranquillo pectore dona.

Est tibi praeterea semper contraria uirtus

Corporis; hoc casti celeri curetur amore,

Dum rapidae tecum graditur per compita uitae.

515

Accusabit enim polluti corporis usus

Et te sublimi statuet sub iudice uinctum.

Damnatum rapient ad uincula saeua ministri

Nec prius e imagetenebris solueris imagecarceris imageatri,

Vltima quam minimi reddatur portio nummi.

520

Haut ignota, reor, uobis stat cautio legis

Corpus adulterio prohibens, sed nunc mea iussa

Occulta internae frenant molimina mentis:

Nec minus optati quam facti poena luenda est.

Si te forte oculi dextri laqueauerit error,

525

Auctorem miserae properans conuellito labis

Et iaculare procul. Nam membrum perdere refert

Exiguum, flammis quam totum dedere corpus

Perpetuisque animam pariter conuoluere poenis.

Et si dextra manus mentem per deuia ducit,

530

Erroris causam praestat decidere ferro,

Quam totum aeternis corpus concedere flammis.

Praecipiunt ueteres, si quis conubia rumpit,

Scribere discidium, iuris feralia uerba.

Sola uiri recte discedet adultera tectis,

535

Ast aliae maneant, nam casti iura pudoris

Auctore amittet mulier deserta marito.

imageAntiquae imageleges prohibent periuria linguis,

Sed nostris cedat iurandi audacia iussis.

Nec fas est homini caelum iurare per altum,

540

Quod sedes Domini, nec quae uestigia gestat

Terra Dei, Solymaeue urbis imageuenerabile imagenomen,

Quod regis magni propria est, iurabitur umquam.

Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit,

Namque potestatem minimi non esse capilli

545

Cernitis, albumue aut nigrum mutare colorem.

Est est sufficiat, quod non est dicite: non est.

Quod superest istis, totum fallaciter aegro

Suggeret obreptans animo uis taetra ueneni.

Peruulgata diu legis praecepta tenetis:

550

Laedentem semper similis uindicta sequatur,

Sed tranquilla malum melius patientia uincet;

Ac si quis partem palma percusserit oris,

Mox aliam uultus partem praebere memento.

Auferet aut tunicam si quis ui iudicis instans,

555

Cede libens pariterque ferat tua pallia secum.

Si te forte aliquis passus per mille iubebit

Ire uiam grauidique oneris perferre laborem,

Mox perges aliudque iteris comitabere duplum.

Si quis egens poscet uel si simulabit egentem,

560

Ex animo miserans largire; aut mutua si quis

Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe uultum.

Nec tibi sit placitum solis succurrere amicis

Aut caecis odiis inimicos ducere dignos.

Quin ego praecipiam semper blando esse per omnes

565

Obsequio precibusque Deum mollire benignis

Pro uita ipsorum, qui uos exscindere gaudent

Aduersisque truces animis odiisque sequuntur.

Nam genitor noster communia lumina solis

Communesque dedit pluuias iustisque malisque.

570

Quod si coniunctos tantum ueneramur amicos,

Quis locus hic iustae poterit mercedis haberi?

Seruit amicitiae tantum gens imagededita imagelucris.

Sed uos perfecto similes estote parenti.

Sicubi iustitiae pandetur pulchra facultas,

575

Deuitate oculos hominum; nam nulla manebit

Merces, posterius quae factum tale sequatur.

Adplaudet tantum sterilis laudatio uulgi.

Sed quod dextra facit, faciat, nescire sinistram

Conueniet; iustis meritis tum digna rependet

580

imageOcculti solus imagescrutator praemia imagecordis.

Sunt quos praetumidae tollit iactantia mentis,

Et precibus propriis gaudent adsistere turbas

Multifluisque diem uerbis ducendo fatigant;

His uotis pompae fructus succedit inanis.

585

Sed secreta domus precibus penetralia castis

Claudantur paucisque Deum uenerabere uerbis.

Scit pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis.

Nil absente Deo loquimur, nil abdita clausum

imagePectoris imageantra tegunt, praesens Deus omnia cernit.

590

His igitur uotum placeat concludere uerbis:

Sidereo genitor residens in uertice caeli,

Nominis, oramus, ueneratio sanctificetur

In nobis, pater alte, tui: tranquillaque mundo

Adueniat regnumque tuum lux alma reclaudat.

595

Sic caelo ut terris fiat tua clara uoluntas,

Vitalisque hodie sancti substantia panis

Proueniat nobis; tua mox largitio soluat

Innumera indulgens erroris debita praui;

Et nos haut aliter concedere foenora nostris.

600

Tetri saeua procul temptatio daemonis absit

Eque malis tua nos in lucem dextera tollat.

Sic etenim genitor populis delicta remittet,

Si uestra alterni uobis peccata uelitis

Cedere nec durum erratis intendere pectus.

605

Sunt etiam praegrata Deo ieiunia plebis;

Sed propriam multi faciem foedare laborant,

Quo uanam captent hominum ieiunia famam.

Tu uero et grato crinem nitefactus oliuo

Laetantem puris de fontibus ablue uultum,

610

Vt solus genitor imagedeuoti imagepectoris altum

Seruitium cernens laudet meritumque rependat.

Vanum est imagedefossis terra imageinuigilare imagetalentis.

Illic aerugo et tineae dominantur edaces,

Cunctaque diripiunt fures egesta latebris.

615

Condite thesauros uobis in uertice caeli;

Non aerugo illos tineaeue aut horrida furum

Factio diripiet. Vobis ubi condita res est,

Illic corda etiam simili dicione tenentur.

Corporis est lumen, quo publica lumina cernis;

620

Sed si pura acies oculis simplexque nitebit,

Clare totius splendebunt corporis artus.

Sin uero nequam fuerit paruumque uidebit,

Obscurae incumbent super omnia membra tenebrae.

In nigras lumen sed si conuertitur umbras,

625

Ipsis horror erit quantus sine luce tenebris?

Nemo potest dominis aeque seruire duobus,

Vnius aut odiis cedet uel cedet amori,

Nec pariter dominum seruus patietur utrumque.

Haut umquam poterit quis diuitiisque Deoque

630

Inseruire simul; sed uos haec iussa tenete:

Sollicitet proprio ne uos pro corpore uestis,

Neu faciles uictus aegra disquirite cura.

Nonne animam pluris facimus quam corporis escas?

Aut dubitat corpus quisquam praeponere uesti?

635

Aerias spectemus aues: num uomere presso

Terga soli subigunt, iaciunt aut semina farris,

Aut segetum culmos incurua falce recidunt?

Proueniet tamen his satias potusque cibique.

Nonne Deo magis est hominum curatio cordi?

640

Nec dignum fuerat uestis suspendere curam

Pectoribus nostris; non, si cubitalia possent

Incrementa suis homines inponere membris.

Cernite, per pingues agros ut lilia fulgent!

Non ulli tamen his umquam incubuere labores,

645

Nec Solomona illum, cum regni diuitis aula

Aflueret, talis contexit gratia uestis.

Naturale bonum terris commune placebit.

Quod si pratorum fruticumque uirentia laeta

Ipse Deus uestit nostris obnoxia flammis,

650

Cur uobis potior non est fiducia patris?

Ergo cibum potum uestemque et inania cuncta

Gentibus infidis terrenam linquite curam.

Vos potius digne caelestia quaerite regna

Iustitiamque Dei (spontanea cetera current),

655

Crastina nec uobis curetur copia rerum;

Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna.

Iudicium uestrum fugiat damnatio saeua:

Nam Dominus uestri iuris documenta sequetur,

Quae uos in terris statuetis tempore capti:

660

Haec eadem uobis genitor seruabit in aethra.

Mensuram tibi, quam ponis, portare necesse est.

Cernis adhaerentem fistucam in lumine fratris,

Nec tamen in proprio tignum consistere sentis

Atque oculum prius alterius purgare laboras;

665

Deripe sed proprio fallax de lumine lignum,

Tunc minimam alterius curabis demere aristam.

Ne canibus sanctum dederitis neue uelitis

Turpiter inmundis iactare monilia porcis.

Namque illa in caeno pedibus subiecta iacebunt

670

Conuersique sues uasto uos uulnere rumpent.

Poscenti dabitur, quaerens inuenta tenebit,

Pulsantique aditus foribus pandetur apertis.

Vos homines natis panem poscentibus omnes

Non lapidem dabitis piscemue petentibus anguem;

675

Vos, inquam, rigidi, quibus alte est insita cordis

Durities, uestris dabitis semper bona natis.

Indulgens hominum genitor bona mitia digne

Quam praestare magis gaudet poscentibus aequis!

Quae cupitis uobis hominum benefacta uenire,

680

Haec eadem uestro cunctis praestate fauore.

imageHaec legis summa est, hoc ius imagedixere imageprofetae.

imageIte imageper imageangustam, iusti, imagesuper imageaethera imageportam.

Quam lata et spatiosa uia est, quae limite laeuo

Praeruptum conuoluit iter caligine mortis,

685

Innumeraeque illam penetrant per prona cateruae!

Vitalis uastis stipatur semita saxis,

Celsaque uix paucos ducit per scrupea uirtus.

At si quos nimium fallax inlexque malorum

Planities suasit deformi lubrica lapsu,

690

Adripit hos pronosque trahit uelut impetus amnis,

Aut alacer sonipes ruptis effrenus habenis,

Aut rectoris egens uentosa per aequora puppis.

Obseruate illos, falso qui nomine uobis

Insidias faciunt appellanturque profetae.

695

Hos ouium species uestit, sed saeua luporum

Pectora fraude tegunt, lacerantque incauta trahentes

Agmina cedentum, saeuus quos decipit error.

Fructibus e propriis noscuntur talia monstra;

Quemque petat finem fallax doctrina uidendum est

700

Quapropter rerum molitio perspiciatur.

Nam neque imagede tribulis ficus nec imagesentibus imageuuas

Prouenisse umquam ruris per terga notastis.

Vtque arbor proprio uestitur germine pomi,

Sic dolus illorum fructu monstrante patescit.

705

Non ego palpantum uerbis et honore mouebor,

Nec, me quod dominum praeblanda adolatio dicet,

Praemia caelestis capient spontanea sedis.

Illi sed merito gaudebunt munere regni,

Qui facient nostri genitoris iussa uolentes.

710

Adueniet mox summa dies, quae iure seuero

Praemia iustitiae tribuet scelerique gehennam.

Tunc mihi multorum clamabit talia fletus:

Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobis

Virtutes sanctis domuerunt omnia iussis?

715

Saepe etiam nostra est uox adnumerata profetis

Seruiuitque tuo nobis sub nomine daemon.

Tunc iurabo illis, quod talis cognita numquam

Vita mihi est hominum, gestis quae sordet iniquis.

Quisque meis monitis auresque et facta dicabit,

720

Hunc aequabo uiro solidis fundamina saxis

Ponenti, librata super cui moenia surgent.

Illa domus pluuiis uentisque inlaesa manebit

Torrentumque minas imagefirmato imagerobore uincet,

Haerent inmotae quoniam fundamina petrae.

725

Qui uero auditu tantum mea iussa tenebit

Diuersisque procul factis per lubrica perget,

Hunc similem faciam, uolucri qui fulcit harena

Fundamenta domus; primo cui flamine uenti

Et pluuia infusis coepit cum incumbere riuis,

730

Omnis subuerso procumbit pondere moles

Insequiturque graui tectorum strage ruina."

Talia dicentem fixa admiratio plebis

Inmensum stupuit, quoniam transcenderat alte

Doctrinam ueterum Christo concessa potestas.

735

Denique linquentem celsi fastigia montis

Stipabat gaudens populorum turba sequentum.

Ecce sed horrenda confixus uiscera tabe,

Quem toto obsessum foedarat corpore lepra,

Procubuit uenerans iuuenis Christumque precatur:

740

"Vt caream tandem languoris pondere tanti,

Sufficiet uoluisse tuum."Tum dextera Christi

Adtactu solo purgauit lurida membra.

Incolumique dehinc: "Celaris gaudia, iussit,

Et legi parens offers tua munera templo."

745

Inde recedenti supplex se protinus offert

Centurio et precibus proiectus talibus orat:

"Inpubis pueri cruciatur spiritus aeger,

Cuius cuncta repens membrorum munia languor

Dissoluit uitamque tenet iam poena superstes.

750

Sed iussu miserere precor, nam tecta subire

Crimina nostra uetant uitae lucisque parentem.

Nunc uerbo satis est iubeas remeare salutem.

Subiectos mihi saepe uiros sic nostra potestas

Officiis uerbo iussis parere coegit."

755

Dixerat. Ille uiri motus precibusque fideque

Talia conuersus populo dat dicta sequenti:

"Haut umquam talem memini me gentis auitae

Inuenisse fidem; sed ueris discite dictis,

Quod multos homines diuersis partibus orbis

760

Progenitos caeli regnum sublime uocabit

Cum patribus imagenostris uitali imageadcumbere imagemensae,

Progenies quorum caecis demersa tenebris

Dentibus horrendum stridens fletumque frequentans

Perpetuis poenae cruciatibus acta subibit.

765

At tibi iam, iuuenis, mentis uirtute fidelis,

Vt credis, ueniet fructus cum luce salutis

Quae cupis extimplo obtineas poscens sapienter."

Dixerat et dicto citius cum uoce loquentis

Ad puerum celeris transcurrunt imagemunera imageuerbi,

770

Ingressusque domum miles properante recursu

Praeuenisse Dei laetatur dona medentis.

Aedes inde imagePetri sanctus penetrabat Iesus,

Cuius imageanhela imagesocrus imageaestu imagefebrique iacebat.

Vtque illi dextram tetigit imagesaluator imageIesus,

775

Sana ministerium praebebat femina mensis.

Liber 2

Iamque dies prono decedens lumine pontum

Inciderat, furuamque super nox caerula pallam

Sidereis pictam flammis per inane trahebat:

Cum multos homines mentis languore ruentes

5

Deuinctosque animam furibunda daemonis arte

Certantes populi caeca iam nocte ferebant.

Sed uerbum Christi tanto languore remoto

Omnibus indulgens praebebat munera patris.

Ecce sed exorta maior cum luce tumultus

10

Gratantis populi cum turbis; anxius ille

In mare ueliuolum celsam deducere iussit

Discipulis puppim. Precibus tum scriba profusis

Nauigio Sancti pariter poscebat abire.

Olli Christus ait: "Quo me tu, scriba, sequeris?

15

Vulpibus in saltu rupes excisa latebras

Praebet, et aeriis auibus dat silua quietem;

Ast hominis nato nullis succedere tectis

Est licitum: gentis sic sunt molimina uestrae."

Tunc e discipulis unus sic ore rogabat:

20

"Vltima defuncto debentur munera patri,

Sed spatium tribuat tua nobis, Sancte, uoluntas,

Vt liceat miseri genitoris condere corpus."

Christus ad haec: "Itiner melius comitabere nostrum

Et sine defunctis defunctos condere terrae."

25

Conscendunt nauem uentoque inflata imagetumescunt

imageVela suo, fluctuque uolat stridente carina.

Postquam altum tenuit puppis, consurgere in iras

Pontus et immissis hinc inde tumescere uentis

Instat et ad caelum rabidos sustollere montes;

30

Ventorum rabies mixtis hinc inde procellis

Instat et ad caelum rabidos sustollere montes

Pontus et abruptos tollit trans sidera montes

Et nunc mole ferit puppim nunc turbine proram,

Illisosque super laterum tabulata receptant

35

Fluctus disiectoque aperitur terra profundo.

Interea in puppi imagesomnum imagecarpebat Iesus.

Illum discipuli pariter nautaeque pauentes

Euigilare rogant pontique pericula monstrant.

Ille dehinc: "Quam nulla subest fiducia uobis!

40

Infidos animos timor irruit!"Inde procellis

imageImperat imageet imageplacidam sternit super imageaequora imagepacem.

Illi inter sese timidis miracula miscent

Colloquiis, quae tanta sibi et permissa potestas,

Quodue sit imperium, cui sic freta concita uentis

45

Erectaeque minis summittant colla procellae.

Iam Gerasenorum steterat sub litore puppis;

Ecce sed egresso iuuenis (mirabile dictu)

Occurrit, miseram cui imagementem imagespiritus imageater

Immunda implebat lacerans uirtute imagefuroris.

50

Illi grata domus taetris habitare sepulchris;

Nec poterat rapidum quisquam retinere furorem,

Fortia quin etiam rumpebat uincula ferri

Scindebatque graues ut lanea fila catenas.

Et iam compedibus leuis insultare solutis

55

Ludus erat saxisque ferum concidere pectus.

Isque ubi pergentem Christum per litora uidit,

Cum clamore ruit longeque accurrit adorans:

"Regnantis semper Domini certissima proles,

Oramus, ne nos solitae regionis ab oris

60

Excutias longe tormentis excruciatos.

Nam nomen Legio est nobis multosque sub uno

Nomine consociat flatus uis sola nocendi.

Cernis, ut immundi subigant haec pascua porci?

His saltem liceat rabiem satiare repulsam,

65

Per patris altithroni nomen sublime rogamus."

Imperat his hominis mentem dimittere Christus

Porcorumque sinit gregibus finire furores.

Iamque hominis stupidum decusso daemone pectus

Insperata suae ueneratur dona salutis.

70

Et iam praecipites scopulorum margine porci

In mare coniecti properant disperdere uitas.

At uero e speculis miracula tanta pauentes

Diffugiunt urbisque ruunt ad tecta subulci

Et famam accendunt populosque ad litora cogunt.

75

Insanum uero iuuenem postquam resipisse

Credere cernentum populorum turba coacta est,

Orabant pauidi, regionem linqueret illam.

Inde domum repedat terrarum lumen Iesus.

Ecce reuertenti iuuenis torpentia imagemembra,

80

imageOfficium quorum morbus imagedissoluerat aeger,

Ante pedes Christi lecto posuere cubantem.

Quem miserans animo uerbis compellat Iesus:

"Adsit certa tuae, iuuenis, constantia menti,

Nam tibi praeteritus uitae donabitur error."

85

Hoc dictum scribae mentis per operta malignae

Carpebant, quod uerba Dei uirtute ferenda

Protulerat. Christus sed pectora talia cernens,

"Hoc, inquit, uerbum scribarum dicta retractant.

Quod quanto leuius fuerit dixisse sequentis

90

Et dicti et facti pariter uirtute probabunt,

Et mihi concessum imagepeccata imageremittere cernent.

Quapropter iuuenis, firmato imagecorporis imageusu

Surge uigens stratumque tuum sub tecta referto."

Surrexit lectumque umeris iam fortibus aptat,

95

Per mediumque uigens populi mirantia abibat.

Tunc timor et laudes imageDomini per imagepectora imageplebis

Concelebrata simul miracula laeta frequentant.

Progrediens tunc inde ad uectigalia uidit

Consessu in medio Matthaeum; protinus ergo

100

Discipulis haerere iubet. Nihil ille recusans

Imperio Christi paret gaudetque secutus.

Inde iter ingrediens simili sermone Philippum

Hortatur comitemque suis asciuit amicis.

Ille ubi cognouit Christi uiresque uiamque,

105

Vt primum iusto concurrit Nathanaheli,

"En nostris, inquit, concessum est surgere saeclis,

Quem uoces ueterum et sancti cecinere profetae.

Hunc genuit ueniens Dauidis origine Ioseph,

Nazara cui felix patria est et nomen Iesus."

110

Ille refert: "Genuit quicquam si Nazara, miror,

Quod dignum tantis umquam uirtutibus esset.

Inde Philippus ait: "Cernes, dubitare quiesce."

Progrediensque uide nam oculis tueri licebit

Illum ubi tendentem longe respexit Iesus:

115

"Vir uenit huc, inquit, cui pectora nescia falsi

Virtutem puram seruant sine fraude maligna."

Ille sub haec: "Vbinam uel quo me tempore nosti?"

Cui Dominus dicta haec diuino pectore promit:

"Cum te diffusae tegerent umbracula ficus,

120

Ante etiam quam te uocitarent uerba Philippi,

Vidit et elegit comitem te spiritus auctor."

Talibus attoniti sequitur uox Nathanahelis:

"Progenies ueneranda Dei, rex inclite gentis,

Tu populis manifesta salus uitaeque magister."

125

Christus ad haec: "Facilis suasit tibi credere uirtus,

Arborea quod te uidi recubare sub umbra;

Sed maiora dehinc rerum miracula restant.

Cernetis pariter totum se scindere caelum

Atque Dei celeres aethram penetrare ministros,

130

Inde hominis nato claram deferre coronam."

Interea thalamis conubia festa parabant

In regione Chanan, ubi clari mater Iesu

Nato cum pariter conuiuia concelebrabat.

Vina sed interea conuiuis deficiebant.

135

Tum mater Christum per talia dicta precatur:

"Cernis, laetitiae iam defecisse liquorem?

Adsint, nate, bonis ex te data munera mensis."

Olli respondit terrarum imagegloria imageChristus:

"Festinas, genetrix: nondum me talia cogit

140

Ad uictus hominum tempus concedere dona."

Mensarum tunc inde uocat laetata ministros

Mater et imperiis nati parere iubebat.

Sex illic fuerant saxis praepulchra cauatis

Vascula, quae ternis aperirent ilia metretis

145

Haec iubet e fontis gremio complere ministros.

Praeceptis parent iuuenes undasque coronant

Completis labiis lapidum; tum spuma per oras

Commixtas undis auras ad summa uolutat.

Hinc iubet, ut summo tradant gustanda ministro.

150

Ille ubi percepit uenerandi dona saporis

Nescius, in uini gratum transisse liquorem

Egestas nuper puris imagede imagefontibus imageundas,

Increpat ignarum sponsum, quod pulchra reseruans

Deteriora prius imageper imagemensas imageuina dedisset.

155

His signis digne credentum discipulorum

Perpetuam stabili imagefirmauit robore imagementem.

Inde ubi Iudaeis aderant sollemnia paschae,

Ad Solymos direxit iter temploque subibat.

Repperit hic populum uenalia multa locantem:

160

Pars uendebat oues, pars corpora magna iuuencum,

Pars inhians nummis arti numerare uacabat.

Restibus hic Christus conectit uerbera flagri

Et tales populos sancta proturbat ab aede,

Et mensas uertens aeris profundit aceruos

165

Et superincrepitans: "Procul haec auferte profani,

Vt meus hic genitor, non sordida lucra colantur."

Tum poscens signum plebes Iudaea fremebat,

Quo fidens animos in talia facta leuaret.

Ventura obscuris tunc Christus talia miscet:

170

"Soluite pollutis manibus uenerabile templum

Hoc, ego restituam, cum tertia lumina solis

Incipient rutilam terris infundere lucem."

Illi inter sese tractantes murmure caeco:

"Hoc, aiunt, uix sex et quadraginta per annos

175

Constructum ueteris regni molimine templum

Tu poteris tribus in spatiis renouare dierum?"

Hoc uerbum quondam post tempora debita digni

Cognouere uiri, proprio de corpore Christum

Delubrum dixisse Dei. Sed signa uidentes

180

Tum multi cepere fidem Sanctumque secuti.

Nocte sub obscura celso sublatus honore

Primorum procerum Iudaei nominis unus

Venit et ad Christum summissa uoce profatur:

"Haut dubium est, quod larga Dei te, Sancte, uoluntas

185

Humanis lucem concessit surgere rebus;

Nec quisquam tantis tribuet miracula signis,

Ni comitata Dei iubeat splendescere uirtus."

Christus ad haec: "Iteris iusti si culmina quaeris,

Nullus ad excelsum poterit conscendere regnum,

190

Reddita ni penetret nascendi exordia rursus

Atque nouam capiat imagediuino imagemunere uitam."

Ille autem tantis stupefactus corda loquellis:

"Hoc, inquit, nostrae non est comprendere mentis.

Quis poterit coeptae reuocare exordia uitae?

195

An rursus senior matris correptet in aluum

Vt nouus in lucem ueniat uitamque reuoluat?"

Ille sub haec: "Liquido si quis de fonte renatus

Et flatu sancto rudibus consistere membris

Coeperit, aetheriam liber conscendet in aulam.

200

Terrenum corpus terreno corpore natum est,

Spiritus haut aliter similem generat sibi flatum.

Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi.

Hic, ubi uult, quocumque uolat uocemque per auras

Iactat, sed nescis, quae sint exordia uocis,

205

Quamque petant eius currentia flamina partem.

Quisque igitur iustae repetit primordia uitae,

Hunc similem sancti flatus reuirescere certum est."

Et Iudaeus ad haec: "Nil horum cernere possum."

Talia tum Christus: "Solymorum magne magister,

210

Israhelitarum sublimis gloria gentis

Tune etiam mentem uitae de lumine raptam

Demergis praeceps furuis, miserande, tenebris,

Nec potes obtunso conprendere talia sensu?

Ecce fides nulla est, tantum terrestria dixi!

215

Quid, si caelestes uires conscendere sermo

Coeperit et superas rerum comprendere formas?

Quis uestrum duram poterit mihi pandere mentem?

Accipite ergo, nouis quae sit sententia rebus.

Sidereum nullus poterit conscendere caelum.

220

Ni solus, qui missus caeli uenit ab aula,

Idem hominis natus, caeli qui in sede moratur

Vt serpens olim regionibus in desertis

Moysei manibus summo sublatus honore est,

Sic hominis natum tolli in sublime necesse est,

225

Vt, quicumque fidem imagementis imagepenetralibus altis

Illius ad nomen statuit, sub turbine saecli

Proculcet pedibus letum et trans sidera surgens

Sublimis capiat donum inuiolabile uitae.

Namque Deus mundum tanto dilexit amore,

230

Eius ut in terras discenderet unica proles

Credentes Domino imageuitae iunctura imageperenni.

Nec Deus hunc natum disquirere iure seuero

Iudicioue truci terras expendere misit,

Mitia sed populis ueniant ut munera uitae.

235

Namque ubi certa fides fuerit complexa salutem

Non erit ulla illic anceps agitatio iuris.

Ast ubi dona procul fuerint exclusa medellae,

Iam propria ipsorum mentem damnatio torquet;

Vnica nam Domini fuit his incognita proles.

240

Aduentum lucis miseri fugere superbi

Et magis amplexi caecas tenuere tenebras.

Sic quicumque malis mentem maculauerit actis,

In tenebras pauidus refugit, ne lumine claro

Sordida pollutae pateant contagia mentis.

245

At quicumque piae tenuit uestigia uitae,

Ad medium properat lucemque nitescere gaudet,

Splendeat ut claris uirtutis gloria factis."

Inde Galilaeam repetit imageseruator imageIesus.

Praeteriens sed forte uenit Samaritida Sichen.

250

Illic fundus erat, Iacob de nomine pollens,

Et puteus gelido demersus in abdita fonte.

Sederat hic rapido Saluator anhelus in aestu,

Discipulique escas mercantes moenibus urbis

Passim dispersi solum liquere magistrum.

255

Moenibus egrediens Samaritis femina uenit

Hauritura cauis putei penetralibus undas.

Olli Christus ait: "Laticis da, femina, potum."

Illam deposcit potum sibi tradere Christus

Respondens mulier: "Mirum mihi praecipis, inquit,

260

Vt tibi Iudaeo mulier Samaritica potum

Dispernens ueterum Samaritum iussa ministrem."

Tum seruator ait: "Domini si munera nosses,

Et quis te sitiens putealia pocula poscat,

Tu potius peteres, uiuam tibi traderet undam."

265

Illa sub haec: "Puteus gremium sinuatur in altum,

Vrceus est nullus nec sunt tibi uincula funis;

Vnde igitur poteris undam mihi tradere uiuam?

Num tu maior eris nostri uirtute parentis?

Hunc Iacob etenim puteum cum prole bibebat,

270

Et proprios huc saepe greges ad pocula duxit."

Olli respondit mundi regnator Iesus:

"Ex ista plene nullus satiabitur unda,

Nam rursus sitiet; sed nostri dona liquoris

Ardorem excludent aeterna in saecla bibendi.

275

Dulcia prouenient nostri cui pocula fontis,

Largior inde fluet uitalis gratia fluctus.

Sed desiderium nostrae si te capit undae,

Excitus ueniat tecum mox urbe maritus."

Coniugio sese mulier negat esse reuinctam.

280

Tunc sic prosequitur mentis perspector Iesus:

"Femina, ueridicis loqueris de coniuge uerbis.

Nam tu conubiis nexa es iam quinque uirorum,

Nunc aliena super thalamorum uincula tollis."

Tum mulier: "Sanctum te certum est esse profetam.

285

Sed nostri istius uenerandum montis in arce

Praeceptum nobis quondam liquere parentes

At uos in Solymis orandum dicitis oris."

Talia dicenti mox talia reddit Iesus:

"En aderit tempus, montis cum uertice uestri

290

Omnibus et Solymis aberit ueneratio longe

Sed nunc certa salus Iudaeis surget ab oris,

Et nunc instantis cursus iam temporis urget,

Cum ueri sanctum genitorem errore remoto

Cultores iustis armati legibus orent.

295

Spiritus his ac plena fides erit et pater altus

[Spiritus atque fides aderit simul et pater altus]

Talia conquirit cultorum pectora terris."

Illa dehinc: "Scimus, quod Christus nuntius orbi

Aduentu proprio uitalia saecula pandet."

300

Et tum peccantis largus miserator Iesus

Se lumen terris Christum uenisse fatetur.

Et iam discipuli reduces stupuere magistrum,

Quod secreta illis potiretur femina uerbis.

At properans urnam mulier pro fonte reliquit

305

Et populum totis eduxit moenibus urbis.

Omnia nam memorat, sibimet sermone profetae

Gesserat ipsa prius quaecumque, ex ordine dicta.

Tum propere Christum fusae petiere cateruae.

Discipuli interea rogitabant, sumeret escas.

310

Ille satis sibi pulchrorum superesse ciborum

Respondit. Sed tum mirantum discipulorum

Inter se occultis currebat sermo loquellis:

"Forte aliquis prior hic epulas dedit ante magistro,

Nostras ut merito satiatus respuat escas."

315

Ille sed internae cernens molimina mentis:

"Hae mihi sunt epulae, pectus satiabitur istud,

Si faciam magni genitoris iussa per orbem.

Quattuor hinc menses laetae ad primordia messis

Frugiferae aestati certe superesse putatis.

320

Erigite ergo oculos, albentes cernite campos,

Cunctaque maturam iam rura exposcere messem.

Nunc quicumque metet, pulchri mercede laboris

Vitalique dehinc gaudebit fruge redundans

Et sator accipiet messorum gaudia laetus.

325

Vos ego nunc misi grauidam succidere messem,

Quae non est uestro sulcis inserta labore.

Vos aliena bonae ditabunt munera frugis."

Talibus alloquiis comitum dum pectora complet,

Ecce Samaritum populi uenere rogantes

330

Exorantque illic geminos expendere soles.

Iamque fides multos plebis fundauerat alta;

Nec iam femineis tantum concredere uerbis

Ipsos, sed coram uirtus manifesta docebat,

Venisset saecli quod iam seruator Iesus.

335

Iamque Galilaeam remeauerat in regionem,

Quondam ubi fontanas uino mutauerat undas.

Regius hic iuuenis, cui natum morbus anhelo

Ardore extremis uitae torrebat in oris,

Comperit ut Christum certo remeasse recursu,

340

Aduolat et precibus subolis pro sorte profusis

Orabat, imageceleris deposcens imagedona imagesalutis,

Ne prius ad letum natus traheretur acerbum.

Christus ad haec: "Signis nisi suadeat omnia uirtus,

Non erit ulla fides; sed perge et sospite uita

345

Aedibus in uestris dulcem complectere natum."

His uerbis fructum mox perceptura salutis

Pulchra fides animum laetanti in pectore firmat.

Iamque iter ingresso properantibus obuia seruis

Nuntia fama uenit pueroque in luminis oras

350

imageLimine de imagemortis subitam remeasse salutem.

Ille ubi cognouit certum concurrere tempus

Sanantis Christi uerbis, seseque domumque

Mancipat amplexus fidei uenerabile donum.

Forte dies epulis multos sociauerat unis,

355

Publica conductis qui uectigalia lucris

Professi rapiunt alieno nomine praedam.

Hos cum discipulis simul accipiebat Iesus.

Ecce Pharisaei occulto reprehendere risu,

Quod legis doctor conuiuia talia iniret.

360

Ille sed inspiciens, quid pectora clausa tenerent:

"Non, inquit, medicis opus est, ubi fortia membra

Intemerata salus uegetat uirtutis honore.

imageAegris sed merito miseris imageadhibenda imagemedella est.

Discite nunc saltem, iubeant quid uerba profetae:

365

Non ego sacra magis quam mitia pectora quaero.

Haut etenim iustos ueni ad directa uiantes,

Sed reuocare malos peccantum a limite gressus."

Ecce sed e numero mirantum imagemunera imageChristi

Vnus Iohannis quaerebat discipulorum,

370

Cur ipsi legis ieiunia crebra tenerent

Nullaque sub Christo plebes ieiunia ferret.

Christus ad haec contra placido sic ore profatur:

"Qui sponsi laetis comitantur uota choreis,

Non praesente illo ieiunia tristia portant.

375

Iamque dies aderit, cum sponsus turbine saecli

E medio comitum rapietur: tristibus illi

Spondebunt animos lacrimis horrore ciborum.

Languida concipiens animis ieiunia flentes

Quam stultum est, rudibus ueteres subtexere pannos

380

Vestibus, ut turpis peius scissura patescat?

Aut utribus calidum tritis committere mustum,

Quis ruptis totum sequitur disperdere uinum?

Sed rudibus rectum est utribus spumantia musta

Condere: sic uinum conseruant fortia uasa."

385

Talia tractanti percussus pectora luctu

Ecce sacerdotum princeps procumbit adorans

Et sibi defunctam (funus miserabile) natam

imageImplorat imagelacrimans, certamque uenire salutem

Defunctis etiam poscebat imagemunera imageChristi.

390

Haut mora, consurgens graditur seruator Iesus.

Progressi mulier sequitur uestigia seruans,

Quam languore graui bis sex labentibus annis

Carpebat fluxus macerans sine fine cruoris

Torquebat soluens morbus pallore uirentem

395

Viribus absumptis et toto corpore fessam.

Visceribus siccis fluxu sine fine cruoris

Pectoris haec tacitam uoluebat credula mentem

Arcano secumque fide iam certa tenebat,

Actutum fesso fugeret quod corpore tabes,

400

Extremam Christi posset si tangere uestem.

Haec ubi imageper imagepopulum summi pendentia pepli

imageFila manu trepida imagetractauit, protinus ille

Et causas morbi et credentia pectora cernens

Concessit celerem tali cum uoce salutem:

405

"Accipe, quod meruit fidei constantia, munus."

Et mox restricto uiguerunt sanguine uenae.

Postquam peruentum est, ubi funera uirginis, ingens

imagePlangentis populi fremitus imageclangorque imagetubarum

Vltima supremae celebrabant munera pompae:

410

Abscedant, inquit, tectis haec tristia uestris.

Namque puella iacet placido demersa sopore,

Defunctam retur flentum quam nescia plebes."

Talia dicentem ridentum turba reliquit,

Quod morte abreptam dixit dormire puellam.

415

Sed Christus, leti uictor uitaeque repertor,

Frigentis dextram dignatus prendere dextra

Surgere mox iussit miranda ad gaudia patris.

imageInde imagereuertenti clamor se protinus offert

imageCaecorum pariter gressu labente imageduorum.

420

Ollis Christus ait: "Quid credunt pectora uestra?

Num uirtute mea se reddet lumen ademptum?"

Olli firmato se credere corde fatentur.

Tum Christus fatur: "Credentes cernite lucem

Nec cuiquam nostrum post haec edicite nomen."

425

Dixit; sed propere per gaudia tanta uidentum

Ardor inexpletus famam per cuncta serebat.

Offerturque dehinc iuuenis, cui rapta sonorae

Daemonis incursu fuerat substantia uocis.

Ast ubi propulsus fugit de pectore daemon,

430

Confestim sanae redierunt imagemunera imagelinguae.

Talia mirantis populi stipante tumultu

Vallatur; cernens sed milia tanta uirorum

Ingemit ut ruris dominus, cui pascua laeta

Innumerae tondent pecudes rectoris egentes.

435

Tunc ad discipulos depromit talia dicta:

"Quam laetae segetes ruris per terga patescunt!

Sed rarus messor frugis superatur aceruo.

Iam superest dominum segetis deposcere tantae,

Vt sua rura uelit numero complere colentum."

440

Haec fatus populo ex omni delecta seorsum

Fortia conglomerat bisseno pectora coetu.

Bis sex consociat fidorum corda uirorum

Hos ubi delegit, praeceptis talibus implet:

"Deuitate itiner, quod gentes perfidiosae

445

Et Samaritarum fraudis uestigia calcant.

Pergite, qua patrii pecoris custodia labat.

Pergentes uero similem mihi sumite mentem,

Vt uobis subigat imageuirtutes imagedaemonis imageatri

Sancta fides curamque piam languoribus aptet.

450

Hae uires nulla uobis mercede dabuntur

Et uos haut aliter imagegratuita imageimpendite dona.

Non auri argentiue domet possessio mentem,

Nec uos nummorum subigat scelerata cupido.

Non geminas uestes nec plantis tegmina bina

455

Virtutis nudae cupiat seruare minister.

Ingressi muros urbis perquirite semper,

Hospitio quorum par sit succedere iustis;

Ingressique dehinc pacem sub tecta uocate.

Si tranquilla domus fuerit, pax illa manebit,

460

Sin erit indignis habitantum moribus horrens

Diffugiet uestrumque abitum pax uestra sequetur.

Excludet quicumque ferus uos limine tecti,

Siue auersa dei famulos succedere tectis

Hospitiique focos miscere grauata uetabit

465

Auribus aut duris spernet uitalia uerba,

Excutite egressi domibus uestigia uestra,

Haereat iniustae ne uobis portio uitae.

Illos deterior Sodomorum poena manebit

Suppliciis, ueniet mundo cum terminus omni.

470

Pergite nunc ut oues, durorum praeda luporum;

Sed uos arguto serpentum corde uigete,

Simplicitate tamen dulces superate columbas.

Nam saepe incumbet uobis iniuria praeceps

Conciliisque hominum statuentur corpora uestra.

475

Vos flagris uinclisque feris durisque tyrannis

Frendens urgebit pro me uiolentia saecli.

Cum uos prodiderint, uerborum linquite curam,

Sponte fluens dabitur sermonis gratia uobis;

Spiritus in uobis pro uobis digna loquetur.

480

Prodet enim fratrem scelerata insania fratris,

Ad letumque dabunt genitorum corpora nati.

Vos odia urgebunt semper pro nomine nostro,

Sed finem fidei comitatur imagegloria imageuitae.

Profugite ex tectis, quae uos sectabitur, urbis;

485

Inde aliam, mox inde aliam conquirite sedem.

Nam uobis urbes semper superesse necesse est,

Istrahelitarum quae dent sub nomine plebem.

Discipulus numquam transcendat celsa magistri

Culmina, nec dominum temptet praecellere seruus.

490

Discipulo satis est uires aequare magistri

Vel domini similem uirtutem prendere seruo.

Pectoribus uestris semper timor omnis aberret;

Nam nudata suis promuntur cuncta latebris.

In tenebris tacite uobis quaecumque iubentur,

495

Dicite praeclaro nitidi sub lumine solis.

Auribus et uestris dicam quaecumque susurrans,

Excelso in populos spargantur culmine tecti.

Despicite illorum rabiem, qui corpora uestra

Prosternent ferro: non est his ulla potestas

500

Viuacem leto pariter dimittere mentem.

Illum sed potius cordis secreta pauescant,

Corporis est animique simul cui cuncta potestas.

Passeribus pretium nummi uix portio parua

Proueniet; non est tamen unum credere dignum

505

Iniussu Domini laqueos incurrere nostros.

Quis dubitet sapiens, Domini sub pectore multis

Cedere pinnatis hominem pro milibus unum?

Qui me confessus fuerit sub iudice terrae,

Hunc ego non aliter coram genitore fatebor;

510

Sic itidem coram genitore negabo negantem.

Non ego nunc pacem terris immittere ueni,

Sed gladium, patrio dirimat qui pectore natum

Et dulcem natam dirimat qui pectore matris.

Si quis amore meo genitorem pluris habebit,

515

Vel matri suboliue meum postponet amorem,

Sentiet horribilem nostra de sede repulsam.

Contemnet quicumque animam pro nomine nostro,

Inueniet laeta florentem fruge salutis.

Qui uos suscipiet, me suscepisse benignis

520

Obsequiis, idem me pro genitore supremo

Suscepisse sibi gaudebit imageperpete imageuita."

Talia discipulis bis sex cum iussa dedisset,

Iustus Iohannes caeci de carceris umbris

Sectantum e numero delectos talia dicta

525

Ad Christum portare iubet uerumque referre:

"Tune piis animis requies, quam regia caeli

Pollicita est terris, nostro sub tempore fulgens?

An aliam superest post haec sperare salutem?"

Talibus haec Christus dictis mandata remittit:

530

"imageCaecorum imagetenebrae mutantur lumine lucis

Debiliumque uigent imagefirmato imagerobore membra;

Lurida discutitur squamoso corpore lepra,

Aeriae uocis penetrat surdas sonus aures.

Redditur imageamissae leti post imagefunera imageuitae

535

Ad corpus remeans animae iam libera uirtus,

Depositum repetens animae substantia corpus

Pauperibusque suis non dedignata patescit

Omnibus et late non dedignata patescit

Fulgentis splendens aduentus gloria nostri.

540

Lucifluis splendens aduentus gloria terris

Ille beatus erit, quem non deceperit error."

Talia discipuli referunt mandata magistro.

Hoc super ad populum depromit talia Christus:

"Cur in deserto uoluistis uisere nuper

545

Stramen harundineum uento uibrante moueri?

Cur etiam molli uestitum ueste uidere?

In domibus regum molli cum ueste tenentur.

Ille profetarum solus transcendere uires

Iudicio ueteris scripti promittitur olim.

550

Hunc etenim memorat uenerandae lectio uocis:

En ego mitto meum stratas aptare ministrum

Ante tuos uultus; genuit nec femina quemquam,

Maior Iohannis nostri qui uiribus esset.

Sed minor hoc caeli fiet sublimior aula.

555

Huius ab exortu uim caeli regia sentit,

Et caeli regnum uiolentia diripit atrox.

Lex omnis summam Baptistae ad tempora cepit

Atque profetarum finis concluditur idem.

Si uultis uolucris penetralia noscere saecli,

560

Ipse est Iohannis felix uenturus in aeuum

Corpus Iohannis felix habitabile sumpsit

Helias, quondam quem imageturbine missa imagecorusco

imageFlammipedum imagerapuit simulatio imagequadriiugorum.

Audiat haec dictis pandens uitalibus aures.

565

Nunc tibi confiteor, genitor, cui imagegloria seruit

Fulgentis imagecaeli et terrarum frugiferentum,

Celasti nunc quod sapientibus ista superbis

Oculis haec quondam parue sapientibus orsa

Paruulaque infantum uis haec comprendere corda.

570

Iam mihi regnantis sunt omnia tradita patris,

Nec quisquam Domini poterit cognoscere natum,

Ni solus genitor; genitorem mente uidebit

Filius, aut idem pandet cui talia natus.

Huc omnes ueniant, oneris quos sarcina uasti

575

Comprimit; his poterit uirtus mea munere patris

Antiquas uires hilari reparare quiete.

Sumite forte iugum, leuis est mea sarcina iustis,

imageNamque humili dulcem largitur imagecorde imagesalutem."

imageHaec imageubi imagedicta imagededit, messis per culta grauatae

580

Praeterit, et populus sectantum discipulorum

Spicarum grauidam carpebat in ordine frugem.

Ille dies ueteri poscebat lege quietem,

Sabbata nam priscis repetebant otia iussis.

Ecce Pharisaei coram reprendere Christum,

585

Quod sanctae legis calcarent iussa metentes

Discipuli. Legum sed tum completor Iesus

Incipit his ueteris scripti monumenta retexens:

"Legistis certe, in templo Dauida canorum

Cum populo quondam panes sumpsisse sacratos

590

Et propriam comitumque famem sedasse; sed illos

Illicitum cuiquam fuerat contingere panes,

Sumere quos solus poterat de lege sacerdos.

Eiusdem scriptum est iusto imagemoderamine imagelegis:

Sabbata profanent templo sine crimine uates.

595

Nec minor est istic uestrae glomeratio turbae

Quam templi uirtus. Caperent si pectora uestra,

Quod non sacra Deus, sed malit mitia corda,

Non iam saepe uiros damnasset factio sacros,

Expertes culpae. Sed nunc ego sabbata cuncta

600

Sponte mea dominans legis sub iure tenebo."

Tunc conuenticula ipsorum post talia dicta

Ingreditur; mox hic iuuenem pro limine cernit,

Siccatum ex umero cui pondus inutile palmae

Pendebat. Sed tum dictis temptando dolosis,

605

Aegris an liceat per sabbata ferre medellam,

Quaerunt, calcatae ut legis uindicta maneret.

Christus ad haec: "Foueam si forte pecuscula uestra

Inciderint, certe transibitis otia legis

Et pecus abrupto tolletis uile profundo.

610

Quanto igitur nobis hominum curatio maior

Ad benefacta animos tollens accendere debet!

Ergo age tu, iuuenis, rediuiuam tendito dextram."

Cum dicto palmas sanus porrexit utrasque.

His tum pro signis, quae uix ueneratio posset

615

Mirantis digno populi sustollere cultu,

Conciliis trucibus conclamant decipiendum.

Talia perspiciens procerum molimina Christus

Discedit; uariis hominum languoribus aptat

Concessam in populos patria uirtute medellam.

620

Oblatus sibi mox quem daemonis horrida uirtus

Et lingua et uisu truncatum uiuere poenae

Et propriis escam cruciatibus esse uolebat.

Hunc ubi curatum uisuque et uoce uigentem

Caeca Pharisaeae cognouit factio gentis,

625

Daemonis auxilio, qui princeps daemoniorum

Solus nequitiae uires dicione teneret,

Haec illum fecisse ferunt. Sed talia Christus

Veridicis aperit conuincens pectora uerbis:

"Si gemina regnum distractum parte dehiscat

630

Et scissa aduersum sese diuulsio pugnet,

Disruptis propere labentur cuncta medullis.

Horridus et daemon si daemone pellitur atro,

Aduersa sibimet scissus uirtute repugnat.

Quis poterit praedam tectis auferre uirorum,

635

Ni prius aggressor custodum bracchia nodis

Vinciat, ut facilis ueniat direptio praedae?

Quisque meis aberit discretus miles ab armis,

Hostis in aduersa consistet fronte duelli.

Quisque meis gregibus cogendis liber aberrat

640

Dissicet ille mei pecoris per deuia pastus.

Sed imagequicumque imagehominum fuerit super omnibus error,

Dimitti poterit; tantum ne Spiritus umquam

Vocibus insana laceretur mente profusis.

Siue furens hominis nato conuicia quisquam

645

Ingeret, haec etiam poterunt peccata remitti.

Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana

Verborum rabie uiolabitur, irreuocatis

Suppliciis nunc et semper torrebitur ignis.

Quando ueneniferi serpentis saeua propago

650

Sermonum dulci poterit mitescere fructu?

Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis

Et mala letifero procedunt ore uenena.

Verborum meritis ueniet sub iudice poena,

Verborum meritis dabitur sub iudice uita.

655

Quae genitor faciet, sectabitur omnia natus,

Namque idem nato manifestat cuncta uidenda

Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.

Sicut enim genitor demortua corpora reddet

Ad claram uitae lucem, sic omnia natus,

660

Quae uolet, ad lumen surgentia corpora ducet,

Nec genitor quicquam uestri imagese imageiudice quaeret,

Sed dedit haec nato quaerendi iura per orbem,

Gloria quo maneat similis natoque patrique.

Namque repulsus erit uestro si natus honore,

665

Improbitate pari genitorem despicietis.

Sed cui nostra fidem sermonis gratia figet,

Mox me mittentis genitoris dona patescent

Aeternamque dabit praesens constantia uitam.

Iudiciumque illi non est, sed migrat ab atra

670

Morte procul lucisque uigens ad limina tendit.

Adueniet tempus, cum mortua corpora uocem

Accipient nostram et uitam cum uoce tenebunt.

Nam sicut genitor uitam sibi possidet in se,

Sic tribuit nato uitam et ius dicere iussit,

675

In terras hominis quoniam cum corpore uenit.

Nec uobis mirum uideatur, corpora cuncta

Vocis ad auditum propriis exsurgere bustis,

Iustorumque animas imagerediuiuo imagecorpore necti,

Iudicioque graui miseros exsurgere prauos.

680

Nec mihi iudicium tribuit mea sola potestas,

Arbitrio quoniam genitoris cuncta iubentur,

Qui me iustitiam terris disquirere iussit.

Namque ego si proprio testis pro nomine surgam,

Falsa loquar; aliusque itidem quia testis habetur

685

Pro nobis, semper mihi talia temnere fas est.

Nam ueris operum signis imagemanifestior omni

imageLuce nitet praesens nostris testatio factis.

Talia concedens genitor mihi testis adhaeret,

Qui me dimisit terris sua ponere iussa.

690

Huius enim uocem numquam comprendere quistis

Nec speciem propriam concessit uisere uobis.

Nec sermo ipsius poterit per uestra sedere

Pectora, credendi quoniam substantia nulla est.

Quaeratur ueterum scriptorum lectio uobis,

695

Perpetuam cunctis uitam quam ferre putatis.

Haec etiam nostrum testatur lectio donum.

Nec tamen imageaudetis imagepropius imageconsistere nobis,

Ne uerae uobis contingat gratia uitae.

Non mihi captatur terrenae gloria laudis.

700

Namque ego quod summi genitoris nomine ueni,

Respuitur uobis, ueniet sed decolor alter,

Nomine quem fultum proprio gens uestra sequetur.

Alternae in uobis captatur gloria famae,

Vnius et solam fugitis imagedisquirere imagelaudem.

705

Nec uos arguerim coram genitore, sed illic

Accusator erit, quem spes modo uestra celebrat,

Moyses, quem fidei nullo seruastis honore.

Eius enim scriptis uester si crederet error,

Crederet et nobis, Moysi quem scripta frequentant."

710

Talia tum contra scribarum uerba sequuntur:

"Vocibus imageindubitata imagefides comitabitur istis,

Si uirtus certis firmet miracula signis."

Ille dehinc: "Polluta malis generatio quaerit

Signa sibi; rebus stabunt sed signa futuris.

715

Namque profeta cauo quantum sub pectore ceti

Temporis absumpsit, terrae in penetralibus altis

Progenies hominis tantum demersa manebit.

Adueniet tempus, cum surget reddita uitae

Gens hominum propriis in fletum dedita gestis.

720

Haec istam digno damnabit crimine gentem,

Quod maris e fundo surgentis uoce profetae

Commonita in lacrimas Dominum proiecta reflexit.

Hic et Ionaeis monitis potiora iubentur,

Contemnitque feris animis gens impia lucem.

725

Et regina Noti uitales surget in oras.

Illius ad specimen damnabitur effera plebes,

Finibus extremis Libyae quod uenerit illa,

Vt Solomona pium, praeceptis dedita iussis,

Audiret; potior nunc est Solomone potestas

730

Et tamen obtunsae caecantur pectora plebis.

Expulsus si quando fugit de pectore daemon,

Quem turbat sanctus purgato corpore flatus,

Ille uenenatis collustrat passibus oras,

Qua nulla excurrit fontani gurgitis unda,

735

Nec requiem placidae sedis sibi repperit ardens.

Tunc repetit suetae sitiens habitacula mentis.

At si forte suis obnoxia corda uenenis

Ornatuque leui ridentia limina cernit,

Associat septem similes glomerando furores

740

Vis inimica homini penetratque in uiscera serpens.

Sic genus hoc uero mentis cum degenerarit,

Vincula perpetuis deflebit subdita poenis."

Atque ea dum populis uitalia dicta frequentat,

Pro foribus mater cum fratribus astitit illi

745

Et miscere foris sermonem comminus orat.

Talia tum matris mandatis dicta remittit:

"Hic mecum genetrix, mecum germana residunt

Corpora. Nam patria impletur cuicumque uoluntas,

Ille meo proprium conectit sanguine corpus,

750

Et matris generisque mei sub nomine habetur."

Progreditur templo terrarum lumen Iesus

Et maris extrema terraeque resedit in ora,

Innumeraeque illuc plebis fluxere cateruae.

Ille sed excelsam scandens, quae proxima, puppim

755

Litora complenti depromit talia plebi:

"Ecce sator proprio commendat semina ruri;

Illa cadunt diuersa solo sortemque locorum

Pro uirtute ferunt. Nam sicubi trita uiarum

Sub pedibus solido densetur limite tellus,

760

Aeriis auibus dant nudam semina praedam.

Ast ubi pertenui uelantur puluere saxa,

Farra quidem uiridem depromunt germinis ortum;

Sed quia nulla subest suci substantia glebis,

Inserto arescunt radicum fila calore,

765

Cunctaque mox apicum labuntur acumina leto.

Seminibusque aliis contingunt aspera rura;

Sentibus hic spinisque feris uelocius exit

Roboris augmentum frugemque internecat angens.

Vberibus uero dantur quae semina glebis,

770

Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat

Incrementa sui imagecenteno copia imagefetu.

Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas."

Talia discipuli mirantes dicta requirunt,

Implicitis populo cur clauderet omnia uerbis,

775

Ille sed amota credentum plebe profatur:

"Vobis, qui firmo robustam pectore mentem

Ad capienda Dei penetralia constabilistis,

Concessum est aditis penitus consistere regni;

Illis pro merito clauduntur lumina mentis.

780

Si quis habet dignus, capiet potiora redundans;

Qui uero expertes caelestis muneris errant,

Amittent etiam, proprium quodcumque retentant.

Idcirco obscuris coopertum ambagibus illum

Perstringit populum sermonis gratia nostri,

785

Vt dictum Esaiae merita de plebe recurrat:

En populi mentes uelantur ad omnia crassis

Obicibus, sensu ne tangant munera uitae.

Auribus assistunt clausis oculisque grauatis,

Ne conuersa bono sanetur noxia plebes.

790

Quam uestrae nunc sunt aures oculique beati!

Nam multi ueteres iusti sanctique profetae,

Quae uobis clarent, orarunt cernere dona.

Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus:

Quisque meum uerbum summas dimittit in aures,

795

Nec sensus recipit stabili praecepta uigore,

Eripit illius totum de pectore daemon.

Hic agro est similis duro, qui germina farris

Exponit rapidis auibus sine fruge rapinam.

Sunt alii, laeto qui pectore nostra receptant,

800

Sed breuis est illis perceptae gratia frugis.

Nam si dura premat mentem strictura coercens,

Continuo trepidi produnt sibi credita leto.

His saxosus ager simili leuitate uirescit.

At spinosus ager curarum mole grauatis

805

Respondet, pressant quos pondera diuitiarum.

Semina sic nostri sermonis pressa grauantur,

Nec fructus sequitur spinarum horrore necatus.

Pinguia sic itidem paribus stant uiribus arua

Illis, qui clarae capiunt praecepta salutis,

810

Quae penetrant animum sensu tractante tenaci

imageCentiplicemque ferunt uirtutis robore imagefrugem."

Haec tum discipulis plebique haec insuper addit:

"Agricolae simile est regnum sublime imageTonantis.

Ille iacit proprio mandans bona semina ruri,

815

Sed post surripiens hominum insidiando sopori

Trux inimicus adit loliumque inspergit amarum.

Ecce sed ad fructum culmis cum spiceus horror

Processit, lolio messis maculata redundat.

Tum domino famuli mirantes talia fantur:

820

Nonne bonum terrae semen per terga dedisti?

Vnde igitur lolio turpi tua rura grauantur?

Sed iam, si iubeas, messem purgabimus omnem,

Triticeusque nitor selecta sorde resistet.

Tum dominus miti contra sermone profatur:

825

Hic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamus

Crescere cum lolio. Pleno nam tempore messis

Secretum lolium conexo fasce iubebo

Ignibus exuri; at nostro de semine messor

imageHorrea nostra dehinc purgata imagefruge imagereplebit.

830

Haut aliter simile est, cordis si panditis aures,

Praeparui grano regnum caeleste sinapis,

Quod proprio insinuans disponit cultor agello.

Seminibusque illud minus omnibus esse uirentum

Creditur; at iusti mox incrementa uiroris

835

Sumpserit, erecto transcendit uertice cunctas

Agrorum fruges, ramis ut plumea turba

Colludat possitque umbras habitare uirentes.

Fermento par est munus caeleste salubri,

Quod magna condit mulier sub mole farinae.

840

Illa dehinc modico fermenti mixta calore

Conducto, unius coalescit corpore massae."

Talia tum populo perplexis condita uerbis

Promebat, ueteris quo possent dicta profetae

Ordine saeclorum iussis concurrere rebus:

845

Os aperire meum dignabor, condita mundi

Conuoluet ructans uarii sermonis imago.

Inde domum repetit serus turbasque reliquit.

Liber 3

Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol.

Discipuli rogitant, lolii quid quaestio uellet

Et segetis; clarus quibus haec depromit Iesus:

"Optima qui farris conmendat semina glebis,

5

Filius est hominis; mundum sub nomine ruris

Accipite, atque homines puro pro semine iustos.

At lolium infelix cooperti daemonis arte

Sunt homines; inimicus erit, uis horrida, daemon;

Extremus mundi finis pro tempore messis.

10

Messores patrii uenient per rura ministri,

Quos hominis natus proprii de corpore regni

Colligere erroris laqueos labemque iubebit

Collectosque simul rapidis exurere flammis.

Dentibus his stridor semper fletusque perennis,

15

Secretisque piis ueniet lux aurea uitae,

Sedibus ut caeli uibrantur lumina solis."

Haec docuit patriamque redit seruator in urbem.

Illic expediens populis (mirabile dictu)

Iustitiae leges uitaeque salubria iussa,

20

Virtutes patrias simul insinuando docebat.

Tunc liuore graui plebes conmota suorum

Praesentisque simul doni miracula uoluens

Et generis noti reputans ex ordine gentem,

Haec inter sese mussanti uoce uolutant:

25

"Nonne hic est fabri suboles, cui nomen Ioseph?

Non Maria est genetrix, non fratrum nota propago?

Vnde igitur legis doctor tantaeque minister

Virtutis, cedit cui labes uicta malorum?"

Nazara sic plebes; cui talia reddit Iesus:

30

"Temnuntur propriis miracula semper in oris

Et sine honore manent patria sub sede profetae."

Talibus indignans pressit sua munera Christus.

Interea ad regem uolitabat fama superbum,

Quod mala cuncta illi uirtus diuina domaret.

35

Sed putat Herodes, imageleti quod imagelege imageremissus

Tanta ut Iohannes uirtutis dona teneret.

Nam quondam cernens liuenti pectore daemon,

Erroris imagelabem puris quod imagesolueret undis

Iustus Iohannes, damnis accensa malorum

40

Tunc petit Herodem pestis saeuissima regem

Et facile iniusti penetrans habitacula cordis

Adcumulare feris subigit scelera impia gestis.

Arserat inlicito Herodes accensus amore

In thalamos fratris, casto quod iure uetabat

45

Doctus Iohannes. Feritas sed nescia recti

Subiecit leges pedibus fruiturque nefandis

Conubiis ipsumque super, qui praua uetabat,

imageCarceris inmersum imagetenebris imageuinclisque grauauit.

Sanguine nam iusti primo conpressa timore

50

Abstinuit sitiens feritas, quia magna profetam

Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat.

Natali sed forte die cum laeta tyrannus

Herodes celsis strueret conuiuia mensis,

Luxuriae quoniam coniuncta superbia gaudet,

55

In medio iuuenum reginae filia uirgo,

Alternos laterum celerans sinuamine motus,

Conpositas cantu iungit modulante choreas.

Ipse sed in primis mirata uirginis arte

Attonitus stupuit; tunc praemia cuncta patere

60

Iuratus spondet, quaecumque puella petisset.

Illa sed horrendae seruans scelera impia matris

Vrget Iohannis caput a ceruice reuelli

Et lance inferri praesentia munera poscens.

Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,

65

Iurandique memor iuris tamen imperat aegre,

Insontis caput inferri tradique puellae.

Illa (nefas) matri scelerata ad gaudia portat.

Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum

Discipuli condunt terrae Christumque sequuntur.

70

Ille ubi cognouit iusti miserabile letum,

Deserit insonti pollutam sanguine terram

Frondosaque latet secretae uallis in umbra.

Sed populi inmensae uirtutis dona sequuntur.

Ille ubi credentum turbas in ualle remota

75

Conuenisse uidet, morborum tabe repulsa

Corpora subiecit miseratus multa medellae.

Iamque sub extremo labentis lumine solis

Discipuli Christo suadent dimittere turbas,

Vt sibi quisque paret quaerens per compita uictum.

80

Ille iubet cunctis ibidem conuiuia poni.

Discipuli ostendunt, nil amplius esse ciborum

Ni pisces geminos et farris fragmina quinque.

"Hoc ", inquit, "satis est ". Tum mox discumbere plebem

Gramineisque toris iussit conponere membra.

85

Suspiciensque dehinc caelum genitore precato

Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes

Diuidit et dapibus mensas onerauit opimis.

Iamque expleta iacet (dictu mirabile) plebes,

Reliquiasque dehinc mensis legere ministri

90

Bissenosque sinus cophinorum fragminis inplent.

Cenantum numerus tum imagemilia imagequinque imageuirorum,

Praeterea populus matrum fuit et puerorum.

Discipulis tunc inde iubet conscendere nauem

Et transire fretum, donec dimitteret omnes,

95

In sua quemque, uiros. Tum montis celsa petiuit

Secretusque dehinc genitoris nomen adorat.

Iamque soporata torpebant omnia nocte,

Cum imagepuppis imagemedio imagesulcabat in aequore imagefluctus

Iactata aduerso surgentis flamine uenti.

100

Ast ubi iam uigilum quarta statione premebat

Noctis iter rapidos attollens lucifer ortus,

Fluctibus in liquidis sicco uestigia gressu

Suspensus carpebat iter (mirabile uisu)!

Iamque propinquabat puppi, sed nescia nautae

105

Attoniti tremulo uibrabant corda pauore

Clamoremque simul confusa mente dederunt.

Tum pauidis Christus loquitur: "imageTimor imageomnis imageabesto,

Credentumque regat uegetans constantia mentem.

En ego sum, uestrae doctorem noscite lucis."

110

Olli confidens respondit talia Petrus:

"Si tua nos uere dignatur uisere uirtus,

Me pariter permitte tuo super aequora iussu

Fluctibus in liquidis inmersos figere gressus."

Adnuit his Dominus; nauem mox linquere Petrus

115

Audet et innixus figit uestigia ponto.

Verum ubi tantarum mentem miracula rerum

Terrificant uentique minas crebrescere cernit,

Paulatim cedunt dubio liquefacta timore

Quae ualidum fidei gestabant aequora robur.

120

Iamque Simon medio submersus corpore clamat:

"Fluctibus horrendis pereuntem diripe, Christe!"

Dextera confestim protenditur obuia Petro,

Et dubitata fides uerbis mulcatur amaris

Ascensaeque rati contraria flamina cedunt.

125

Praesentemque Dei subolem stupuere rogantes

Cuncti, nauigio socios quos casus habebat.

Transierat tandem sulcans freta feruida puppis

Optatumque grauis conprenderat ancora portum.

Conueniunt populi rapido per litora cursu

130

Portantes aegros uestisque attingere fila

Extrema exoptant (mirumque) hoc munere cuncti

Credentes referunt plenam per membra salutem.

Ecce Pharisaei scribaeque hinc inde dolosi

Captantes Christum promunt fallacia dicta:

135

"Cur tua discipulos patitur doctrina labare

Praeceptis ueterum? manibus nam cura lauandis

Praeteriit, sumuntque simul cum sordibus escas."

Ille sub haec fatur: "Magis hoc est quaerere dignum,

Transgressi praecepta Dei quod proditis omnes.

140

Namque Deus mortem defixa lege minatur,

Si genitor cuiquam uerbo laedatur amaro

Vel genetrix nati dictis pulsetur acerbis.

Inrita uos istaec facitis peruersa docendo.

Quam manifesta uigent de uobis dicta profetae:

145

Me populus summis labiis sublimat honore,

Sed diuersa procul cordis secreta pererrant.

Accipite ergo omnes auresque aduertite cordis:

Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis

Sordibus aspergent uitaeue animoue sedebunt.

150

Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,

Internam misere maculabunt edita mentem."

Discipuli Christo memorant, quod uerba loquentis

Occulto traherent scribarum pectora risu

Ille dehinc: "Genitor plantarum semina noster

155

Quae non ipse sui conseuit in aequore ruris,

Abiciet penitus radicibus eruta longe.

Caecum forte ducem caecus si nactus oberret,

Decidet imagein imagefoueam pariter imagedimersus uterque."

Tunc petit absolui Petrus, quid quaestio uellet,

160

Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset.

Tum sator aeternae respondit talia uitae:

"Vos etiam duro discluditis omnia corde

Iussa nec admittit mentis dubitatio lucem.

Nam quaecumque hominum ueniunt extrinsecus ori,

165

In uentrem cedunt animoque incognita currunt.

Quae uero interno concepta e pectore promunt

Ora hominum, mentem possunt aspergine labis

Polluere inmundoque hominem maculare piaclo.

Secreto cordis promuntur noxia uitae

170

Consilia et caedes et imagefurta imagenefanda tororum

Et fraudes fallaxque hominum pro testibus error

Et rapidae caelum pulsans uaesania uocis.

Haec sunt quae maculant hominem, quae sordibus inplent.

Inlotis autem manibus non polluit umquam

175

Corporis arbitrio terrenum sumere uictum."

imageHaec imageubi imagedicta imagededit, pulcherrima rura Syrorum

Sidonemque Tyrumque petit: cum femina fusis

Crinibus et precibus natam causata iacentem

Voluitur et tacitum non desinit anxia Christum

180

Orare, ut mentem uexatam daemone saeuo

Redderet et miserae tandem resipire liceret.

Tunc etiam precibus sectantum discipulorum

Respondit, proprias genitoris malle bidentes

Cogere, quas imageuanus late disperserat imageerror.

185

Crebrius instanti tum talia fatur Iesus:

"Natis quisque suis panem non detrahet umquam

Et canibus iaciet."Tum talia femina fatur:

"Micarum saltem canibus sua portio mensae

Decidit et nihilo dominorum cena grauatur."

190

Tum Dominus loquitur: "Veniant tibi digna salutis

Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae."

Talia saluator uerbis caelestibus edit

Virginis et mentem discusso daemone uirtus

Conplexam inpleuit donis fecunda salutis.

195

Inde Galilaeas repedat seruator in oras

imagePraecelsique procul imagemontis consedit in imagearce.

Haut mora, conueniunt populi secumque trahebant

Pars captos oculis et crurum debile uulgus

Elinguesque alios morbique uocabula mille.

200

Omnibus ille tamen languores dempsit amaros,

Viribus et ualidis uenerando munere donat.

Tum populi pariter miracula tanta frequentant

Aeternoque patri laudes gratesque celebrant.

Discipulos Christus cogens in uertice montis

205

Secreto adloquitur: "Plebis miseratio multa est,

Tertia nam terris remeant iam lumina solis,

Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum;

Ieiunam nolim tantam dimittere plebem,

Ne labor adficiat imagepopulos imageper imagelonga imageuiantes."

210

Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes

Esse et pisciculos alimenta ad proxima paucos.

Tum populum iussit terrae per terga cubare,

Quodque fuit totum propriis discerpere palmis;

Et cunctae curat mensatim dedere plebi.

215

Discipuli ponunt epulas populusque repletur

Ad satiem dapibus; relegunt mox fragmina panis

Et sportas referunt cumulato pondere septem.

Quattuor ex omni fuerant tum milia plebe

Nec numero quisquam matres puerosque notauit.

220

Inde Magedarum naui transcurrit in oras.

Ecce Pharisaei Sadducaeique dolosi

Poscere temptantes instant caelestia signa.

Sed Christus cernens fallacia pectora fatur:

"Conuexum quotiens claudit nox humida caelum,

225

Si ruber astrifero procedit uesper Olympo,

Dicitis: Adueniet uentura luce serenum.

Iamque sub exortu solis ubi tristia rubro

Nubila miscentur confusa luce colori,

Dicitis, agricolis nautisque uenire fragosam

230

Ventorum rabiem tempestatumque furores.

Fallaces, nostis faciem discernere caeli,

Saeclorum uero nescitis tempora signis

Explorare suis? Sed uobis signa dabuntur,

Quae maris imageinmenso quondam uenere imageprofundo,

235

Belua cum tenuit uentris sub carcere uatem."

Haec ait et propere puppis retinacula soluens

Trans freta contendit rapido conprendere cursu

Arua Philipporum sociisque haec talia fatur:

"Sollicite uobis uitentur noxia farra

240

Fermentumque ferox uestris auertite mensis.

Illa Pharisaei Sadducaeique dolosi

Admiscent escis falluntque in nomine panis.

Cur uobis tacitas uoluit cunctatio mentes?

Pro! quam parua fides sensu torpente fatiscit!

245

Dicitis auersi, naui quod tollere panes

Non fuerit uobis uacuum farrisque cauendas

Insidias iubeam; meminisse et scire putabam,

Quod panes quinque plebis mihi milia quinque

Inplerint dapibus cophinisque superflua tantis

250

Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum,

Quattuor et rursum cenantum milia panes

Quod facile inplerint septem sportasque referri

Vidistis rursus conpletas reliquiarum.

Sed moneo istorum semper fermenta cauere."

255

Discipuli tandem uitalia uerba secuti

Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.

Inde ubi peruentum liquidi per terga profundi

Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,

Cogit concilium sectantum discipulorum

260

Et quaerit, quem se populorum fama putaret.

Respondent multas plebis tunc esse loquellas:

Crebrius audisse et multos firmare, quod esset

Iustus Iohannes, populos qui flumine lauit.

Pars memorat uolucris famae sibi cognita uerba

265

Heliam uenisse iterum, quem imagepraepete imagecurru

Turbine caelesti quondam simulata quadrigis

Astris inseruit imagerapidae uis feruida imageflammae.

Hieremiam dixere alii paruisse profetam.

Tunc Christus cunctis arridens pectore blando

270

Conquirit, quae sit sententia discipulorum.

Sed stabilis Petrus: "Tu Sancti filius "inquit

"Christus, magnifico terras qui lumine conples."

Tum Dominus forti respondit talia Petro:

"Petre beatus eris, nam talia pandere certe

275

Humanus sanguis uel terrae portio corpus

Haut umquam poterit. Genitoris munera sola

Possunt tam ualidum fidei concedere robur.

Tu nomen Petri digna uirtute tueris.

Hac in mole mihi saxique in robore ponam

280

Semper mansuras aeternis moenibus aedes.

Infernis domus haec non exsuperabile portis

Claustrum perpetuo munitum robore habebit;

Caelestisque tibi claues permittere regni

Est animus; terrisque tuo quae nexa relinques

285

Arbitrio, caelo pariter nodata manebunt;

Soluerit et rursus tua quae sententia terris,

Haut aliter uenient caeli sub sede soluta.

Sed uos discipuli Christum me dicere cunctis

Parcite, quo soli cognoscant talia digni.

290

Iam lux adueniet properis mihi cursibus instans,

Moenibusque in Solymis rabies cum prona furore

Eximios uatum saturabit sanguine nostro.

Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,

Consurget radiis pariter redimita salutis

295

Vita mihi cunctisque dabit sua munera terris."

Tum Petrus magno percussus corda dolore:

"Absint, Christe, tuis "inquit "tam tristia sanctis

Monstra procul membris; nec fas est credere tantum,

Nec tibi tam durus poterit contingere casus."

300

Christus ad haec: "Procul hinc "inquit "procul effuge, daemon.

Non diuina tibi mentem prudentia tangit,

Sed terrena sapis mollique timore tremiscis.

Sed si quis uestrum uestigia nostra sequetur,

Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans

305

Atque crucem propriam comitatibus addere nostris

Gaudeat, amissam redimet cui gloria uitam;

Nam seruata perit terris possessio lucis.

Sed quid proficient saecli mortalia lucra,

Si damnum subeant lucis uitaeque perennis?

310

Vel quae digna queunt animae conmercia poni?

Filius huc hominis ueniet sub nomine patris,

Caelestesque illum fremitu comitante ministri

Stipabunt, reddetque hominum sua debita uitae.

Vera loquor: certos istic sub limine lucis

315

Inueniam, caeli fulgens cum regna capessam."

Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum

Lumina conuerso terras transcurrere caelo,

Tum secum iubet abruptum conscendere montem

Petrum Zebedeique duos per deuia natos.

320

Inde ubi peruentum secreti montis in arcem,

Continuo Christus faciem fulgore corusco

Mutatur, uestemque niuis candore nitescit.

Respiciunt comites mediumque adsistere sanctis

Heliae Moysique uident. Tum talia Petrus:

325

"Respice, num nobis potius discedere longe,

An istic tantae spectacula cernere molis

Conueniat; trino tamen hic tentoria uobis,

Si iubeas, frondis faciam diuersa paratu,

Singula sub noctem quae uos aulaea receptent."

330

Talia dum loquitur, caelo praefulgida nubes

Circumiecta oculis imageuestibat imagelumine montem,

Et uox e medio lucis manifesta cucurrit:

"Vnicus hic meus est natus, mea summa uoluntas;

Huius iustitiam iusto conprendite corde."

335

Discipuli pauido presserunt corpore terram,

Nec prius e prono uultus sustollere casu

Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu

Demulcens blandis firmasset pectora uerbis:

"Surgite et abiectum fortes calcate timorem

340

Nec cuiquam praesens pandatur uisio uerbis,

Horomatis huiusce expertes facite cunctos

Ni prius huc hominis suboles speciosa reportet

In lucem referens mortis de sede tropaea."

Consurgunt solumque uident et uoce requirunt,

345

Cur scriptis ueterum scribarum factio certet,

Heliam primum caeli de sede reuerti

In terras Christique dehinc consurgere lucem.

Christus ad haec: "Veniet certo sub tempore iussus

Helias reddens mox omnia debita saeclo.

350

Sed si quis credit, iam uenerat ante renascens,

Ignotum ueluti rabies quem caeca furoris

Demersit leto; mox saeuior altera caedes

En hominis nato trucibus laniatibus instat."

Haec ait et populum repetit montemque relinquit.

355

Ecce sed inflexis genibus fletuque solutus

Vir senior precibus Christum ueneratus adorat:

"Dauidis suboles, hominum lumenque salusque,

Te precor, horribilem nati de corpore morbum

Proturbes, reddasque seni solacia uitae.

360

Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte

Torquet et in liquidas deiectum proicit undas,

Aut miserum medio proiectum uoluit in igni.

Nam tua discipuli sectantes iussa frequenter

Conisi nulla in solidum mihi dona dederunt."

365

Tum Christus magno conmotus corda dolore:

"O gens nullius fidei, gens effera semper,

En etiam patiar uobiscum me fore terris?"

Sic ait et puerum mandat perferre parenti

Ante suos uultus. Tum uocis pondere multo

370

Incubuit mentisque simul conuulsa uenena

Daemonis horrendi purgato corde fugauit.

Discipuli rogitant, cur non successerit illis

Eiusdem pueri totiens temptata medella.

Respondit Dominus: "Labat quia pectore uestro

375

Instabilis fidei nutans per lubrica gressus.

Nam si certa foret credendi portio uobis,

Instar quae minimi possit praestare sinapis,

Istius hinc montis possetis uellere uerbo

Inque alias sedes cunctam transuoluere molem.

380

Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque

Multaque robusti ieiunia pectoris arcent."

Inde Cafarnaum gradiens peruenit ad oras.

Conuenere Petrum, quibus instat cura tributi,

Soluere poscentes solitum pro nomine Christi.

385

Ille sed ad Petrum conuersus talia fatur:

"Dic "inquit "reges quorum dependere natos

Externos propriosne sibi iussere tributa?"

Respondit Petrus: "Alienos soluere certum est."

"Cernis "ait Christus "natum non soluere regis;

390

Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:

En maris undisoni rupes quae prodit in altum

Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo

Stamine saetarum conexus praecipitetur.

Haeserit et curuo qui primus acumine piscis,

395

Huius pandantur scissi penetralia uentris;

Inuentumque dragmum illius iliis apertis

Prome et te illum prebe poscentibus nummum

Illic inuentum duplex dissolue tributum."

Discipuli post inde rogant, quis maximus alto

400

In caeli regno meritis pro qualibus esset.

Tum Christus medio puerum consistere coetu

Praecipit et placido doctor sermone profatur:

"Quisque cupit celsam caeli conscendere sedem,

Istius en pueri similem se moribus aptet.

405

Erroris laqueos saeclis increscere certum est,

Sed tamen infelix, per quem generabitur error.

Qui uero e paruis istis deceperit ullum,

Si sapiat, nectat saxo sua colla molari

Praecipitemque maris sese iaculetur in undas.

410

Nec quisquam fastu paruos contempserit istos.

Horum custodes caelesti in sede tuentur

Altithroni uultum genitoris sidera supra.

Sed si quis pastor, cui pascua credita tondent

Centum balantes, unam cum forte seorsum

415

Nescius error habet, quaesitor deserit omnes

Vnius et totis lustrat uestigia siluis,

Illam si magno possit reperire labore;

Laetitia inuentae maior tum nascitur agnae,

Quam pro cunctarum numero, quod nulla resedit.

420

Ex istis paruis genitor sic perdere quemquam

Non patitur gaudetque suis increscere regnis."

"Si fratrem proprium delicto conmaculatum

Cernis, secretum mox dictis corripe solus.

Si tua uerborum patiens moderamina laudat,

425

Labentis mentem frater lucrabere fratris.

Sin tua solius contemnit uerba relinquens,

Tunc alios pariter monitor pia iussa frequentet.

Sed si discutiet doctorum frena duorum,

Tunc ad concilium referantur crimina plenum,

430

Vt populi saltem sanetur pondere uictus.

Sin et multorum contempserit efferus ora,

Sit tibi diuersae multatus nomine gentis.

Namque in concilium semper praesentia nostra

Adueniet mediumque duum me stare necesse est,

435

Siue trium fuerit coetus sub nomine nostro."

Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,

Vel septem lapsus hominum si forte liceret.

Christus prosequitur: "Non septem crimina tantum,

Sed decuplata super donentur uulnera fratri."

440

"Nam caeli regnum domini praediuitis aulae

Consimile est, nummi rationem qui sibi poni

Iusserit et seruum debentem multa talenta

Praecipit abreptum cum coniuge progenieque

Atque opibus cunctis uenali nomine sisti.

445

Tum seruus dominum prostrato corpore adorat

Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,

Omnem nummorum domino dissoluere summam.

Conmouit dominum famuli miseratio flentis

Cunctaque trans meritum concessit debita seruo.

450

Ille sed egrediens conseruum limine in ipso

Nactus constringit; tum debita fortior urget

Persolui precibusque locum truculentus abegit,

Carceris et imagemersum imagetenebris poenisque premebat.

Quae postquam dominus famulorum noscere uerbis

455

Incipit, adducto ingessit iustissima seruo

Dicta dolens iramque mouet iussisque seueris

In tormenta ferum detrusit cuncta reuoluens

Debita, dum dignis lueret per uincula poenis.

Sic uobis faciet genitor, imagequi imageculmina imagecaeli

460

Possidet, inmites saeuo si pectore fratrum

Peccata orantum dure punire uoletis."

Talia dicta dedit; Galilaeaeque arua reliquit

Iudaeamque petit qua pinguia rura silenter

Agmine Iordanes uiridis perrumpit amoeno.

465

Nec minus in stratis aegros donare salute,

Sublimisque patris concedere munera praestat.

Ecce Pharisaei temptantes quaerere pergunt,

Coniugis an liceat reiectum scindere uinclum,

Quicquid erit, laesi tangit quod corda mariti.

470

Haec ubi percepit, depromit talia Christus:

"Principio Deus in terris par dispare sexu

Constituit iussitque uno de corpore necti

Amborumque animas iunctis inolescere membris.

Quod Deus ergo iubet proprio concrescere uerbo,

475

Inlicitum est hominum foedo secernere luxu.

Moyses praecepit, quod pectora dura uideret,

Scribere discidium, quo saxea corda reuinci

Per proprios apices possent sub iudice flamma.

Nam temere exsoluet casti qui iura cubilis

480

Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,

Crimen adulterii populo sub teste subibit."

Discipuli referunt: "Vrget lex ista uirorum

Seruitiique premit non aequo pondere partem,

Vt melius fuerit thalamis caruisse perosis."

485

Respondit Dominus: "Non omnes pondere tanto

Subicient umeros, lectae sunt talia dona

Virtutis. Trino truncantur corpora more,

Quae nulla gaudent genitali lege tororum.

Namque alios tales progigni in luminis oras

490

Conperimus; plerosque hominum uis ferrea sexu

Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat

Pro caeli regnis pronum de pectore amorem.

Quisque capax fuerit, celsa uirtute capessat,

Quod paucis lectisque Deus uult pandere munus."

495

Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum

Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,

Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet,

Increpat ac tales adfirmat imageregna mereri

imageAulae imagecaelestis. Sanctas his ordine palmas

500

Inponit redditque ulnis portare parentum.

Ecce sed e populo iuuenis, cui rura domusque

Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens,

Accedit Christumque palam submissus adorat:

"O bone praeceptor, dic nunc, quae facta sequamur,

505

Vt mihi perpetuam liceat conprendere uitam?"

His auctor uitae tum talia reddit Iesus:

"Nunc demum quaeris, ueteri quae lege tenentur?

Non hominis perimes uitam, non furta tororum

Inuades, quaestumue alienis noxia rebus

510

Mens aut dextra leget, non testis falsa loqueris.

Sit genitor genetrixque tuo sublimis honore,

Proximus et frater pro te tibi cedat amore."

Ille dehinc: "Istaec semper mihi perpete cura

Obseruata reor, sed ne quid forte relictum

515

Desit, praesenti liceat me uoce moneri."

Tum Christus fatur: "Nunc si perfecta requiris

Prendere praecelsis meritis fastigia uitae,

Omnia, quae proprio retines solus dominatu,

Distrahe et ad miseros confer securus egentes.

520

Tum thesaurus erit caeli tibi conditus arce

Virtutisque tenax uestigia nostra sequeris."

Haec adolescentis ueniunt ubi dicta per aures,

Deiecit uultum tristisque in tecta refugit.

Tum sic discipulis uitae spes unica fatur:

525

"Difficile est terris adfixos diuite gaza

Auelli caelique leues in regna uenire.

imageNam citius tenuis per imageacus transire imageforamen

Deformis poterunt inmania imagemembra imagecameli,

Quam queat ut diues caelestia regna uidere."

530

Talibus attoniti comites stupidique silebant,

Voluentes quae tanta foret sub pectore uirtus

Humano, talem possit quae prendere uitam.

Respicit aeternae iustorum imagegloria imageuitae

Atque ait: "Haec homini forsan uideantur acerba,

535

Sed Deus electis facilem praepandit in aethra

Possibilemque uiam, uirtus quam celsa capessat."

Tum Petrus fidei munitus moenibus infit:

"Omnia nostrorum proiecta reliquimus olim,

Et tua iussa sequi nobis spes unica restat.

540

Quid nostris animis superest? Dic, Christe, precamur."

Talibus ad Petrum uerbis respondit Iesus:

"Vos quicumque meum imagementis imagepenetralibus altis

Credentes seruatis iter, cum sederit alte

Progenies hominis, celso quem cinget honore

545

Maiestas, bis sex illic pulcherrima uirtus

Constituet uobis sublimi in uertice sedes,

Bis saeneque tribus uestros sub iure iacebunt

Iudiciumque hominum pariter tractare licebit.

Hic quicumque sui linquet generisque domusque

550

Gazas adfectusque omnes pro nomine nostro,

Centiplicata dehinc capiet uitamque perennem.

Primorum meritum postremi transgredientur,

Vltima praeteriti capient uix praemia primi."

"Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum

555

Pinguibus in campis late uineta coronant;

Hic ubi progressus primo cum lumine solis,

Conduxit iuuenum fortissima robora pactus

Vnius in lucis certa mercede laborem,

Et sua tum iussit cultu uineta polire.

560

Ipse sed egrediens, ubi tertia uenerat hora,

Inuenit ecce alios operique adcrescere iussit,

Pro meritis operis promittens praemia digna;

Illi non aliter laeti praecepta sequuntur.

Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora,

565

Haut secus hinc alios iuuenes conducere pergit.

Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est,

Tunc alios pariter conductos iussit adire.

imageVltima imagelabentis restabat portio imagelucis:

Egressus cernit iuuenes causasque requirit,

570

Cur pigris manibus torperent otia lenta.

Aiunt conductoris quod praecepta fuissent

Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri

Tunc etiam iussit. Sed uespere protinus orto

Praecipit, ut cuncti caperent imagemercedis imagehonorem

575

Aequalique omnes portarent praemia nummo.

Tunc manus illa uirum, prima quae luce laborem

Sustulerat factisque diem tolerauerat aequum,

Indignans secum tali cum murmure fatur:

"Iniustum est, istis similem nos quaerere nummum,

580

Vltima quos operis sero coniunxerat hora."

Tum dominus ruris sedato pectore fatur:

"Inlibata tibi mercedis portio saluae

Redditur et pacti seruantur iura fidelis.

Istis de nostro liceat concedere tantum,

585

Extima quos operis glomerauit portio ruri.

Nam multos homines dignatio sancta uocauit,

E quis perminimam dignum est secernere partem. "

Haec ait et Solymos repetit comitesque seorsum

Adloquitur solisque iteris regionibus infit:

590

"Ingredimur gnari truculentaque moenia adimus.

Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,

Scribarum procerumque ferens ludibria membris,

Adfixusque cruci post tertia lumina surget."

Hic tum Zebedei coniux submissa rogabat,

595

Vt Christo medio caeli sublimis in arce

Felices nati dextra laeuaque sederent.

Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,

Quem sibi praeceptis instaret sumere patris.

Respondent se posse simul. Tum talia Christus:

600

"Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis

Sedibus aequali mecum considere honore

Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere uirtus.

Haec certis genitor sublimia dona reseruat."

Exin discipulos dictis pro talibus omnes

605

Conmotos tali sermonis mulcet honore:

"Gentibus infidis celsa dicione potestas

Inponit quoscumque super dominantur eorum

Exercentque trucem subiectis urbibus iram.

Vos inter longe tranquillior aequora uitae

610

Concordi sternit mitis moderatio pace

Magnus et obsequiis crescit super alta minister.

Nec primus quisquam, nisi cunctis seruiat, unus

Esse potest. Hominis natus sic uestra minister

Obsequio solus proprio pia munera gestat,

615

Pro multisque animam pretioso sanguine ponit

Et multos redimens imagepretioso imagesanguine imageseruat.

At uos ex minimis opibus transcendere uultis

Et sic e summis lapsi conprenditis imos."

"Si uos quisque uocat cenae conuiuia ponens,

620

Cornibus in summis deuitet ponere membra

Quisque sapit. Veniet forsan si nobilis alter,

Turpiter eximio cogetur cedere cornu,

Quem tumor inflati cordis per summa locarat.

Sin contentus erit mediocria prendere cenae,

625

Inferiorque dehinc si mox conuiua subibit,

Ad potiora pudens transibit strata tororum."

Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,

Ordinibus lucent quae glaucicomantis oliuae.

Hinc lectis iussit sectantum discipulorum,

630

Obuia castelli monstrans habitacula, Christus

Inde asinam pariter fetu comitante repertam

Ducere; uel si quis causam disquirere uellet,

Cur sua tam subito quoquam iumenta trahantur,

Dicere tunc, operam dominum sibi sumere uelle.

635

Discipuli celeri conplent praecepta paratu.

Adducunt mollique super uelamine uestis

Insternunt pullum placidum praebentque sedendum.

Hinc ueteris quondam fluxit uox nuntia uatis:

"Ecce uenit placidus tibi rex, quem terga sedentem

640

Praemitis gestant asinae pullique sequentis."

Tunc populi stratas praetexunt uestibus omnes,

Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant.

Proxima tunc alii spoliant palmeta uirore

Conclamantque omnes: "Dauidis origine creto

645

Osanna excelsis sit gloria laeta tropaeis!"

Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.

Ingresso occurrit primo sub limine templi

Cruribus atque oculis certatim debile uulgus.

Quos ubi tam subito gressu uisuque uigentes

650

Cuncta sacerdotum cognouit factio mirans

Et pueros templi conplentes tecta clamore:

Osanna egregia Dauidis stirpe creato,

Ipsum percontant cuncti, quae causa clamoris

Inpubem tantum tollat per gaudia plebem.

655

Christus ad haec: "Legis sanctae uos scripta tenere

Creditur, infantum quae dicit ab ore uenire

Lactantum et linguis iusti consurgere laudem."

Haec ait ingratam linquens cum ciuibus urbem

Bethaniamque petit, rediensque in margine cernit

660

Stratae tendentem diffusa umbracula ficum.

Illic forte cibi pertemptans corda uoluntas

Arboris adtrectat ramos, sed nulla facultas

Pomorum sterili frondis concreuerat umbrae.

Olli Christus ait: "Non sit tibi fructibus umquam

665

Copia promendis."Tum protinus aruit arbor.

Discipuli celerem mirantur in arbore mortem.

Sed Christus stupidis adsistens talia fatur:

"Nunc ligni istius nostro stupuistis honore,

Desisse ad uires terrenos ducere sucos.

670

Sed ueris uerbis iterumque iterumque monebo:

Namque fides si certa animi consistet in arce

Nec dubiis nutans uitiis tremebunda iacebit,

Arboris istius uobis substantia cedet.

Nec tantum istius, sed montis celsa reuelli

675

Credentum uerbo poterunt undisque profundi

Cum siluis pariter saxisque ferisque recondi.

Et quaecumque fides robusto pectore poscet,

Credentum semper digna uirtute tenebit."

Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.

680

Confestim proceres populi miracula rerum

Collecti inquirunt, uirtus quae tanta dedisset.

Ollis Christus ait: "Quaerentibus omnia uobis

Dicere iam facile est, si nobis uestra uicissim

Percontata prius paucis sententia soluat.

685

Nuper Iohannes, puro qui gurgite lauit

Sordentis populi maculas, diuina potestas

An hominis potius uobis fallacia uisa est?"

Haec ait ancipiti uerborum pondere claudens

Captantum procerum mentem; nam magna profetam

690

Plebis Iohannem ueneratio suscipiebat,

Nec poterant eius fallacem dicere uitam.

Humanoque ortu trepidant baptisma fateri

Aetherio quodsi loquerentur fonte uenire

Cur non caperent traherent confessio culpam

695

Se nescire.

Rursum sublimem dixissent esse profetam,

Occidisse illum traheret confessio culpam.

Se nescire tamen respondit factio fallax.

Tum Christus: "Non est iniustum claudere uocem,

700

Cum mihi claudantur procerum responsa superba."

"Nam geminae prolis genitor maioris in aures

Talia dicta dedit: "Vitis mihi portio maior

Semiputata iacet. Sed perge et robore forti

Nunc scrobibus nunc falce premens uineta retunde."

705

Tum iuuenis sese tam sordida dicta laboris

Nolle pati memorat. Post omnia iussa parentis

Exsequitur damnansque sibi responsa coercet.

Post alium natum simili sermone iubebat

Ad uineta sui dependere iussa laboris.

710

Adnuit his iuuenis nec dictis imagefacta imagerepensat.

Dicite, quis potius genitoris iussa sequatur?"

Olli conlaudant responsum posterioris.

Prosequitur Christus: "Nunc uera aduertite dicta.

Iam magis hinc caeli sedem conprendere possunt

715

Corporis e uitiis quaerentes sordida lucra,

Quam uestrum quisquam. Vobis nam uenerat ante

Iustus Iohannes, sed non est credere uestrum.

Namque imagefidem potius meretricum imagepectora certam

imageHauserunt sordesque animi posuere pudendas.

720

At uos tantorum scelerum imagenil imagepaenitet imageumquam."

"Sic quidam diues, cui iugera multa nitentis

Vineti saepes circum densata coercet,

In medio turrem prelumque et dolia fecit

Cultoresque dedit fructusque locauit habendos,

725

Inpositam statuens mercedis soluere legem.

Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo

Actores famulos mittit, quis portio salua

Cultorum certa ruris mercede daretur.

Ecce colonorum rabies hos uerbere saeuo,

730

Ast alios lapidum proterrent undique telis;

Denique letali prosternunt uulnere multos.

Tum dominus ruris plures incedere seruos

Praecipit et rursum mercedis pacta reposcit;

Maior at in plures audax iniuria surgit.

735

Vltima iam domino natum dimittere mens est,

Quod subolem partemque sui uis digna pudoris

Cultorum cordi uenerandam posceret esse.

Sed contra illorum iam mens maculata cruore

Progenie extincta domini sibi post dominatum

740

Cedere credentum, crudeli uulnere fixum

Obtruncant iaciuntque foras trans saepta cadauer.

Post haec iam dominus ueniet poenasque reposcet

Tantorum scelerum. Sed uobis tradita quondam

Fulgentis regni sedes translata feretur

745

Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus."

"Vt rex, qui nato thalamorum uincula nectens

Praecipit, ut proceres conuiuia laeta frequentent,

Accitos famulis uoti regalis honorem

Concelebrare simul; cuncti sed adire recusant

750

Regales thalamos, regalis pocula mensae.

Post alios mittit, sese largissima cuncta

Magnificasque dapes, conuiuia laeta parasse.

Illi neglectis opibus diuersa petebant.

Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui,

755

Ast alius merces potius ac lucra reuisit.

Multi praeterea missos, qui ad laeta uocarent,

Insontes famulos rapiunt et corpora ferro

In mortem cruciant. Tum rex ubi conperit acta,

Milibus armatis ciues cum moenibus ipsis

760

Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor.

Tunc seruis fatur: "Nunc festa iugalia cenae,

Praelargis opibus quaecumque instruximus illi,

Contempsere meis proceres contingere mensis.

Ite igitur propere per publica saepta uiarum,

765

Et quoscumque illic casus glomerauerit, omnes

Huc laetis nati thalamis adhibete uocantes."

Progressi famuli per compita cuncta uiarum

Inuentos duxere simul. Iam denique cunctae

Conplentur mensae imagemixtae imagesine imagenomine imageplebis.

770

Hic iusti iniustique simul cubuere uocati.

At rex ingressus conuiuia laeta reuisit.

Hic uidet indutum pollutae uestis amictu,

Laetitiis thalami fuerat cui dissona lingua.

Isque ubi regalis sermonis pondere causas

775

Reddere pro uestis maculis et labe iubetur,

Oppresso tacuit non puri pectoris ore.

Et tum conuersus famulis rex praecipit illum

Conexis manibus pedibusque et corpore toto

In tenebras raptum mox praecipitare profundas.

780

Illic stridor erit uasti sine fine doloris,

Et semper fletus. Multis nam saepe uocatis

Paucorum felix hominum selectio fiet."

Liber 4

Talia dicentem confestim factio frendens

Temptare adgreditur uerbis cum fraude malignis:

"Certum est, ueridicum te nunc uenisse magistrum,

Nec quemquam metuens Domini uestigia seruas.

5

Dic ergo, an liceat nostrae imagedissoluere genti

imageCaesaris urgentis semper sub lege imagetributum?"

Ille sed imageinspiciens saeui imagepenetralia imagecordis:

"Cur temptatis, ait, nunc me concludere uerbis,

Fallaces? Mentis prodit fallacia fructum.

10

Inspicite in nummum sculptique nomismatis aera,

Caesaris expressum facile est ubi imagecernere imageuultum.

Soluite nunc illi propria sub lege tributum,

Atque Deo proprium legis seruemus honorem."

Post Sadducaei hinc inde latratibus urgent:

15

"Moysea, qui legum posuit praecepta, iubere,

Si quis conubium properata morte relinquet,

Pignoribus mediis nondum de germine cretis,

Huius germano rursus sociabile uinclum

Deberi, generis pereat ne portio lapsi.

20

Finibus in nostris septem germana fuerunt

Corpora; sed maior primus mox uincula nuptae

Sumpsit, praeceleri cecidit sub acumine mortis

Post alius frater thalamis sine fructibus isdem

Concidit et cuncti iacuere ex ordine fratres

25

Vnius et cunctos fletus gemuere maritae;

Post ipsam rapuit imagegelidae inclementia imagemortis.

Si uenient igitur cuncti sub limina uitae,

Cuius conubiis mulier reddenda resurget?"

Ollis Christus ait: "imageErrori imageobnoxia prauo

30

Legibus et iussis Domini mens dura resistit.

Legibus et uirtute dei mens decolor exit.

Namque secunda dehinc laetae reparatio uitae

Non thalamos nouit, non terrae gaudia uana,

Sed similes leuibus genitoris iuxta ministris

35

Constituet regni uirtus sublimis in aula.

Nec Deus illorum dominum se ponere mauult,

Qui tetram imageproni meruerunt sumere mortem,

Sed potius uitae possunt qui prendere lucem."

Ecce alii rogitant, quae sint firmissima legis.

40

Ille indefessus nulli responsa negabat:

"Sublimem caeli Dominum deuotio cordis

Diligat; est istaec uirtus firmissima legis.

Consimile est isti: Magno teneantur amore

Ad ius fraternum iustae imagepenetralia imagementis;

45

His etenim geminis dependent omnia iussis.

Sed uobis cuius suboles uentura uidetur

Christus, quem cuncti spondent in saecla profetae?"

Respondent, illum Dauidis germine nasci.

Prosequitur Christus: "Cur illum dicere Dauid

50

Diuino flatu scriptum est imageDominumque imageDeumque,

Quod proprium patrem non aequum est dicere nato?"

Talia saluator; cuncti obstipuere silentes.

Ille sed accita credentum plebe profatur:

"Adspicite scribas sublimi sede superbos.

55

Hi quaecumque docent, iustum est conprendere cordis

Obsequio, maculas ipsorum temnite uitae.

Abrupta inponunt umeris nam pondera uestris,

Ipsi quae digito saltem contingere nolunt.

Adcubito primo cenae fastuque superbo

60

Atque salutantum uano tolluntur honore,

Et nomen sublime uolunt gestare magistri.

Sed uos noluerim praecelsi nominis arcem

Adfectare, tamen uobis est una magistri

Inposita aeternum caeli de lege potestas,

65

Vos eadem fratrum parili coniunxit amore.

Vnus item pater est, caeli qui in culmine regnat.

In uobis si quis sublimia colla leuabit,

Decidet et barathri mergetur ad ultima caeno;

Ast humilis claram conscendet liber in aethram.

70

Deflendi semper scribae et lacrimabilis aeui

Caeca Pharisaeae cunctis fallacia plebis.

Nam uobis itiner clausum quia iure negatur,

Non sinitis quemquam penetrare per ardua lucis

Et cunctos trahitis saeuae ad consortia flammae.

75

Vos similes dicam tectis splendore sepulchris,

Quis facies nitida est, internaque turpia bustis.

Sic uox uelatur iustas sub imagine uitae

Atque aditis mentis celantur sordida corda."

"O Solymi, Solymi, ferro qui saepe profetas

80

Ad uestram missos uitam sine fine necastis,

Quam uolui uestram gentem populumque tueri,

Ales uti dulces solita est sub corpore pullos

Obice pinnarum circumconplexa fouere!

Sed uobis semper caelestia munera sordent.

85

Deseritur iam nunc domus haec uastanda ruinis,

Nec nostrum uobis fas ultra est imagecernere imageuultum."

Egreditur templo, cuius praecelsa notantes

Moenia discipulos tali sermone docebat:

"Haec operum uobis miracula digna uidentur

90

Obtutu stupido; ueris sed discite dictis,

Quod mox cuncta solo passim disiecta iacebunt."

Haec ad Oliueti dicens imageperuenerat imagearcem.

Discipuli solum postquam uidere, rogabant,

Vt sibi uenturi tempus distingueret aeui,

95

Promissa ipsius quem poscant prendere finem,

Eius et aduentus terrae consumeret orbem.

Quaerentum uerbis respondit talia Christus:

"Obseruate dolum, falso ne nomine capta

Credulitas laqueis errantum praecipitetur.

100

Discurrent cunctis bellorum incendia terris;

Sed uos praeualido consistite robore cordis,

Ne mens accepto iaceat turbata tumultu,

Non etenim prima inponent mox proelia finem,

Gentibus et gentes et regibus obuia reges

105

Signa ferent, nec morbi tunc corrumpere tractum

Aeris aut pestes prosternere corpora parcent.

Fixa etiam solido per inania pondere tellus

Per diuersa loci motu quassante tremiscet.

Haec in primitiis temptamina parua manebunt.

110

Prodentur multi uestrum letoque dabuntur,

Proque meo uobis incumbere nomine gentes

Tormentis poenisque feris odiisque necesse est.

Liuor erit terris, erroribus omnia plena

Et falsi surgent populorum labe profetae.

115

Haec inter si quis protectum a uulnere pectus

Ad finem seruare queat, sublimia lucis

Aeternis uitae sertis redimitus adibit.

Regnorum caeli celebratio peruolitabit

In cunctas terrae metas; gens omnis habebit

120

Testem lucifluo sancti sermone salutis.

Et tunc finis erit currentia saecula soluens.

Adueniet iam tum tristis defletio terris,

Quae Danihelis habet iussam uerissima uocem;

Haec dignus tantum poterit cognoscere lector.

125

Iudaei longe fugient montesque capessent,

Nec quisquam domibus repetat sustollere secum,

Quae fuga consociet uestemue aut mobile quicquam.

Deflendae iam sunt uteri cum pondere matres

Et miseros fetus dulci quae lacte rigabunt.

130

Poscite iam precibus, tristis ne frigore brumae

Adueniat fuga uestra tamen, neu sabbata festa

Anceps praecipiti turbet trepidatio cursu;

Nam cunctis uenient saeuissima pondera terris.

Tale malum non saecla prius nec postera norunt.

135

Et ni sublimis genitor decerpere tempus

Et numerum miserans uellet breuiare dierum,

Nulla dehinc trepidae superarent corpora uitae.

Sed propter lectos ueniet miseratio iustos.

Nomine fallentes Christi falsique profetae

140

Exsurgent terris et monstra potentia fingent,

Quae forsan lectos capient miracula iustos.

En praedicta patent instantia saecula uobis.

Desertis si quis Christum peragrare loquetur

Occultisue procul penetralibus esse repostum,

145

Longe credulitas absit uanissima uobis.

Sicut enim fulgur imagecaelum transcurrit imageapertum

Et cerni facile est cunctis orientis ab oris

Vsque sub occiduum caeli uergentis in orbem,

Sic rapido aduentu clarebunt lumina Christi.

150

Abscondet furuis rutilos umbris radios sol,

Amittet cursum lunaris imagegratia imagelucis

Ignicomaeque ruent stellae caelumque relinquent.

Omnis item uirtus caeli conmota superni

Signa dabit, proles hominis quis uertice caeli

155

Clareat; omnigenasque tribus defletio iugis

Vrgebit, ueniet cum nubibus ignicoloris

Maiestate potens hominis per sidera natus.

Tum tuba terrifico stridens clangore uocatos

Iustos quadrifido mundi glomerabit ab axe.

160

Praeteriet neque enim praesens generatio saecli,

Donec cuncta sequens claudat sibi debita finis.

Haec tellus caelumque super soluentur in ignes,

Sed mea non umquam soluentur ab ordine dicta.

Quis fuat ille dies nescire est omnibus aequum,

165

Ni soli rerum Domino, qui sidera torquet.

Vt quondam terras undae inuoluere furentes

Et diuersa sibi tractantes munia cunctos

Diluuii rapuit subito uiolentia tractu,

Sic subitus flammas uoluens descendet ab aethra

170

Aduentus noster; nec cunctos ille sub una

Condicione premet. Nam tunc ubi iugera laeta

Infindent duo depresso sub uomere sulcis,

Vnus correpto tolletur corpore arator,

Ignarusque alius uasto linquetur in agro.

175

Vno quin etiam recubantes stramine lecti

Dispar iudicium diuersa sorte subibunt.

Vnus enim socium quaeret per strata relictus.

Idcirco famuli uigilent, quia nescius illis

Aduentus Domini subita discendet in hora.

180

Si sciret certum furis insistere tempus

Quisque domus custos, uigilaret et obuia ferret

Arma procul, ruptas ne quis penetraret in aedes.

Sed uos intentis animis adsistite semper,

Namque repentinus uobis subitusque recurret

185

Filius huc hominis imageiustis sua imagepraemia seruans.

Ille fidelis erit seruus, cui credere cuncta

Aedes et famulos uoluit per longa profectus

Vir pater ipse domus: sapiens nimiumque beatus,

Quem ueniens Dominus seruantem iussa uidebit.

190

Illum maiori famulum redimibit honore.

Ast ille infelix, qui sordida luxuriatus

Tardantem contemnet herum, famulosque fatigans

Verberibus segnique indulgens ebrietati

Luxuriosorum conuiuia concelebrarit;

195

Adueniet dominus seruumque incauta furentem

Praecipitem dignis poenarum cladibus abdet.

Illum perpetuus fletus stridorque manebit."

"Conferri possunt caelestia regna puellis

Bis quinis, pars est quarum sapientior una,

200

Altera praestupido pars est stolidissima corde.

Occurrere illae uotis sponsalibus omnes

Ornatu adcinctae taedarum flammicomantum.

Sed sapiens pars illa, sibi quo lumina flammae

Susciperet, portare simul curabat oliuum.

205

Stultarum uero non est prudentia talis.

Cumque moraretur sponsus, tum membra sopore

Soluuntur cunctae per compita lata uiarum.

Iam noctis medio clamor crebrescere magnus

Exoritur, laetoque dehinc occurrere uoto

210

Admonuit taedisque uias ornare coruscis.

Surgere uirginibus properatum, et lumina taedis

Instruere et flammas pingui conponere oliuo.

Tum stolidae rogitant olei sibi cedere partem,

Prudentes secum quod tunc gestare uidebant.

215

Sed quoniam sapiens pauitat chorus, omnibus aeque

Ne desint clarae nutrimina pinguia flammae,

Ex paruo aequalis si detur portio cunctis,

Tum pergunt stultae, ut liquidum mercentur oliuum.

Dum pergunt, laetae transcurrunt omnia pompae

220

Et sponso tantum comitatur factio prudens.

Adueniunt brutae sero post tempore segnes

Et sponsi pulsare fores et limina clausa

Nequiquam ingeminant precibusque ingrata frequentant,

Vt liceat miseris penetrare in limina laeta.

225

Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam

Non ipse sponsus uoluit. Vigilate timentes,

Aduentus uobis quia non est certior hora."

"Sicut enim, longas cui contigit ire profecto

In terras, credens seruis tractanda talenta

230

Vni quinque dedit, duo cepit et alter habenda,

Tertius unius curam tractare talenti

Suscepit, uires quoniam diuersa merentur.

Sed maior quis est concredita portio nummi,

Certatim duplis auxerunt incrementis.

235

Ille sed, unius cui credita cura talenti,

Telluri infodiens seruat sine fructibus aera.

Iamque aderat praesens dominus: tum primus et alter

Se geminasse illi pariter concredita monstrant.

Illos laudat herus potioraque credere tantae

240

Promittit fidei. Sed tertius ille refodit

Et domino reddit tali cum uoce talentum:

Quod scirem domino memet seruire seuero,

Qui meteres segetes alieno semine cretas,

Extimui, argentumque tuum concredere terrae

245

Malui, quod saluum semper tibi reddere possem.

Tum dominus famulo respondens talibus infit:

Si nescire meos auderes dicere mores,

Nequitiae tantae ueniam concedere possem.

Hoc etiam gnarum potius praestare decebat,

250

Vt fructum nobis tractata pecunia ferret.

Quapropter segni tollatur portio nostri

Prudentique dehinc detur possessio maior,

Quem duplis cumulasse lucris mea quinque talenta

Inueni. Namque est certum, potiora mereri,

255

Quis res uberior cumulatae sortis abundat.

At cui parua subest segni substantia corde,

Id minimum penitus iuste tolletur ab illo,

Vt nequam seruus tenebras dimersus ad imas

Perpetuos fletus poenae stridore frequentet."

260

"En hominis natus ueniet patrisque ministris

Stipatus celsa iudex in sede sedebit.

Tum gentes cunctae diuersis partibus orbis

Conuenient iustosque omnes de labe malorum

Secernet dextraque libens in parte locabit,

265

At prauos laeua despectos parte relinquet;

Vt pastor pecoris discernit pascua mixti,

Lanigeris dextri permittens mollia prati

At laeuos hirtis dumos tondere capellis.

Sed rex ad dextros conuersus talia dicet:

270

Huc ueniant sancti, iamdudum debita sumant

Dona patris, mundi quae sunt aequaeua nitentis

Qui coluere metant dignos pro tempore fructus

Et iustis primo promissa parantur ab ortu.

Namque fame fessum quondam me grata refecit

275

Haec plebes potuque sitim mihi saepe remouit,

Hospitiumque domus patuit mihi saepe uocato

Et nudus uestis blandissima tegmina sumpsi

Carceris et poenis horum solacia cepi.

Tum Domino tali respondent uoce beati:

280

Non meminit nostrum quisquam te uisere nudum

Nec famis oppressum dura dicione notauit,

Carceris aut poenis meminit uidisse reuinctum.

Respondens illis dicet tum talia iudex:

Fratribus ista meis humiles miserando labores

285

Qui fecit, certum est dulcem mihi ponere fructum.

At uos, iniusti, iustis succedite flammis

Et poenis semper mentem torrete malignam,

Quas pater horrendis barathri per stagna profundis

Daemonis horrendi sociis ipsique parauit.

290

Namque sitim passo quondam mihi pocula nulla

Nec famis in poena parui miseramina panis,

Aut peregrina mihi tecti uestisue parumper

Tegmina de magnis gracili pro parte dabantur,

imageCarceris imageaut saepto imageclaustris morbisue iacenti

295

Vmquam uisendi solacia uestra fuerunt.

His damnata dehinc respondet factio uerbis:

Haut umquam nostrum meminit te uisere quisquam

Aut sitis aut saeuae famis aegrum agitare laborem,

Hospita uel fessis errare per oppida rebus,

300

Carceris aut mersum poenis morboue grauatum,

Vt tibi sollicito fieret miseratio iusta.

His imagererum dicet imageDominus: Cum uestra superbo

Angustis rebus feritas sub corde tumebat

Calcauitque humiles minimos, me spreuit in illis.

305

Haec ubi dicta dabit, meritis sua praemia reddet.

Aeternum miseri poena fodientur iniqui,

Aeternumque salus iustis concessa manebit."

Talia dum loquitur, scissos lacerata capillos

Pro fratris morbo iustis soror imageanxia imagecuris

310

Hortatur iuuenem rapido percurrere gressu,

Casibus ut tantis Christus seruaret amicum.

Nam fuerat mulier meritis accepta benignis,

Obsequio cuius fratremque domumque merentem

Amplexus pleno Christus retinebat amore.

315

Nuntius adueniens perfert, extrema iacere

Dilectum Christo iuuenem per tristia morbi

Et leti et imageuitae imageconfinia summa tenentem.

Lazarus hic habuit nomen, sed Christus amaris

Percussus uerbis: "Non est, si creditis "inquit

320

"Ad letum ducens istaec uiolentia morbi,

Sed Deus ut digno iustis celebretur honore

Et suboles hominis sancta uirtute nitescat."

Tunc ad discipulos: "Dormit iam Lazarus "inquit

"Sed carum iuuenem faciam consurgere rursus."

325

Aiunt discipuli: "Somno succedere plena

Et remeare salus poterit; "nec mente sequuntur,

Quod mortem somni dixit sub nomine Christus.

Errorem quorum tali sermone remouit:

"Lazarus in letum cecidit, sed gaudia menti

330

Hinc ueniunt uestramque fidem mihi fortius armant,

Cernitis absentem longe quod cuncta uidere.

Sed properemus "ait. Didymus tum talia fatur:

"Pergamus pariterque omnes procumbere leto

Cogamur, totiens quod gens Iudaea minatur."

335

Haec ait et Christo cuncti praeeunte sequuntur.

Iamque aderat Christus, fuerat sed forte sepulto

Quarta dies, mersasque atris de morte tenebris

Germanas luctus lacrimosaque tecta tenebant.

Conuenere illuc solacia debita dantes

340

Iudaeae gentis proceres carique propinqui.

Sed Martha, audito Christum uenisse, cucurrit

Obuia deseruitque domum maestamque sororem,

Et procul: "O utinam praesens uirtus tua nobis

Adforet et morti fratrem rapuisset acerbae.

345

Nam quicquid poscis, certum est tibi posse uenire."

Quam Dominus tali solatur uoce gementem:

"Robustam mentem, mulier, uirtute resume.

Lazarus haec uitae recidiua in lumina surget."

Et mulier: "Certe surgent in munera uitae

350

Mortales cuncti, ueniet cum terminus orbi."

Christus item sancto imagedepromit pectore imageuocem:

"En ego sum clarae uobis imagereparatio imageuitae.

In me qui credit, mortem deponere sumptam

Et uitam poterit iugi conponere saeclo.

355

At quicumque fidem uiuo sub pectore sumet,

Horrida non umquam continget limina mortis;

Istaec si credis puro de pectore, Martha?"

Illa dehinc: "Haec una fides mea corda tenebit,

Sublimis ueneranda Dei quod uenerit in te

360

Caelestis suboles celso sub nomine Christi."

Haec ait et Mariam cursu motura sororem

Interiora petit; sanctum uenisse magistrum

Et pariter luctu oppressam uocitare sororem

Admonuit tacito designans omnia nutu.

365

Prosilit illa foras audito nomine Christi;

Prosequiturque simul Solymorum turba gementem

Credentum, tumulo fletus inferre sorores.

Illa salutiferum postquam conspexit Iesum,

Procidit ante pedes rumpitque hanc pectore uocem:

370

"Si mihi germanum potuisses uisere uiuum,

Lazarus haut poterat durae succumbere morti."

Fletibus his Christus socians de corde dolorem

Inquirit tumuli sedem, quo condita nuper

Membra forent animae uolucris spoliata calore.

375

Haut mora demonstrant flenti maestoque sepulchrum

Rupe sub excisa; lapidis quod pondere clausum

Vt uidit Sanctus, multo mox uecte moueri

Praecipit; at Marthae talis uox uerberat auras:

"Quattuor en luces totidemque ex ordine noctes

380

Praetereunt, quo membra solo conposta quiescunt.

Crediderim, corpus motu fugiente caloris

Fetorem miserum liquefactis reddere membris."

His dictis contra depromit talia Christus:

"Iam totiens dictum est, magnis consistere rebus

385

Credentum uirtute fidem; sed gloria summi

Iam genitoris adest, fidei si robur habetis."

Haec ubi dicta dedit saxumque immane reuulsis

Obicibus patuit, uirtus mox conscia caelum

Suscipit et tali genitorem uoce precatur:

390

"Eximias grates, genitor, tibi, sancte, fatemur;

Me placidus semper uenerandis auribus audis,

Sed populus praesens me missum credere discat."

Haec ubi dicta dedit, tumuli mox limine in ipso

Restitit aduerso conplens caua saxa clamore:

395

"Lazare, sopitis redeuntem suscipe membris

En animam tuque ipse foras te prome sepulchro."

imageNec imagemora conexis manibus pedibusque repente

Procedit tumulo, uultum cui linea texta

Et totum gracilis conectit fascia corpus.

400

Tum solui iussit laetumque ad tecta remittit.

Iudaei postquam factum uenerabile cernunt,

Qui tanti Mariam fuerant Marthamque secuti,

Pars credens sequitur tantae uirtutis honorem;

Ast alii repetunt urbem procerumque superbis

405

Cuncta Pharisaeis rerum miracula narrant.

Ergo ad concilium scribae, plebisque uocatur

Iam grauior numerus, qua uatum principis alte

Pulchra Caiphaeae conlucent atria sedis.

Illic conplacuit Christum prosternere leto,

410

Sed uitare dies paschae, ne plebe frequenti

Discordes populi raperent in bella furorem.

Ille Simonis erat tectis, quem lurida lepra

Virtute ipsius diffugerat. Ecce iacenti

Accedit mulier propius, sanctumque alabastro,

415

Quo pretiosa inerant late fraglantis oliui

imageVnguenta, ab summo imageperfundit uertice Christum.

Discipuli increpitant fantes, potuisse iuuari

De pretio unguenti miserorum corpora egentum.

Has Dominus prohibet uoces factumque probauit:

420

"Desinite obsequio iustam prohibere puellam.

Pauperibus semper dabitur succurrere tempus,

Sed me non semper tribuetur uisere uobis.

Funeris ista mei multum laudanda ministrat

Officio mundumque inplebunt talia facta."

425

Tunc e discipulis unus se subtrahit amens

Iudas et ad proceres tali cum uoce cucurrit:

"Quod pretium sperare datur, si prodere uobis

Quaesitumque diu possim monstrare magistrum?"

Illi continuo statuunt ter dena argenti

430

Pondera; his Iudas sceleri se subdidit alto.

Iamque dies paschae primo processerat ortu:

Discipuli quaerunt, ubi cenam sumere paschae

Vellet; at ille sibi quendam sine nomine quaeri,

Vltima qui domini caperet mandata, iubebat.

435

Vespere mox primo bis sex recubantibus una

Discipulis, tali diuinat uoce magister:

"En urget tempus, Christum cum prodere morti

E uobis unus scelerato corde uolutat."

Continuo cuncti quaerunt, quis talibus ausis

440

Insano tantum cepisset corde imageuenenum.

Ille dehinc: "Epulis mecum nunc uescitur "inquit.

"Sed suboles hominis quondam praescripta subibit

Supplicia ad tempus. Miserabilis ille per aeuum,

Qui iustum dedet; quanto felicior esset,

445

Si numquam terris tetigisset lumina uitae!"

Et Iudas grauiter tum conscia pectora pressus,

"Numquid "ait "Iudam talis suspicio tangit?"

Respondit Dominus: "Te talia dicere cerno."

Haec ubi dicta dedit, palmis sibi frangere panem,

450

Diuisumque dehinc tradit sancteque precatus

Discipulos docuit, proprium sic edere corpus.

Hinc calicem sumit Dominus uinoque repletum

Gratis sanctificat uerbis potumque ministrat,

Edocuitque, suum se diuisisse cruorem,

455

Atque ait: "Hic sanguis populi delicta redemit;

Hoc potate meum. Nam ueris credite dictis,

Post haec non umquam uitis gustabo liquorem,

Donec regna patris melioris munere uitae

In noua me rursus concedent surgere uina."

460

Exin cantato sanctis concentibus hymno

Montis Oliueti conscendunt culmina cuncti.

Talia tum Christus depromit pectore uerba:

"Omnes praesenti noctis uos tempore longe

Disperget misere deserto principe terror.

465

Sic etenim scriptum est: Pastoris casibus omnes

In diuersa fugam capient per rura bidentes.

Post ubi uita nouos caeli mihi reddet honores,

Praeueniam uestrosque choros genitalibus aruis

Grata Galilaeae uolitans per rura docebo."

470

Respondit Petrus: "Cunctos, si credere fas est,

Quod tua labanter possint praecepta negare,

Sed mea non umquam mutabit pectora casus."

Ille dehinc: "Nox haec, quae lucida sidera terris

Inducit lucemque premens nunc incubat undas,

475

Audiet, ut trinis pauidus mendacia uerbis

Dices et Christum, fortissime Petre, negabis,

Et prius, alitibus resonent quam tecta domorum."

At Petrus: "Duram mortem mihi sumere malim,

Vox oblita suum quam deneget ista magistrum."

480

Has uires cordis perstant promittere cuncti.

Nominis Hebraei sunt Gessamaneia rura.

Illo progreditur lucis uitaeque repertor,

Circa discipuli Iuda fugiente sequuntur.

Atque illic reliquos iussit residere ministros.

485

Ipse sed adsumpto longe procedere Petro

Zebedeique simul natis per deuia tendit.

Tunc angore graui maestus sic uoce profatur:

"Tristia nunc uoluens animus mihi pectora turbat

Morte tenus, sed nunc uos segnem excludite somnum,

490

Sollicitamque simul uigilando ducite noctem."

Haec ait et paulum procedens corpore terram

Deprimit et tali proiectus uoce precatur:

"Si fas est, genitor, calicis me transeat huius

Incumbens ualido nobis uiolentia tractu.

495

Sed tua iam ueniat potius, quam nostra uoluntas,

Quae tibi decreta est tantis sententia rebus."

Tunc ad discipulos repedat, sed somnus anhelis

Prostratos terrae membris dissoluerat omnes.

Tunc ait ad Petrum: "Non est mihi ponere uirtus

500

Vnam peruigilem tantis sub casibus horam?

Sed uigilate, precor, ne uos temptatio raptos

Horrida praecipitet saeuae per lubrica mortis.

Spiritus iste uiget, sed corpus debile labat."

Secessit rursus secreti montis in arcem

505

Orabatque patrem: "Rerum mitissime rector,

Hunc quoniam calicem non est transire potestas,

Iam tua proueniat nostra de sorte uoluntas."

Rursus discipulos somni sub pondere pressos

Inuenit et rursus idem genitore precato

510

Adloquitur fesso nexos languore quietis:

"Iam dormire licet sociosque reuisere uestros,

Nam uenit ecce, meum qui dedat in omnia corpus,

Quae maculata meis inponet factio membris."

Cum dicto Iudas numero stipante cateruae

515

Aduenit procerum iussu populique ferocis.

Pars strictis gladiis pars fidens pondere clauae

Signa sequebatur Iudae promissa furentis.

Oscula nam pepigit sese contingere Christi,

Quo facile ignotum caperet imagemiserabile imageuulgus.

520

Ille ubi dissimulans blanda cum uoce salutat,

Attigit et labiis iusti uenerabilis ora,

Continuo Christus: "Totum conplere licebit,

Huc uenisse tuo quaecumque est causa paratu."

Iniecere manum turbae Christumque prehendunt.

525

Tunc e discipulis unus fulgente machaera

Occurrit uatis famulo sublatus in iram

Tempore et excussam rapuit ui uulneris aurem.

Olli Christus ait: "Gladium tu ponito, noster;

Nam quicumque ferox confidet uindice ferro,

530

Hunc iusti similis ferri uindicta manebit.

An ego non possem caelestia castra uocare

Et patris innumeras in proelia ducere turmas?

Sed scriptura meis conplenda est debita rebus.

Vos autem stricto qui me conprendere ferro

535

Fustibus et gladiis concurritis, en ego uobis

Occurram, templi media qui semper in arce

Vobiscum residens docui, nec talia quisquam

In solum tantis circumlatrantibus ausus."

Discipuli passim Christo fugere relicto.

540

Iamque Caiphaea steterat saluator in aula,

Cum uenere omnes scribae proceresque uocati.

At Petrus longe seruans uestigia solus

Occulte maestus sedit cum plebe ministra

Extremum opperiens tanto sub turbine finem.

545

Ecce sacerdotes falsos conquirere testes

Incumbunt fictasque uolunt contexere causas,

Quis mortem insonti possent inponere Christo.

Sed nullus tanto uisus satis esse furori.

Vltima prosiliunt testes, qui dicere Iesum

550

Audissent, templum quod solus uertere posset

Et uersum trinis iterum instaurare diebus.

Ipse sacerdotum princeps urgere tacentem

Insistit frendens furiis ac talia fatur:

"Cur nihil ad tantas nunc respondere querellas

555

Conuictus ueris procerum sub testibus audes?

Adiurabo tamen summi per regna Tonantis,

Vt fateare palam, si fas te credere Christum."

Ille dehinc tali conpellat uoce superbum:

"Istaec sola tibi procedunt pectore uerba

560

Vera tuo; ueniet uobis uisenda per auras

Maiestas prolis hominis, cum dextera sanctae

Virtuti adsidet sub nubibus ignicoloris."

Talibus auditis scindit de pectore uestem

Exsultans furiis et caeco corde sacerdos

565

Atque ait: "Audistis pugnantis foeda profani

Verba Deo; polluta magis consurgat in iras

Religio et uestram cuncti iam pandite mentem."

Conclamant omnes mortique addicere certant.

Tum sanctam Christi imagefaciem imagesputa inproba conplent

570

Et imagepalmae in malis imagecolaphique in imageuertice crebri

Insultant uerbisque omnes inludere certant:

"Christe, profetabis, cuius tibi palma sonarit!"

At Petrum mulier tristem quod uiderat intus,

"Tune etiam, iuuenis, fueras comes additus "inquit

575

"Isti, quem ludens procerum sententia damnat?"

Ille negat tectisque feris se promere temptat.

Ecce sed egressum primo sub limine cernens

Altera consimili prodebat uoce ministris.

Rursus ait iurans, illum se nosse negabat.

580

Tum percontatum multi accessere sequentes

Eque sono uocis sese cognoscere dicunt,

Cuncta Galilaeam streperent quod uerba loquellam.

Et Petrus iurans deuotis omnia uerbis

Nescire adfirmat, quisquis foret ille, negando.

585

Hanc uocem, plausum quatiens sub culmine tecti,

Ales prosequitur cantu, mentemque Simonis

Circumstant tristem uerbis praesagia Christi;

Egressusque dehinc ploratus habebat amaros.

Sidera iam luci concedunt et rapidus sol

590

Progreditur radiis terras trepidantibus inplens.

Iamque e concilio Christum post terga reuinctum

Praesidis ad gremium magno clamore trahebant.

Interea celsum imageDominus imagestans imageante imagetribunal

Talia Pilati uerbis excepit Iesus:

595

"Tu rex Iudaeae gentis, quod dicitur, astas?"

Respondit Christus: "Vestris haec audio uerbis."

Exhinc terribilis iusti accusatio surgens

Infremit et sanctum scelerata facundia pressat.

Respondere nihil trucibus dignatur Iesus.

600

Pilatus quaerit, quae tum sit causa tacendi.

Ille magis perstans miranda silentia seruat.

Sollemni sed forte die concedere leges

Vnum damnati capitis de more iubebant;

Et fuit in uinclis famoso nomine latro,

605

Quem Christo infensus populus dimittere uitae

Ardebat: trucibus somno sed territa uisis

Pilati coniux, iusti discedere poena,

Mandatis precibusque uirum suspensa rogabat.

Tum iudex iterum procerum disquirere mentem

610

Temptat, et instanti cuperent quem soluere poenae,

Plebis ad arbitrium mitti de lege requirit.

Sed proceres populum fusa ambitione rogabant,

Latronem legi peterent Christumque negarent.

At postquam procerum incendit sententia uulgum,

615

Latronisque petit potius sibi cedere uitam,

Consuluit praeses populum, quid uellet Iesum.

Plebs incensa malo saeuos miscere tumultus,

Et crucis ad poenas iterumque iterumque petebant,

Qui regis nomen cuperet, qui Caesaris hostem

620

Confessus sese proprio damnauerit ore.

Denique ui uictus detestatusque cruentum

Officium increpitans se libera sanguinis huius

Corda tenere sibi, coramque a crimine palmas

Abluit, ut genti tantum macula illa maneret.

625

Hoc magis inclamant: "Nos, nos cruor iste sequatur,

Et genus in nostrum scelus hoc et culpa redundet."

Pilatus donat plebi legique Barabban

Et crucis ad poenam uictus concedit Iesum.

Proditor at Iudas, postquam se talia cernit

630

Accepto sceleris pretio signasse furentem,

Infelix ueris damnans sua gesta querellis

Proiecit templo tunc detestans argentum.

Exorsusque suas laqueo sibi sumere poenas

Informem rapuit ficus de uertice mortem.

635

Inde sacerdotes, imagepretium quod imagesanguinis esset,

Inlicitum fantes aditis concedere templi,

Quod dare tum licitum, cum sanguis distraheretur,

Credebant, agrum mercati nomine uero

Sanguinis, horrendo signant scelera impia facto.

640

Haec quondam cooperta canens uox uera profetae

Euentum rerum patefecit in ordine saecli:

Argenti triginta minas posuere profani

Hoc pretium pretiosi corporis instituentes,

Quod mox ad figuli rursus transfertur agellum.

645

Traditus est trucibus iustus scelerisque ministris

Militibus: scelerata ludibria corpore praebet.

Purpureamque illi tunicam clamidemque rubentem

Inducunt spinisque caput cinxere cruentis,

Inque uicem sceptri dextram comitatur harundo.

650

Tum genibus nixi regem dominumque salutant

Iudaeae gentis faciemque lauere saliuis

Vertice et in sancto plagis lusere nefandis.

Haec ubi transegit miles ludibria demens,

Indutum propriae ducebat tegmina uestis

655

Et crucis ad poenam sanctum iustumque trahebat.

Ecce sed egressi quendam cepere Simonem

Cyrena genitum lignumque adferre iubebant,

Quo dominum lucis iussis suffigere saeuis

Instans urgebat saecli inmutabilis ordo.

660

At postquam uentum est, ubi ruris Golgatha nomen,

Permixtum felli uinum dant pocula Christo.

Ille sed in summo gustu tractata recusat;

Vt satis antiquis fieret per talia dictis,

Nec tamen insultans hominum furor omnia poscit.

665

Iamque imagecruci imagefixum pendebat imagein arbore corpus,

Vestesque milites IIII partiuntur in partes

Intactaeque dedit tunicae sub sorte per omnes

Militis unius seruans possessio textum.

Et scriptum causae titulum meritique locarunt,

670

Quod rex Iudaeae plebis gentisque fuisset.

Accidit, ut pariter poenae consortia ferrent

Latrones hinc inde duo; sed caeca furentis

Insultat plebis fixo uaesania Christo:

"Hic est, qui templum poterat dissoluere solus,

675

Hic est, qui trino lucis reparare meatu.

Sed nunc discendat suboles ueneranda Tonantis

Et crucis e poena corpusque animamque resoluat."

Haec uulgi proceres uaecordis dicta sequuntur;

Atque Pharisaei scribaeque et factio demens

680

Inludunt motuque caput linguasque loquellis

Insanis quatiunt aeternae ad uincula poenae:

"Nonne alios quondam trucibus seruare solebat

Morborum uinclis? Sese cur soluere poenis

Non ualet? En regem nostrae quem credere gentis

685

Debuimus: soluat ligni de robore corpus!

Tunc sanctis digne poterimus credere signis.

Confidit genitore Deo: dimittere poena

Cur propriam non uult subolem ueneranda potestas?"

Nec minus increpitant dextra laeuaque gementes

690

Adfixi crucibus scelerum pro sorte latrones.

Iam medium cursus lucis conscenderat orbem,

Cum subito ex oculis fugit furuisque tenebris

Induitur trepidumque diem sol nocte recondit.

Ast ubi turbatus nonam transegerat horam

695

Consternata suo redierunt lumina mundo.

Et Christus magna genitorem uoce uocabat

Hebraeae in morem linguae; sed nescia plebes

Heliam uocitare putat. Tum concitus unus

Cogebat spongo turpi calamoque reuincto

700

Inpressum labiis acidum potare saporem.

Cetera turba furens tali cum uoce cachinnat:

"Spectemus pariter, caelo ne forte remissus

Helias ueniat, celsa qui sede quiescit,

Liberet et misero confixum stipite regem."

705

Tum clamor Domini magno conamine missus

Aetheriis animam comitem conmiscuit auris.

Scinduntur pariter sancti uelamina templi

Carbasaque in geminas partes disrupta dehiscunt

Et tremebunda omni concussa est pondere tellus,

710

Dissiliuntque suo ruptae de corpore cautes.

Tum ueterum monumenta uirum patuere repulsis

Obicibus iustaeque animae per membra reuersae

Et uisi passim populi per moenia late

Errauere urbis: sic terrent omnia mundum,

715

Militibus primis quatiuntur corda pauore,

Dedita qui saeuae seruabant corpora poenae,

Et subolem dixere Dei Christumque fatentur.

E speculis matres miracula tanta tuentur

Omnes, obsequium Christo quae ferre solebant.

720

Iam decedenti uesper succedere soli

Coeperat, et procerum solus cum iustior audet

Corpus ad extremum munus deposcere Christi.

Hic ab Arimathia nomen gestabat Ioseph,

Qui quondam uerbis aures praebebat Iesu.

725

Pilatum tunc iste rogat, sibi cedere membra,

Quis nuper tulerat uitam uis horrida poenae.

Concessit praeses et corpus fulgida lino

Texta tegunt saxique nouo conponitur antro.

Limen concludunt inmensa uolumina petrae;

730

E speculis seruant matres et cuncta tuentur.

Iamque dies rutilo conplebat lumine terras,

Otia qui semper prisca de lege iubebat,

Nulla sed inmitis procerum furor otia seruat.

Conueniunt onerantque simul sic iudicis aures:

735

"Erroris laqueos iustissima poena resoluit.

Nunc meminisse decet; quoniam planus ille solebat

Vulgari semper iactans promittere plebi,

E mortis sese tenebris ad lumina uitae

Cum trino solis pariter remeare recursu.

740

Hoc petimus, custos miles noua funera seruet,

Ne fera discipulis furandi audacia corpus

Consurgat turbetque recens insania plebem."

Et Pilatus ad haec: "Miles permittitur "inquit

"Seruare, ut uultis, corpus tellure sepultum."

745

Conueniunt saxique ingentia pondera uoluunt,

Et limen signis et saxum milite seruant.

Sidera iam noctis uenturo cedere soli

Incipiunt, tumuli matres tum uisere saeptum

Concurrunt, motus sed terram protinus omnem

750

Concutit et caelo lapsus discendit aperto

Nuntius et saxum tumuli de limine uoluit.

Illius et facies splendet ceu fulguris ignis,

Et niuis ad speciem lucent uelamina uestis.

Militibus terror sensum discluserat omnem

755

Et iacuere simul ceu fusa cadauera leto.

Ille sed ad matres tali cum uoce profatur:

"Vestra pauor nullus quatiens nunc corda fatiget;

Nam manifesta fides, sanctum uos quaerere corpus,

Quod crucis in ligno scelerata insania fixit.

760

Surrexit Christus aeternaque lumina uitae

Corpore cum sancto deuicta morte recepit.

Visere iam uobis licitum est, quod sede sepulchri

Nulla istic iaceant, fuerant quae condita membra.

Dicite praeterea celeri properoque recursu

765

Discipulis, Christum remeasse in luminis oras,

Inque Galilaeam laetum praecedere terram."

His dictis uisisque animos perfuderat ardens

Laetitia attonitis stupor ancipitique pauore.

Denique praecipiti celebrantes gaudia cursu

770

Talia discipulis referunt tumulumque relinquunt.

Ecce iteris medio clarus se ostendit Iesus

Et fidas matres blandus saluere iubebat.

Occurrunt illae et genibus plantisque prehensis

Victorem leti pauidae uenerantur Iesum.

775

Talibus ille dehinc praeceptis imagepectora imagefirmat:

"Mentibus absistat fidei pauor omnis et ista

Fratribus en nostris propere mandata referte.

Nostri conspectus si cura est, ite uolentes

Inque Galilaeam propere transcurrite terram."

780

Interea tumulo custodum exterrita corda;

Mittunt e numero partem, quae tanta referret

Iudaeis rerum miracula. Sed manus amens

Iam semel insano penitus deuota furori

Praemia militibus certatim magna rependit

785

Et famam argento redimit, quod limine rupto

Furtim sustulerit corpus defensa tenebris

Occulte rapiens audacia discipulorum.

Iamque Galilaeos conscenderat anxia montes

Mandatis Christi concurrens imageturba imagesuorum:

790

Cernitur ecce suis proles ueneranda Tonantis.

Illum procumbens sancte chorus omnis adorat;

Nec tamen in cunctis pariter fundata manebat

Pectoribus uirtus, nam pars dubitabat eorum.

Tunc sic discipulos clarus conpellat Iesus:

795

"In caelo et terris genitor mihi cuncta subegit,

Me pater est uobis dignatus mittere lucem.

Gentibus haut aliter nunc uos ego mittere cunctis

Institui, uestrum est cunctas mihi iungere gentes.

Pergite et ablutos homines purgantibus undis

800

Nomine sub sancto patris natique lauate,

Viuifici pariter currant spiramina flatus.

Ablutisque dehinc nostra insinuate docentes

Praecepta, ut uitam possint agitare perennem;

Nec uobis umquam nostri praesentia deerit,

805

Donec consumens dissoluat saecula finis."

Has mea mens fidei uires sanctique timoris

Cepit et in tantum lucet mihi gratia Christi,

Versibus ut nostris diuinae gloria legis

Ornamenta libens caperet terrestria linguae.

810

Haec mihi pax Christi tribuit, pax haec mihi saecli,

Quam fouet indulgens terrae regnator apertae

Constantinus, adest cui gratia digna merenti,

Qui solus regnum sacri sibi nominis horret

Inponi pondus, quo iustis dignior actis

815

imageAeternam capiat diuina imagein imagesaecula imageuitam

Per dominum lucis Christum, qui imagein imagesaecula imageregnat.

This text comes from MusisqueDeoque.

Reference basis text: J. Huemer, 1891. Editing of the digital edition: L. Calzavara, 2010